Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Citrite panis dicatur,ohistri

XXI. Ob eatu quoque causam panis noster appellatur, quod uro tali nobis acquirendus, non injuria fraude, aut suri parandus; i in enim nobis malis artibus concilia inus, non nostra sunt sed aliena saepiusque illorum calamitosa est vel adoptio, vel possessio. Vel certe actura contra vero honestis ac laboriosis piorum hominum lucris, ex Prophetae sententia iranquillitas inest e magna felicitas si Labores enim, inquit, manuum tuarum qui manducabis, beatus es et bene tibi erit.

Lahorantibus benedixit Deus.

XXII. a in vero iis, qui justo labore ictum quaeriint, Duelaim sua henignitatis eo loco pollicetur Deus t 2 Emittet Dominus henedictionem super cellaria tua, et super Omnia opera manum tuarii in benedicetque tibi.

Terti hi petimus.

XXIII. Neque solum petimus a Deo nobis, utili uti liceat quodn MIO Sudore ac virtute peperimus ejus adjumento benignitatis; ident in vere dicitur nostrum; sed etiam honam mentem postulamus, ut recte partis, recte item ac prudenter uti possimus.

Per vocem quoιidianum parcimonia indieatur.

XXIV. Quoeti DiANuu huic etiam voci subjecta est ea notio fruga- ac parcimonide quam proxime diximus; non enim multiplicem, aut delicatum cibum postulamus, sed eum qui natum necessitatis satisfaciat i ut eos pudeat hoc loco, qui fastidio communiscini et potionis, conquisitissima escarum ac vinorum genera Persequuntur. Eadem vox cupiditatem amat.

XXV. Nec minus hae quotidiani voce improbantur i, quibus horrendas illas minas proponit Isaias: a Vae qui conjungitis domu in ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci rnumquid habitabilis vos soli in medio teriae Etenim es inexple bilis horum hominum cupiditas de quibus illud scriptum est a

522쪽

Salomone si Avarus non implo hilur pecunia ad quos dictum etia in iliud pertinet Apostolici 2 Qui volunt divite, fieri, inciduuii tentationem, et in laqueum diaboli.

Mortales non indieati

XXVI. Quotidianum praeterea anem appellamus, quod vescNmur eo ad reficiendum vitalem humorem, qui quotidie consumitur vi naturalis caloris.

Assidue petendum mouet.

XXVI l. Est denique illa hujus ratio nominis, quod assidue petendus est, ut in hac consuetudine amandi et colendi Deum retinea. mur nobisque omnino persuadeamus, id quod est, vitam ac salutem nostra in ex Deo pendere.

Horum verborum vis explieanda.

XXVIII. DA Nun: : Quantam hae duae voces materiam praebeant ad cohortandum fideles, ut infinitam Dei potentiam pie sancteque colant et venerentur, in cujus manu sunt omnia, et ut nefariam illam Satanae ostentationem detestentur di a Mihi tradita sunt O. nilia, et cui volo, do illa, nemo non videt; nam unius nutu Dei

distributa euncia, et conservantur, et augentur. Divites panem quotidianum quomodo petunt.

XXIX. Sed quae divitibus haec est imposita necessitas, dixerit quispiam, petendi quotidianum panem, cum rebus omnibus abundent Haec illis necessitas est orandi in hunc modum, non ut dentur eis, quorum Dei benignitate habent copiam i sed ne, quae abiinde illis adsunt, amittant uua inobrem ut scribit Apostolus ini ne discant divites 4 non sublime sapere, neque sperare in incerto divitia ruin sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum. Nolia IIujus autem necessariete petilionis hanc causam assert sanctus Chrysostomus, hom. Α, ver it res in Mali non solum ut nobis suppetat cibus, sed ut eum nobis suppeditet Domini manus. ita salubrem atque adeo Salutarem vim inserens pani

523쪽

serviat. cur hie loquamur ut plures.

