Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

CATECINSMIenim, inquit. quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem me apud te, dicit Dominus Deus

exercituum. Impaenitentium duritia.

XV. Qui carent necessario hoc recognitionis ac doloris sensu, iapui prophetas saIam, Ezechielem et Zachariam, i cor durum, 2 lapideum, a adamantinum habere dicuntur sunt enim instar invidis, nullo dolore molliti, nullum vitae, id est, salutaris recogni-lionis sensum habentes.

In spem veniae ut erigendi peceatores.

XVI. Sed ne iij deatorum gravitate delerritus, se populus Veniam impetrare posse desperet, ipsum ad spem vocare parochi debet, uni his rationibus. Primo Quod et Ecclesiae Christus Dominus potestatem dedit remittendi peccata quemadmodum sacrosancti Symboli articulo declaratur. Secundo. Et hac petitione docuit, quanta esset Dei bonitas acti heralitas in genus humanum nisi enim promptus esset ac Paratus Deus ad condonandum peccata poenitentibus, nunquam nobis hanc precandi formulam praescripsisset DiviTTE, lxDEBiTA NOSTRA.

XVII. Quamobrem illud fixum in animis tenere debemus, ore ut is paternam misericordiam nobis impertiat, qui ipsam his precibus jussit exposcere: nam omnino sub hae pelitione illa est sententia, sic esse in nos asseelum Deum, ut vere paenitentibus libenter

Peeeato quantum eua offenditur.

XVIII. Est enim Deus is in quem abjecta Obedientia, peccamus; cujus ordinem sapientiae perturbamus, quantum est situm in nobis quem ossendimus; quem lactis dictisque violamus.

De bonitas singularis.

xl X. Verum idem est ille henescentissimus parens qui ctim Possit omnia condonare, non modo se id velle declaravit sed

532쪽

CONCILII TRIDENT PARS IV. ellam impulit homines, ut a se veniam peterent; et quibus verbis id facerent, docuit. Nola uuare nemini dubium esse potest quin illo auctore, in nostra potestate sit nobis Dei gratiam reconciliare.

Dei in nos propensio ut probanda.

XX. Et quoniam haec testificati propensae ad ignoscendii in divinae voluntatis fidem auget, spem alit, charitalem inflammai operae pretium est, ornare hunc locum nonnullis divinis testimoniis, et hominum exemplis, quibus maximorum scelerum poenitentibus Deus veniam concesseri r quam sententiam quoniam persecuti sumus, quantum res serebat, in prooemio hujus precationis i et in ea Symboli parte quae est de remittendis peccatisci inde assument parochi, quae ad hunc locum instruendum pertinere videbuntur ireliqua haurient ex divinarum Linerarum sontibus.

Debitum quid sit explieandum.

XXI. Tum vero eodem utantur instituto, quo in caeteris petitionibus utendum duximui, ut intelligant fideles, quid hie dehita significent ne sorte decepti ambiguo, aliud ab eo, quam quod petendum sit, postulent.

Primum quod non petimus.

XXII. Primum autem scire oportet, minime petere nos, nobis ut remittatur amor ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente nostra, quem omnino Deo debemus, et cujus debiti solutio est ad salutem necessaria.

Meundum quod non petimus.

. ill Neque vero, quia debit nomine, etiam oliedientia, cultus. reneratio, et caetera hujus generis ossicia continentur, postulamus ut non amplius ea debeamus.

Quid hi petat r.

XXIV. Sed precamur ut liberet a peccatis sic enim S. Lucas eiai uter prela ius, si qui peccata pro debitis posuit, ob eam causam. iiis illis committendis rei essiciamur Deo, et debitis poenis p p

533쪽

308 ATECHISMI

siti, quas vel satisfaciendo, vel patiendo pendimus. Huius generis debitum fuit, quod Christus Dominus locutus est ore Prophetae et ii uuae non rapui, tunc exsolvebam.

Peceatori qui non est solvendo quid agendum.

XXV. Qua Dei verbi sententia licet intelligere, non solum nos debilares esse, sed etiam non esse solvendo, cum peccator Per se satisfacere nullo modo possit. Quare confugiendum nobis est ad Dei misericordiam i cui quia par justitia respondet, erius est retinentissimus Deus, utendum erit deprecatione, et patrocini Passionis Oinini nostri Jesu Christi sine qua nemo unquam veniam delictorum impetravit, a qua omnis et satisfaciendi vis, et ratio tanquam ex fonte prolluit.

Fruetus erucis quam herea.

XXVI. Nam pretium istud in erucem Christo Domino persolutum, et nobiscum per sacramenta re, vel studio, ac desiderio adhibita, communicatum, tanti est, ut nobis impetret et conficiat quod hae petitione postulamus, ut peccata nostra remittantur. Nota. Quo Ioeo non id modo pro levibus erratis, et facillimis ad impetrandum veniam, sed pro gravibus et mortiseris peccatis deprecamur quae precatio in scelerum gravitate pondus non habebit, nisi id a Poenitentiae sacramento, re vel certe desiderio suscepto ut jam dictum est, assumpserit.

