Idea philosophiæ moralis sive Compendiosa institutio, auctore Francone Burgersdicio

발행: 1644년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

α I D E Α' pertinent ad partem animae ratione destitu tam , ne pem di, sive affectus: qui etiam inter causas & principia nostrarum actionum censendi sunt. Horum naturam vel imprimis debet Ethica interpretari. In iis enim edomandis & dirigendis praeeipue vetiatur, si uti medicina in curandis morbis. Affectus enim morbi, atque aegritudines animi sunt,

si rationis fraeno non coerceantur. II. Commodum autem auspicabimur affectuum doctrinam a definitione , deinde singulas definitionis partes seorsim excutiemus , & probabimus, sicubi Philosophi inter se non consentiunt. Definiri potest affectus

hoc modo: Affectus est motio appetitus sensitivi, cum non naturali mutatione corpO- ris, ab objecto bono, vel malo, a phantasia proposito, & aestimato, ad illud consequendum, hoc vitandum. m. In hac definitione genus est motio. Affectus enim non sunt naturales animae facultates; non habitus consuetudine parati;sed naturalis facultatis functiones, ac motiones, ex quibus habitus morales, virtutes scilicet, ac vitia, nascuntur. Aristoteles autem non solum δαυαμεις, εξεις Gu - η, sic discernit passim, ut confundi non possint, lib. 2. Etiae . .lib. I. Mag. mor. c.7. se lib.2. Eud cap. M sed etiam affectus appellat , lib. 2. Rh. cap.I. dc ωιζγωος, lib. 3 . de anima, Ap. γ. IV. Di S

72쪽

Ρ Η I L s. M o R A L. 73I v. Differentia generi in definitione addita, complectitur subjectum, objectum, &finem. Subjectum, seu sedes affectuum est facultas appetens. Cum enim ad quemlibet

affectuum tres distindue motiones concurrant; nam & facultas cognoscens, intellectus scilicet, aut sensus, movetur ab obj ecto;& facultas appetens, a judicio facultatis cognoscentis; & cor reliquumque corpus non naturali mutatione afficitur ab appetitu, spiritibus & sanguine, nunc ad extremas corporis partes sese effundentibus, nunc ad interiora recurrentibus ) in secunda motione affectus proprie, &formaliter, ut loquuntur,. consistunt: prima motio est affectuum fons,& origo: tertia, effectum quoddam, ac συμ-

V. Errant igitur Stoici, qui affectus pra-Vas opiniones esse & judicia, ac proinde ad

cognoscentem, non ad appetentem facultatem pertinere volunt, quemadmodum ex Cicerone colligitur, qui affectus omnes ex Stoicorum opinione definit opiniones 3 aegris tudinem , opinionem mali praesentis I metum, mali impendentis; laetitiam, boni pra sentis; libidinem, boni venturi. lib. q. Tusc. iQuanquam, si Stoici affectus opiniones appellant ac judicia, quia ex praevia opinione ac judicio facultatis cognoscentis oriunturi ut quidam eorum sententiam interpretan D tu

73쪽

IDEAtur, recte sentiunt hac in parte de affectibus, sed improprie loquuntur. Quanquam S ipse

Aristoteles sic loquitur lib. q. Et hic. cap. s. cum metum definit στροσλκώ--, id est, exspectationem mali. Metus enim non est ipsa

exspectatio mali, sed est affectus, qui oritur ex mali exspectatione. vi. Quicquid sit de sententia Stoicorum, quod affectus sint motiones appetitus , sic potest demonstrari: In appetitu id .est

id est, persecutio is fuga, quod est

as Mocmς 6 Σωέφαας, id est, Urmatio ct negatio, in facultate cognoscen te. lib. 6. Eth. cap. 2. Atqui affectus non consistunt in affirmatione aut negatione; sed in persecutione aut suga: tendunt enim in objectum sub ratione boni aut mali, non sub ratione veri laut falsi. Deinde facultas cognoscens in cerebro residet, appetitus in corde: quocirca cum cor potius assiciatur, quam cerebrum,si affectus vehementius concitantur; sequitur, lin appetente potius, quam in cognoscente lfacultate affectus ponendos esse. - VII. Motiones appetitus sunt ex earum genere , quas Philosophi immanentes vocant : quae in ea facultate recipiuntur ut in subjecto; a qua manant, ut a causa essiciente.

Ex quo sequitur, affectus non esse meras passiones, sed ex passionibus, & actionibus Gmul mistos. Pariones enim sunt, non sollim

74쪽

Ρ Rr vos. MORA L. Tyquatenus appetitus movetur ab obiecto eo-gnito, sed etiam quatenus idem appetitus

suum ipsius actum in se recipit, quod pati Philosophi appellant) totumque corpus spirituum adminiculo, non naturali mutatione assicitur. quatenus autem appetitus ab objecto cognito excitatus, assectus in seipso ciet, ac producit, eatenus affectus actiones dicendi sunt. Haec enim productio quaedam asti oest haud dubie. Verumtamen quia perpes siones in assectibus manifestiores sunt, quam actiones; solent assectus πά)η, hoc est, passiones potius appellari quam actiones.

