Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1797년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

6 I.

De forma finali naturae obiectiva. 379

A rincipia transscendentalia copiam faciunt, semaae snalis Inaturae in legibus peculiaribus suis, comprehensibilitati , facultatis iudicandi humanae, et postibilitati coniunctionis experientiarum peculiarium in quodam systemate sumendae; ubi tum in multis illius essee is et ea possint ut possibilia exspeetari, quae, quasi proprie ad nostram iii dicandi facultatem saeta eslent, eam in sese serinam specificam sibi 'eongruam continent, quae varietate sua et unitate faciunt

ad animi vires quae in usu huiusce iacultatis mouentur aquasi confirmandas alendasque, quibusque proinde nomen

imponimus formarum pulcrarum. Res autem naturae inuicem ut adiumenta esse ad fines,

earumque possibilitatem ipsam solum ex hoc causalitatis genere satis posse intelligi, eius quidem rei nullam prorsus rationem deprehendimus in idca uniuersali naturae, ut complexus rerum sensibus obuiarum. Quod enim se amfinalem naturae attinet in legibus peculiaribus ad facultatem iudieandi humanae comprehendendam conium fionemquesngularium experientiarum in systemate quodam possibi lena sumendatra, repraesentatio rerum poterat, eo quod e3 aliquid in nobis est, ut ad internam virium cognoscendi nostrarum contentionem finalem, commode ex anticipatione quoque cogitari; quomodo autem fines, qui haud nostri lunt, neque naturae quam intelligentem sumimus eompetunt, tamen peculiare quoddam causalitatis genus, certe legalitatem eius prorsus peculiarem constituere possunt vel debent, nullo modo potest ulla ratione quadam ex anticipatione praesumi. Quid y quod veritatein illius atque exsistentiam vel ipsa experientia non potest docere; nisi argutatione quadam antegressa, quae solum finis conceptum in rerum naturam inserat, neque illum vero ab obieetis rebus earumque cognitione empirica depromat, eoque proinde magis utatur, ad naturam secundum analogiam .

412쪽

eum ratione subiectiva repraesentationum iii nobis reddendam compi liensibilem, quam ad eam ex rationibus Obiectivis cognoscendain.

Praeterea forma finalis obiectiva, ut principium possibilitatis re n naturae, tantum abest, ut cum conceptu

illius necisario cohaereat, ut potius ea illud ipsum si, quo potissimum prouocatur, ad rationem illius naturae fortuitam eiusque formae inde euincendam. Quodsi enim exempli gratia structuram auis. excavationes citis ossium situm alarum ad motum, caudaeque ad vehendum et sic. porro adseras; cuneta haec ais ex solo nexu effectivo in natura, nulla alia causalitate peculiari, nempe nexus fina-li; dhibita, admodum sortuita esse, nimirum naturant, ut solum mechani sirium spei latam, potuisse sexcentis modis aliter formari, neque in ipsam unitatem ex eiusmodi principio impingere, ideoque extra naturae conceptum, non

vero intra illum, ne minimam quidem rationem illius solum, deprehensinat iri sperare licerς. Nihilominus diiudicatio teleologica, si item proble-nratice, iure optimo ad indagationem naturae resertur; verum modo, ad eam secundum analogismi causalitatis ex

finibus obseruandi inuestigandiquo principiis subiiciendam,

neque tamen ut nobis arrogemus illius ex his enodation in. Ea igitur facultatem iudicandi reflectentem, non deterini- nantem, attingit. Conceptus coniunditonuin formarum que naturae ex finibus certe ad principia accedit, pilaeninmena illius regulis subiiciendi, ubi leges causalitatis ex solo illius mechanis ino haud suppetunt Rationem enim adse-' rimus teleologicam, ubi conceptui obieetae rei, quasi is in natura haud in nobis) inesset, causalitatem respectu euiuspiam rei obiectae tribuimus, vel potius ex analogia eiusmodi causalitatis squalem in nobis deprehendimus

postibilitatem obiectae rei uobis repraesentamus, proinde naturam ut per facultatem propriam Diauleam cogitamus ;eontra, nisi illi eiusmodi essiciendi modum attribuamus eius causalitatem, necesse foret, ut mechani sinum caecum