Aliter debita nostra, aliter panem nostrum dieimus.

Vil. Dicimus autem, Debila nostra, longe aliter atque Panem nostrum antea diximus noster enim ille est panis, quia nobis Dei munere tribuitur at peccata nostra sunt, quia illorum culpa residet in nobis; nam nostra voluntate suscipiuntur, quae peccati vim nouliaberent, nisi essent voluntaria.

XXVlII. Nos igitur, eam ulpam sustinentes et constentes, ad expiandum peccata necessariam Dei clementiam imploramus in quo non ullinur excusatione cujusquam, nec causam in quemquam transferimus, 2 ut primi homines Adam et Eva secerunt: ipsi

534쪽

tios indicamus illam, si sapimus, Prophetae precationem adhibentes si in Non declines eor meum in verba malitiae ad excusandas exeusationes in peccatis.cue hi ut pluris loquimur.

XXIX. Nec vero dicimus Dimitte mihi, sed nobis i qudd fraterna necessitudo et charitas, quae inter omnes homines intercedit, a nobis Singulis postulat ut de communi proximorum salute sollieiti, cum pro nobis preces facimus, pro illis elia in deprecemur.

Hic orandi modus unde.

XXX. IIunc orandi morem, a Christo Domino traditum, deinceps ab Ecclesia Dei acceptum, perpetuoque servatum, ipsi et in axime tenuerunt apostoli et, ut caeteri adhiberent, auctoressuerunt.

E NIum. Hujus autem flagrantis studii, et cupiditatis indeprecando pro salute proximorum, habemus in utroque Testament sanctorum Mosis et Pauli praeclarum exemplum quorum alter sic Deum precabatur di 2 Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non saeis, de Ie me de libro tuo; alter in hunc modum i 3 optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis.

XXXI Illud sicut dupliciter intelligi potest. Nam et similitudinis vim habet, eum videlicet a Deo petimus ut, quemadmodum nos injurias et contumelias remittimus iis, a quibus laesi sumus, sic ipse nobis peceat condonet. Est praeterea conditionis nota in quam sententiam Christus Dominus eam formulam interpretaturi 4hSi enim dimiseritis, inquit, hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nee Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Utroque sensu hie aecipitur.

XXXI l. verum habet uterque sensus eamdem ignoseendi necessi-

535쪽

talem ut si volumus Deum nobis veniam concedere deliciorum. pareamus illis ipsis necesse sit a quibus injuriam accepimus; sic enim Deus oblivionem injuriarum, mutuumque studium, et amorem requirit a nobis, ut eorum qui in gratiam non sunt recoliciliati, dona ac sacrisset rejiciat et aspernetur. Est etiam naturae lege sancitum, ut tales nos aliis praebeamus, quales eos in nos esse cupimus, ver ut impudentissimus ille sit, qui postulet a Deo ut sui sceleris poenam praetermittat, eum ipse in proximum animum

retineat armatum. Qui vult sibi dimitti dimittat et illαXXXIII. Quare parati et prompti ad ignoscendum esse debentli, quibus imposilae sunt injuriae, cum et urgeantur hac precandi formula, et apud sanctum Lucam id jubeat Deus t M Si pecca Verit in te frater tuus, increpa illum, et si poeni leni iam egerit, dimitte illi; et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens i Poenitet me dimitte illi. Et in Evangelio sancti Matthaei siet 2 Diligite inimicos vestros et Apostolus, et ante eum Salomon scripserati 3 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum si sitit, potum da illi. Et sic apud sanctum Marcum evangelista mi 4 Cum stabilis ad orandum, dimittite si quid habelis adversus aliquem ut et Pater vester qui in celis est dimittat

vobis peccata vestra.

Cum vix indulgeant homines quid agendum.

XXXIV. Sed quoniam depravatae naturae vitio nihil aegrius sit ab homine, quam ut inserenti condonet injurias, omnem conserant parochi animi et ingenii vim ad commutandos, et nectendos animos fidelium ad hanc lenitalem, et misericordiam christiano homini necessariam.

Primo Commorentur in tractatione divinorum oraculorum rin quibus audire licet imperantem Deum, inimicis ignoscendum. Secundo Praedicent id quod verissimum St, magno esse argumento hominibus, eos esse Dei filios, si acile remittant injurias, et inimicos diligant ex animo. Nota. lucet enim in eo, quod inimicos diligimus, similitudo

536쪽

CONCILII TRIDΕΝΤ. PARS IV. quaedam cum parente Deo qui sibi inimi eissimum et infestissimum genus hominum, Filii sui morte ab aeterno exitio redemptum,

reconciliavit.

