Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1797년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

negle stis consequentibus physicis respeetia malefici, per se poena dignum sit, id est, felicitatem certe ex parte

perdat, manifesto ab rdum foret, si dicatur: erimen in

eo ipso positum fuisse, quod poenam sibi contraxisset, propterea quod suae ipsius felicitati derogasset quod ex

principio philautiae proprium esse conceptum omnis criminis oporteret . Hoc modo poena ratio foret, cur aliquid crimen nominaretur, iustitiaque potius in eo ponenda videretur, quod omnis poena mitteretur, ipsaque naturalis impediretur; tum enim in actione nihil quidquam amplius mali foret, quoniam, quae alias eam sequerentur, quarumque causa actio solum mala vocaretur, mala nunc propulsa serent. Qui demum omnes poenas omniaque praemia tantummodo qua machinas considerant in manu potestatis superioris, quibus solum commoueri debeant et incitari ad finem suum ultimum felicitatem

naturae rationales, luce meridiana clarius est, eos mechanismum defendere voluntatis, omnem libertatem tollentem, quam, ut, diutius in eo nos iamnorari, necesse

Subtilior quidem, quamquam pariter salsa, eorum

sententia es qui certum quemdam peculiarem sumunt sensum moralem, quae, non vero ratio, legem moralem deterininet, secundum quem conscientia virtutis proxime cum tranquillitate et voluptate, sed tuiyitudinis conscientia cum perturbatione animi ac dolore coniuncta si, atque

ita omnia in propria felicitate ponunt expetenda. Vt; quae supra di sta sunt, hoc loco mittam, mentionem modo faciam illusonis in ea re. Vt turpis et scelestus qua perturbatione animi vexatus possit ex conscientia delictorum depingi, necesse est, eum, quoad praecipua ingenii initia, iam antea, certe quodam gradu, morali ter bonum ostendasit, quemadmodum eum, qui conscientia ree e factorum oblectatur, iam antea virtutis studiosum. Ergo conceptus honesti moralitatis) et officii omnem de hac tranquillitate antecederet, necesse fuit, neque ullo modo ab hac poterit derivari. Λtqui grauitaq

62쪽

Ρ. I. LIB. I. CAΡ. I. DE DECRETIS

eius, quod 'ossicium Vocamus, aueloritas legis moralis et dignitas proxima, quam Obseruatio illius homini ex sua ipsius sententia impertit, antea aelliinanda erat, ut illam tranquillitatem in conscientia conuenientiae suae cum ea lege, seueramque reprehensonem ex violata lege persentit liceres. Ergo non poterit ea tranquillitas quiesue animi ante agnitiun Obligationem sentiri, eaque causa fieri Iiuilisce obligationis. Certe in via quasi media vir probus sit atque lionestus, oportebit, ut de iis animi motionibus vel modo queas cogitationem tibi in ranare. Caeterii iii haud iniitior quemadmodum per libertatem voluntas humana potest ex lege morali proxime determinari, ita etiam frequent kari exercitatione, huic rationi determinanti

conuenienter, subiective posse sensum approbationis sui ipsius cilici ; potiusque in ipso Oilicio est, ut ilic sensus,

qui proprie solus meretur sensus moralis vocari, et constituatur, et excola inr; sed conceptus ossicii ab eo non potest deri iri, nisi sensum legis cuiuspiam qua talis mente et cogitatione depingamus, idque sensui proponamus

quod per solam pollit rationem cogitari; quo quidem,

nisi in aper,ari velis incurrere lepugilatitiam, Omnis Osticii conceptus prorsus tolleretur, in eiusque loco solum lusus quidam mechanicus inclinationum animi subtilium eum crassioribus nonnumquam dissidentium, poneretur. Igitur decreto nostro sin ali supremo rationis purae practicae squa autonomiae voluntatis) cum uniuersis quae adhuc innotuere, principiis holicili 'viateitatibus comparato, caetera omnia possumus, qua ea, quibus reuipra omnes alii, qui esse possunt, casus, praeter unum quemdam sol malem, exhausti sint, in tabula quadam proponere, atque ita ad oculos demonstrare, frustra aliud quain quod iam tractauimus, principium quaeri. - niversae scilicet determinandae voluntatis rationes aut soluin jubiectivae sunt, ideoque empiricae, aut etiam et ratio las; utraeque autem vel extimae vel intorum.

