Catechismus Concilii Tridentini, Pii V... jussu promulgatus ; sincerus et integer, mendisque repurgatus opera P. D. L. H. P... Editio nitidissima ad usum seminariorum

발행: 1867년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

CATECHISMI Quid ira, quid cupiditas in nobis possit, quotusquisque est Qui

magno suo malo id non experiri cogatur Quis non his lacessitur stimulis quis hos non sentit aculeos quis subjectis non uritur ardentibus facibus Et quidem iam varii sunt ictus, tam diversae petitiones, ut diu illimum sit gravem aliquam plagam non accipere. Ac praeter hos inimicos, qui habitant, et vivunt nobiseum, sunt praeterea illi hostes acerrimi, de quibus scriptum est i i Non est nobis colluctatio adversus carnem ebsanguinem; sed adversus pri cipes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus.

Quam graves daemonum impetus.

VI. Accedunt enim ad intimas pugnas externi impetus, et impressiones daemonum, qui et aperte nos petunt, et per cuniculos inlluunt in animas nostras, vix ut ab illis eavere p0ssimus.

Daemouea cur Principes appellentur.

Vil illos et principes appellat Apostolus propter naturae excellentiam; nam natura hominibus, ei caeteris, quae sub senSum eadunt, creatis rebus antecellunt et potestates vocat, quod non solum naturae vi sed potestate etiam superant, et rectores nominat mundi tenebrarum non enim clarum et illustrem mundum regunt, id est honos et pios, sed obscurum et caliginosum, nempe eos, qui agitiosae et facinorosae vitae sordibus ac tenebris obcaecati, duce tene-hrarum diabolo, delectantur. Cur spiritualis nequitiae.

VIII. Nuneupat etiam daemones spiritualia nequiliae est enim et carnis et spiritus nequitia.

carnales nequitiae.

carnalis quae dicitur nequilia, incendit appetitum ad libidines et voluptates, quae pereipiuntur sensibus.

Spiritualia nequitiae quae.

Spiritualia nequitiae sunt mala studia, et pravae cupiditates, quae ad superiorem pertinent animae partem quae tanto pejores

542쪽

sunt iram reliquae, quanto mens ipsa et rati altior est atque praestantior. Nota uuae Satanae nequilia quia maxime spectat illuc ut coelesti nos haereditate privet, propterea dixit Apostolus : in coelestibus.

Quanta daemonum odia.

IX. Ex quo licet intelligere, magnas esse Ii ostium vires, invictum animum, immane in nos et infinitum odium bellum etiam perpetuum eos gerere nobiscum, ut nulla pax sit cum illis, nullae induciae fieri possint. Quantum vero audeant, declarat Satanae apud Prophetam voci si In coelum conscendam aggressus est primos homines in paradiso adortus est prophetas appetivit apostolos, ut, quemadmodum loquitur apud evangelistam Dominus i 2ὶ cribraret eos sicut trilicum ne ipsum quidem Christi Domini os erubuit; itaque ejus inexplebilem cupiditatem et immensam diligentiam sanctus Petrus expressit, eum dixit: 3 Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret.

Daemones multi unum hominem oppugnant.

X. Quamquam non unus modo tentat homines Salan, sed grega tim interdum daemones in singulos impetum faciunt quod ille consessus est daemon, qui rogatus a Christo Domino, quod sibi nomen esset, respondit: 4 Legio mihi nomen est, nempe daemonum multitudo, quae miserum illum divexarat; et de ali scriptum est s5 Assumit septem alios spiritus seeum, nequiores se, et intrantes habitant ibi.

Daemone improbis infesti non sunt cura

xl. Multi sunt, qui quod impulsus atque inpetus daemonum in se minime sentiunt, totam rem salsam esse arbitrantur quo ipsos a daemonibus non oppugnari mirum non est, quibus se sponte dediderunt; non est in illis pietas, non caritas, non virtus illa christiano homine dignari quare fit ut toti sint in potestate diaboli nec ullis tentationibus opus est ad eos evertendos, in quoi in jam animis, ipsis libentibus, commoratur.

