Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Mendacium insanabile unde.

XXX. Cum enim peccatum, quod inserendo salso crimine, aut roximi famae et existimationi obtrectando, commissum sit, non remittatur, ni calumniator ei quem criminatus injuriarum uerit, satisfaciat id autem dissicile sat ab hominibus, primo, ut antea monuimus, pudore et inani quadam dignitatis opinione deterritis: qui in eo peccato sit, hunc addictum esse aeternis inferorum poenis dubitare non POSSumuS.

Notent obtrectatores

Neque enim quisquam speret, se calumniarum, Vel obtrectationis veniam consequi posse, nisi prius ei satisfaciat de civius dignitate et lama, aut publice in judicio aut etiam in privatis et familiaribus congressibus aliquid detraxerit.

Quantum detrimentum ex mendaeio.

XXXI. Praeterea latissime patet hoe detrimentum et in caeteros diffunditur, qua vanitate et mendacio fides ac veritas tolluntur, arctissima vincula societatis humanae r quibus sublatis sequitur summa vitae confusio, ut homines nihil a daemonibus disserre videantur. quaeitas vituperanda

XXXII. Docebit porro vitandam esse Ioquacitatem parochus cuju, vitalione, et reliqua peccata fugiuntur, et est magna cautio mendacii ; a quo vitio loquaces sibi haud facile temperare pos

sunt. Prima exeusatio mendaeii recusanda.

XXXIII. Postremo iis illum errorem eripiet parochus, qui se in vanitate orationis excusant, et mendacium prudentium exemplo defendunt quorum esse aiunt, mentiri in tempore. Dicet, id quod verissimum est, si prudentiam carnis mortem esse. Nota Hortabitu auditores, ut in dissicultatibus et angustiis Deo confidant, neque ad artissicium mentiendi confugiant nam illi, qui utuntur perfugio, facile declarant, se sua magis niti prudentia, quam in Dei providentia spem Ponere.

442쪽

CONCILII TRIDENT PARS. III 41 7

Seeunda exeusatio nulla.

Qui causam sui mendacii conserunt in eos a quibus sunt mendacio decepti, hi doeendi sunt non icere hominibus seipsos uleisel, si neque malum malo compensandum esse; sed potius vincendum in hono malum i quod si etiam las esset hane referre gratiam, nemini tamen utile, se suo ulcisci detrimento esset autem id gravissimum detrimentum, quod mendacium dicendo saeimus.

Tertia exeuaatio an .

Iis qui asserunt humanae natum imbecillitatem et tragilitatem, tradendum erit hoc ossicii praeceptum, ut divinum auxilium implorent, nee infirmitati humanitatis oblemnerent.

Quarta exeusatio inepta.

uul consuetudinem opponunt, admonendi sunt si mentiri assueverunt, ut dent operam, ut contrariam consuetudinem capiant vere loquendi P serum cum, qui usu et Onsuetudine peccant, gravius delinquant quam caeteri.

Et quoniam non desunt qui se tegant excusatione caeterorum hominum, quos passim mentiri et pejerare eo utendunt, hac ratione illi ab ea opinione deducendi sunt, non esse imitandos malos, sed reprehendendos et corrigendos cum autem ipsi mentimur, minus auctoritatis in reprehensione et correctione alterius nostram habere orationem.

Sexta excusatio mala.

Alios se ita defendentes, quod vera dicendo saepe incommodo sint affecti, sic refellent sacerdotes, esse illam accusationem, non defensionem risum sit ossicium christiani hominis, quamvis potiusacere laeturam quam mentiri

Duae aliaeelleugationea refellendae.

