Idea philosophiæ moralis sive Compendiosa institutio, auctore Francone Burgersdicio

발행: 1644년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

δ α IDEA' vestitu, atque adeo tota vita, veritatem profitendi. Iv. Objectum veracitatis non solum sermo est, sed etiam gestus, vestitus, atque adeo quicquid in vita quotidiana solet esse signit, quo mentis nostrae sententiam, assectus, Scquicquid in animo est, aliis prodimus. In his enim omnibus excessus & defectus ; ac proinde medioeritas, habere locum possunt. Possum us enim aliis vel hoc ipsum dicere, quod res est, vel etiam plus, aut minuS. 1 v. Ossicium veracis est ἁλMαίειν, id est, .meritatemprofiteri, non quidem e. τής ό -- λογίους, id est, inputa is conventis, id enim ad

iustitiam spectati sed e. O. μῆ-, id est, in iis rebus, in quibus nihil refert, sive, quae citra injustitiam hoc vel illo modo fieri pos.

lib. 4. Eth. cap. 7. V I. Iam vero veritas omnis in aequalitate,& convenientia consistit. Veritas alia Logia o est, alia Ethica: illa est orationis. aut si qua alia' re conceptus nostros aliis prodimus, convenientia cum objecto,sive cum re signuficata: haec est convenientia cum mente, &animi sententia. Quare cum mens nostra

Lepe hallucinetur,& de propositis rebus perperam judicet, fieri potest, ut quod Logice lalsum est, sit tamen Ethice verum, & vice versa. Qua de re vide g. I . V D. Hoc loco non Logica , sed Ethicaveris

192쪽

PHILO s. MORA L. Is3 veritas consideranda est ; atque ea non in verbis tantum,sed in tota vita. Vir enim candidus omnia agit sine fictione, nihil dissimulat, neque verbis, neque vita, nisi objustas causas: atque id tamen ipsum sine dolo, atque mendacio. VII i. Causa tam candidae sinceritatis haec est, quod verax omnis sit -- ς,μφιλαλήθης, id est, ita veritatem amet, ut nullius gratia a veritate recedat. Quid enim is simulare, aut dissimulare possit, α το υιν αντη φιάλω re, το 3 ἀληθες λωλον εα νητον; id est, cui mendacium, per se, ac sua natura, malum sci vitu erandum; verum,

honesum est, ct laudabile lib. 4. Eth. cap. I.

Ix. Hinc sequitur, veracem etiam επιεικη,

id est , aquum se iustum esse, & fidem in pro

missis & pactis constanter servare, neminemque ulla re mentiendo intervertere. Etenim .ia οἷς μὴ αδφερι αληθαων , επ μῶλον αλη- cani ob οις talas φερ ' ως γ δ λαζησετ , ογκου vo-Id est, veritatem profitetur in rebus, in quibus id nihil refert,is multo magis profitebitur veritatem, in quibuου id magnopere'refert. Mendacium enim ut rem turpem vitabit . quod iam etiam per se, μάque natura vitabat. lib. 4. Eth. cap. 7. x. Vir candidus utitur prudentia in veritatis prosessione.Neque enim semper, & ubia

193쪽

que prodit id, quod verum est, neque apud quosvis. Magna enim in veritate varietas est,& multi in ea gradus necessitatis. Est enim veritas quaedam , quam Per conscientiam, &leges taciturnitatis, non licet propalare: quaedam, quam quidem propalare licet, sed tum demum, cum magistratus, aut is, qui nobis praeest, id exigit: quaedam etiam, qua propalari quidem potest, sed apud eos solum, quorum interest eam cognoscere: quaedam de nique, quae promiscue & fine cautione proferri potest. Haec omnia vir candidus, & verax, pro sua prudentia debet discernerer a que hoc est,serpenrem, ex praescripto Christi,

miscere cum columba. Marsh. I s. v. 16.x I. Haec prudentiae cautela in candore eousque sese extendit, ut liceat subinde, vel indirecta responsione, vel ambiguis quidem, sed tamen significantibus, & usitatis loquendi formulis interrogationes eludere 3 vel parte veritatis indicata, reliquum reticere, ad declinandam necessitatem indicandi eam veritatem, quae & sibi aliisve nocitura, & nulli sit profutura. Ambiguitates illae , quae una tantum parte usitatae significationis sunt, al- tera plane inusitatae, squales apud Anabaptistas, & Iesultas in usu sunt nullo colore defendi possunt. Quo in genere peccabat ille, qui , cum triginta dierum essent cum hine pactis induciae , noctu populabatur agros,