XXX. Sed quid est, quamobrem, DA Nonis, numero multitudinis dielmus, non autem mihil quia proprium illud est christianae charitatis, non ut quisque de se uno sollicitus sit; sed ut praeterea de proximo laboret, et in cura suae utilitatis meminerit etiam aliorum.

alia ratio.

Accedit, eo ubd quae alicui munera divinitus tribuuntur, non idcirco tribuuntur, ut solus is ea possident, vel in illis luxuriose vivat; sed ut cum aliis communicet, quae necessitati superfuerint inam, inquiunt sancti Basilius, hom. 6, variorum arg. et Ambrosius, serm. i, esurientium Panis est, quem tu detines nudorum indumentum est, quod tu recludis miserorum redemptio est, et absolutio, pecunia, quam tu in terram defodis.

Partieula hodia quid hi notat.

XXXI. odist Admonet nos haec vox communis infirmitatis. Quis enim est, qui si minus sua unius opera providere se posse sperat in longinquum tempus necessarios vitae sumptus, saltem in diem victus subsidia paraturum non confidat pNota. Sed ne hujus quidem duciae facultas nobis hieo permittitur, qui nos singulorum etiam dierum cibum a se pertere jussit

oratio Dominio quotidie dieenda.

XXXII. Quae sententia habet illam necessariam rationem, quia quotidiano pane egemus omnes, quotidie etiam Dona inica preeatione singulis utendum esse. Haec de pane, qui ore perceptus corpus alit, atque sustentat, quieommunis fidelium et infidelium piorum et impiorum admirabili Dei boni late, si Qui solem suum oriri facit super honos e malos, pluit super justos et injustos, omnibus impertitur.

Quarto me petitur spiritualis panis.

XXXIll Beliquus et spiritualis panis, quem ellam hoc lom p

524쪽

timus. Quo signisscantur omnia quaecumque in hae vii ad spiritus ei animae salutem, et incolumitatem requiruntur di ut enim multiplex est cibus, quo corpus alitur et sustentatur; sic non est unius generis esca, quae spiritus et animae vitam continet. Primo Nam et verbum Dei cibus est animae, Sapientia enim inquit si) Venile, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

cibus verbi divini quando adimitur.

XXXIV. Mus autem verbi saeuitatem cum adimit Deus hominibus, quod essicere solet cum gravius nostris sceleribus offenditur, sam dicitur premere genus humanum; sic enim est apud Amos r et M tuam samem in terram, non amem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.

Singularis comparatio.

XXXV. si autem illud est certum propinquae mortis signum, cum non possunt homines vel cibum sumere, vel sumplum retinere sic magnum est desperatae salutis argumentum, cum vel non quaerunt Verbum Dei, vel si adsit, non sustinent i et illam impietatis vocem in Deum effundunt i a Recede a nobis; scientiam viarum tuarum

nolumus. Verbi divini eontemplores.

XVI. In hoc surore animi, et mentis eaecitate versantur illi qui neglectis iis qui legitime eis praesunt, catholicis, et episcopis, et sacerdotibus, et a sanet romana cclesia desciscentes, corruptoribus Dei verbi haereticis se in diseiplinam tradiderunt.

Christus pani finimae.

XXXVII. Iam vero panis est Christus Dominus animae cibus; inquit enim ipse de se Ego sum panis vivus, qui de caelo des.cendi. Nola Incredibile est quanta voluptate ac laetitia persundat piorum animas hic panis, lum cum maxime terrenis molestiis, et incommodis conflictantur. Exemplo nobis est sanctus ille chorus apostolorum, de quibus extati 5 illi quidem ibant gaudentes a

525쪽

conspectu concilii Reserti sunt hujusmodi exemplis libri e vita sanctonum lio .uinum isti intimis his bonoruui gaudiis ita ιcquitari Deus i iij iuueni dabo manna absconditum.

citristus in Eucharistia cibus est animae.