Restant duo genera eorum, qui se in mendacio excusent, alteri. qui dicant se loci causa mentiri, alteri se idem laeere utilitatis

443쪽

gratia quippe qui bene nec emerent, nec venderent, nisi mendacium adhiberent. Utrosque a suo errore parochi avertere debebunt. Ac superiores quidem illos a vitio abducent et docendo quantum e in genere peccandi consuetudinem augeat usus mentiendi, et illud inculcand', i omnis Oti'si verbi reddendam esse rationem. Proximos etiam bos acerbius objurgabunt, quorum inexcusatione gravior insit illorum ipsorum accusatio qui prae se serant, se minime illis Dei verbis sidem et auctoritatem tribueret 2 Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.

I. In his duobus pira ceptis quae postremo loco tradita sunt, illud in primis sciendum es t rationem sere constitui qua caetera praecepta serventur nam quod his verbis praescriptum est, eo speciat, ut si quis studet superiora legis jussa servare, hoc maxime faciat ne eoncupiscat quoniam qui non concupiscet, suis contentus, aliena non appetet, aliorum commodis gaudebit, Deo immortali gloriam tribuet gratias eidem maximas aget. Sabbatum eolet id est, quiete perpetua lauetur, majoresque venerabitur neminem denique neque re neque verbis neque ullo alio modo laedet. Nam stirps ac semen malorum omnium est prava concupiscentia, qua qui incensi sunt praecipites seruntur in omne agiliorum et scelerum genus. Vide Aug. lib. I Retriaci. c. is et Dist. 800 lib. s. de Civitute Dei, cap. 4 et 5. Nota Ilis animadversis et parochus in iis, quae seduuntur, tradendis diligentior, et fideles ad audiendum erunt attentiores.

444쪽

Hae duo praeeepta eur simul tradita hie.

ll. Sed quanquam adic duo praecepta conjunxerimus. Propterea ludd, cum non dissimile sit eorum argumentum, eamdem docendi viam habent parochus tamen et cohortando, et monendo poterit eommuniter, vel separatim, ut eommodius sibi videbitur, ea iraelares sin autem Decalogi interpretandi munus susceperit, demonstrabit quae sit horum duorum praeceptorum dissimilitudo, quidve una concupiscentia ab altera disserati quam disserentiam libro quaestionum in Exodum D. Augustinus deelarat. Quoest. 77, in Exod. Vide item dis Thom 2, 2 quoest. 22 art. 6, ad aes 4.

Non et decim praeeeptorum disserentia.

III. Nam ex iis altera solum spectat, quid utile sit, quid Dii luosum i alteri praepositae suέ libidines et voluptates. Si quis igitur undum, aut domum concupiscit, is lucrum potius et quod utile est onsectatur quam voluptatem si ver alienam uxorem

appetit, non utilitatis, sed voluptatis cupidi late ardeti

rum praeceptorum nee ait M

N. Verum horum praeceptorum duplex sui necessitas. Prima Auera, ut sexti septimique praeeepti sententia explicaretur; nam etsi quodam naturae lumine intellectum est, alienae uxoris potiundae cupiditatem prohiberi, vetito adulterio nam si concupiscere liceret, las item esset poliri r tamen plerique ex Judaeis, peccato obcareati, in eam opinionem adduci non poterant, ut erederent id a Deo prohibilum esse i imo vero lata et cognitalia Dei lege muli qui se legis esse interpretes profitebantur in eo errore versati sunt, id quod animadvertere licet ex illo Domini sermone apud sanetum si Matthaeum i Audisti quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem die vobis, et qu- --

V. Auera est horum praeceptorum necessitas, qud aliqua distincte explicateque vetantur, quae sexto et septimo explicata

445쪽

CATECHISMI non prohibe nantur: nam, exempli causati septimum praereptum prohibuit ne quis injuste concupiscat aliena, aut eripere eouetur; hoc autem vetat, ne ullo modo quis concupiseat, etsi jure legeque assequi id possit, ex cujus adeptione proximo damnum importari

videat.

Cur Deus hae duo piaeeepta eaeteris addiderit.

