장음표시 사용
161쪽
1ει ID EA . habent: abstinentia non est vitiosa, nisi cum est noxia. xx H. Castitas est temperantia in Venere, di rebus ad venerem spestantibus r ut Ilint colloquia, gestus, basia, & id genus alia. xx ID. Castitas vel in conjugio servanda . est, vel extra conjugium: in conjugio modus est adhibendus in venere: extra conjugium omnis venus illicita est. XXIV. Castitati in excessu opponitur libido , & impudicitia ; in defectu, nimia a v nere abstinentia. Libido in animo est; impudicitia, in verbis, gestibus &achtionibus. Utraque locum habet, tum inter conjugatOS, tum inter caelibes. Conjuges non Qtum libidinosi aut impudici sunt, cum violant leges communis tori; sed etiam cum petulanter inter se consuescunt. Abstinentia a venere in conjugatis tantum, non in caelibe, potest esse vitios .
De Liberalitate O Magnificentia.
Iberalitas a libero dicta, cnon quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur,) definitur virtus servans mediocritatem in appeten
162쪽
Ρ H I L o s. M o R A L. 163 petendis, dandis & accipiendis pecuniis. II. In hac definitione externum, &inter num liberalitatis objectum expressum est. Objectum externum suntΗη-οι, id est,p
jemim intern m est pecuniae cupiditas. m. Ossicium liberalitatis in dando S in accipiendo positum est; praecipue tamen in dando. Primo, quia liberalitas in usu magis quam in possessione posita est ; atqui dare ad usum, accipere ad possessionem spectare vi detur. Secundo, quia virtutis magis est τὸ -ιειν, ἡ τι Ου παχ ν, id est, bene de altero me. reri, quam beneficio affici; illud enim honestum est, hoc utile. lib. 8. Eth. e.U.J Et, - - λα σπάῶ ν, η τα taxea , μη -οιῶ ν d est,agere quodhonestum es, quam non admittere tur. pitudinem. Atqui dare est et ειν , accipere. I & qui recte dat, honeste agiti qui
accipit, sibi caveta turpitudine, dum non a cipit, nisi quomodo oporter. Tertio , quia gratia, & laus danti potios, quam accipienti tribuitur. Quarto, quia dissicilius est sua dare, quam accipere, imo etiam, quam non accipere aliena. Quinto, quia liberalis magis da-do, quam accipiendo amore sibi conciliat. I. 4 .Eth. e. r. Hisce adde dictu Servatoris nostri; Beatius est dare, quam accipere. Act.2O. H.
163쪽
rs ID EA I V. Quod etiam ii ccipiendo sit posita
liberalitas, hinc colligendum est. Primo, quia usque dare non potest, qui nihil unquam recipit. Deinde, quia, qui nihil ab aliis accipere vult, damnare videtur eos, qui accipiunt. v. Io dando spectari debet finis, personae, quantitas & qualitas beneficiorum, tempus, locus, & animus. Finis liberalitatis idem est,
qui omnium virtutum , nempe το ε λον.
Quare qui beneficia, vel lucri, vel honoris, vel voluptatis causa largiuntur, avari, ambiatiosi, intemperantes, & quidvis potius sunt, quam liberales. Non enim beneficium est, quod in quaestum mittitur. Sen. lib. ..de ben. ev.I .Nam a beneficio abesse debet negotiatio. Idem lib. o. de ben. cap. I a. v H In personis consideranda est dignitas. Nam sicuti beneficia male locata, ne bene
ficia quidem simi; ita beneficium dando accepit cut ait Seneca) qui digno dedit. Quarqnon sunt quibusvis danda beneficia, μοις , id est, ut suppetat, quod possidare dignis. lib. . Eth.cap. I. Indigni omnessu ut, quos novimus eue improbos. Inter probos ii digni censeri debent, quorum vel egestas vel benevolentia, vel merita nobisi sunt abunde perspecta. Hac in parte bifaria peccatur: vel cum datur indignis, vel cum, non datur dignisp utrumque cavet liberalis quantum potest: aegrius tamen fert, ω N
164쪽
postularet, non fecissesumptu , quamfecisse,
eum non postularet. lib. q. Eth. cap. I. VII. In quantitate beneficiorum primum habenda est ratio sui ipsius, deinde accipientis. In se ipso considerandae sunt facultates &decorum Non debent ergo beneficia exhaurire nostras facultatos, ut non suppetat, quod deinceps detur. Non debent etiam esse sordida. aut infra dignitatem nostram. In accipiente consideranda sunt egestas , benevolentia, dc merita. Egestatis& benevolentiae causa dantur beneficia ; meritorum cau. sa redduntur. Quae egenis tribuuntur, sat
magna sunt, si satis prosunt. Beneficium enim unus in fame panis, & ardentibus siti, vixq; spiritum per siccas fauces tralientibus,
monstrare sontem. Sen. lib. 3. deben. cap. 8.