Tertio. Sit autem hujus cohortationis et praecepti clausula illud imperium Christi Domini, quod recusare non poSSumus Sine summulie decore, et pernicie t i 0rate pro persequentibus et calumniantibus vos ut silis filii Patris vestri qui in caelis est.

Qualis injuriarum oblivio requiratur ad virtutem

XXXV. Verum hoc loco non vulgaris pastorum prudentia requiritur, ne quis cognita hujus dissicultate ac necessitate praecepti, salutem desperet. Sunt enim qui, cum se debere intelligant eo ute rere injurias oblivione voluntaria, et eos diligere, qui laeserunt id cupiunt et pro viribus faciunt; sed universam memoriam injuriarum sibi exhauriri non posse sentiunt; nam resident in animo quaedam reliquiae simultatis quamobrem magnis agitantur onscientiae nuctibus, verentes ne parum simpliciter et candide positis inimicitiis, Dei jusso non obediant.

Carnis et spiritus dissidium explicetur hie.

XXXVI. His igitur pastores contraria studia earnis et spiritus explicabunt, quod illius sensus sit ad vindicationem proclivis hujus ratio propensa ad ignoscendum : hinc inter ipsos perpetuam turbam ac rixam existere quare saluti minime dissidendum esse demonstrabunt reclamitantibus, et adversantibus rationi corrupta naturae appetitionibus, modo spiritus perstet in ossicio, et voluntate remittendi injurias, proximumque diligendi.

ondum amantibus inimieos haec oratio usurpanda eur

XXXVII. Quod autem aliqui ortasse fuerint, qui eum nondum animum inducere possint ut, obliti injurias, ament inimicos, propterea deterriti ea, quam diximus, conditione hujus petitionis,

dominica precatione non utantur et duas has rationes asserent parochi, quibus exitiosum hunc errorem illis eripiant. Primo Nam quivis unus e fidelium numero preces has silet. totius celesiae nomine, in qua pio esse aliquot necesse est, qui dubitoribus ea, quae hic commemorantur, debita remiserunt.

537쪽

Sectindo Accedit eo, quod id a Deo pelitates, una eliam petimus, quidquid ad illud impetrandum in eam petitionem a nobis nece sarib conserendum est. Petimus enim et veniam peccatorum, et donum verse paenitentiae. Petimus faculta lem inlimi doloris. Postulamus ut a peccalis abhorrere, et illa sacerdoti vere ac pie confiteri possimus. Haque eum necesse etiam nobis sit parcere iis, qui damnum, aut malum aliquod dederint, cum, ut nobis Deus ignoscat, precamur, Simul oramus, ut iacultatem largiatur reconciliandi nos illis quos

Notia. Quare delerrendi sunt ab ea opinione, qui inant et pravo illo timore commoventur, ne sibi Deum reddant offensiorem hac precatione contraque etiam cohortandi ad frequentem precationis usum, quo a parente Deo postulent, ut sibi de eam mentem, ut iis qui laeserint, ignoscant, et inimicos diligant.

Ut age oratio eum tructu fiat, quid opus

XXXVIlI. Sed, ut precatio omnino fructuosa sit, primum haec in ea est cura, meditatioque adhibenda, nos Deo supplices esse, et ab eo veniam petere, quae non datur, nisi poenitenti itaque nos ea charitate et pietate praeditos esse oportere, quae poenitentibus eo veniat convenire autem maxime iis, subjecta quasi oculis propria agitia, atque facinora lacrumis expiare.

omasiones peccatorum vitandae.

XXXIX. Cum hac cogitatione conjungenda est cauti in posterum earu in rerui in quibus sui aliqua occasio peecandi, quaeque nobis ansam dare possint, ad offendendum parentem Deum in his curis versabatur David, cum dicere l Et peccatum meum contra me est semper. Et alio loco i 2 Lavabo per singulas noetes lectu in meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.

Exempla si hi sunt hie proponenda.

XL. Proponat sibi praeterea unusquisque ardentissimum orandi studium eorum qui a Deo precibus impetraverunt veniam delictorum,

538쪽

cONCILII TRIDENT PARS V. 513

ut si publieani illius, qui longe consistensim pudore, ae dolore, et oculis humi defixis, tantum pulsabat pectus, eam habens orationem i Deus t propitius est mihi peccatori. Tum illi ui, 2 pec-eatricis mulieris, quae Christo Domino, retro stans, rigatos a se ejus pedes, capillis etiam abstersos osculabatur Petri denique principis apostolorum, δὶ qui egressus Oras, nevit amare.

Quibus hie remediis utendum.

XLI. Deinde cogitandum est, quo infirmiores sunt homines, et ad morbos animi, quae sim peccata, propensiores, e pluribus et frequentioribus medicamentis indigere.