64쪽

P. I. I.IB. I. CAP. I. DE DECRETIS Quae ad sinistram partem scriptae fiant, cunctae sint

empiricae, nec manifesto ad principium uniuersale idoneae videntur. Sed ad partem dextram scriptae constitutae sunt in ratione, nam persectio, qua rerum qualitas,

summaque persectio cogitata in substantia, id est, in deo

, ambo possunt tantummodo per conceptus rationales cogi - tari.) Verum conceptus prior, nimirum aut

significatione accipi potest, notatque nil, nisi plenam rei cuiuspiam, selum qua rei, in suo genere conditionem transscendentalem) aut rei cuiuspiam, solum qua rei in vitiuersum metapli ysicam), de qua hoe locoserino esse non potest. Sed conceptus perfecitionis sensu practico cernitur in ratione idonea, siue sufficientia alicuius rei ad varios sinu S. Haec persectio, qua hominis qualitas, proinde interna, nihil aliud est, quam indoles, et, id . quo liaec firmatur ac perficitur, Bler tia. Persectio in hoc est, in deo, proinde externa, respectu praetico considerata ) versatur in ratione idonea

huiusce naturae ad fines omnino omnes. Quod si igitur siles nobis antea debeant proponi, quorum respectu conceptus pe=jectionis externae, in nobis ipsis, aut externae, in deo solum fieri pollit ratio voluntatis determinandae, sitis autem, qua res Obiecta, quae determinationem voluntatis debet ex quadam regula practica antecedere causamque postibilitatis eiuscemodi continere, proinde materia voluntatis, qua ratio eius determinandae accepta,

semper empirica sit, proinde ad principium do strinae selieitatis Epicureum quidum, numquam vero ad principium purum rationale doctrinae inorum atque ossicii esse idonea pol si quema linoduin dotes animi, earumque cultura, uoniam eae ad commoda vitae conserunt, aut volvittas

ei, si conuertientia cum ea, haud antegressis ab eius idea libero Principio practico, qua res voluntati proposita sumta suerit, solum per . quam inde exspectamus, seri momenta voluntatis possiant,) sequitur primo, cuncta, quae hoc loco ostendinaus, principia esse materialia, deinde, iis, quae esse possiant, omnia principia materialia contineri, inde deuiiu elicitur: eo, quod prim

65쪽

cipia materialia ad legem supremam moralem prorsus inutilia sunt, uti docuimus, principiam foremale practicum rationis purRu, secundum quod sola serina legislationis uniuersiais per nostras regulas subiectivas possibilis supre-niam proxiinamque determinandae voluntatis rationemessiciat, necesse est, virum, quod possi esse, videri, quod ad imperativa categorica, id est, ad leges praeticas, quae actiones imperano, omninoque ad principium honesti eum in iudicando, tum in adhibendo ad voluntatem hiun nam, in ea determinanda, idoneum 1it.

DE DEDVc TIONE DECRETORUM RATIONIS PURAE PRACTICAE.

Haec analytica docet, rationem puram esse practicam, hoe est, per se, ab omni empirico liberam posse voluntatem deterininarc- idque per Letum quoddam, in quo ratio pura reapse in nobis praelicam se manifestat, nimirum per autonomiam in principio honesti, quo ea voluntatem ad agendum determinat. - Eadem ostendit, hoc Letum cum conscientia liberae voluntatis arctissime coniunctuin, quid y quod idem cum ea esse, quo voluntas naturae rationisque, quae, qua pars mundi sensibilis, seipsam, instar aliarum causarum escientium, legibus colligationis causarum necessario subieetam agnoscit, in praeti- eo, simul tamen ex alia parte, nempe qua natura per se ipsa, exsistentiae suae in intelligibili ordine rerum determinabilis is hi conseia est, non peculiari quidem sui ipsius vilioni, sed certis quibusdam legibus dynamicis conuenienter, quae essicientiam eius possunt in mundo sensibili determinare; namque, libertate, si nobis ea tribuatur, in rerum ordinem nos intelligibilem transferri, alio loco satis probatum est. Quocum si partem analyticam critices rationis purae contemplativae Comparaumimus, mira utriusque emerget Vol. III.