Quanquam non est eadem omnium affectuum ratio. Nam qui rationem vel anrevertunt, vel evertunt, praecipuo quodam jure passjones appellari merentur. ab iis enim ducitur,&rapitur quodammodo noster animus. Qui rationem sequuntur, eique se du- cendOSpermittunt, magis videntur ad actionum naturam accedere.

VIII. Appetitus hominis dividitur in λο& αλο ν. lib. I. Rhet. cap. IO. id est, rationalem, is rationis expertem.Paorumule residete. Φῆ λογκω, hic c. τω ἀλογω. lib. 3 de Anima, e. s. Ille voluntas , hic appeti-xu absolutὸ nuncupatur: lib.3. de Anima, v Io. vel etiam appetitus sensitivus. quia, ut voluntas rationem, ita hksensum sequi-RV. In utro duorum affectus collocandi sint, D a non

75쪽

non dissicile est explicare. De sententia Aristotelis non potest esse dubium. Is enim ivlocis citatis, & multis aliis, appetitum αλογνdistribuit in επιλνμίαο υμ-lib. 2. o.

cap. 7. is lib. . p.cap. s. &ad has duas clas.ses omnes omnino assectus reducit, ut sequentib. capp. patebit. I x. Haec sententia optima ratione nitiatur. Omnes enim animi affectus conjuncti sunt cum corpore. Α - μ τουτοις πια xi πιτνι - . Id est, temper enim cum his corpus aliqui patitur. lib. I. de Anim. cap. I. Ipse, nempe experientia docet, quoties animus asse Stu turbatus est, spiritus varie agitari, moveri sanguinem, concuti cor,ac saepe totum corpus. At voluntas immaterialis est & inorg

nica. Itaque mota Voluntate corpuS non necessario movetur, nisi cu ea simul moveatur

appetitus sensitivus. Non potest ergo voluntas esse sedes affectuum proprie dictorum. . x. Quod homo pluribus affectibus obn Tius est, quam bruta, non inde est, quod in homine sint assectus duplicis generis; alii in voluntate,alii in appetitu sensitivo:sed quod alii a solo sensus judicio, alii a ratione, in

diante sensu, excitentur. Concipit enim ratio multas voluptates,& dolores, ad quos arpetendos aut aviersandos sensitivum appetiatum ministerio phantasie excitat. Hujusmodi affectus homini peculiares sunt et reliqui,

76쪽

. PHILO s. MORA L. 7 qui a solo sensu oriuntur, cadunt etiam in bruta, ut A. I .& seq. plenius ostendemus. II. Non est tamen diffitendum, quin involuntate sit aliquid affectibus αναλοβον. Nam sicuti appetitus iensitivus movetur a judicio sensus, ita etiam movetur voluntas a judicio rationis. Hujusmodi motiones, si quis velit

affectus nominare, non erit multum repugnandum, modo caveatur, ne motiones appetitus sensitivi,& voluntatis confundantur. XII. Appetitus omnis ex se caecus est: ideoque nihil persequitur ut bonum, nihil fugit ut malum, si facultate cognoscente non excitetur, ac dirigatur. Non sufficit autem ad concitandos affectus, ut objectum appetitui a cognoscente facultate proponatur, &indicetur; sed requiritur praeterea, ut illudeenseatur, &judicetur, sitne bonum, an m/lum; non quidem absolute, & in se, sed comparate, ac nobis. Quemadmodum enim, si quis res horribiles, puta leon es,videat depi-DS, aut etiam res jucundas, non commovetur tamen: ita etiam animus non afficitur

sola objecti boni aut mali perceptione, sed tum demum, si judicium, atque aestimatio

accedat. lib.3. de Anima,cap.3. xor. Iudicium hoc atque aestimatio , aqua affectus proxime excitantur, est actio sensus interni:quem alii phantasiam,alii estimatiVam,aut cogitativam vocant. Objecta

77쪽

8 IDIA aestimanda proponuntur phantasiae; vel ab

externis sensibus, vel etiam ab intellectu. Multi enim affectus sunt in homine, qui ab ejusmodi objectis excitantur, quae non incurrunt in sensus externos, ut cupiditas honoris, zelotypia, & id genus alii. xiv. Cum objecta aestimantur a phantasia, vel concurrit ad illam aestimationem ratio, vel non concurrit : concurrit ratio non

solum ad aestimandas eas res, quae non incurrunt in sensus externos, sed etiam ad multas alias, quae ab externis sensibus apprehenduntur, & phantasiae offeruntur. xv. In hoc concursu , vel consentit ratio

cum phantasia, vel ab ea dissentit. Si ratio cum phantasia consentit, animus sine ulla haesitatione amplectitur objectum bonum, aut repudiat malum, firmiterque in proposito persistit. Si ratio & phantasia dissentiunt, oritur inde incertitudo animi & fluctuatio quaedam, quae non prius componitur, quam vel ratio affectum phantasiae judicio excitatum superavit, vel se ab affectu occoecatam

judicio phantasiae subjecit.

