Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Oetavus metus.

Praeelarum praeterea illum orationis fructum assequimur, qudaeum proclives simus ad malum, et ad libidinis varios appetitus vitio infirmitatis ingenitae, alitur Deus se nostris cogitationibus concipi t ut, dum illum oramus, et mereri ejus eontendimus munera, accipiamus innoeentiae voluntatem, et ab omni labe delictorum omnium amputatione eam purgemus.

Nonus fructus.

Postrem ex sanet Hieronymi sententia, irae divinae resistit oratio itaque sic ad Moysen locutus est Deus: i Dimitte me di cum quidem poenas eum ab illo populo petere volentem precibus imp diret. Nihil enim est, quod aeque Deum leniat iratum, aut etiam paratum ad plagas sceleratis inserendas, seque retardet et revocet furore, ac preces piorum hominum De his orationis fructibus agunt Isid. lib. De summo Bono c. 87. Aug. sem. 230, De Te ore et Epist. Irai, ad Probam.

Quibus constet partibus oratio doeendum est.

I. Exposita necessitate et utilitate christianae precationis, scire praeterea oportet fidelem populum quot et quibus partibus ea constet oratio di id enim ad hujus ossicii persectionem pertinere testatur Apostolus e qui in Epistola ad Timotheum cohortans ad pie sancteque orandum, orationis partes diligenter enumerat et . obsecro, inquit, primum Omnium fieri obsecrationes, orationes, pustulationes, gratiarum eliones pro omnibus hominibus euod vero subtilis quaedam est harum dislarentia partium, si ejus explicationem audi lorihus parochi conducere existimabunt, consulent inter eseteros 3 S. Hilarium et 4ὶ Augustin unu

462쪽

Orationis quae praecipua paries.

II. sed quoniam duae sunt praecipuae partes orationis, postulatio et gratiarii in actio, a quibus, tanquam a capite manant reliquae. minime eas praetermittendas duximus. Nam ad Deum accedimus ut cultum ei ac venerationem adhibentes, vel ab eo aliquid impetremus, vel ipsi de beneficiis, quibus assidue ab ejus benignitate ornamur et augemur, gratias agamus. Utramque hanc maxime necessariam partem orationis Deus ipse pronunciavit ore Davidis, illis verbis i si Invoca me in die tribulationis, eruam te et hon rilicabis me. Vide Basil lib. Constit moniari cu 2.

De maxime egemus.

III. Quantum autem egeamus divinae liberalitatis ac bonitatis, quis ignorat, modo summam hominum egestatem et miseriam intueatur. Quanta sit in nos Dei benignitas.

IV. Quam vero sit propensa Dei voluntas in genus humanum, quam essusari nos benignitas, omnes intelligunt, qui sensu oculorum et mente praedili sunt. Nam quocumque oculos conjicimus, quocumque nos cogitatione convertimus, nobis admirabilis lux divinae beneficentiae ac benignitas oboritur.

cur Deo gratiae sunt habenda .

V. Quid enim habent homines quod a Dei largitate prosectum non sit 3 et si omnia sunt ejus dona ac munera bonitalis, quid est quod non omnes pro viribus benescentissimum Deum laudibus celebrent, et gratiarum actione prosequantur p

Plures sunt orandi gradus seu modi.

VI. Sed utriusque ostieii, et petendi aliquid a Deo, et ei gratias agundi, multi sunt gradus, quorum alius alio est altior, atque perfectior. Ut igitur fidelis populus non solum orei, sed etiam optime tangatur illo munere rationis proponent ei pastores summam persectamque orandi rationem, et ad eam quain diligentissime po

463쪽

optimus orandi modus, et summus gradus.

VII. Sed quinam est optimus orandi modus, et summus precalionis gradus nempe is, quo pii, et justi homines utuntur, qui freti vera fidei stabili undamento quibusdam optimae mentis, Orationisque gradibus, in illum locum perveniunt ex quo infinitam Dei potentiam, immensam benignitatem, ac sapientiam contemplari possunt ubi etiam in spem certissimam veniunt, se et quidquid petierint in praesentia, et illam inexplicabilium honorum vim consecuturos esse, quae pollicitus est Deus largiturum se iis qui divinum auxilium pie et ex animo implorarint. Vide de Bern serm. 4, De Quadrag et in serm. De quutuor modis orandi, et Basit loco jam citato.

Duae ais animae.

VIII. His quas duabus alis elata in caelum anima ardenti studio pervenit ad Deum, quem omni gratiarum et laudum honore prosequitur, quod summis ab eo beneficiis affecta siti tum vero singulari adhibita pietate ac veneratione, quasi filius unicus carissimo parenti, quid sibi sit opus, non dubitanter exponit.