VI. Sed illud in primis, antequam ad praecepti explicationem veniamus, fideles docendi erunt, nos hae lege non ad id solum institui ut cupiditates nostras cohibeamus, Sed etiam Dei erga

nos pietatem, quae immensa est, cognoscamus.

ostri eausa addita sunt hae praecepta.

VII. Nam cum superioribus legis praeceptis nos quibusdam quasi praesidiis miniisset, ne quis nos ipsos, aut nostra violaret hoc a junci praecepto illud maxime providere voluit, ne appetitionibus nostris nos ipsi sederemus t quod facile suturum suit, si omnia eupere atque Optare liberum nobis atque integrum esset, hac igitur non concupiscendi lege praescripta, illud a Deo provisum est, ut cupiditatum aculei, quibus ad perniciosa quaeque incitari solemus, hujus legis vi quodam modo excussi, nos minus urgeant majusque propterea temporis spatium nos molestam cupiditatum sollicitudine liberati, ad ea praestanda pietatis et religionis ossicia habeamus, quae ipsi Deo multa maximaque debemus.

Fon externis solum, sed et internis actibus legi Dei obediendum. Similitudo singularia.

VIlI. Neque id solum se lex nos docet, verum etiam illud ostendit, legem Dei ejusmodi esse, quae non externis solum munerum unctionibus, sed etiam intimo animi sensu servanda sit; hocque inter divinas et humanas leges interest, quod hae rebus tantum externis contentae sunt illae vero, quoniam animum Deus intuetur, ipsius animi curam, sinceramque castitatem, atque integritatem requirunt. Est igitur divina lex quas spe lum quoddam, in quo naturae nostrae vitia intuemur, quamobrem dixit Apostolus ii Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret Non concupisces. Cum

446쪽

CONCILII TRIDENT PAR III. 42 l

enim concupiscentia, id est, peccati omes, qui ex peccat originem habuit, perpetuo nobis infixus inhaereat ex hoc agnoscimus, in peccat nos nasci; quapropter supplices ad eum confugimus, qui solus potest peccati sordes eluere. Nota. Habent autem haec singula praecepta illud cum caeteris eoinmune, ut partim aliquid vetent, partim jubeant

Non omnia ooneupiscentia his vetaturi

lx ouod ad prohibendi vim attinet, ne quis sorte arbitretur concupiscentiam illam, quae vitio caret, aliquo modo vilium esse, ut theoncupiscere spiritum adversus carnem, vel 2 expetere jus lificationes Dei in omni tempore, id quod David summopere cupiebat parochus doceat quae concupiscentia illa sit, quam hujus legis praescripto sugere oporteat.

Quid sit oneupiscentia.

X. Quare sciendum est concupiscentiam esse commotionem quamdam ac vim animi, qua impulsi homines, quas non habent, res jucundas appetunt.

concupiscentiae non malae.

XI. Et quemadmo uam reliqui animi nostri motus non perpetuo mali sunt, ita haec concupiscendi vis non semper in vitio est ponenda, neque enim propterea malum est, si cibum, aut si potum appetimus aut eum rigemus, si calescere aut contra, cum cal mus si frigescere cupimus

coneupissentia peerat vitiata.

XII. Et quidem recta haec concupiscendi vis, Deo auctore, nobis a natura insita est sed primorum parentum nostrorum peecato lactum est, ut illa naturae sine transiliens, usque adeo depravata sit, ut ad ea concupiscenda saepe incitetur, quae spiritui a ration repugnant.

Reetae eoneupiscentiae utilitas.

