장음표시 사용
141쪽
ceptis beneficiis, & ratio facile dictat, &Ethnici crediderunt. Si luscinia essem, inquit Epictetus, facerem quod luscinia: cum autem homo sim, quid faciam 8 laudaboDeum, nec cessabo unquam. In Rom.Rep. frequentissimum erat Diis supplicationem decerni, quoties res feliciter cessissent, aut urbs esset ab imminente calamitate liberata. xv III. In deprecatione ab Ethnicis adhibita fere fuere sacrificia quaedam, aut lustrationes, quibus iratum numen censebant placari. Haec enim opinio omnium hominum animis infixa est, delictis offendi,& irasci numen: ex hac ira sequi calamitates, tum publicas, tum privatas: Deum victimis placari,& calamitatem averti, si recte instituantur. Quae quidem arguunt, recte illos existima se, non posse solis precibus, sine ulla satisfactione placari numen: sed veram rationem satisfaciendi, & usum sacrificiorum igno
x IX. Pietas non prima tantum virtutum est, sed&dux ceterarum & fundamentum Maxima enim illius vis est ad homines in officio continendos: nam qui ratione moveri non possunt, religione tamen moventur. Pietate autem sublata, inquit Cicero, fides etiam, societas humani generis, & una excellentissima virtus justitia cimo omnis probitas tollitur. lib.ti de Nat. Deor.
142쪽
PHILO s. MORA L. I 3xx. Pietati in excessu opponitur ρυνια sive superstitio: in defectit, impietas. xxi. Superstitiosi dicuntur, qui nimis anxia cura omnia a numine, imo omnia pro numine, metuunt, & quidlibet comminiscuntur ad placandum numen, quod semper sibi iratum esse existimant: quare semper idololatria , & λογχκπιμοι, cum superstitione conjuncta est. vid. Plui. iam δει ridae a. xx II. Impii contra dicuntur, qui nullo pietatis ac religionis sensu tanguntur, quia censent, vel non esse Deum, vel non assici
N XLII. Haec fere ex philosophis hauriri possunt de pietate praecepta: quae, quam mutila sint, prae iis quae in S. Litteris de pietate praecipiuntur, cuivis Christianorum facile est intelligere. Qua enim potuerint illi pietatem recte docere, quorum alii plures Deos habuerunt, alii unum quidem Deum professi. sunt, sed qualis ille sit, non noverunt, ne quidem quantum satis est ad pietatem. Omnes
ergo patrias religiones prae ceteris commendantes , a vero modo colendi Deum
quam longissime aberrarunt. Quidni nam animalis homo non capit ea quae sunt Spiritus Dei. I Cor. 2. I 4.
xxiv. Est tamen aliquod operae pretium in Philosophorum libris annotare, & excerpere . quae illi de pietate ac religione p ceperunta
143쪽
perunt, ut intelligamus, quam longe, im dquam non longe possit homo in pietatis aereligionis doctrina progredi, sine superna. turali lumine. Si in maximis illis hominibus scintillae fuerunt, imo umbra tantum pietatis, quid statuendum erit de nobis, quam, ipso Deo Doctore opus esse, & illius Spiritu, qui
nos ducat in omnem veritatem . C A P. XIV.
Vit pietas; sequitur probitas. quae complectitur omnes virtutes, quibus hominis ossicia , vel erga seipsum vel erga alios homines continentur, atque gubernantur. II. Cicero quatuor facit virtutum familias, Prudentiam, Iustitiam, Fortitudinem,& Temperantiam. Ex harum enim partium aliqua oritur, quicquid inter homines honestum est. lib. I. us. Vulgo virtutes hae vocantur Cardinales. Ex his prudentia praeest dirigendae rationi, versaturque in veri perspicientia solertiaque. Reliquae praesent appetitui. Appetitus, vel circa nostra versatur,vel circa aliena. Cum circa nostra versatur, dirigitur a Fortitudine vel Temperantia; ab illa,
144쪽
In rebus adversis, & ingratis; ab hac, in rebus secundis & jucundis, clim versatur circa aliena, dirigitur a Iustitia. 111. Haec divisio non est quidem contemnenda ; sed tamen quia non satis liquet,
qua ratione reliquae virtutes ad lias familias referri debeant, quia etiam prudentia cum virtutibus moralibus confunditur,tutius crit Aristotelem sequi, qui singulas virtutes recenset, &suo ordine explicat. I V. Etsi non magnopere laborandum sit de ratione ordinis, quem Aristoteles servavit in virtutibus enumerandis , Videtur tamen
aliqua illius ratio reddi posse non incommoda. Virtus enim vel nos dirigit in ordine ad nos ipsos, vel in ordine ad alios, hoc est, essicit ut nihil faciamus , quod sit nobis ipsis inconveniens, vel aliis noxium. Virtus, quae