543쪽

Daemone ins stant maxime pios.

Xll. At vero, qui se Deo dicaverunt, in terris coelestem vi lana agentes, ii maxime omnium Satanae incursibus petuntur hos acerbissime odit, his in singula temporis momenta struit insidias. Plena est historia divinarum Litterarum sanetorum hominum, quo Praesenti etiam animo stantes, vel vi vel fraude pervertit Adam, Da Vid Salomon, aliique, quos enumerare dissicile sit, experti sunt daemonum violentos impetus, et callidam astutiam, cui resisti non possit consilio, aut hominum viribus. Nota Quis igitur se suo praesidio salis tutum existimet Itaque pie casteque petendum a Deo est, si ne nos tentari sinat supra id quod possumus, sed laciat etiam eum tentatione proventum, ut possimus sustinere.

Qui daemones timent, unde firmandi

xl l I. Verum hic fideles confirmandi sunt, si qui animi imbecillitate aut rei ignoratione daemonum vim perhorrescunt, ut ipsi, tentationum nuctibus agitati, in hunc preeationis portum confugiant.

Daemonum vires gu bernat Deus

XIV. Non enim Satan in tanta et potentia, et pertinacia, in capitali odio nostri generis, nec quantum, nec quandiu vult, tentarenos aut vexare potest; sed innis ejus potestas Dei nutu et permissu gubernatur. Notissimum est exemplum Iob, de quo nisi diabolo dixisset Deus: Ecce universa quae habet, in manu tua sunt, nihil ejus Satanas attigisset i contra vero nisi addidisset Dominus tantum in eum ne extendas manum tuam, uno diaboli ictu, cum filiis ipse, lacultatibusque concidisset. Notia. Ita autem alligata est daemonum vis, 2 ut ne in porcos quidem illos, de quibus scribunt evangelistae, non permittente Deo, invadere potuissent.

verba petitionis explicantur.

XV. Sed ad intelligendam hujus petitionis vim dicendum est. quid luc tentati significet quid item induci in tentationem.

544쪽

CONCILII BIDENT PABS V.

XVI. Est autem tentare, periculum sacere de eo qui tentetur, ut at ipso quod cupimus elicientes, verum exprimamus i qui ten-landi modus in Deum minime adit; quid enim est, quod nesciat Deus si omnia enim inquit, nuda, et aperta Sunt oculis ejus.

Est alterum tentandi genus, cum longius progrediendo, aliud quaeri solet in bonam, vel in malam partem.

In bonam partem tentare, quid'

XVII. In bonam cum ea re tentatur alicujus virtus, ut illa perspecta et cognita, is commodis et honoribus augeatur, ejusque exemplum caeteris imitandum proponatur, ae denique omnes ob id ipsum ad Dei laudes excitentur uuae tentandi ra. sola convenit in Deum hujus exemplum tentationis est illud in Deuteron. et Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat, utrum diligatis

eum an non.

Nota duo modo etiam tentare dicitur suos Deus, eum inopia mortio, et aliis calami latum generibus premit,inito probandae eorum patientiae causa facit, et ut aliis documentum sint christiani ossicii. Exemρlum. In hanc partem legimus Abraham esse tentatum. 3 ut stilum immolaret quo acto fuit is obedientiae et alientiae exemplum singulare, ad memoriam hominum sempiternam. Aliud. In eamdem sententiam dictum est de Tobia i 4 uuia acceptus eras Deo, necesse sui ut tentali probaret te.

In malam partem tentare, quid

XVII l. In malam partem tentantur homines, cum ad peccatum. aut exilium impelluntur; quod proprium diaboli ossicium est i ii enim eo animo tentat homines, ut decipiat, agatque praecipites aquamobrem 5 Teutator in divinis Litteris appellatur.