194쪽

P H I x o s.. M o R A L. quod dierum essent pactae, non noctium, induciae. Cic. lib. I. Ost. x II. Veritati in genere opponitur mendacitas, ut ita dicam , hoc est, studium mentiendi. x III. Mendacium est fallax significatio. Vel plenius, Mendacium est, .cum quis fal-dendi animo sciens volensque verbis aut vita profitetur, quod aliter se habere existimat. Duo enim ad mendacium necessaria simi,

voluntas dicendi falsum, & animus fallendi' ut autem falsum sit, quod dicitur, non est necessarium. Potest enim quis mentiri, qui dicit, quod verum est, si putet nempe se falsum dicere. In mendacio enim Ethica, non Logica falsitas requiritur. xiv. Porro aliud est m entiri, aliud men-- dacium dicere. Qui mentitur inquit P. Nigidius apud Gellium fallit quantum in se est ι qui mendacium dicit, ipse fallitur. Vir

probus praestare debet ne mentiatur, prudens, ne dicat mendacium. lib. II. cap. D.

xv. Mendacia sunt duorum generum rvel enim sola libidine mentiendi fiunt, vel intentione alicujus essecti ex mendacio secuturi. Atque haec iterum distribuuntur in mendacia perniciosa , jocosa, de ossiciosa. Mendacium perniciosum dicitur. quod ad nocendum jocosum,quod ad delectandum;

ossiciosum, quod adjuvandu vel se, vel alios

195쪽

comparatum est. Aug. lib.de Mend. eap.I . xv I. Omne mendacium per se ac natura sua malum est. Primo, quia est abusus vocum, quae datae sunt ad copitationes nostras aliis significandas. Secundo, quia auditorem deducit in errorem: error autem mentiS malum est,sicut veritas illius ornamentu. Tertio, quia minuit dicentis αξ οπιώ-. Haec .

enim lucrifaciunt mendaces inquiebat Aristoteles θ ut ne sum quidem illis credatur, cum vera dicunt. Diu. Laert. in vita Arist. Quarto, quia laedit humanam societatem,inqua,fide sublata, nihil potest esse firmum ..- xv II. Ex quo certe colligitur, mendacia perniciosa, Silla, quae sola fiunt mentiendi libidine, viro bono fugienda esse, sive pii vatus is sit, sive in magistratu constitutus, utpote quae per se mala sunt, & nihil in se boni continent, quo malum illud compensetur. Quid quod mendacia pemiciosa praeter propriam rationem mali, detrimentum alicui adserunt, eoque nomine injusta sunt Itaque haec haud dubie nono praecepto, aliis. que S. Scripturae locis prohibentur. xv III. Aliorum mendaciorum alia videtur esse ratio. Haec enim aliquid in se boni continent, quia alicui prosunt, & nulli nocent: eoque nomine ad charitatem referenda videri possunt, ac proinde non esse peccata, inprimis mendacia ossiciosa. Mo

videri

196쪽

PH os. MORA L. Is videri posset, interdum peccatum esse, non mentiri; veluti cum aliquis se,aut proximum suum mendacio potest a morte liberare , certo periturum, si non fuerit mentitus. Haec speciosa sunt: attamen ab Augustini sententia non videtur recedendum, statuentiS, Omnia mendacia, etiam ossiciosissima, peccata esse,&nono praecepto, aliisque S. Scripturae locis prohiberi.Nam quod per se malum est, non potest ulla effecti ratione fieri bonum. Non enim facienda sunt mala, ut eveniant bona. RO P.R. vers. 8. Et licet generales sine sententiae, quibus in sacris litteris mendacia prohibentur; nostrum tamen non est, exceptionem sine manifesto Scripturae loco adhibere. Quare contendimus peccata officiosa esse mendacia, sed peccata tamen quae levem habent culpam. Quod si officiosa mendacia peccata sint; tanto magis jocosa debent pro peccatis haberi, quanto majus bonum est prodesse, quam delectare. His adde, quod scriptura condemnat omnem τίαν, id est, stultiloquium. Ephes.s .v.A. imo omne verbum θνν,id est,otiosum. Mail. II. vers.36. Multo magis mmdacium jocosum tsi nempe eo dicatur animo, ut ei auditor fidem habeat. x I x. In mendaciorum ceni habendae

non sunt fabulae, apologi, parabolae, hype bolae, ironiae, & si quid praeterea est Rheto-