XXXVIII. Praecipue autem panis noster est ipse Christus Dominus, qui in sacramento Eucharistis substantialiter continetur. Hoc inexplicabile pignus charitatis dedit nobis rediturus ad Patrem, de quo dixit i 2 Qui manducat meam carnem, et bibit meum Sanguinein, in me inanet, et ego in illo 3 Accipite, et manducule, hoc est

Notia. a petent parochi quae ad fidelis populi utilitatem pertinebunt, ex eo loco quo separatim hujus sacramenti vis ac ratio continetur. Suria Piag. 41.

Christus iii Eucharisti 1 ut sit cibus animae.

XXXIX. Et vero dicitur hic panis noster, quia fidelium modo hominum est, id est eorum qui charitatem cum fide conjungentes, poenitentiae sacramento sordes eluunt peccatorum qui nou dimit-

tentes memoriam se Dei filios esse, divinum sacramentum sumunt et colu ut, quanta maxilua possunt sanctitate ac veneratione. Vide Tertuli. De Uriat. Θρι . letu, De Orat August. et ullos lociscitialis Suria, Piag. bd.

Clinistus eur panis quotidianus dicatur.

XL. Quotidianus vero quamobrem dicatur, in promptu duplex ratio est altera, quod tu Sacris christianae Ecclesiae musteriis, quotidie elo:sertur Deo, ei datur pie sancteque postulantibus altera quod quotidie sumendus est, vel certe ita vivendum, ut quotidie, quoad ejus si ei pobsit, digne Sumere queamuS. Nolia. ivliant qui contra sentiunt, nisi longo intervallo salutaribus H, epulis animae vesci non oportere, qui S dicat Ambrosius : 4 Si quotidianus est panis, cur os annum liuia su -

526쪽

CONCILII TMDENT PARS IV.

itus petitionis Deo relinquendus.

XII. eo in hac petitione ad illud praecipue cohortandi sun n- deles, uti eum recte et concilium, et industriam suam posuerint in comparandis rebus vitae necessariis, rei exitum Deo permittant. suumque desiderium ad ejus reserant voluntatem qui non dabit in uernum fluetuationem iisto. Nola Nam vel concedet Deus quae peluntur, et ita suum opta lii in consequentur vel non concedet, et id erit certissimum argu mentum, nec salutare illud esse nec utile, quod iis a Deo negatur, cui magis citrae est de eorum salute quam illis ipsis. Quem lο- cum instruere poterunt explicandis iis rationibus parochi, quae S. Augustiuo inauistola ad Probam praeclare colliguntur.

Cue Deus in ilibus tribuat bona.

XL H. Extremum illud erit in usus tractatione petitionis ut meminerint vivites facultates suas et copias Deo acceptas referre, cogitentque se idcirco illis bonis esse cumulatos, ut illa distribuant indigentibus. In quam sententiam conveniunt quae in prima Epistola ad Timotheum ab Apostolo disseruntur, et ilia de magnam vim paroeliis petere licebit divinorum praeceptorum ad hunc locum utiliter, ac salutariter illustrandum.

CAPUT XIV.

pHν Christi singillare signum amoris in no .

. Clim tua uiri a sint in infinitam i, na cum parisa liqui in acio uitale conjunctam sigili sacent, ut quocumque oculos. cogitationem lite converteris, certissima signa immensae potestatis au henignitatis occurrant; nihil profecto est quod suin mum eius is r l l . iv. 6 7. Dissiliaeum Corale

527쪽

CATECHIS Iamorem et admirabilem in nos charitalem magis declaret, quam inexplicabile mysterium desu Christi passionis unde perennis ille sons ad eluendas peccatorum sordes erupit, quo persundi et expiari, De duce ac largitore, exoptamus, eum illud ab eo petimus: Dimitte nobis debita nostra.

Quid bare petivo eontineat.