In benevolentia aliorum erga nos illud in officio est, ut ei plurimum tribuamus,a quo plurimum diligimur. Cic. lib. I. ossic. Si referenda sunt benepcia bene de nobis meritis, majore mensura reddenda sunt, si angustia non obstat re1 familiaris. v I H. In qualitate beneficiorum spectanda est utilitas, &justitia. Ea liberalitate utendum est quae prosit amicis, noceat nemini. Cicero lib. I. Usic. Quae accipientibus nocitura sunt, ea vel petentibus negare beneficium est. Sic frigidam aegris negamus, &lugen-
165쪽
bus , quicquid contra se usurus ardor petit. Sen. lib.2 deben. cap. I 4. Injusta sunt beneficia quae aliis eripiuntur. Non enim minus
injusti sunt, qui aliis eripiunt, quae aliis largiantur, quam si ista insem suam converterent. Liberalis ergo debet de suo largiri. lib. 4. Eth. c. I. Nihil enim est liberale quod non sit idem justum. Cic. lib. I Uf.
IX. In tempore spectatur celeritas. Nam bis dat, qui .cito dat. Minuit euim beneficii magnitudinem cunctatio. Nam cum in beneficio jucundissima sit tribuentis voluntas, multum detrahid beneficio, qui nolentem tribuisse se, ipsa cunctatione testatus est, ac non tam dedisse, quam non retinuisse. Sen. lib. 2. deben cap. I. Cito dare, est petitionem indigentis dando antevertere. Nihil enim carius constat, quam quod precibus emitur. Itaque cum molestum sit verbum Rogo, hujus facienda est gratia amico, & cuicumque, quem amicum sis promerendo facturus. Sen. ibid.cap.2. Atque hoc sime in liberalitate est optimum: si tamen alterius indigentia non est per se perspecta, optimo proximum est, plura rogantis verba intercidere, ne rogati
x. De loco sic statuendum. beneficia quaelionoris causa tribuuntur,vel benevolis,aut
benemeritis, aperte & publice tribui possunt:
166쪽
sunt: ita tamen ut absit ostentatio. Quae tribuuntu egestatis sublevandae causa, privatim&clam danda sunt. Ea enim vulgare, nihil est aliud, quam accipientis inopiam exprobrare. Interdum etiam vel inscienti atque ignaro beneficium tribuendum est; cum 1cilicet egestatem ejus sublevare volumus, cui aegre est aliorum opibus indigere. XI. In animo dantis requiritur αλυ- , id est, hilaritas. Qui enim dando contristatur, pecuniam honestis actionibus anteponit. lib. 4. Eth. cap. I. Hilaritas animi in vultu de verbis apparere debet: ne silentium , aut loquendi tarditas tristitiam imitata , corrumpat beneficia vultu negantium promissa. Quanto melius adjicere bona verba bonis rebus , atque etiam familiarem querelam ιIrascor tibi, quod cum aliquid desiderasses,
non olimscire me voluisti. Ego vero mihi gr-tulor , quod experiri animum meum libuit.
Postea quicquid desiderabis, tuo iure exiges.
Sen. ibid. cap. 3. XII. In accipiendo , viro liberali obser vandum est: Primo, ut non sit peta3. Raro
enim petendum est beneficium, & non nisi
in urgente necessitate ; nunquam repetendum, quasi debitum. AEquissima quidem vox est , & jus gentium prae se ferens , Redde quod debes Ged in beneficio turpissima. Quanquam non potest reddi beneficium petenti. Interit
167쪽
168 I D E AInterit enim beneficii natura , si transit in
mercedem. Secundo, ut Oblata bene cia acacipiat quidem , sed verecunde. ου F Am ηιουνὶ - οεστε Q. id est, non es hominis benefici , promte beneficium accipere. lib. . Eth. cap. I. Tertio, non debet accipere abIis, quibus nollet dedisse: veluti ab improbis, aut tyrannis. Grave enim est de bere cui nolis. arto, non etiam quidvis accipiendum est, ted id tantum, quod recte datur: hoc est, quod neque danti, neque a cipienti ignominiosum est, aut noxium. Inprimis cavenda sunt beneficia viscata. x III. Liberalitati opponunnir L 2α, id est,prodigalitas, & avaritia. Α γ, dicitur,
quasi . si αὐτον , Abu G .la est, qui ipsese- seperdit. Nam perditio quaedam sui ipsius videtur esse η ἡ ἡσόοις , id est, facultatum
interit tu; prauertim as-ν ον,, id est, eum hisce istam tueamur. lib. . Eth. c.Lxiv. Prodigalitas&aVaritia, diversa ratione, & excessus est, & defectus. Prodiga- .litas est excessiis in dando, desectus in acci piendo : contra avaritia est defectus in dando, & excessus in accipiendo. Quod si prodigi interdum etiam accipiendo peccent in excessu, illud per accidens contingit. Quia enim volunt usque largiri; cum sua prodege-
' runt, coguntur aliunde rapere, quod aliis largiantur. lib. q. Eth. cap. I.