nos dirigit in ordine ad nosinet ipsos, vel cim
ea affectum versatur, vel circa conversationem. Affectus virtute dirigendi precipue tres
sunt, metus, cupiditas, & ira. Circa metum versatur fortitudo. Cupiditas vel in voluptatibus cernitur, vel in divitiis, vel in honore. Circa cupiditatem voluptatum versatur temperantia : circa divitias & sumtus mediocres, liberalitas 3 circa magnos , magnificentia: circa honores magnos, magnanimitas, circa mediocres modestia. Circa iram versatur mansuetudo. In conversatione vel veritas. 4 G specta-
145쪽
I 6 IDEAspectatur, xel jucunditas: veritatem spectat
eracitas: jucunditatem, in seriis ac tota vita, comitas: in jocis , urbanitas. In ordine ad alios nos dirigitjustitia: atque ea vel universilis, vel particularis: illa nos dirigie ad bo-' num publicum totius civitatis; haec, ad bonum privatum singulorum civium. v. Fortitudo hoc loco non est virtus co poris, quam robur latino nuncupamus, sed animi. Graeci e-φα, vocant rim g --ος, id est, a viro. Haec enim virtus viro fere peculiaris est, & raro cadit in steminas. Pendet enim a temperamento sicco , & calido, &corde compacto, solido, ac spirituoso, quae rara fiant in sceminis. v I. Fortitudo est virtus servans mediocritatem in metu & fiducia. VII. Differentiae specificae virtutum, ab
objecto , ut dictum est, petendae sunt, vel
interno, vel externo. In hac definitione o jecturia internum expressum est, metus Ac siducia. Objectum externum est o Φοςερον, ami ἀθαρραλέ. ν. Id est, quod metum incutere, aut eonfidentiam adferre solet. Circa utram queversatur fortitudo: sed praecipue circa metum. Metus enim versatur circa mala s fiducia, circa bona. Atqui dissicilius est, ideoque fortitudini magis consentaneum, απεχε .Id est, res molesas ferre, quam Uecundis abstinere. l. 3. Eth. e sisum. Qui
146쪽
P Hrtos. MORA L. I IvIII. Quicquid metum incutit, malum esse debet. Et quamvis omne malum ita comparatum sit, ut metum incutere possit, fortitudo tamen in omni malorum genere non conspicitur. lib.3 Eth. p. 6. I x. Mala sunt duorum generum: quaedam inhonesta, quaedam tristia. Mala inhonesta dicuntur peccata, & quaecunque ex peccatis
nastuntur , nostrave culpa contrahuntur.
Haec vir bonus haud dubie metuere debet.. Qui enim ea contemnit, tantum abest ut sortis sit, ut improbus potius, atque impudens debeat appellari. lib. 3. Eth. cap. 6. Haec
caussa videtur fuisse quibusdam ex antiquis, ut sortitudinem φaον ψογῆ, UM-αλξιας definirent ; id est, metum reprehensionis istimorem infamia. Nam qui timidi sunt adversus leges, confidentes sunt adversus ho
metuunt mala sati, qui maximὸ metuunt
male audire. Pist. in Agid. x. Malorum tristium quaedam sunt vorae quaedam κριτ' αΦω- ην dicuntur , quae humanam conditionem ac Vires superant, ut prodigia, teme motus,
inundationes;&iiugenus alia. Sed neque in . 'his est occupata fortitudo : nam quia neque sibi gloriam pariunt; neque cuiquam utilitatem adferunt, qui horum malorum mole G αὐ oppri-
147쪽
1 8 ID EA opprimuntur , necesse est ab omnibus ea metui, qui sanae mentis sunt. &insani, im ὁ etiam athei sunt, qui hisce malis intrepide se objiciunt. lib. 3. Eth cap. 7.
x r. Mala tristia πιθωπιν dicuntur, quae, etsi homissem terrere possunt, humanas tamen vires non superant:atque haec iterum vel leviora sunt, ut jactura pecuniae, morbus, exilium; vel graviora, ut pericula, mors. Haec omnia quidem viro forti intrepide ferenda sunt, si sua sibi culpa non obveniant: qui tamen in levioribus illis ιιψωςον se praestat, si nihil aliud accedat, non fortitudinis, sed aliarum potius Virtutum, puta
liberalitatis, modestiae aut mansuetudinis, laudem hoc nomine meretur: sicut ex adverso avari, ambitiosi, aut iracundi sunt, qui ea supra modum metuunt. Vera enim fortitudo in maximis tantum malis conspicitur. lib.3. Eth. cap. 7. Non tamen in omnibus: sunt enim quaedam, etiam' - τ υτ ἄν'ωσπν, quae sine improbitate, atque impietate non possunt contemni ; ut ignominia, ac contumelia, quae nobis ac nostris immerentibus insertur: item calamitas aut excidium patriae, eversio religionis,& id genus alia.