II continet autem haec petitio summam quamdam eorum honorum, quibus per desum Christum cumulatum est humanum genus id enim docuit IsaΙasci iὶ Dimittetur, inquit, iniquitas domui Iacob, et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum ejus; quod David etiam ostendit, beatos praedicans eos, qui salutarem illum fructum percipere potuerunt, his verbis i 2 Beati quorum remissae sunt iniquitates.

Hae petitio explicanda.

III. Quare est accurate ac diligenter pastoribus hujus postulationis animadvertenda et exponenda sententia, quam ad coelestem Viam consequendam tantum valere intelligimus.

Hae petitio differt ab aliis.

IV. Ingredimur autem novam precandi rationem; nam hactenus a Deo non solum aeterna et spiritualia bona, sed caduca et quae ad hanc vitam pertinent, commoda petivimus t nunc vero mala depre-eamur et animae et corporis, et hujus, et sempiternae Vitae.

uub petitur vi reete petatur, quid opus.

V. Sed quoniam ad impetrandum quod postulamus, requiritur recta postulandi ratio quomodo assectos esse porteat eos, qui Deum hoc orare velint, dicendum videtur. Primo Monebunt igitur parochi sidelem populum, primum necesse esse, ut is qui ad hoc petendum velit accedere, suum ipse peccatum agnoscat. Secundo Deinde, ut ejus sensu ac dolore commoveatur. Tertio. Tum, ut sibi omnino persuadeat Deum in hac esse voluntate, ut iis qui peccaverunt, ita ut diximus, assectis et comparalis ignoscat ne sorte acerbam delictorum recordationem ac recog-

528쪽

CONCILII TRIDENT PARS V. 503

nilionem illa venis desperatio consequatur, quae hin i Cainet et Judae animum occupavit; qui Deum modo vindieem, et ultorem, non etiam mitem et misericordem existimarunt.

Quo animo haeo laetenda petitio.

VI. Ein in hac petulone sic assecti simus oportet, ut dolenter peecata nostra recognoscentes, ad Deum, tantuam ad parentem, non quasi ad judicem coniugiamus, a quo, non ut ex jsi licia nobi cum agat, sed ex misericordia postulemus.

Ut homo ad agnitionem peceat adducatur.

VII. Facile autem adducemur ut peccatum nostrum agnoscamus, si ipsum audierimus Deum nos in saeris Litteris hujus rationis admonentem Lest enim illud apud Davidem 3 omnes declinaverunt, simul inutiles acti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum in eamdem sententiam loquitur Salomon : 4 Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Quo illud etiam pertineti byuuis potest dicere Mundum est cor meum, purus sum a peccato P quod idem a sancto Ioanne ad deterrendos homines ab arrogantia, scriptum est: 6 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Et a Ieremissi et Dixisti : Absque peccato, et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego judicio eontendam tecum, eo quod dixeris, non peccavi.

Quo sensu est intelligenda here petitio.

VIII. Quorum sententias omnium idem qui eas ex illorum ore protulerat, Christus Dominus, hoc petitionis praescripto confirmat, quo lubet nos delicta nostra confiteri id enim secus interpretari prohibuit auctoritas Mileuitani concilii in hunc modum t cap. 7, 8, 9. Placini, ut quicumque verba ipsa Dominicae orationis ubi diximus i Dimitte nobis debita nostra, ita vult a sanetis diei, ut humiliter, non vera iter hoc dicatur, anathema sit. Nota Quis enim erat orantem, et non hominibus, sed ipsi D mino mentientem qui labiis sibi diei dimitti velle, et corde dieit quae sibi dimittatur debita non habere. Vide Trid sera. 6 de Iustificatione, cap. 1i, item August. in Ench. ωρ. 17.

529쪽

CATECHISMI

Pereatum cum maerore reeogilandum.