xv I. Itaque cum Aristoteles lib. I. Rhet. cap. I. affectus esse dicit, per quos homines immutati τας κνής, id est, non

eodem modo de iisdem rebm judicant, id non potest de omnibus affectibus intelligi, sed de iis tantum, quae concitantur ab ejusmodi

78쪽

dicare solet. Hujusmodi enim affectus revera sunt in animo, quod color in oculo. Itaque sicuti ictericis omnia videntur esse fa-Va, quia oculus flavo colore suffusus est: ita omnia bona videntur iis, qui animum habent affectu concitatum , quae isti affectui

consentanea sunt; aut mala, quae eidem sunt dissentanea. Cum ratio non concurrit ad aestimationem obj ectorum, oriuntur inde affectus ἄλονι, quales sent in pueris & brutis, nam de his affectus tribuendi sunt, quicquid contra contendant Stoici, quales etiam sunt affectus, qui rationisjudicium an

tevertunt. .

xv II. Affectus sese exerunt in insanitibus,& consuetudine invalescunt, ante rationis usum. Atque haec causa est, cur homines, si sibi permittantur, potius vir et θύ , quam vitam instituant. Non tamen hinc efficitur, ut affectus in nostra non sint pote

state. Magna quidem vis est affectuum, sed

tanta tamen non est, ut actiones nostras efficiant invitas. Qui enim invita sit ea actio, quae cum voluptate conjuncta estὸ Atqui voluptatem adfert, quicquid geritur ex cupidiatate, lib. 3. Eth. eap. I. vel etiam ex ira, tib a. Rhet. c. 2. Deinde, quae cupiditate aut ira adducti facimus , non miniis vitare possu- mu , quam quae peccamus si , cum

79쪽

go I DE Aa ι αλογου πάλη non sint minus e ωπι , , id est , in hominupotestate, quam ipse λονισμος.

lib. 2. Eth. cap. I.

xv III. Quod attinet ad affectus illos, qui rationem antevertunt, actionesque, quae ex iis fluunt; etsi minus sint spontan ea , quam ceterae; hactenus tamen in nostra potestate sunt, ut peccati rationem habeant, si sint Contra rectae rationis dictamen. Nam id saltem est in nostra potestate, ita comparatum habere animum a consuetudine, ut a nullo

objecto moveri possit ad aliquid agendum,

nisi consulta prius ratione. xIx. Affectus ergo nos pendent a cor Poris temperamento , ut videtur Galenus credidisse. Non enim est in nostra potestate, quod in solidum pendet a corporis temperamento. Deinde quam multi fuerunt non mali temperamenti, pessimis affectibus obnoxii quam multi temperamenti pravit tem sic correxerunt bona consuetudine, ut non fuerint nisi bonis ac moderatis ducti affectibus 3 Denique si temperamentum s Tet causa nostrorum affectuum , non foret locus virtutibus, aut vitiis: rectεque Vivendi praecepta, non a Philosophis, sed a Medicis petenda forent. Interim fatendum est, alios ad hos, alios ad illos affectus a natura Procliviores esse: quae proclivitas haud dubie temperamento adscribenda est; ita tamen,

, ut

80쪽

Ρ Η 1 Lo s. MORA L. trut eura atque institutione facile possit im

mutari.

xx. Objectum affectuum est bonum 3c malum in genere. Nam cu m affectus, non asensu solum, sed etiam a ratione Oriantur, ut supraes .is. &sequentib. dinum est non solum bonum jucundum, & malum triste; sed etiam bonum honestum, & utile, & malum turpe, ac damnosum, affectus concitare possunt in homine jam rationis compote. Affectus puerorum, & brutorum , ut & illi, qui rationem antevertunt, versantur selum circa bonum jucundum, & malum triste. xx I. Finis affectuum proximus est consequi bonum, divitare malum propositum: remotus, salus,& incolumitas animalis; qua duabus rebus conservatur, boni necessarii consecutione, & mali propulsatione.' xx M. Ex quo sequitur, affectus non esse, toto genere malos, ut Stoici videntur existimasse) sed tantum quoad excessiim, & desectum. Nam qui malum sit, quod a naturali facultate proficiscitur λ quodque tendit in

bonum, atque in ipsam adeo salutem animalis Αut natura frustra homini concessit appetitum sensitivum, vel etiam perperam, aut motiones appetitus sensitivi, id est, affectus, non sunt omnino in malis numerandi.

Praeterea potentius haud dubie ferimur in Utator Mer asse in beneficio, conso-

SEARCH

MENU NAVIGATION