66쪽

M P. I. LIB. I. CAP. I. DE DECRETIS

diuersitas. Ibi enitia non principia decretaque, sed viso pura an ii iis siue sensitiva lpati itin tempusque pri iniuriin datis erat . quo ciliceretur, ut esse posset cogi titio ex anticipatione et quidem rerum modo lentibuX Obnoxia riun. Fieri non poterant decreta syntlietica ex solis conceptibus sine visione, illa potius tantummodo ex relatione ad lianc, quae sensitiva erat, proinde ad sola, res experientiae poss-bili subiectas poterant locum habere, quoniam conceptus intelligentiae, cum hac visione coiit uiuuae, olficiunt soli ut ea esse cogniti a queat, quam experientiam adpellamus. - tra res experientiae obuias atque proposit , proinde rerum, qua nouine notum, rationi contemplativae uniuersa postiua cognitio iure optimo denegata est. Attamen haec tantum effecit, ut conceptum uoumenorum, hoc est, possibilitatem, quin necesIitatem eiusmodi cogitandi, salvasti praestaret, et velut libertatem, negative spectatam accipiendi, qua amicam decretis illis et circumscriptionibus rationis purae ilico reticae, contra omnia dubia seruaret, neque tianen villain quidpiam carum rerum obiectamna determinatum, ad augendamque cognitionemvptum ostenderet, propterea, quod in omnem carum rerum

cognoscendarum spem prorsus praecideret. Contra lex moralis, quamuis nullum pii ypectum, tamen iactum quoddam subministrat, ex omnibus datis mundi sui, sibilis, uniuersaqire compage usus rationis ilico- retici nostri prorsus inenodabile, quod purum mundum intelligibilςm monstrat, quin cum adeo post me determinatum nobisque quidpiam illius, nimirum legem, cognoscendum ostendit.

Haec lex mundo sentibili, qua naturae sensbili squantum ad naturas attinet rationales) mrmam mundi intelligibilis id est, natu laessi pr*nisibiliis debet largiri, neque

tamen quidquam mechanistio illius derogare. Atqui natura sensu maxillae uniuersali cernitur in exsistentia rerum sub legibus. Natura naturarum rationalium sensitiva uniuersa. versatur in exsistentia ea tum sub legibus empirice hypotheticis, proinde ea rationi hetes omia videtur. Natui u su-

67쪽

prasensitiva ea luiridem natura iram e contrario est exsistentia earum ex legibus, ab omni conditione empiri a liberis quae proinde ad sutonomiam rationis purae pertinent. Cumque leges, secundum quas exsistentia rerum pendet a cognitione, praelicae sint; natura suprasensitiva, quantum nobis de ea possumus cogitationem efformare, nihil aliud est nisi natura autonomiae subsecta rationis purae practicae. Sed lex huius autonomiae est lex moralis, quae proinde

lex est constitutiva naturae suprasensibilis mundique puri intelligibilis, cuius ectypon in mundo sensibili. sed simul tamen saluis legibus illius, exstet. Illasn possis naturain archetypam dicere, quam solum in ratione cognoscimus; hanc vero, quoniam pollibile essectum ideae prioris, qua

rationis voluntatem determinandi continet, natu iam ectypam adpellare. Etenim reapse lex moralis, quoad ideam, nos in naturam tranSsert. in qua ratio pura, si cum iacultate physica sibi conueniente inii ructa foret, 1ummum bonum procrearet, nostraeque voluntati formasti mundi sensibilis qua totius cuiuspiam naturarum rationalium, constituit impertiendam.