Quam varie daemones tentant.

xl x. In iis vero tentationibus modo in limos nobis admovens sti-

545쪽

CATECHISMim illos, animae assectiones et commotiones adhibet administras: modo os exagitans extrinsecus, externis rebus utitur, Vel prosperis ad euerendos, vel ad frangendos adversis nonnunquam habet emissarios, et excursores perditos homines, imprimisque aere i- eos, qui sedentes in cathedra pestilentiae, malarum doctrinarum mortifera semina dispergunt, ut illos, qui nullum delectum, arat discrimen habent virtutis, et vitiorum, homines per se proclives, numalum nutantes, ac praeci vitantes imoellanti

Indue in lentationem quid

XX. Dicimur aulem induci in tentationem, cum lentationibus succumbimus luducimur vero in tentationem dupliciter. Primo Primum, cum de statu dimoti, in id ruimus malum, in quod tentando nos aliquis impulerit. At nemo quidem a Deo hoc modo in tentationem inducitur; quia nemini est peccati auctor Deus, immo i odit omnes qui perantur iniquitatem. Sic vero etiam et apud sanetum acobum L 2 Nemo eum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur Deus enim intentator malorum est. Secundis. Deinde dicitur nos in tentationem inducere is qui, etsi non tentat ipse, neque peram dat quo tentemur, tentare tamen dicitur, quia, cum possit prohibere ne id accidat, aut ne tentationibus superemur, non impedit.

Nola Hoc modo Deus bonos et pios tentari quidem sinit, verumtamen sua gratia sustentatos non deserit.

Nota praetere .

Nec vero non interdum justo, et oeculio Dei iudicio, nostris id sceleribus postulantibus, nobis ipsi relicti, concidimus. Tertio. Praetere nos in tentationem Deus inducere dicitur, eum ejus benessetis, quae nobis ad salutem dedit, abutimur ad perniciem, et Patris substantiam, 3 ut prodigus ille filius, dissipamus vivendo luxuriose, nostris cupiditatibus obsequentes. uuamobrem id dicere possemus quod de lege dixit Apostolus: 4 inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Eo tum opportunum rei exemplum est Hierosolyma, teste Ezechiele, quam Deus omni ornamentorum genere locupletarat,

546쪽

CONCILII TRIDENT PARS V. 52l

ut ejus ore Prophetae dicere Deus si Persecta eras in lecore meo, quem Posueram super te; et tamen illa civitas divinis cumulata bonis, tantum ahes ut optime de se merito, ac merenti Deo gratiam habens, celestibus beneficiis ad beatitudinem consequendam, cujus gratia ea acceperat, uteretur ut ingratissima, in parentad Deum abjecta spe, cogitatione coelestium fructuum, tantum praesenti abundantia luxuriose ac perdite rueretur; quod ae chiel eodem eapite pluribus verbis persecutus est. Nota Quare sunt eodem loco ingrati in Deum homines, qui praebitam sibi ab eo divinitus uberem materiam recte factorum, ad vilia, illo permittente, convertunt.

Nos loquendi scripturae explicandus.

XXI. Sed oportet hunc divinae Scripturae morem diligenter attendere, quae Dei permissionem his interdum verbis sigdificat, quae proprie si accipiantur, tanquam actionem in De significant; nam in Exodo sic est i 2 indurabo eo Pharaonis et apud Isaiam r

3 Exeaeea cor populi hujus et ad Romanos scribit Apostolus i 4 Tradidit illos Deus in passiones ignominiae et in reprobum sensum. Quibus in locis aliisque similibus, non id omnino esse aclum a Deo, sed permissum intelligendum est. Vide Iren lib. 4, contrahoeret. cap. 48. Tertum lib. 2 Contra Miarc. 14. Augi st. lib. de Pra destin et grafid. v. 2 et de Proedestin sanct .cU. 9, et lib. Arbit. v. 21, 22, 23. D. I Om. 2 art. quoest.

87 art. 2 et 2,2 quoest. 5.

Notia. His positis, non erit dissicile scire quid in hac precationis

parte postulemus. Nec vero petimus ne omnino tentemur. Est enim hominum vita tentali super terrain.

Utilis est lentatio.

