Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1797년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

proponi, quo ea maxime perturbetur, ad summamque dilhcultatem ducatur, iam inde planum est, quod, cum ex conceptu libertatis in phaenomenis nihil queat expli- eari, s ed semper duci debeamus mechanis no naturali,

praeterea et antinomia rationis purae, cum ad absolutum

cupit in serie causarum adicendere, in uno pariter atque in altero, incomprehens bilibus implicatur, interea dum mechani filii naturalis saltem usus sit in enodandis phaenomenis, numquam qui iam ausit, libertatem in scientiam introducere, nisi lex moralis smulque ratio practica accessisset, nobisque hunc conceptum obtrusis t. Sed experientia quoque hunc ordinem conceptuum in tio bis confirmat. Fac, quempiatu praetendere, se non posse voluptuosae libidini suae resistere, simulatqtie persona deamata occasioque eius convcniendi sibi fueruat oblatae, an, 1i patibulum ante domum, in qua eam occalionem Ossi n-d It exst: uctum foret, ut statim percepta voluptate illi adpendatur, tum haud libidinein vinceret φ Haud diu, quid responderet, diuinandum videtur. Sed, roges eum, atri si princeps, proposito vitae supplicio, ab eo posceret, ut contra virum probum salsum testimonium ederet, quem sub specioso praetextu cuperet perdi, an tum quantuscumque amor vitae sibi sit, eum tamen vinci posse putet. Vtrum facturus sit, nec ne, sortasse liaud ausit

adseuerare; sed illi postibile esse, sine dubitatione illi concedendum erit. Igitur iudicat, se aliquid posse, eo quod sibi conscius si, se illud debere, et in se libertatem cognoscit, quae illi alias sine lege morali ignota mansisset. g. T. Lex consitutiva rationis purae practicae. Sie age, ut lex iubiectiva voluntatis tuae semperposit stitui qua principium valere legislationis uniuersalis.

Geometria pura continet possulata qua decreta practica, quae Vero nil in se cohibent, nisi sumtionem, to

52쪽

aliquid facere, s sorte postuletur, ut sacere A bera, eaque sunt decreta una illius, quae exsistentiam siκ stant. Ergo ea regulae sunt praeficae sub conditione problematica voluntatis. Sed hoc loco regula enunciat: absolute esse certo modo quodam agendum. Igitur regula practica absoluta est, proinde qua enunciatio categorica practica, ex anticipatione repraesentata, qua voluntas absolute proximeque sper ipsam regulam practicam, quae proinde hoc loco lex est,) obiective detemtinatur. Nam ratio pura per se practica hic proxime est legislatoria. Voluntas ut libera a conditionibus empiricis, proinde qua voluntas pura, per solam legis formam qua deterininata cogitatur . et haec ratio determinans qua omnium legum subiectivarum suprema conditio ipe flatur. Res satis mira est, suique sinitem nullam liabet in uniuersa reliqua practica cognitione. Namque cogitatio ex anticipatione delegislatione uniuersali possibili, quae proinde solum problematica est, nulla quapiam re ab experientia vllaque

vesan He externa mutuata, qua lex absolute imperatur.

Nec vero etiarn norma est, ad quam seri a stio debeat, qua desideratum effectum fieri possit nuti enim semper regula foret pitysice determinata. verum regula, quae solum voluntatem, respectu scarmae legum suaruin subiectivarum, ex anticipatione deterininat, et tum lex commode poterit, quae soli formae decretorum subiectisine inseruit, qua ratio deterininans per forinam obtemvmnlegis uniuersae cogitari. Conscientia huiusee legis constitutivae dici poterit sactum rationis, quoniam non potest ex datis rationis antegressis, velut e conscientia libertatis quippe quae non ante nobis data est argutando eliei, sed quoniam per se ipsam nobis sese obtrudit qua pronunciatum huitheticum ex anticipatione, quod in nulla, nec pura nec empirica visione positum est, quamquam illud analyticum foret, posita voluntatis libertate, quo autem qua conceptu positivo, viso intellectualis requireretur, ruae hoc loco haud lieet sumi. Veruintamen, ut ea lexne calumnia qua data spectetur, probe notandum vide titur, nullum esse factum empiricum, sed unum fictum '

53쪽

RATIONIS PURAE PRACTICAE.

rationis purae, quae eo se originarie legislatoriam se volo, sic iubeo) declaret. Confectarium. Ratio pura per se sela praelica est, legemque universalem fert homini), quam legem moxum adpellamus. Se holion.