Pina animae in oratione quanta libet is

IX. Quem precandi modum, effundendi voce, exprimunt divinae Litterae; inquit enim Prophetari si Essundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncior quae vox eam vim habet, ut nihil reticeat, nihil occultet, sed erulandat omnia is qui ad orandum venit, fidenter confugiens in sinum amantissimi parentis Dei. Ad id enim nos doctrina coelestis hortatur illis verbis i 2 Effundite coram illo corda vestra; et i 3 Iacta super Dominum curam tuam. Hunc autem precationis gradum significat sanctus Augustinus, cum inquit in eo libro, qui inseriptus est Enchiridion cap. 7, quod fides credit, spes ei cliaritas orat.

Alius orationis gradus.

X. Alius est eorum gradus, qui mortiferis p ealis oppressi, fide tamen ea, quae mortua dicitur, nituntur sese erigere, et ad Deum ascendere Sed propter inter mortuas vires, summamque fidei im-

464쪽

COΝCILII TRIDENT PAB IV. 439

becillitatem, se altius a terra tollere non possunt. Verumtamen Sua Peccata recognoscentes, et eorum conscientia ac dolore crueiali, humiliter ae demisse, ex illo maxime longinquo loco paeni lentes scelerum a Deo veniam et pacem implorant.

orantes in hoo gradu exaudiuntur.

XI. orum oratio suum oblinet locum apud Deum e nam eorum preces audiuntur, imo vero hujusmodi homines liberalissime misericors Deus invitati si Venite, inquit, ad me omnes qui laboralis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Exemplum. Ex horum hominum numero sui ille publicanus, 2 qui cum oculos ad coelos tollere non auderet, exiit tamen.

inquit, e templo magis justificatus, quam pharisaeus. Quomodo. Peccatores exaudiamur, viri Aug. in Ioan tract. 44 et Ira, et De Verbis Domini sem. 53. Dis Thom 2, 2, quaest. 84,

art. 6. Allus orationis gradu .

XII. Est praeterea eorum gradus, qui nondum dei lucem are perunt verumtamen divina benignitate exiguum illorum naturae lumen accendente, vehementer excitantur ad studium eupiditatemque veritatis quam ut doceantur, summis precibus petunt: qui si manent in voluntate, hie elementia eorum studium non repudiatur. Exemplum. Quod exemplo δὲ Cornelii centurionis comprobatum videmus. Nola Nemini enim id ex animo petenti clausae sunt sores divinae benignitatis.

Bltimus orationis gradus.

XIII. Postremus est gradus eorum, quos non modo facinorum ac stagiliorum non poenitentes, sed etiam sceleribus scelera cumulantes, tamen non pudet saepe a Deo petere peccatorum Veniam, in quibus volunt perseverare qui tali statu ne ab hominibus quidem audere deberent, ut sibi ignoscerent, postulare.

Orantes in hoe gradu non exaudiuntur.

XIV. Horum oratio a Deo non auditur, sic enim de Anti ho

465쪽

CATECHISMI

scriptum esticis orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Nola uuare vehementer hortandi sunt, qui in gravi illa miseria versantur, ut adiecta peccandi voluntate, vere et ex animo se convertant ad Deum.

non si usta honestaque petenda sunt.

I. Sed quoniai in singulis petilionibus quid postulandum, quid non suo loco dicetur salis Ie erit sideles universo illud admonere, ut quae justa quaeve honesta sint, a Deo petant homines M. si contra quam deceat, aliquid postularint, illo responso repellanluri 2 Nescitis quid petatis. Nota Quidquid autem recte optari potest petere licet quod illa Domini vherrima promissa testantur i 3 Quodcumque volueritis petetis, et se vobis i omnia enim se concessurum pollicetur.

Primum quod petere debemus.

II. Quare primum Optatum, ac desiderium nostrum ad eam regulam dirigemus, ut ad Deum qui summum est honum, summum studium, desideriumque reseratur. Secundum Deinde eupiemus ea quae cum Deo nos maxime eonjungant quae vero nos inde ejungant, aut causam aliquam asserant disjunctionis, ab omni studio et cupiditate nostra removenda sunt. T rtium. Hinc licet colligere secundum illud summum et persectum bonum, quomodo reliqua, quae dicuntur bona, et optanda sint, et a parente Deo postulanda. Nam haec corporis, quae voeant et externa bona, ut sanitas, robur, pulchritudo, divitiae, honores. gloria, quae facultatem ac materiam saepe dant peccato quare sit ut non omnino pie aut salutariter petantur erit illa petitio his praescruienda finibus, ut haec vitae commoda postulentur necessitatis causa, quae precandi ratio resertur ad Deum.

466쪽

Bona eorporis quomodo petem a.