XXll. st Aulem ea res utilis, et fructuosa hominum generi inam in tentationibus nos ipsos, id est vires nostras, cognoscimus, quamobrem etiam humiliamur sub polenti manu Dei, viriliterque decertantes, expectamus immarcescibilem coronam gloriae: 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit; et, ut inquit sanctus Jacobus, si Beatus vir qui suffert tentationem; quoniam, eum probatus fuerit, accipiet coronam vitae quam repro-

547쪽

misit Deus diligentibus se. Quod si urgemur nonnunquam hostium tentationibus, magnae nobis erit levationi illa cogitatio, i ha heronos adjutorem pontificem, qui possit compati inlirmitatibus nostris, tentatum ipsum per omnia.

uuid hie postuletur.

XXIII. Primo Quid hic igitur petimus Ne divino praesidio deserti, tentationibus vel decepti assentiamur, vel cedamus amicti, ut praesto sit nobis Dei gratia, quae, cum defecerint nos propriae vires, in malis recreet ac reficiat. Secundo uuare et generatim Dei opem implorare debemus in Omnibus lentationibus, et nomina sim, cum singulis affigimur ad precationem confugere oportet quod a Davide actum legimus pene in unoquoque tentationum genere; nam in mendacio sic precabatur di 2 Ne auferas de ore meo verbum veritalis usquequaque in avaritia ad hunc modum i 3 Inclina cor meum intestimonia tua, et non in avaritiam. In rebus vero inanibus hujus vitae, et illecebris cupiditatum, hae prece utebatur 4 Averte oculos meos, ne videant vanitat8m. Tertio Ergo postulemus, ne morem geramus cupiditatibus, neve defatigemur in tentationibus sustinendis, ne declinemus devia Domini ut tam in rebus incommodis, quam in prosperi sequitatem animi constantiamque servemus, et nullam nostri partem Deus sua tutela vacuam relinquat. Quarto Pelimus denique, ut Satanam conterat sub pedibus

nostris.

Meditanda cum haec petimus.

XXIV. Reliquum est ut fidelem populum ad ea parochus cohortetur, quae in hac precatione maxime cogitare et meditari oporteat. Primo In qua erit illa optima ratio, si quanta sit hominum infirmitas, intelligentes, viribus nostris dissidamus, et omni spe nostrae incolumitatis in Dei benignitate collocata, eo freti patro-einio vel in maximis periculis magnum animum habuerimus. praesertim cogitantes quam multos hac spe atque hoc ani in proe clitos ex hianti hus Satanae saucibus liberarit Deus. Exemρla. An non doseph 5 undique circumdatum ardentibus

548쪽

insanae mulieris facilius e summo ereptum periculo, ad gloriam extulit 3 An non Susannam si a Satanae ministris obsessam, tum eum nihil propius esset quam ut nefariis sententiis interficeretur, servavit incolumelia deque mirum erat enim, inquit, cor ejus siducia in habens in Domino.

Insignis est laus et gloria Iob, qui de mundo, de carne, de Satana triumphavit Plurima sunt hujus generis exempla, quibus parochus diligenter pium populum ad eam spem fiduciamque cohortari debebit. Secundo Cogitent etiam fideles quem in hostium tentationibus

ducem habeant, nempe Christum Dominum qui victoriam ex illo certamine retulit. Vinit ipse diabolum i et est is ille sortior, qui superveniens sortem superavit armatum, quem et armis nudavit et spoliis. De ejus victoria, quam de mundo reportavit, est apud sanctum Joannem r

3 Considite, ego vici mundum et in Apocalysi dieiturci 4 Ipse

Ieo vincens, et exisse vincens, ut vinceret quia in victoria suis etiam cultoribus facultatem vincendi dedit. Tertio Est Apostoli ad Hebraeos Epistola plena victoriis sanctorum hominum, qui peridem devicerunt regna, obturaverunt ora leonum, et quae sequuntur Heb. 11. Qua rio. Ex his vero, quae sic acta legimus, eas victorias Ogitatione complectamur, quas quotidie reportant ex intimis et externis daemonum praeliis homines fide spe et charitate praestantes; quae tam mullae sunt tamque insignes, ut, si sub aspectum caderent oculorum, nihil requentius aceidere judicaremus, nihil gloriosius de quorum hostium clade his verbis scripsit sanctus Joanne i 5hScribo vobis, juvenes, quoniam sortes estis, et verbuin Dei manet in vobis, et vicistis malignum.

duomodo vincitur diabolus.