Fadham, cuius antea mentionem iacimus, non potest negari. Iudicium, licebit, modo excutias quod homines de legalitate serunt suarum adlionum; et semper inuenies, rationem eorum, quaecumque inclinatio interloquatur, tamen liaud poste corrumpit et subornari, per se ipsamque coactam, legem subie stivam voluntatis in actione seniper comparare cum voluntate pura, id est, cum se ipsa, dum se qua ex anticipatione practicam considerat. Qv od principium moralitatis igitur, ob ipsam legislationis uniuersalitatem, quae illud rationem voluntatis deterininandae sormalem facit, nullo respectu habito omnium diuersitatum illius subiectivarum, ratio sinuldeclarat legem omnibus naturis ratione praeditis, quate nus eae uniuerse voluntate gaudent, hoc est, facultate causalitatis suae per repraesentationes regularum deterininandae, proinde quatenus actionum ex principiis, ergo

quoque ex principiis practicis ex anticipatione quippe quibus sistis ea inest necessitas, quam ratio ad principium requirit capaces videntur. Igitur illud haud ad solos

homines adstringitur, sed ad uniuersas petetinet naturas finitas, quae ratione gaudent ac voluntate, quin adeo naturam insinitam, qua intelligentiam supremam simul includit. Priori casu lex sormam habet imperativi, quo niam in illo quidem, qua natura rationali, puram, sed qua necessitatibus causisque mouentibus suisti uis adsecta natura, nullam sanctam voluntatem, id est, cam sumere possumus, quae nullius legis subiectivae capax foret legina' rati repugnantis. Quamobrem lex moralis in illis cernitur in imperativo, categorice praecipiente, eo quod lex absoluta est adsectio eiuscemodi voluntatis ad lianc legem

54쪽

P. I. LIB. I. CAP. I. DE DECRETIS

est spendentia, quaeri dicimus obligationem, quae coactis- Neiu denotat, quamquam per 1 alam rationem, et iisqu legem obieetiuam, ad adlionem quampiam, quae propriet ea vocatur olficium, quod arbitrium pathologice adfectum quamuis eo non determinatum, proinde quo semper liberum) desiderium in se cohibet, quod e causis nascitur subicctivis, ergo etiam rationi determinanti purauobiectivae saepenumero potest aduersu i , ideoque renisu indiget rationis practicae, qui potest coactio interna dici, sed intest elualis. qua coactio moralis. In intelligentia omnium perseditis ara arbitrium . qua nullius normae capax, quae non eadem lex osse posset, iure repraesentatur, conceptusque sanctitatis, qui illi propterea competit, eam quidem, haud supra uniuersas leges pracsticas, sed tamcn s uper omnes praetice circuiri scribentes, proinde obligationem ossiciumque euehit. Haec voluntatis sanctitas nihilominus est idea practica, quae necessarica esse debet protot pn, ad quod ut in infinitum adpropinquent, unice in ossicio est omnium naturarum rationalium finitarum, quodque lex morum pura, quae ipsa propterea sancta vocatur, perpetuo iis vereque ob oculos ponit, de quo quidem legum subiectivarum progressu in infinitum tendente, eiusque de immutabilitate et consalitia certi simus, hoc est, virtus, summulnerit, quod ab ratione practica sinita poterit essici, quae ipsa vicissim certe qua iacultas naturaliter parta numquam potest esse absoluta, quoniam cortitudo in eiusmodi causa numquam apodi stica essicitur, et qua persuasio velletneu ter periculosa videtur.

g. 8. Theorema IV.