197쪽

rici apparatus. In his enim neque voluntas est dicendi falsam, neque animus fallendi. Inao ne falsitas quidem, sed figurata tantum orationis significatio. XX. Veritas, ut dictum est, consistit inaequalitate, & convenientia orationis & viticum mente & animi sententia: falsitas , in inaequalitate. Quare sequitur, veritatem esse simplicem, mendacium vero duplex: potest enim vel plus esse in oratione, quam in re est, vel etiam minus. Ueracitati exgo duo opponuntur vitia; in excessu, , id est, arrogantia; in desectu , kemmo, id est, dissimulatio. lib. a. Eth. cap. 7. xx I. Arrogantes dicuntur qui simulant, sibi aut ea inesse bona, quae non insunt, aut majora, quam insunt. Iidem dicuntur adulatores , cum aliis plus tribuunt, quam revera habent. Omnis enim adulator mendax est. Sed de adulatione sequenti cap. Α rogantes sunt duorum generum i quidam

se jactant mm, id est, nullius gratiώa alii, honoris, vel lucri gratia. Qui nullius gratia se jactant, vanitate potius peccant, quam malitia: ma tamen similes sunt; aliter enim mendacio non delectarentur. Qui se honoris aut lucri causa jactant, deteriores sunt. Non solum enim mendacio, sed etiam ambitione peccant, aut intemperantia, imo etiam injustitia. iis enim muneribus

198쪽

biis sese ingerunt, quibus gerendis non sunt

pares.

XXII. Eιριπις, id est, dissimulatores, diacuntur , qui, quae in se laudabilia sunt, dissimulant, vel etiam nimium extenuant. Αtque hi etiam duorum generum sunt: quidam enim magna dissimulant, & aliis incognita,

ne videantur αλαυνες : alii etiam minima quaeque & apertissima, ut Videantur modesti. Tales homines βοανυπα πρωι, id est, vetera- tores vocantur. Atque hi superioribus multo deteriores sunt. xxHI. Ex duobus hisce vitiis intimae mulisto tolerabilior est, quam arrogantia. Majorem enim habet cum Veracitate convenientiam , minus noxia est civili societati, deminus incommoda conversationi. xx I v. Arrogans, ut dictum est, peccat simulando , ειρων dissimulando : ex quo tamen colligendum non est, omnem simulationem, & dissimulationem peccatum esse, sed eam tantum , quae cum mendacio conjuncta est; veluti siquis dicat se habere, quod non habet, aut non habere, quod habet. At si quis dicat, se minus habere quam habet, non peccat, quia minus in majore continetur : peccat tamen, si dicat se illud minus tantum habere , &non etiam aliquid majus; iam enim mentitur. Praeterea dissimulare dicitur , non is solum, qui dicit se non habere,

199쪽

quod habet ; sed is etiam, qui non dieit se habere, quod habet: ille haud dubie peccat;

hic non peccat nisi tum sorte, cum veritas non est esugienda. C A P. XX.

De Comitate O Vrbanitate.

s. I.

Omitas Graece dicitur ο νε α & φιλο-οσηνεία, id est, bilitaue. Aristoteles nullum ei proprium nomen tribuit. Quoties mi m de comitate agit, φιλίαι eam improprie nominat: ut lib. 2. Eth. cap. 7.4 lib. 4. p. 6.&passim alibi. Idque vel quia amici-eiae perquam similis est, vel quia amicitiam Facillime conciliat. Dissicile enim dictu est, inquit Cicero, quantopere conciliet homines comitas, affabilitasque sermonis. lib. 2. in . Discrimen quod inter comitatem &amicitiam intercedit, in hisce positum est. Primo, amicitia cum amore conjuncta est, romitas ανα παρους εδ, S F ἀργειν οk ομιλοι. Id est, earet amoris assectu in eos, quibusum

conversatur. Secundo, amicitia tantum inter notos contrahitur I comitas ορω- ωρος διγνῶτας ria γνωρώμης, --ήθεες, οι-ήρεις,

id est , aque erga notor atque ignotos, aquὸ etiam

200쪽

P A I L O s. MORA L. 2.Ietiam erga eos quorum familiaritate utimur, uti erga eos, quorum familiaritate non utimur, exerceri solet. Tertio, amicitia non distinguit personas, comitas distinguit. Οοομυίως-συνή ν ορ-- φρονἶζ ν. Id est, non convenit, eandem habere rationem Hienorum, atque eorum qui nobis familiaritare conjunctisum. lib. . Eth. p. o. II. Comitas est virtus mediocritatem servans in voluptate aliis in civili conversatione exhibenda. I ii. Objectiam comitatis sunt sermo, gestus, actiones,atque omne illud, quo alios in civili conversatione solemus delectare, vel etiam offendere, aut molestiam creare. Iv. Officium comitatis est, in omni ho

scopum, ne quem ossendat , aut potius, ut delectet. lib. . Eth. cap. 6. V. Atque hac in re duo viro comi observanda sunt: alterum ut omnia referat πιος--λον, ε συμφερον, id est, ad honestarem se utili atem: alterum, ut unicuique tribuat σο -έ πω, id est, quod decens atque decorum est. lib.a . Eth. cap. 6.

Id est, delectationem ter se sequitur, utque Ι s eligit,

SEARCH

MENU NAVIGATION