XXV. Vincitur autem Satanas non otio, Somno vino, omessa tione, libidine sed oratione, labore, vigilia, abstinentia, continentia, castitate: 6 Vigilate et orate, inquit, ut jam diximus, ut non intretis in leniationem. Qui iis armis ad illam pugnam utuntur.

549쪽

CATECHISMI in fugam convertunt adversarios si uui enim resistunt diabolo. is fugiet ab eis.

Humiliter de se sentiendum.

XXVI. In his tamen sanctorum hominum victoriis quas diximus. nemo sibi placeat, nemo se esserat insolentius, ut se suis viribus hostiles daemonum tentationes impetusque sustinere posse confidat inon est hoc naturae nostrae, non humanae imbecillitatis.

Qina Dei auxilio nihil possumus.

XXVII. Hae vires, quibus prosternimus Satanae satellites, dantur a Deo, qui ponit ut arcum aereum brachia nostra cujus benelicio 2 arcus sortium superatus est, et infirmi aceincti sunt robore; qui uatio his protectionem salutis cujus nos dextera suscipit; a qui docet manus nostras ad praelium, et digitos nostros ad bellum, ut uni Deo, pro victoria sint agendae et habendae gratiae, quo uno et auctore et adjutore vincere possumus; quod feeit Apostolus inquit enim i 4 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum Eum dem auctorem victoriae praedicat coelestis illa vox in Apocalypsii 5 Facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus quia projeelus est accusator fratrum nostrorum, et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni Testatur idem liber, Christi Domini partam ex mundo earneque victoriam, eo loco: 6 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos. Haec de causa et de modo vincendi.

Praemia pugnantibus proposita.

XXVI ll. Quibus ex Dositis, proponent fideli populo paroehi a Deo praeparatas coronas, et constitutam victoribus sempiternam pro intorum amplitudinem, quorum ex eadem Apocalypsi divina proserent testimoniaci Qui vicerit, non laedetur a morte secunda et alio loco Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis ejus. Et paulo post Deus ipse ac Dominus noster ita Ioquitur ad Joannem di 8xuui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et soras non egredietur amplius. Tum inquit is Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut

550쪽

CONCILII TRlDENT PARS IV. 525

et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus Denique eum Sanctorum gloriam, et perpetuam illam bonorum vim quibus in eoelo fruentur, exposuisset, adjunxit uui vicerit, possidebit haec.

Haec petitio caeteras omnes eomprehendit.

I. POSTREMA haec petilio est instar omnium, qua Dei Filius divinam hanc orationem conclusit evius etiam vim et pondus Ostendens, ea usus est orandi clausula, cum e vita migraturus, Deum Patrem pro hominum salute deprecaretur lὶ Rogo enim, inquit, ut serves eos a malo. Ergo hac precationis sormula, quam et praecepto tradidit et exemplo confirmavit, quadam quasi epitome summa sim complexus est vim et rationem caeterarum petitionum. Cum enim id quod ea prece continetur, impetraverimus, nihil, auctore sancto Cypriano, 2 remanet, quod ultra adhuc debeat postulari eum semel prolectionem Dei adversus malum petamus rqua impetrata, contra omnia, quae diabolus et mundus operantur, securi stamus, et tuti. Quare, cum tanti sit haec petitio quanti diximus, debebit parochus in ea sidelibus explicanda summam adhibere diligentiam.

Bujus et sextae petitionis disserentia.

II. Differt autem haec et proxima petitio, quod illa vitationem culpae, hac poenae liberationem postulamus.

cur haec oratio saepe sit iteranda.

li I. Quare non jam monendus est fidelis populus, quantopere et laboret ex incommodis ac calamitatibus, et coelestis egeat adjumenti. Nam quot et quantis miseriis proposita sit hominum vita, praete quam quod et sacri et profani scriptores hoc argumentum sunt copiosissime persecuti, nemo sere est quin intelligat et suo et alieno

SEARCH

MENU NAVIGATION