Haec idea re ipsi determinationibus nostris volunt/tis quasi praede lineatio quaedam exemplo esse, leuissima ad licis met ipsos animi attentione confirmatur. Si regula subiectiva. ex qua testimonium dicere decreui, per rati mem practicam exploretur, semper considero, qualis ea foret, si qua lex physea uniuersalis valeret. Manifestum est, ea in lioc genere quemque ad veracitatem coactitam iri. Neque enim cum uniuersalitate legis natur iis potest consistere, ut enunciatis vis probandi tribuatur, et nihilominus qua de industria salsis et mendacibus locus concedatur. Pariter regula subiectiva, quam ratione libertatis de vita mea statuendi constituo, continuo determinatur, si memet ipsuin interrogem, qualis ea deberet .esse, ut natura quaedam secundum legem ipsus conseritet. Manifestutia est, neminem posse tu eiusmodi natura vitam pro hissitu sinire; eiusmodi enim constitutio nullus naturae ordo durabilis solet, et sic in uniuersis aliis causis. Atqui in

68쪽

36 P. I. LIB. I. CAP. I. DE DECRETIS

natura vera, pro eo atque ea subiecta experientiae est, voluntas libera haud per se est ad tales regulas subiectivas determinata , quae per se possent naturam quamdam ex legibus uniuersalibus constituere, Vel etiam ei, quae ad eas ordinata foret, sponte conuenirent; potiusque eae sunt inclinationes priuatae, quibus totum quidem naturale aliquod ex legibus pathologicis sphysicis . non vero naturaessicitur, quae per solam esse possit voluntatem nostram ex legibus puris practicis. Nihilominus per rationem nobis eonseii legis sumus, cui, quasi per voluntatem nostrum smul exsistere naturae ordinem, necesse seret, omnes leges subiectivae nostrae subiectae videntur. Ergo haec, oportebit, idea si naturae haud empirice datae, et tamen per libertatem possibilis, proinde suprasensibilis, cui, certe respcetu pracstico, obieetium realitatem impertimur, propterea quod eam, qua voluntati nostiae subiectam ac propositam, qua puris naturis rationalibus consideramus. Igitur discrimen inter leges naturae, cui voluntas βι- tecta es, et naturae, quae voluntati cuidam ratione eorum, tuae adsecta sunt ad liberas eius actiones) subiecta est, po-itum in eo est, ut in illa res obiectae in causis sint, necessest, repraesentationum, voluntatem dete inantium, tu hac autem voluntas esse causa debeat rerum obiectarum,

ita, vi ess ito illius rationem deterinissantem solummodo habeat in sacultate pura rationali, quae Propterea quoque poterit ratio pura practica adpellari. Duae ergo quaestiones illae: quomodo ratio pura ex una parte ex anticipatione queat obieetis iis tognoster et quomodo ea ex altera parte proxime possit ratio esse d tenninandae voluntatis, hoc est, causalitatis naturae rationisque respeetu exsistentiae rerum obieetarum sper solam cogitationem valoris uniuersalis suarum ipsius regularum subiectivaruin qua legis), admodum ab se inuicem ab

horrent.

Prior illa: quippe quae ad criticen petetinet rationis purae contemplativae, Postulat, ut antea explicetur, quO-

69쪽

RATIONIS PURAE PRACTICH.

modo visiones, siae quibus nulla nobis res omnino osset ripotest ac proponi, nec proinde synthetice cognosci, esse possint ex anticipatione, ad eanaque sc respondetur, eas cunctas tantummodo animales esse, seu sensitivas, proinde Iiaud pennittere, ut ulla fieri possit cognitio contemplativa, quo progrediatur ulterius, quam experientia possibilis pertinet, omniaque proinde decreta rationis illius purae practicae nihil amplius esticere, quam, ut experientia, aut rerum obiectarum datarum, aut earum, quae dari possint in infinitum, numquam autem silene data sitiit fieri

queat. .