III. Licet enim nobis ea precibus petere, quae et Iacob et Salο- mori postularunt. Ille enim in hunc modum si Si dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, erit mihi Dominus in Deum. Salomon his verbis i 2 Tribue tantum victui meo necessaria. Cum vero Dei nobis benignitate suppeditetur ad victum et ad cultum, par est, nos illius Apostoli exhortationis recordaris a Qui emunt tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur praelerit enim figura hujus mundi. Item Divitiae si assiuant, nolite cor apponere quarum fructum, et usum tantummodo nostrum esse, sed ita ut cum cael ris communicemus, ab ipso doctore Deo didicimus.

Bonorum eorporis veru usu .

IV. Si valemus si reliquis externis et corporis bonis abundamus, eo illa nobis tribula esse meminerimus ut et lacilius Deo inservire possimus, et proximo omnia ejus generis commodare.

Aries a seientiae quDeonditione pelendae.

V. ingenii autem bona et ornamenta, cujus generis sunt artes, atque doctrinae, petere licet; sed ea tantum conditione, si nobis ad Dei gloriam et ad salutem profutura sunt. Quod autem omnino, et sine adjiinctione, aut conditione optandum, quaerendum, postulandum est, quemadmodum antea diximus id ei gloria est et deinceps omnia, quae summo illi bono conjungere nos queant, ut si des, timor Dei amor, de quibus plenius dicemus tu explicatione petitionum.

Nullus est hominum pro quo noci orandum sit.

l. is aulem cognitis, quae petenda sint, docendus est si delis populus, pro quibus orare debeat. Continet autem oratio petitione in

sysen. 28 20. - 2 Prov. 10 8. - 3 1 cor. I. 30. - 4 Ps. l. i. in . Disitire by

467쪽

et grallarum actionemri quare prius de petitione dicamus ora D- dum igitur est pro omnibus sine ulla exceptione vel inimicitiarum. vel gentis, vel religionis nam sive hostis sit sive alienus, sive infidelis, proximus est quem quia Dei jussu amare debemus, sequitur ut preces quoque quod amoris ossicium est pro eo sacere oporteat. Nam eo pertinet illa Apostoli cohortatior obsecro fieri orationes pro omnibus hominibus. Nota uuae in oratione primum petenda sunt quae salutem animae complectuntur, deinde quae corporis.

Primo orandum pro pastoribus animarum.

II. Debemus autem hoc precationis ossicium primum pastoribus animarum tribuere, quod ab Apostolo ejus exemplo monemur: scribit enim is ad Colossenses 2 ut orent pro se, ut sibi Deus aperiat ostium sermonis; quod item facit ad Thessalonicenses 3). Est praeterea in Actis apostolorum, 4 oratio fiebat sine inte missione ab Ecclesia pro Petro cujus etiam ossicii a D. Basilio b)in libris de moribus admonemur pro iis enim orandum esse, inquit, qui praesunt verbo veritatis.

seeund pro principibus.

Secundo loco pro principibus nos precari oportet ex ejusdem Apostoli sententia quanto enim publico bono principibus piis et justis utamur, nemo ignorat itaque rogandus est Deus ut tales sint, quales esse portet, qui reliquis hominibus praesint. Vide Tertum Molog. cap. 30 et ad Scu. ωρ. 2.

Tertio pro piis hominibus.

Extant exempla sanctorum hominum quibus monemur ut pro bonis etiam piisque deprecemur. gent enim et illi precibus aliο-rum quod divinitus factum est, ne superbia esserantur, dum intelliguli se inferiorum sussragiis indigere.

Quarto pro inimicis.

Iussit praeterea Dominus precari pro 6 persequentibus et calumniantibus nos.

468쪽

CONCILII TRIDENT PARS V.

44 a

c uini pro alienis ab Ecclesi .

Illud etiam si S. Augustini testimonio celebratum est hanc esse acceptam consuetudinem ab apostolis, pro iis qui ab Ecclesia sunt alieni preces et vota aciendi, ut in fidei thus donetur fides ut idolorum cultores ab impietatis errore liberentur; ut Iudaei, discussa animarum caligine, lucem veritatis accipiant, ut haeretici redeuntes ad sanitalem, catholicae doctrina praeceptis erudiantur; ut schism tici, a qua desciverunt sanctissimae parentis Ecclesiae communione, cum ea iterum verae charitatis nodo juncti copulentur. Quantam au tem vim habeant preces pro hujusmodi hominibus facis ex animo, constat, tam multis exemplis omnis hominum generis, quos quotidie ereptos a potestate tenebrarum, transfert Deus in regnum filii charitatis suae, et ex vasis irae, lacit vasa misericordiae in quo plurimum valere piorum obsecrationem nemo, qui recte sentiat, dubitare potest.

Sextb pro mortuis.