XIII. Quin etiam haec vis moderata est suisque finibu eon tinetur, saepe etiam non medioeres utilitates praebet.

447쪽

CATECHISMI Prima Nam illud primum essicit, ut assiduis precibus Deum

Oremus supplicesque ab eo petamus quae maxime eupimus t ratio enim cupiditatis nostrae interpres est quod si recta hae concupiscendi vis abesset, non tam multae preces essent inacclesia Dei. Secunda. snei praeterea ut cariora sint nobis Dei linunera: quo enim vehementior alicujus rei cupiditate agramus, eo earior illa nobis res est atque jucundior, cum eam adepti sumus. Tertia. Tum vero deIectatio ipsa, quam ex re concupila Sentimus, tacit ut majore pietate gratias Deo agamus t itaque, si

concupiscere aliquando licet, lateamur necesse est, non Omnem

concupiscendi vim prohibitam esse, et quanquam divus Paulus i concupiscentiam peccatum esse dixit, id in eam tamen sententiam accipiendum est, in quam Moyses 2 loeutus est, cuius ille testimonium auert, id quod ipsius Apostoli oratio declarat di nam illam earnis concupiscentiam vocat in Epistola ad Galatas i 3 Spiritu, inquit, ambulate, et desideria carnis non perecietis.

Duae hona eo eupiseentiae.

XIV. Naturalis igitur illa cupiditatis vis et moderata quae fines Suos non egreditur, non vetatur, multoque minus spiritualis illa rect mentis cupiditas, qua ad eorum appetitionem incitamur quae carni repugnant ad hanc ipsam enim Sacrae Litterae nos adhortanturci 4 COncii piscite sermones meos; et i 5 Transite ad me omnes, qui concupiscitis me.

. - . Quae concupiscentia hae iniurim. Itaque hoc interdicto non ipsa concupiscendi vis, qua tum ad bonum, tum ad malum uti licet sed usus pravae cupiditatis, quae earnis oneupiscentia et peccati sonae vocatur ac si animi assensionem adjunctam abeat, semper in vitiis numeranda est, omnino prohibetur.

Concupiseentia earnis explieatur.

XVI. Ergo ea tantum concupiscendi libido vetita est quam ea nis concit piscentiam vocat Apostolus, illi ei licet concupisceri limotus qui nullum rationis modum habent, neque linibus a Deo

448쪽

CONCILII BIDENT PARS III.

Prima in io eur vetetur haee eon piscentia.

XVu Histe cupiditas damnata est, vel quia naalum appetit, v luti adulteria, ebrietates, homicidia et alia ejusmodi nefaria scelera, de quibus ita Apostolus si in Non innus inquit, concupisce te malorum, quemadmodum et illi concupierunt.

Vel quia, etsi res natura sua malae non sunt, causa tamen alninde exstat, quare illas concupiscere nefas sit i quo in genere sunt ea, quae ne possideamus Deus aut eclesia prohibet non enim ea nobis appetere licet, quae possidere Omnino nefas sit qualia olim in veteri lege fuerunt, aurum et argentum, ex quibus idola con-ssata erant, quae Dominus in Deuteronomio vetuit, 2 ne quis

ob eam praeterea causam haec cupiditas vitiosa prohibetur, quoniam, quae appetuutur, aliena sunt, ut domus, Servus, 'cilla, ager uxor, bos, asinus et alia multa quato cum aliena sint, ea Concupiscere vetat divina lex.

Ea o ooneupiscentia grave peecatum et quando committitur.

XVlli Berumque ejusmodi cupiditas nefaria est, et in peccatis gravissimis numeratur, cum illis comupisces dicandini praebetur assensus; nam tum peccatum natura existit eum post malarum cupiditatum impulsum animus rebus pravis delectatur, at tu his vel assentitur, vel non repugnat id quod divus dambus, δ . eum peccati originem et progressionem stendit illis verbis doceti Unusquisque tentatur a concupiscentia sua a tractus et illectus deinde concupiseentia cum conceperit pari peccatum peecatum ero, cum conmmmatum suem, generat moriem. Vide divum Thomam, i , , A art. I, 8; item Augura. lib. 12 de Trinit., cap. 12 item de Sem Domini in monte, cu 23 Greg. bom. is in Evang. et . . Moral. cap. 27, et in revom. ii ad interrog Aug. Bieron in Amos, p. i.

449쪽

opus noni et decim praeceptorum.