Autonomia voluntatis unum est principium omnium Iegum moralium ossiciorumque iis conuenientium: Con . tra uniuersa hetero nomia arbitrii nullam prorsus obligationem constituit, sed potius contraria esst principio illius Noralitatique voluntatis. In independentia scilicet ab

55쪽

23 omni legis materia snempe obiecta re desiderata), et simul tamen determinatione arbitrii per solam formam legidatoriam uniuersalem, cuius lex ui biectiva esse capax debet, unuin princi piuin post rura est moralitatis. Sed illa independentia libertas est sensu negativo, liaec vero propria testistitis rationis purae, et qua talis, practicae, libertas est sensu possivo. Ergo lege morali tui nis autonomia enunciatur I ationis purae practicae, Iioc est, libertatis, eaque ipsa cernitur in conditione formali legum omni uin subiectivariun, qua sola efficitur, ut eae cum lege praetica suprema possint conspirare. Idcirco si materia volendi, quae nihil aliud esse potest, nisi res cupiditati proposita, quae cum lege coniungitur, in legem practi in qua conditio possibilitatis ingeritur, inde exsistitheteronomia arbitrii, nimirum dependentia ab lege naturali, vili cuipiam impulsioni inclinationiue obsequendi. neque sibi ipsa legem voluntas sere, sed praecipit tantummodo leges pathologicas prudenter obseruandas; materia autem, quae hoc modo numquam potest formam legislatorialia uniuersalem in se continere, hac via non solum riuilam obligationem profert, sed ipsi est rationis stirae practicae principio, proinde simul etiam menti morali Contraria, qnamuis, quae inde exsistit, actio legibus consentanea seret.

Igitur ad legem practicam numquam debet prae reptum practicum adnumerari, quod conditionem materialem proinde empiricam in se cohibet. Nainque lex rationis purae liberae, hanc in sphaera longe alia constituit, quam empirica, et, quam ea enunciat, necessi ras, cum nullia esse debeat necessitas physica, proinde

non potest nisi in solis conditionibus possibilitatis legis

cuiuspiam fornalitibus uniuerse versari. Omnis regularum practicarum materia semper polita est in conditionibus subiectivis, quae illi nullam comparant uniuersalitatem in gratiam naturarum rationalium, sed solum hypotheticam quid, si hoc illudue appetam, mihi facien-

56쪽

P. I. LIB. I. CΛΡ. I. DE DECRETIS

dum sit, ut reapse eo potiar, cunctaeque vertuntur in propriae fesicitatis. Iam sane quidem non potest negari, volitioni uniuersae etiam rem esse subie flanx debere, proinde materiam; verum ea idcirco non est ratio deterininans conditioque legis subie stivae; quod enim si ita sit, haec non poterit in semia uniuersali legislatoria proponi, quoniam tum exspectatione exsistentiae obiectae rei causa seret arbitrium determinans, et dependentia facultatis appetendi ab exsistentia ullius cuiuspiam rei volitioni deberet fundamento constitui, quae semper tantummodo in conditionibus empiricis quaeri potest,

ideoque numquam regulae necessariae atque uniuersalisendamento esse. Sic felicitas naturarum alienarum esse subiecta poterit voluntati naturae rationisque. Quod si ea vero ratio seret determinans legis subiectivae, ponendum seret, non ex alioruui salute non solum voluptatem naturalem capere, verum etiam necessitatem inuenire, pro eo atque cOIIuenientia seri coniunc lioque naturarum in homine fingenium senapallieticum . Verum ea necessitas non in unaquaque natura rationali nullo modo in deo poni. Ergo materia quidem legis subiectivae manere potest, neque tamen esse illius conditio debet, quoniam haec alias non apta legi foret. Quamobrem sola legis

forma, materiam coercentis, simul ratio sit, necesse est, huius materiae ad voluntatem adiungendae, non Vero pO nendae. Fac materiam esse, exempli gratia, meam ipsius felicitatem. Haee, cuique attributa uti sane in naturis

finitis seri licti tum solui nodo fieri lex obiectim prac

tica poterit, cum alio u in eam felicitatem includo. Ergo lex aliorum selicitatis promouendae, non oritur ex senati ne, eam cuiusque arbitrio subiectam esse, sed inde tanti modo, quod forma uniuersalitatis, qua ratio indiget qua conditione, legi subiectivae philautiae valorem obiectivum tribuendi legis, ratio si determinans voluntatem, et proinde res obieeta stomun selieitas) haud erat ratio voluntatis purae determinandae, sed sola suit focinaizgalis, qua regulam meam subiectivam, in inclinatione

constitutam circumlcriberem, ut ei uniuerulitas legis

57쪽

impertiatur, atque ita ea rationi puradi praelicae apta et consentanea reddatur, ex qua quidem circumscriptione sola, non vero adiectione cuiuspiam stimuli externi nini posset conceptus obligotionis regulam philautiae meae etiam ad felicitatem aliorum extendendi, exsistere.