Preces autem, quae pro mortuis fiunt, ut ab igne purgatorii liberentur, ex apostolorum doctrina nuxerunt qua de re satis die- tum est, cum de sacrificio Missae loqueremur. onis. III lib. De

EccL Hierarch. ωρ. 6, 7. Clem. v. 'ist l, et lib. Constit. Apostol. Tertiat. De Coron milit et in Ghori ad castu et in lib. De Monog. CNriun Dist. 66.

Septimo pro peceatoribus.

In iis autem qui precare dicuntur ad mortem, vix quidquam precibus votisque proficitur. Verumtamen est ehristiana charitatis et precari pro illis, et laevmis contendere an eis possint reddero pacatum Deum.

Exaerationes sanetorum ut intelligendae.

III. Execrationes ver sauciorum hominum, quibus in impios utuntur ex et Patrum sententia constat esse vel praedicationes eorum quae illis eventura sunt, Vel adhibitas contra peccatum, ut. salvis hominibus, peccati vis intereat.

469쪽

Pro quibus agere gratias oporteat.

IV in altera parte precationis maximas Deo gratias agimus pro divinis ejus immortalibusque beneficiis, quibus et semper allecit, et quotidie afficit humanum genus Maxime autem ungimur hoc munere gratiarum actionis sanctorum omnium causa, quo in o Isicio singulares Deo laudes tribuimus et eorum victoriae, et triumphi quem de omnibus in intimis et externis hostibus ejus benignitale reportarunt.

Salutatio angelso inter gratiarum aettones maxima.

V. Huc pertinet prima illa pars angelicae salutationis, cum ea ad precandum utimur Ave, Maria, gratia Plena, Dominus tecum. benecdiet tu in mulieribus. Nam Deum summis et hahendis laudibus, et gratiis agendis elebramus, quod sanctissimam Virginem omni caelestium bonorum munere cumulavit, ipsique Virgini si gularem illam gratulamur selieitatem. Vide August. Ench. ωρ. 00, et 2 De Civitate Dei, c. 24, et lib. 21 coira Faust.

v. i. uti salutat om eve sit additum Saneta Maria.

M. Iure autem sancta Dei Ecclesia huic gratiarum actioni preees etiam et implorationem sanctissimae Delmatris adjunxit qua pie atque suppliciter ad eam confugeremus, ut nobis peccatoribus, sua intercessione conciliaret Deum, bonaque tum ad hanc, tum ad aeternam vitam necessaria impetraret. Ergo non exules silii Evae, qui hanc lacrymarum vallem incolimus, assidue misericordiae matrem, ac fidelis populi advocatam invocare debemus, ut oret pro nobis peccatoribus, ab eaque ac prece opem et auxilium implorare, cujus et praestantissima merita apud Deum esse, et summam voluntatem juvandi humanum genus, nemo nisi impie et nefarie dubitare potest. Vide August. sermon. 18. De Sanc rs.

Ambros in i cu Lucis bern hom. 3, in missus est; Athan. in Evang. De sanctὐDejuia August. sem. 2 De Annum. Metian in oratione de S. Θρrium.

470쪽

Deus unus et trinus orandus.

l. Deum autem orandum esse, et elus nomen Vocandum, psaloquitur naturae vis insita in hominum mentibus non solum tradunt divinae Litterae in quibus licet audire imperantem Deum: si Invoea me in die tribulationis; sed Dei nomine tres personas intelligi oportet.

Seeundo saneti sunt invoeandi.

lI. Secundo loco, confugimus ad auxilia sanctorum qui in eoelis sunt quibus etiam preees esse faciendas ita certum est in Εcelesia Dei, ut piis nulla de eo dubitatio possit accidereri quae res quia separatim suo Ioeo est explicata, eo et paroelio et caeteros transmittimus.

Alite Deus aliis sancti lavoeantur.

III. Sed ut tollatur omnis error imperitorum, operae pretium erit, docere fidelem populum, quid intersit inter hanc invocandi rationem, non enim eodem modo Deum et sanctos imploramus: nam precamur Deum, ut ipse vel bona det, vel liberet a malis a sanetis autem, quia gratiosi sunt apud Deum, petimus ut nostri patrocinium suscipiant, ut nobis a Deo impetrent ea, quorum indigemus.

Duae praecandi larmulis.

IV. in duas adhibemus precandi formulas mod disserentes ia Deum enim proprie dicimus, Miserere nobis. Audi nos ad sanctum, per pro nobis. Quanquam licet etiam alla quadam ratione pelere a sanctis ipsis, ut nostri misereantur, sunt enim maxime misericordes. Itaque precari possumus eos, ut conditionis nostrae miseria permoti sua nos apud Deum gratia, ac deprecatione juvent.

SEARCH

MENU NAVIGATION