IX. Verum in neeessaria recognitione peccatorum non est fons illa leviter recordari nam ut acerba nobis sit ea memoria, ut cor Pungat, animum stimulet, et dolorem inurat necesse est. Nota Quare pertractabunt locum hunc diligenter parochi ut Ρο sollim lacinorum ac flagitiorum suorum meminerint fideles xuditores, sed ut moleste dolenterque meminerint; ut cum angantur in limis sensibus, conserant se ad Patrem Deum, a quo, ut inhaerentes evellat scelerum aculeos, suppliciter petant.

Peee ala ut ponenda ob oeulos populi.

x. Nec vero solum erratorum turpitudinem studebunt subjicere offulis si delis populi, verum etiam indignitalem, ac sordes hominum, qui, cum nihil simus, nisi putrida caro, nisi summa laeditas, incomprehensibilem illam Dei majestalem et inexplicabilem praestantiam incredibilem in modum audeamus offendere praesertim a quo procreati, liberati, innumerabilibus, maximisque lieneficiis aucti simus.

Nota et exaggera.

Ut quid Ut abalienati a Patre Deo, qui summum bonum est, turpissima peccati mercede diabolo nos addicamus in miserrimam servitutem meque enim dici potest, quam crudeliter ille dominetur in eorum animis, qui repulso suavi jugo Dei, ruptoque charitalis amabilissimo nodo quo parenti Deo spiritus noster adstringitur ad hostem acerrimum desciverunt inui eo nomine si princeps et rector mundi, et 2 princeps tenebrarum, et 3 rex Super universos filios superbiae dicitur in divinis Litteris, in eos autem qui daemonis tyrannide Opprimuntur, vere convenit illa vox t satae r 4kDomine Deus noster, possederunt nos domini absque te.

Quot et quanta mala causet Pereat tim.

XI. Haec si nos minus moverit rupla dera charitatis moveant in calamitates et aerumnae, it quas per peccatum incidimus, violatur enim sanctitas animae quam Christo desponsam esse scimus;

profanum fit illud idem templum Domini, quod qui contaminant,

530쪽

CONCILII TRIDENT PAB I

in eos Meit Apostolus dicit Sl quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Innumerabilia sunt mala, quae peccatum i vehit in hominem, quam pene infinitam pestem David his verbis expressiti et Non est sanitas in carne mea, a lacie irae luae non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum.

Explieationes notantae.

Nimirum notat hane plagae vim, cum nullam sui partem pestisero peccato intactam lateretur pervaserat enim in ossa peccati virus, id est, rationem, et voluntatem, quae maxime solidae sunt animae partes, insecerat hane late patentem pestem indicant saerae Litte rae, eum peccatores, claudos, surdos, mutos, caecos, et omnibus membris captos appellant.

Iraseitur et bellat Deus in peeratores.

XII. Sed praeter dolorem, quem ex peccatorum quas seelere sentiebat, mases etiam angebatur David ex ira Dei, quam in se propter peccatum commotam intelligebat Bellum enim est sceleratis cum Deo, quorum sceleribus incredibiliter offenditur Linquit enim Apostolus: 3 Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum.

Aelia peccati peracto remanet maeula.

XIII. Nam etsi transierit actio peccati, tamen peccatum inacula et reatu permanet risui semper imminens ira Dei illud insequitur, tanquam umbra corpus. Cum igitur David his vulneraretur aculeis, ad petendam delictorum veniam excitabatur, cujus et exemplum doloris, et doctrinae rationem, ex quinquagesimo ejus psalmo depromptam, proponen parochi fidelibus auditoribus ut Prophetae imitatione et ad doloris sensum, id est, ad veram paenitentiam, et ad veniae spem erudiri possint.

Utilitas doetetnae de paenitentia exeilarula.

XIV. Quantam habeat utilitatem haec docendi ratio, ut ex peeeatis dolere discamus, illa Dei apud Jeremiam declarat oratio, qui cum Israciem ad poenitentiam hortaretur, admonebat eum, ut m .i-Iorum sensum perciperet, quae peccatum consequuntur: 4 Vide

SEARCH

MENU NAVIGATION