XIX. Cum igitur lege ita caveatur i Non concupisces, haee verba ad eum sensum reseruntur, ut nostras cupiditales a rebus alienis cohibeamus i alienarum enim rerum cupiditatis sitis immensa est atque infinita, neque unquam satiatur, ut scriptumesti 1 Avarus non implebitur pecunia; de quo ita est apud Isaiam i 2 Vae qui conjungitis domum ad domum et agrum agro copulatis.

Verba expenduntur.

XX. Sed ex singularum oeum explicatione Iacilius intelligetur hujus peceat laeditas et magnitudo.

Domus quid hi signifieat.

l. Quare parochus docebit, domus vocabulo non locum modo quem incolimus, sed universam haereditatem significari, ut ex divinorum scriptorum usu consuetudineque cognoscitur. In Exodo scriptum est i 3hobstetricibus a Domino domos esse aedificatast sententia eo speetat, ut illarum facultates ab eo auetas esse atque amplificatas interpretemur.

Appetendae domus alienae prohibitio quid hic intendit.

XXII. Ex hac igitur interpretatione animadvertimus, hac praecepti lege vetitum nobis esse, ne divitias avide expetamus; neque alienis opibus, potentiae, nobilitati invideamus t sed statu nostro. qualis ille sit, sive humilis, sive excelsus, contenti simus alienae deinde gloriae appetitionem vetitam esse intelligere debemus, nam lio item ad domum pertinet.

Per bovem et asinum quid hi intelligatur.

XXIII. Quod vero sequitur Non bovem, non asinum id Oste di non solum quae magna sunt, ut domus, nobilitas et gloria, ea cum aliena sint, concupiscere nobis non linere sed etiam parva, qualiacumque illa sint, animata, sive inanimala.

Quid per semium.

XXIV. Sequitur deinceps neque servum quod intelligendum

450쪽

CONCILII TRIDENT PAB iii. 425

est tam de captivis, quam de reliquo genere servorum et quos, ut eaelera alterius bona, concupiscere non debemus.

Oui aliis sera iunt, non sunt avertendu

XXV. Liberos vero homines, qui voluntate serviunt, vel me cede conducti vel amore, observantiaque impulsi, nullo modo, neque Verbis, neque spe, neque pollicitationibus, neque praemiis quis corrumpere, aut sollicitare debet, ut eos deserant quibus se ipsi sponte addixerunt. Nola imo vero, si ante id tempus, quo se in illorum famula lusore promiserant, ab illis recesserint, hujus praecepti auctoritate admonendi sunt ut ad eos ipsos omnino revertantur.

Mentio proximi eur hie fiat.

XXVI. Quod autem in praecepto mentio fit proximi, id eo pertinet ut hominum vitium demonstretur, qui vicinos agros, aut proximas domos aut aliam rem ejusmodi, quae secum continens sit appetere solent. Nola Vicinitas enim, quae in parte amicitiae ponitur, ab amore ad odium eupiditatis vitio traducitur.

Res alienas emere eupiens non peceat.

XXVII. Hoc vero praeceptum ii minime Violant, qui res, quas proximi venales habent, emere de illis eupiunt, aut just pretio emunt ii enim non modo proximum non laedunt, sed valde adjuvant, cum ei pecunia majori commodo usuique sutura sit quam res illae quas ipse venditat.

de non eoncupiseenda uxore proximi explicatur.

XXVIII. Hanc de re aliena non concupiscenda legem altera sequitur, quae prohibet, ne alienam concupiscamus uxorem qui lege concupiscendi libido non ea quidem tantum prohibila censetur, qua adulter alteris uxorem appetit, sed etiam, qua asseetus aliquis alterius uxorein in matrimonium ducere concupiscit eo enim tempore, eum repudii permittebatur libellus, illud facile evenire poterat, ut quae ab uno repudiata esset, eam alter uxorem accipereti

SEARCH

MENU NAVIGATION