Poeni lentia Eueharistia.

Sunt autem aegrotae animae remedia Poenitentia, et Eucharistia. Haec igitur saepissime adhibeat si delis populus.

Deinde eleemosyna, quemadmodum tradunt divinae Litterae, medicina est accommodata sanandis animae vulneribus t quare, qui pie hac prece uti cupiunt, pro viribus henigne faciant egentibus; quantam enim vim habeat ad delendas scelerum maculas, testis est in Tobia 4 angelus Domini sanctus Raphael cujus est illa vox t Ele mosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam, et vitam aeternam. Testis est Daniel, 5 qui Nabuchodonosor regem sic admonebat Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.

optima eleemouna quae

XLII. optima autem largitio et impertiendae misericordis ratio, est oblivio injuriarum, et bona voluntas erga eos, qui rem vel existimationem, vel corpus tuum tuorumque violarint. Nota Quieumque igitur eupit in se esse maxime misericordem Deum, is ipsi Deo suas donet inimieitias, remittatque omnem ostensionem, et pro hostibus libentissime deprecetur, omnem captans occasionem de illis ipsis ben promerendi. Sed quoniam hoc argumentum explicatum est cum Homicidii locum tractavimus, e rejicimus Parochos.

539쪽

CATECHISMI

Non indulgenti homine illi injustius.

XLIII. Qui tamen hanc petitionem hoc ne concludant, nihil injustius esse, autrangi posse quam eum, qui cum hominibus durus sit, ut nemini se det ad lenitatem, idem postulet ut tu se si mitis ei benignus Deus.

Reeens Deo conversi lacile relabuntur.

I. NON dubium est quin filii Dei post impetratam delictorum veniam, cum incensi studio adhibendi Deo cultum et venerationein, coeleste regnum exoptant, et omnia divino Numini tribuentes pietatis ossicia, toti pendent a paterna ejus voluntate ac providentia rium e magis humani generis hostis omnes adversus illos artes excogitet, omnes machinas paret, quibus oppugnentur sic, ut verendum sit ne labefactata et mutata sententia, rursum in vilia delabantur, longeque deteriores evadant, quam antea suerint. De quibus illud principis apostolorum jure dici possiti Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retror- sunt converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.

Cur hare petitio eteris sit addita.

II. Quare nobis a Christo Domino datum est hujus petitionis prieceptum, ut quotidie nos De commendemus, nusque patriam curam et praesidium imploremus, minime dubitantes lare ut, si deseramur divino patrocinio vaserrimi hostis laqueis irretiti te

neamur. Bis hane orationem praecepit Christus et evr '

Ill. Neque vero solum in hac orandi regula jussit a Deo petere, ne patiatur nos induci in tentationem; sed in alia etiam oratione, qua in ad sacros apostolos habuit sub ipsum mortis tempus, cuni

540쪽

quidem si ipsos mundos esse dixisset, eos hujus ossicii his verbis admonuit. 2 Orate, ut non intretis in tentationem. Quae iterum a Christo Domino adhibita ad monilio magnum diligentia onus imponit parochis excita nili fidelem populum ad requentem hujus usum precationis ut, cum tanta hominibus ab hoste diabolo in singulas horas pericula hujus generis intendantur, a Deo qui solus illa propulsare potest, petant illud assidue t e nos inducas in tentationem. Neeessitas Qua petitionis quanta

IV. Intelliget autem fidelis populus, quantopere egeat divini hujus adjumenti, si suae imbecillitatis inscitiaeque memineri r si recordabitur illam Christi Domini sententiam di Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma si ei venerit in mentem, quam graves Sint ei exitiales hominum casus impellente daemoue, nisi sustineantula dextera coelestis auxilio. Mult. 26, i.

Exempla instrinitatis.

duod illustrius esse possit humanae infirmitatis exemplum, quam sacer ille chorus apostolorum, qui magno antea animo cum essent, primo quique objecto terrore, relicto Salvatore, diffugerunt alsi illustrius etiam est illud principis apostolorum, qui in lanta prο- sessione singularis et sortitudinis et amoris in Christum Dominum, cum paulo ante sibi bene lidens, ita dixisset: 3 Si oportuerit memoriamum, non te negabo, statim unius voce mulierculae perterritus, se Dominum non nosse jurejurando affirmavit. Nota Nimirum illi in summa spiritus alacritate non respondebaut vires.

Nota iterum.

Quod si viri sanctissimi humanae naturae fragilitate, cui confidebant, graviter peccaverunt quid non timendum est caeteris, qui ab eorum sancti late absunt longissime p

Quot tentationum periculis exponantur homine .

. Quare proponeti deli popul parochus praelia, ac pericula, in quibus assidue versamur dum anima est in hoe mortali corpore, quod undique caro, mundus, et Satanas ODDugnant.

SEARCH

MENU NAVIGATION