Altera deinde quaestio, quae criticen attinet rationis practicae, non postulat, quomodo res facultati adpetendi subiectae elle postini, ut explicetur; hoc enim, qua quae

stio cognitioni naturae meo reticae obnoxia, criticae rationis contemplativae relinquitur, sed solum, quomodo ratio queat regulam voluntatis subiectivam determinare, utrum solum interuentu fiat repraesentationum empiricarum, qua rationum determinantium, an etiam ratio pura practica et

lex soret, ordinis naturae possibilis, empirieae nullo prorsus modo cognoscendi. Possibilitas eiusmodi naturae supra- sensi hilis, cuius conceptus simul esse ratio possit ex silentiae illius per nostram voluntatem liberam, nullius indiget

visionis ex anticipatione sinundi intelligibilis), quae in hac causa, qua supra sensibilis, nobis etiam esse impossibilis

deberet. Namque ex sola pendet ratione deterini nante volitionis in legibus eius subiecti uis, utrum illa empirica st. an con Ceptus rationis purae legalitatis illius uniuerse), et

quomodo hic conceptus esse pollit. Utrum voluntatis causalitas exsistentiam rerum obiectarum attingat, nec ne,

principiis rationis theo reticis diiudicandum relinquitur, qua inuestigatio possibilitatis rerum volitioni subiectatum, qua rum proinde visio nullum prorsus momentum efficit quaestionis practicae. Sola hic voluntatis determinatio, ratioque deterininans materiae illius, qua voluntatis liberae, non vero euentum, spectatur. Etenim, si voluntas soli rationi purae legitima sit, cum facultate illius in exsequendo utcumque comparatum sit, siue ad eas regulas subieci tuas

70쪽

Ρ. I. LIB. I. CAP. I. DE DECRETIs

legislationis naturae possibilis ea reapse inde oriatur, sue non, id critice nequaquam curat, quippe quae inuestigat, an et quomodo ratio pura practica, hoc est, proxime voluntatem determinans esse postit. In ea re itaque sine reprehensione potest, et debet ea a legibus puris practicis earumque exsilietitia exordiri. Provisione vero iis conceptum exsistcntiae in mundo intestigibili, hoc est, libertatis, constituit. Hic enim nihil quidquam denotat aliud, illaeque legos ex sela ad libertatem voluntatis relatione polunt este, sed ea sumta necessariae sunt, vel, ad vicissitudinem, liaec necessalia est, quoniam illae leges, qua postulata practica, necessariae videntur. Quomodo igitur haec conscientia legis moralis, siue quod idem est, libertatis conscientia, esse queat, non vlt rius potest enodari, sed eam admitti posse, in critica clieo- retica commode poterit defendi.

Exposito decreti rationis practicae supremi nunc absoluta est, hoc est, ostendimus primo, quid illud contineat, prorsus ex anticipatione illud atque a principiis empiricis liberum per se consistere, tum denique quanam iure ab uniuersis aliis principiis practicis discernatur. Indrductione , id est, defensione valoris obiectivi sui atque uniuersalis perspicientiaque possibilitatis eiusmodi enunciatisiuithetici ex anticipatione, non tantus sperari successiis licet, quantus in decretis erat intelligentiae purae theo reticae. Namque haec res spectabant subiectas experientiae possibili, nempe phaenomena, poteratque euinci, solo eo, ut haec phaenomena pro norma legum illarum categoriis

subiiciantur, haec pilaenomena, qua res experientiae ob

noxias posse cognosci, proinde uniuersam, quae possit esse, experientiam hisce legibus esse consentaneam debere. Eius- modo iter vero non potest institui in deducenda lege morali. Siquidem ea haud cognitionem attingit naturae rerum obiectarum, quae rationi ulla quapiam re pollint alibi proponi atque osserri, sed cognitionem, quatenus ea fieri ratio possi exsistentiae ipsius obiectarum rerum, ratioque min-dem causalitatem habet in natura ratione praedita, id est

SEARCH

MENU NAVIGATION