413쪽

FACVLTATIS IUDICANDI TELEOLOGICAE. agi

repraesentari Quod si vero e contrario naturae naturas consulto esticientes subiiceremus, proinde teleologiae noli solum principium regulatiuuiu ad sola in phaenomenorum diiudicationem, quibus natura ex legibus peculiaribus posset ut subiecta cogitari, sed eo quoque principium essediorum eius a causs coni litvtiui in iundamento substerneremus; conceptus finis naturae haud amplius ad iacultatem iudi .eandi i essedientelia, sed deteraninantem pertineret velut conceptus pulcritudinis ut formae sinalis formalis subiec li-Vae , Verum, ut conceptus rationalis nouam causalitatem

in physicam introduceret, quam tamen solum a nobis ipsis mutuamur aliisque naturis tribuimus, quamuis eas nostri sumere sitniles nolimus.

414쪽

38a P. II. CRITICE

SECTIO PRIOR

De forma formali obiectiua solum formali, ad disso

rentiam materialis. omnes figurae geometricae, quae ex principio quodam deseribuntur, sirinam sinalem obiectivam produnt variam, saepenumero admiratione celebratam, nimirum utilitatis ad multorum problematum ex uno quodam principio, vel sere cuiusque illorum infinitis modis per se solutionem Forma finalis manifesto hic obieetiua est atque intelle flualis, non vero soluin subiectiva atque aesthetica. Ea enim conuenientiam figurae exprimit cum genes multarum figurarum consulto propositarum, per rationemque cognoscitur. Sed tamen som)a snali haud emcitur, ut ipse rei obiectae conceptus seri queat, nimirum is non solunt respectu huiusce usus ut postibilis spectatur. In figura tam simplici, velut circulo, ratio solutionis in vi inest problematum, quorum quodque per se varium adparatum postularet, et quae ut una eorum proprietatum huiusce figurae admirabilium qiiasi per se 'ipsa essicitur. Quodsi enim verbi caula propositum sit, vi e data linea balis anguloque illi contrario triangulum construatur Problema indeterini natum est, nimirum illud modis infinitis potest solui atque expediri. Verum tamen circulus cunctos istos complectitur, ut locus geometricus triangulorum omnium, huic conditioni conuenientium communis. Vel si duae lineae inuicem se ita debeant secare, ut rectangulum e duabus partibus lineae unius rectangulo

415쪽

e duabus partibus alterius aequale sit; solutio problematis

inultis obstructa dissicultatibus videtur. Sed omnes lineae, intra circulum, cuius peripheria illarum quaque terminatur, inuicem se secantes, sponte in ea proportione diuiduntur. Reliquae lineae cureae itidem alias solutiones finales suppeditant, quae in regula, qua construetio illarum esticitur, nullo modo cogitabatur. Vniuersae sectiones conicae et per se, et inter se inuicem comparatae, secundae sunt principiorum ad solutionem multorum pro blematum possibilium, ut simplicissima, qua eorum con

ceptus deteritiinatur, definitio videatur. - Vere oblectamur in contemplando studio atque ardore veterum geome trarum, quo lias linearum eius generis proprietates perscrutati, non passi sunt ingeniorum angustorum sese et hebe- tum quaestione irritari: cui esse bono ista cognitio debeat ζvelut parabolae, haud lege cognita grauitatis in terra, quam iis usus illius ad lineam laetus corporum grauidantium quorum diredito in motu ut parallela spe stari potest) suppeditasset; aut ellipseos, cum haud diuinarent, etiam in corporibus caelestibus grauitatem inesse, neque legem illius iuvariis a puncto attractionis distantiis nossent, qua efficitur, ut eam lineam motu libero describant. Interim, dum in eo, inscii, in ulum posteritatis laborarunt, se a finali

delectati sunt in essentia rerum, quam tamen totam pol erant ex anticipatione in necessitate illius proponere. Plato,

qui ipse fuit alii sex huius scientiae. super tali rerum Condi tione originaria, in qua aperienda omni nos possumus eX- perientia superledere, et super facultate mentis, harmoniae naturarum ex suprasensibili earum principio hauriendae quo et qualitates accessere numerorum, quibus animus Iudit in musice) in entliusiasinum incidit, quo supra con ceptus experientiae ad ideas euehebatur, quae sibi tantinai- modo per commercium quoddam intellectuale cum Omnium naturarum origine explicari posse videbantur. Pror inde haud mirum est, geometriae ignarum ex schola ab eo esse relegatum, propterea quod ea, quae Anaxagoras ex rebus experientiae obuiis atque obnoxiis, earumque coniunctione collegerat sinium, ex visone pura, tu mente humana intus

416쪽

P. II. CRITICE praesenti, derivati posse putaret. Fletiim in necessῆtate eius quod sinale est, at que ita comparatum, quasi consulto sit ae de industria ad usum nostru in sc itistitutum, nihilominus tamen essentiae rerum competere originarie videtur, nullo nostri usus habito respectu, ipsa causa latet tantae admirationis naturae, non tam extra nos, quam in propria nostra ratione; in quo quidem facile locum veniae dabimus , quod ea admiratio per errorem paullatim usque ad sanatisinum accreuerit.

Verum hace forma snalis intellectualis, quamquam obiectiva nec vii aesthetica, subiectiva est, nihilominus tamen quoad postibilitatem potuli ut solum sorinalis haud realis , nimirum ut forma finalis, ita tamen ut nullo sitie illi constituendo, proinde teleologia opus foret, com-hiode, potest, seu solum in Universum, comprehendi. Figura circularis visio est, per intelligentiam ex quodam principio determinata: unitate huius principii, quam pro arbitrio sumo vique conceptum fundamento pono, ad formam visionis spatium) adhibita, quae itidem solum ut

repraesentatio et quidem ex anticipatione in me deprehenditur, unitas comprehenditur multarum regularum ex consilictione conceptus illius promanantium, neque opus erit, ut formae snali huic fucia, aliamve quamdam rationem illius, subiicias. In eo quἰdem res liaucis c se habet, quam cum in complexu quodam rerum extra me, certis quibusdam terminis incluso, veluti horto, Ordinem conuenientiamque arborum, areat una, viarum, id genus alia immossenderem, quae sperare nequeo ex anticipatione e finitione cuiusdam spatii ad regulam arbitrariam designata consecutione cisci: quia res exstantes sunt, quae datae esse empirice debent, ut queant cognosci, neque sola in me repraesentatio secundum principium quoddam ex anticipatione determinata. Quapropter serina sinalis empirica, ut Halis pendet e finis cuiuspiam conceptu Verum et ratio admirandae sormae stralis, quamquam in essentia rerum quatenus earum conceptus construi pops t) perceptae eommode potest, et quidem legitime

417쪽

perspici. Regulae variae, quarum unitate ex quodam principio) haec admiratio excitatur, cunctae sunt sylitheticae, neque ex quodam obiectae rei conceptu, veluti circuli, consequuntur, sed opus habent, ut ea res obiecta in visione data sit ae proposita. Eo vero haec unitas specletia accipit, quasi sundamentum habeat regularum a vi repraesentandi nostra empirice diuersum, ideoque concentus rei obiectae eum regula ruin necessitate, intelligentiae propria, per se fortuitus sit, proinde solum per snem consulto ad id consituruin fieri postit. Iam hac ipsa harinonia concentuque, quia, quamuis haec forma finalis maxime perspicua sit, tamen haud empirice cognoscitur, sed ex anticipatione, sponte nosmet eo duci deberemus, spatium, cuius determinatione interuentu pilantasiae, conceptui conuenienter erici vidimus, ut res obiecta solum seri posset, haud in qua Iitate rerum extra me cerni, sed sola repraesentatione in memet contineri, ideoque in figuram, quam conreptui cuiadam conuenienter describo, formam memet snalem inferre, neque ab hoc empirice de illa edoceri, proinde ad illam nullius peculiaris sinis extra me in re obiecta indigere. Quoniam autem liaec deliberatio usuit, iam criticum rationis postulat, proinde in re obiecta ex proprietatibus eius diiudicanda haud continuo potest simul contineri; haec posterior proxime non nisi coniunctionem regularum heterogenearum pro iis adeo, quae heterogenea in se continent

in quodam principio suppeditat, quod, quamuis nullam

peculiarem rationem illius postulet extra conceptum naevinoinninoque extra meam repraesentationem ex amic patione 1itam, tamen ab me ex aulici satioue ut verum cognoscitur. Atqui miratio cernitur in ostensione animi ex repraesentatione regulaque per eam data cum principiis in eo iam insitis haud conitingenda, proinde dubium, rectene viderunaut iudicauerim, pariente; sed admiratio est miratio semper reuertens, quamuis dubium evanuerit. Ergo admiratio in ei sectis est prorsus naturalibus formae sinalis illius obseruatae in essint iis rerum ut phis enomenorum), quae eat citus quoque non potest reprchendi, propterea quod

illius formae visionis sensitivae quae spatium dicitur cum Vol. III. B b

418쪽

P. II. CRITICE 386

facultate conceptuum sintelligentiai coniunctio non solum idcirco, quia ea haec ipsa est nec ulla alia, nobis inenodabilis est, verum praeterea quoque animum dilatat, ut ruidpiam amplius, quod ultra illas repraesentationesitum sensitivas sit quasi diuinet, in quo , quamquam nobis insciis, vltima supremaque istius concentus ratio possit deprehendi. Quam ut nos ramus, haud quidem necesse erit, si solum de socina finali repraesentationuni nostrarum ex anticipatione agatur; verum vel sola necessitas istam spectandi, rei obiectae nobis, quae nos Cogit admirationem simul instillat.

Quarum modo mentionem fecimus, proprietates cum figurarum geometriuatum, tum Vero etiam numerorum,

ob certam quamdam, ex simplicitate earum structurae haud exspe statam, sormam finalem ex anticipatione ad varium cognitionis usum, vulgo solent pulcritudines vocari; sesenioque fit velut de hae illaue pulcra circuli proprietate, quae hor ilioue modo esset aperta. Uerum non est diiudicatio aesthetica, qua eam finalem intelligimus; haud sine conceptu diiudicatio, qua sola forma finalis fisiectitia in

libero virium cognoscendi nostrarum lusu animaduertitur: verum intellectualis ex conceptibus, qua forma finalis obiectiva scilicet ad varios sin infinitum varios) fines distincte utilitas cognoscitur. Potius perfectionem relatitiam eam dixeris, quam pulcritudinem figurarum mathematicarum. Neque omnino concedi potest facile nomen por, iudinis inteluctualis; siquidem alioquin vocabulum pulcritudinis omni signiscatione determinata, aut complacentia intellectualis omni prae senstiua Principatu priuaretur. Potius demon strationem eiusmodi proprietatum, quoniam hac intel ligentia, ut iacultas conceptuum, et phantasia, ut facultas exhibitionis illorum, ex anticipatione sese sentiunt eonfirmatas quae cum diligentia ac subtilitate ab ratione illata, coniuncte, illius elegantia dicitur , dies pulcra poterit: idcirco, quia hic tamen certe complacentia, quamvis landamentum eius positum in conceptibus sit, subiectiva est, cum persectio complacentiam in sese colit at o

lectivam.

419쪽

FACULTATIS IUDICANDI TELEOLOGICAE. 38r

g. 63.

De forma suasi naturae relativa ad disserentiam

internae. Facultatem iudicandi nostram experientia ad conceptum dueit sermae finalis obiectivae et materialis, nimirum ad conceptum finis scopique naturae tum duntaxat, cum

adsectio causae ad effectum diiudicanda est quam ut legalem spectare eo soluia1 nos posse intelligimus, ut ideamenta sti causalitati causae illius, tamquam huic ipsi fundamento positam conditionem possibilitatis ideae effecti, subiiciamus. Id vero fieri dupliciter poterit: stilicet dum

effectinia aut proxime vi opus artis, aut solum ut materiale arti aliorum entium naturae postibilium, proinde vel visnem. vel ut adiumentum ad finalem aliarum causarum usum spectamus. Posterior forma finalis dieitur utilitas hominibus), vel etiam salubritas cuique rei creatae alii), eaque solum relativa est; cum e contraiio illa prior forma filialis interna sit entis naturae. Flumina, exempli gratia, variam ad incrementum plantarum utilem terram secum serunt, quam nonnumquam in medio agro, saepius quoque in ostiis suis, eiiciunt. Hac terra in quibusdam oris Unda agros Obruit, eamque in ripis adluit, et, hominibus maxime adiuuantibus ut ne fluxu ea rursum reluatur, fecunda terra crescit, ibique regnum vegetabile locum occupat, ubi antea pisces et animalcula testacea nundinarentur. Eiusmodi terrarum incrementa sine dubio natura ipsa secit, idque, quamuis tardius, etiamnunc iacit. - Iam quaeritur, an illud ut finis debeat naturae spectari, quoiatiun utilitatem adsert hominibus; eius enim, quae ad ipsum regnum vegetabile redundat, haberi

nulla ratio poterit, cum tantum utilitatis rebus creatis marinis detraliatur, quantum terrae accrescit. - Cum in mathesi pura haud de exsistentia , sed tantum de possi

bilitate rerum, nempe de vitione coii .eptui earum eonvenienti,

proinde minime de causa essedioqite eise ferino possit; ideireo omnis ibi animaduersa tirma sinalis stilum ut formalis, numquam vero ut finis naturae, spectanda videtur.

420쪽

388Ρ. II. CRITICE

Atque ut utilitatem certarum quarumdam rerum naturixalium ut rebus creatis aliis adiumentorum si eas ut adiumenta posueris doceamus, in sicili et peruulgato exemplo consistamus. Nullum pinibus solum salubrius, solo ar

noso. Iam mare vetustum, antequam a terra recederet,

tot tractus arenosos iii regionibus nos Iris borealibus reliquit ut in hoc ad cuiusque generis culturam inutili solo ampla potuerint pineta progerminare, quorum de temeraria atque insana exstirpatione frequenter solemus maiores nostros incusare; proinde quaeri potest, an vetussistima illa trae. tuum arenarum adluuio, finis fiterit naturae propositus ad pineta, quae in iis nasci possent, propaganda. Tantuin manifestum est: liac vi sne sumta naturae, illam quoque arenam concedi, sed modo ut finem relatiuum, oportere, cuius quidem Ora vetus maritima eiusque receptio adsumentum fuit; namque in serie articulorum sibi inuidem subordinatorum coniunctionis finium quisque articulus ut

finis seopusque quamuis haud sere supreinus spectandus

est, cuius causa cius proxima adiumentum videtur. Itidem,s semel boues, oves, equi et caetera generis eiusdem in

mundo esse deberent, et gramina debebant in terris, sed herbae quoque salinariae in desertis arenosis crescere, si cameli deberent crescere, vel haec aliaque animalium gramine vescenti uin genera copiose debebant esse, si lupi tigres leonesque esse deberenti Ergo foraraa finalis ob-;ectiva, quae utilitate ac salubritate nititur, haud est se asinalis obiectiva rerum per se ipsarum, quasi arena per se. ut essectum, non posset, ex causa sua, mari, comprehendi, nisi huic mari quidam subiiciatur finis, esseetumque, scilicet arena, Vt Opus artis, consideretur. Ea est tonita finalis solum relativa, rei ipsi, cui tribuitui, tantummodo fortuita; et, quamuis in exemplis adlatis gramina per se, ut essecta naturae organisata, proinde ut artisetosa diiudicanda sint, tamen reseectu animalium, quae iis aluntur, ut modo rudis materia spectantur. Cum vero homo demum, perclibertatem causalitatis suae, res naturales consiliis suis saepenumero stolidis et insipientibus varias auium pinnas, ad Ornatum vestitus,

SEARCH

MENU NAVIGATION