x II. Malorum omnium maximum, ac
terribilissimum est mors: nempe si ea in se
consideretur: si vero consideretur in ordine ad yitam futuram, cujus respectu haec nΟ- stra
148쪽
PNILos. M O R A L. I sstra vita mera mors est, ne in malis quidem numeranda est. Mors in se terribilis est, quia si πέρας est, id est, eraremum, atque ultima linea merum ad civilem vitam pertinentium. Nam τύ τεθνεώ2 ὐδἐν en δεκε. , ου - αγα Ναν uo . - ειν-. Id est, mortuo nihil reliquum videtur esse ex iis scilicet quae civilem felicitatem pectant nest bonum, nes malum. lib. 3. Eth. c. o. Fortitudo igitur praecipue consistit in mortis periculis adeundis, ac sustinendis.. x m. Sed cum mors multis modis obvenire possit, ut in bello, ex naufragio, ex mombo, ex supplicio, ast alio aliquo modo; fortitudo maxime relucet in periculis ac morte bellica: quae quia pro religionis, pro libertatis, pro patriae, parentum , ac. liberorum defensione oppetitur, pulcherrim a est,atque honestissima. tib ρ. Eth cap. o. Huc referri debet mors eorum qui injuste damnati obprofessionem verae religionis, magno animo mortem ferunt, ut martyres. XIV. In ceteris mortis, ac periculorum generibus, tr i in tempestate, in morbis, vir
fortis αδε . quidem , id est, sine metu est,
etiam tum, cum de salute sua desperat, verumtamen τ- ιῆν- λχεραιν , id est, a grefert, talem bi mortem onctendam esse, quae nec aliis utilitatem adfert, nec sibi gloriam. lib. 3. Eth. cap. o.
x v. Officium viri fortis est, intrepide adis
149쪽
Iso ID EA ire, & constanter sustinere pericula: sed ea solum, quae honesta sunt, hoc est, quae Reip. vel facto, vel exemplo sunt profutura,& ipsi laudem ac gloriam paritura qui ea adit, idque prudenter, hoc est, ubi, quando,&quomodo , decet; atque honestatis tantum causa. lib. 3. Eth. cap. T. xvI. Ex hoc theoremate multa consequuntur. Ac primo, non esse fortes , qui sibi ipsis desperatione quadam ac vitae taedio violentas manus inferunt. Non enim fortiumvirorum est, ut ait Curtius, odisse vitam, sed contemnere mortem. Quin potius timidi sunt, qui magnitudine mali imminentis de . territi, in voluntaria morte mali quaerunt aut remedium aut compendium. Praeterea injurii sunt in Rem p. quam aliquo membro defraudant, quum se inutili ac non necessariae morti dedunt. lib.3. Eth. es. . Sed quid si magistratus aliquem damnet ad 'Legi naturae potius parendum est, quam magistratui, id quod naturae contrarium est, praecipienti.
XVII. Inter o damnandi non videntur nauis, qui igne in pulverem tormentarium conjecto, se ipsos limul eum hostibgs
Occidunt, fi .publica autoritate muniti sint,
nullaque appareat spes victoriae, & patriae, cui militant' bonum potius spectent, quod in ruina hostium comit, quam malum, qu0d
150쪽
in hostium potestatem venientibus perferendum foret.
xum. Secundo sequitur, non esse sortes ii duello congrediuntur ; neque ignaVOS, qui provocati,duello sese non sistunt: in quo, vincere non est utile Reip. vinci etiam damnosiam. In hoc numero non sunt censenda duella , quae ex publico pacto ad bellorum compendium inducuntur. Nam alsi non satis videatur tutum, belli fortunam uni alteri-ye committere 3 si tamen ita consultum videatur iis , penes quos est summa potestas,
Eon sunt fortitudinis laude fraudandi, qui ejusmodi duella aggrediuntur, & pro viribus
XI x. Tertio sequitur, non esse vere so te , sed tantum Homu b, qui nulla habiri, aut etiam posthabita statione honestatis, pericula subeunt, ac sustinent, aut gloriae studio, probriue, ac poenae metu, quae forti ludo civica dicitur; ac ira , libidine , alioveriectu concitati, quae fortitudo RRta -- appellatur. Multo minus eos, quos vel rei militaris peritia, vel certa spes vi-storiae , vel ignorantia periculi in araxinusicit confidentiores. Hi enim omne. periςula contemnunt, non quia honesta sunt, vid'Ria existimant , ea sibi parum aut nihil noritura. Ideoq; si forte intelligunt pericula esse 'piniones majora, animum despondenx,