Fit ipsum principio moralitatis contrarium, cum de-eretum selicitatis proprie pro ratione adliibetur voluntatis deterininandae, ad quod, uti supra disputauimus, omnia oninino reserenda sunt, quae rationem determinantem,

quae esse legi debet, in ulla re quapiam alia ponunt, quam in se a legislatoria regulae subieci tuae. Verum haec pugna non solum logica ei quemadmodum quae in regulis est empirice hypotheticis, quas tamen vellent ad dignitatem evehere prinei piorum cognoscendi necessariorum, sed practica, eaque, nisi vox rationis respectu voluntatis tam distincta seret et penetrans, ipsique ex infima plebe homini tam perspicua, moralitatem sunditus

euerteret; nunc autem tantummodo in conteinplationibus scholarum mentem perturbantibus se tueri potest, quae satis audaces sunt ad obturandas aures contra vocem illam coelestem, quo theoriam nullius negotii conseruent. 'Si familiaris alioquin carus apud te de salse testimonio eo se crederet excusari, quod primo sanetum, ex ipsius iudicio, ossicium propriae felicitatis obtenderet,

tum corinnoda enumeraret, ubi ea re paria, prudentiamque laudaret, quam obseruasset, ne posset aperiri, vel b te ipsis. cui soli secretulit aperuisset, quo omisi tem pore posset illud negare; tum vero serio diceret, severum humanitatis ossicium sedisser aut illi in saciem rideres, aut auersabundus eum abhorresceres, quamuis, si quis soluimodo in continodis propriis principia sintdaverit; contra vias illas nihil quidquam haberes, quod

rege res. Vel ponatis, vobis a quopiam Mommendari dispensatorem, cui res omnes vestras credere possitis in tenebris, et quem, quo vobis fiducia crestat, ut homi-

58쪽

26 P. I. UB. I. CAP. I. DE DECRETIs

nem prudentem, laudari, qui suam ipsius utilitatem egregie curet, etiam ut indesisse laboriosum, qui nullam occasionein parandi commodi praetermittat, tandem, ne ulli de sordido propriae utilitatis studio metus ossiciant, laudari eius vitae elegantia, non in corradenda pecunia, 1ieque in libidine bruta, sed in augendi 5 notitiis, consuetudine bonorum sapientumque, et egenis iuuandis Oblectari, caeterum autem non anxium esse de viis et artibus squamn tamen pretium vitiiuraue solum ex consilio pendet , alienasque facultates ad eas res , si modo sciat

te latenter posse et libere illud emcere. perinde sibi ac

suas esse; tum sane existimaretis, eum, qui vobis illum commendet, aut vobis illudere, aut mentem perdidisse. - Ita distincti sunt accurateque tetanini moralitatis et pl1ilautiae descripti, ut vel maxime vulgaris acies discrimen, utrum aliquid ad unam pertineat, an ad alteram , nequeRt praeterire. Quamquam, quae mox movebimus , in tam aperta re possunt superuacanea videri, tam certe proderunt ad rationem limanam conuiiunem maiori perspicuitate exornandam.

Principium felicitatis poterit quidem pro regulis subiectiuis esse; numquain vero eas indicare, quae aptae forent legibus voluntatis, si vel ipsain tibi usii uel falam felicitatem propositam haberes. Etenim, quoniam huius cognitis in solis est datis experientiae posita, siquidem quodque de ea iudicium maxime pendet ex sua cuiusque

sententia, quae ipsa praeterea admodum mutabilis est regulae generales quidem poterunt, numquam autem unia Uatis esse, id est, tales, quae omnino saepissime conveniant, non Vero eae, quae semper debeant et necessario valere, proinde non possunt leges practicae in iis constitui. Idcirco, quod hic res arbitrio subiecta regulae illarum constituta est, ideoque hanc antecedere debet. liaee ad nullam rem aliam potest, quam ad eam, quae commendatur, et proinde ad experientiam referri in eaque constitui, tumque diuersitas iudicii, necesse est, infinit videatur. Neque ergo Omnibus naturis ratione praeditis

59쪽

RATIONIS PURAE PRACTIC IE.

easdem rogulas piacticas hoc principium praecipit, quamquam eae quidem communi titulo sublunt, nimirum titulo felicitatis. ' Seci laec moralis propterea solum qua obiective necessaria cogitatur, quOariam ad quemque debet, qui ratione utitur ac voluntate, Valere.