168쪽
Ρ H I L o s. M o R A L. D s- xv. Avaritiae tria sunt genera. Primum genus est eorum qui indando tantum peccant3 in accipiendo modum servant: idque vel πια ἐπιεικειαν- ολάςειαν 8ς πιχρων, id est, probitate quadam adducti, aut iudisfugien- .da turpitudinur vel in φούον, id est,pra metu, ne scilicet si accipiant, cogantur majora . reddere. Hujusmodi homines vocantur λοι, γλάχοι, κι Πιες , id est, pr arei, tenaces, sordidi, cuminisector . Secundum genus eorum est, qui in accipiendo
peccant,ut lenones, perductores,meret ices. fures, isneratores, atque adeo universum genus ν. Tertium genus eorum
est, qui & in dando simul & in accipiendo mecant , atque hi haud dubie sunt deterri-
ν XVI. Avaritia multo deterior est prodigalitate. Primo, quia prodigus δεος ς ες ηυ-Μέλλας, υ- ἡ id est, Deile sanaripotest, aut atatis maturitate, aut imopia. Nam cum eadem illi conveniant, quaeliberali, dare scilicet, & non accipere, facile potest ad medium pervenire , & dare atque accipere ut oportet. At avaritia senio augetur simul& inopia. Secundo, quia prodigus multis prodest, at avarus ne sibi quidem ipsi.
lib. 4. Eth. cap. I. . avri. Magnificentia est virtus servans me-
169쪽
Igo I D E Abus. Differt enim gradu potius, quam specie a liberalitate. Veriatur enim circa amo, nes pecuniarias ut liberalitas ; non quidem circa. Omnes promis ue, sed soldm--ι - ηρος, id est, cir sumtuosem sive, quod eodem redit, occupata est solummodo in faciendis sumptibus. Atque in his χααρ. et ἐλαθενοπιδ γε μετερ . id est, liberalitate uia perat magnitudine. Quod vel ipsum nomen indicat. Nam μεγα σπεπεια nihil aliud sonat, quam eo με γερέ σκέπου- δαπανη, id est, in magnitudine decorsu sumtus. lib. 4. Eth. cap. 2. Ex quo sequitur, virum magnificum etiam liberalem esse , sed liberalem non esse
- . XVIII. Decorum, quod magnificus observat, in eo positum est, ut sum tus opem bus, & opera sum tibus, & ambo facultat1bus respondeant. Atque hujusinodi sum tus facit non ostentationis, sed honestatis eavia: H-que δέως γε infenἶκως, id est, hilariter ωro
modo opus quam pulcherrimum ct quam
maxime decorum, quam, quanti, is quam minima esticiatu umtu. Ibidem. XIX. Opera quiemolitur, vel publica sunt: ut, templa & quae ad templa spectant, nostis comia, Tenodochia, Academiae, collegia. Mreditus eo pertinen tes . curiae , palatia , fora.
170쪽
PHIL os . MORA L. I rporticus, pontes, fontes,& id genus alia: vel privata; ut, aedes, horti, praedia, supellex, vestes, dcc. In operibus publicis praecipue quidem magnificentia consistit, sed & in privatis rebus elucet aliquo modo. xx. In publicis operibus non solum splendor, sed etiam utilitas publica spectanda est,& diuturnitas. Nam facilis est in luxum lapsus, si quis ingentes sumtus & siepe facit in
Tes momentaneas, ut in ludos, spectacula, &id genus alia. Et, si opus diurnum quidem sit, sed nullam praebet utilitatem civibus, minime videtur id tanquam virtutis opus es.se commendandum. Quo in genere merito quis posuerit regum AEgyptiorum pyramides , non sine profusa opum ostentatione in usum sepulchrorum conditaS.
ac plebeios; sed tantum in magistratus, de viros illustres, ac principes. Plebeiis enim aut opes non suppetunt, ad faciendos sumptus, aut operibus decorum detrahit obscuritas. In sis tamen, quae semel in vita fiunt, aut raro, ut in nuptiis, &similibus rebus, privati possunt aliquam qualemcunque magnifi
xx II. Magnificentiae in excessii opponiatur id est, luxin, & απψροκαλ- , id