Regula subiectiva pli ilautiae sprii lcntiae suadet

tantummodo; lex moralitatis imperas. Permaanum tamen discritnen intercedit inter ea, quae nobis suadelitur, atque ea, ad quae nos obligasi tenemur.

Quid secundum principium autonomiae arbitrii sa-- ciendum sit, quisque ex infima plebe homo facile perspicit; sed dissiculter intelligitur multamque cognitionem requiriti quid sumta arbitrii licteronomia faciendum videntur; hoc est, quid in sit, cuique sponte se Osfert; quid vero verum et duraturum conranod uiri adserat, sem- , per est, si hoc ad totam debeat exsistentiam extendi, atra caligine obuolutum est inultaque prudentia opus est, ad regulam practicam ad id institutam exquistis exceptionibus vel saltim tolerabili modo vitae finibus aptandam. Nihilominus lex moralis cuique imperat, et accuratissi-inum quidem, obsequium. Quamobrem ad id, quod saetendum sit, diiudicandum, non tam dissicile erit, quin ingenium vel maxime vulgare atque inexercitatum, vel omni prudentia ciuili destitutum, queat in eo versari. Nullo non tempore penes quemque est, praecepto moralitatis categorico satis facere; sed praecepto empirice hypothetico selicitatis admodum raro, nec vel unius modo consilii respectu, neque a quouis satis fieri poterit. Propterea quod in illo superiori tantummodo regula subiectiva spectatur, quae genuina esse et pura debet, sed in hoc posteriori etiam vires spectantur et facultas, rem expetitam essiciendi. Praeceptum, quod quemque iuberet sese selieem reddere, nullum foret; neque enim umquam quempiam iubemus ea, quae iam sponte necesIario cupit: nisi ei sorte vias praecipias, vel potius subministres, quoniam non omnia, quae vult, potest. Sed honestum siue

60쪽

Ρ. I. LIB. I. CM. I. DE DECRETIs

moralitatem iubere, nomine ossicii, sane rationi consentaneutri est; pruno enim illius praecepto haud fere quisque libenter vult obedire, si pugnet id cum cupiditatibus, ac vias quidem, quibus illi legi possit obtemperare, hic nil attinet doceri; quidquid enim hoc respectu sacere vult,

illud et potest. Is, qui in lusu est, sibimet ipsi quidem poterit de impletidentia sua succensere, sed si fraude se in lusu usum esse squamquam ea lucratum tibi conscius sit, se ipsum despiciat, necesse est, simulatque se crura lege morali comparauerit. Hanc igitur sane aliud quiddam esse oportebit, quam principium propriae selicitatis. Et nim qui se ipsum sic alloqui cogitur: ego homo sum nihili,

quamuis crumenam oppleuerim, is aliam iudicii normam

habeat, necesse est, quam qui ipse sibi applaudere potest, et de se profiteri: ego homo sum pretidens, siquidem remineam familiarem auri et amplificaui Tandem aliquid in idea inest rationis nostrae praelicae, quod transgressionem cuiuspiam legis moralis comitatur, nempe quod ea diva poena videtur. Iam cum conceptu poenae qua talis nullo modo potest felicitatis participatio coniungi. Etsi enim ei, qui punit, simul quidem consilium esse salutare potest, huiusce poenae ad id consilium dirigendae, tamen ea antea, qua poena, id est, qua solum malum. .per se ipsa probata sit, oportebit, ita, ut punitus, si poenae subiectus maneret, neque ullam hac seueritate occultatam gratiam prospiceret, ipse eogatur fateri, se digna perpessum, sortemque seam apprime moribus suis conuenire. In unaquaque poena, qua tali, primo iustitia insit, necesse est, eaque essemtiam huius conceptus constituit. Cum ea quidem et benignitas coniungi potest, sed hanc ut speret, senti , prumoribus suis, nulla prorsus causa videtur. Ergo poena cernit ir in malo physco, quod, etiamsi non, qua Con sequens' phi cum, cum malo morali coniunctum foret, tamen qua consequens ex principiis legislationis moraliseoniungi deberet. Quodsi igitur onine crimen, etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION