Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera 1

발행: 1772년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tem hec sie dispensare debet , scilicet , ut in prima thuris immissione , dicat, Ab illo benedicaris , in secunda , in cujus honore, in tertia, cremaberis, Amen ; & statim reddit Diacono cli clear , qui ipsum recipit cum osculis manus , &ipsius choclearis, & statim illud reponit in Na- . vicula, quam etiam claudit, ex Bauldrr, & interim Sacerdos dextera manu signum Crucis producit super Thuribulum nihil dicens . Mox Diaconus , reddita Navicula Thuriserario, ab eo Thuribulum clausum accipit manu dextera , quod hoc modo porrigit Celebranti : Summitatem catenularum ponat in sinistra Celebrantis , prius talem

extremitatem osculando ; extremitatem Vero catenularum prope Vas, ponat in ejusdem dextera, quam pariter osculatur in parte exteriori . Advertendum est, quod Subdiaconus toto tempore,

quo praedicto modo ministratur Incensum , st re debet a sinistris Celebrantis , sed aliquantulum post eum , & facie ad Altare conversa; cum Vero Celebrans, accepto Thuribulo , inchoat Incensationem , descendit cum Diacono in secundo Altaris gradu prope suppedaneum , ut

Planetet extremitatem elevatam sustineant Celebranti dum totam peragit Incensationem , Di Daconus nemph sinistra manu, Subdiaconus dextera , altera infra pectus posita. Τhuriferarius autem , ac si remoniarius h suis locis inde descendentes , in planum se conserunt in cornu Epistoleti deposita prius a Thuriserario Navicula ὶ & conversi ambo ad cornu Evangelii, expectant ibi Gnem Thudificationis. Eodem tempore Navicula rius, si aderit, vel Clericus serviens de Libro, vel ipse C remoniarius, aut Thuriserarius , a

222쪽

eedit per gradus laterales ad cornu Epistolet, ubi facta genu nexione Cruci, amovet custinum cum Misale de Altari dummodo adhuc non sit super Credentia ) & iterum facta debita reverentia Cruci, descendit extra gradus, & ibi utrumque sustinet ambabus manibus ante pectus facie versa ad Altare , donec thurificatio men' Altaris in eodem cornu Epistolet si completa; mox reponet dictum cussinum cum Missali , deinde genuflectet , & revertetur ad eumdem locum , ubi stabit iterum donee finita sit totius Altaris thurificatio. Interim Celebrans sinistram qua summitatem catenularum juxta manubrium complectitur admovens infra pectus , eamque immobilem tenens in tota incensatione , dextera vero easdem catenulas smul junctas prope operculum firmas tenens ι vertit se ad Altare , & facta

Cruci profunda inclinatione , etiamsi esset in ea Verq Crucis particula , Bauldm , t Ministri vero genus Mentibus , nisi essetat Canonici Cathedralis ) ipsam Crucem ter incensat et quasi ductu, & tantillum post unamquamque incensationem quiescens . nihil dicens , & postea Cruci iterum profundd inclinat, genuflectentibus Ministris , ut supra . Quod si adsit Tabernaculum Ss. Sacramenti , Celebrans genuflectit ante , & post Crucis incensationem , extremitatibus manuum super Altare positis, ut facilius genuflectere , & surge re Valeat , & quoties dum incensat Altare tran-st ante illius medium ; quod bis occurrit, nempe finita incensatione planitiei Altaris in eornu Epistolae , & frontis ejusdem Altaris in cornu Evangelii. Incensata igitur Cruce, cui nullam facit Celebrans inclinationem si genuilectere de-

223쪽

beat Ss. Sacramento in Tabernaculo incluso incensat Altare , incipiens a latere Epistole , terducens Thuribulum aequali distantia, prout distribuuntur candelabra , incipiens a parte proximiori Cruci, di progrediendo usque ad terminum illius cornu Epistolet , & advertat has tres incensationes esse faciendas , etiamsi non essent tria candelabra , sed pauciora , vel plura: non enim incensantur candelabra , sed pars posterior mens et Altaris . Gavantus , & alii eommuniter . Interim tot passus promovendi sunt , quot Τhuribuli tractus; quod semper faciendum erit juxta motum incensationis, ut manus cum pede quantum fieri potest concordet . Facta autem tertia incensatione in cornu Epistolae, Celebrans inclinat se aliquantulum , & demisia manu cum Thuribu- Io, semel incensat inferiorem partem lateralem Altaris , deindh superiorem: Mox faciem ad me- ilium Altaris vertens, incensat in superiori parte planitiem anteriorem Altaris circa oram , ducens

Thuribulum obliqua linea , velut in semicirculum a dextra sua ad sinistram, & aequali distantia terna Vice , procedendo ad medium Altaris , tot passus faciens, ut dictum est, quot incensationes; sactaque in medio Cruci reverentia , ter incensat

planitiem posteriorem a parte Evangelii prout distribuuntur candelabra , ut dictum est de parte Epistolet, deinde semel inferiorem, & semel etiam superiorem partem lateralem Altaria in cornu Evangelii , deindh planitiem Altaris anteriorem ter ducens Thuribulum velut in semicirculum a snistra sua ad dexteram progrediendo Versus medium Altaris , ubi non facit Cruci reverentiam , quia tunc non accedit usque ad medium, sed

224쪽

tim retrogreditur ad cornu Evangelii , ubi manu aliquantulum de nussa , incensat partem Altaris anwriorem, seu frontem , ter ducens recta

linea Thuribulum a cornu Evangelii , usque ad medium initaris, ubi profundd inclinat Cruci,& partem deinde anteriorem incensat triplici doctu a medio usque ad cornu Epistolet: ubi redindit utraque manu Thuribulum Diacono , qui stans in secundo gradu , supponendo manum suam, vel ambas dexterae Celebrantis , quam osculatur in parte exteriori, capit Thuribulum prope vas dextera, & sinistra manubrium , illud quoque osculando . Tum descendit cum Subdiacono in planum a latere Epistolet absque eo quod terga vertat Altari , & Celebrantem stantem iunctis manibus ante pectus , sinistro brachio quasi tangentem Dontem Altaris , incensat triplici ductu cum profunda inclinatione ante, & post, cui

Celebrans nullatenus se inclinat . Subdiaconus vero semper erectus manet a sinistris Diaςoni in eodem plano , nullam faciendo reverentiam , ex Gavant. θ Rauldo , quam tamen exhibere debet Ceremoniarius eo modo , quo Diaconus.

Si in Altari fuerint Reliquiet incluset in capsulis,

vel Imagines Sanctorum sculptae inter candelabra,

in tabulis depinguntur . vel circa Tabernaculum disponuntur : tunc incensata Cruce , & facta eidem Cruci profunda reverentia, Celebrans antequam discedat h medio Altaris, si in medio e usedem Altaris sit exposita aliqua insignis Reliquia, ut Caput , Brachium alicujus Sancti , immediat. post crucem duplici ductu incensari debet atque ulla

225쪽

ulla inclinatione ob Crucis presentiam , deindhCelebrans stans ibidem , primum incensabit Reliquias , quq sunt a parte Evangelii , incipiendo

ab iis, que sunt Cruci proximiores , bis tantummodo ducens Thuribulum , quamvis plures, Vel pauciores fuerint Reliquiet, nec illas inclinabit ullo modo ante , vel post thurificationem : Et facta deinde Cruci iterum profunda inclinatione , simili Ritu incensabit alias Reliquias a parte Epistolet,& absque nova inclinatione procedat ad incensandum Altare, ut supra. Terminata incensati ne, Celebrans in cornu Episti, let legit introitum ipse solus , assistentibus , Diacono a dextris ejus in secundo gradu , & Subdiacono a dextris ipsius Diaconi , qui postea dicunt cum Celebrante in eodem cornu alternatim oris , quo dicto , fi adhuc in Choro cantatur orie , Diaconus se collocet in secundo gradu a tergo Celebrantis, Subdiaconus a tergo Diaconi in plano , ute que ante cornu Epistole , & dum Celebrans dicturus Gloria in excelsis procedit per suppedaneum ad medium Altaris iunctis manibus , Diaconus per secundum gradum , & subdiaconus Per planum eodem tempore procedant ad Altaris medium persistentes ibi in recta litiea a tet-go Celebrantis usque dum cantato a Choro ultimo oris intonaverit Celebrans Gloria in exe. Et dum inchoatur a Choro : Et in terra pax , α non peius . facta genuflexione in loco, ubi sunt, ascendunt ad Altare , & Diaconus quidem aliquantulum in eodem secundo gradu Altaris recedit ad partem Epistolae, ibique expectat Subdiaconum ascendentem , & sc ambo hinc inde aequaliter ascendunt , quod faciunt etiam ad

226쪽

Θmbolum , & quotiescumque ascendunt ad Al- tare , ut se collocent ad latera Celebrantis; Bausedu . Cumque eo pervenerint, non genuflectunt

ex Gavant Bauldo , & aliis ; sed stantes ibi manibus junctis totum Hymnum recitant simul, potius subsequendo Celebrantem , qui Voce altiori recitat . Si sedendum sit dum praedi tus Hymnus a Choro decantatur, facta Cruci a Celebrante inclinatione , seu genuflexione , t si adsit Tabernaculum SS. Saςramenti & a Muultris semper genu flexione , descendunt unus post alium per breviorem viam a latere Epistolet ad sedem paratam in plano Cappellet : descendit nemph primus Subdiaconus , deindh Diaconus , & ultimo Celebrans, & caveant, ne in convertendo se , ut se deant terga vertant Altari. Celebrans autem sed et Ministris suis posteriorem Planetet partem

elevantibus, ne sedeat super eam. & operit caput , Diacono ei porrigente biretum cum quasi osculo illius : Deinde ipse Diaconus , & Subdia-COnus , acceptis suis biretis profundδ Celebranti inclinant , & aliquantisper sibi invicem , & Ω- dent Diaconus a dextris, & Subdiaconus a sinistris Celehrantis. Manus autem , dum sedent, teneant tam Celebrans, quam Ministri super genua expansas , omnibus digitis simul junctis; & cum in Choro cantatur, Adoramus , Gratias cte. de-hent Celebrans, & Ministri caput discooperire , dc

inclinare : Et si ante eos sedentes elevetur, vel deseratur Sacramentum, nudo capite genuflexi illud adorent , non autem quando sunt in Via de scamno ad Altare procedentes , Bauldu pari.

3. cap. II. art. s. n. 6. θ Rissus . Cum autem

C remoniarius surgendum esse admonet circa s,

227쪽

nem Humni Angelici , surgunt Ministri, & deinponunt super 1camnum sua hi reta , Diaconus vero accipit a Celebrante adhuc sedente cum

quas osculo suum hi retum , quod in loco ubi sedebat deponit; & facta postea a Ministris inclinatione Celebranti , unus post alium longiori via per planum cappellet ad Altare procedunt , advertens Diaconus, ut prope angulum gradus infimi Alcaris se retrahat aliquantulum , ut transeunti Celebranti locum cedat , eique se inclinet , factaque in infimo gradu debita reverentia , Celebrans ascendit ad Altare, Ministris interim elevantibus anteriores vestes illius utque ad gradum secundum , aΑ quem etiam Subdiaconus ascendit , & iterum descendit in planum ; Diaconus vero ibidem remanet , ita ut stent in recta linea unus post alium , & uterque post Celebrantem . Cetremoniarius vero ascendit per gramdus laterales Epistolae, & sistit se in loco , ubi

erat Diaconus ad Introitum , ut ubi advenienti Cclebranti ostendat orationes dicendas . Cavere autem debent ne sint in via dum in Choro caniniantur illa verba Iesu. Christe , vel Adoramus ter sed diligens c remoniarius advertat , ut antici perit , Vel postponant , alius oporteret se sistere. ει inclinare. completo autem totaliter Hymno a Choro, Celebrans osculatur Altare, & vertit se ,

ut dicat Dominus Vobisium eo Ritu , ut dictum est ad verh. Dominus Vobiscum . Ministri vero sacrisant unus post alium nullatenus inclinantes dum se vertit Celebrans , sed eo procedente ad cor nu Epistolet, ut dicat orationem , procedunt &ipsi , sine ulla pr cedente genuflexione ad eam

dein Aliatis Partem , Diaconus nemp. per se

228쪽

uundum gradum, Sabdiaconus Vero per Plauum,.& sistunt se a tergo Celebrantis unus post alium, di cum Celebrans, dicendo Oremus, caput Cruci inclinat , vel proferendo nomen Iesus , aut Sanqcti, de quo Missa canitur, etiam Ministri in linare debent, Bauldo . Quo Ritu cantanda sit Epistola a Sabdiacono , & Evangelium a Diacono , quidve eo tempore Celebrans agere debeat , satis aperth Rubrica 6. num. 4 s. praescribit. Notandum tamen quod Ceremoniarius, vel eo deficiςnte Acolytus tradere debet de Credentia librum Epist larum Sabdiacono, eumque comitari ad medium Altaris , ubi ficta smul genuflexione post eum, ei a si iiitris assistit dum cantat Vpistolam . Notandum utiam, quod Diaconus , qui Celebranti eamdem Episici rubmissa voce legenti assisti in secundo gradu a dextris ipfys., sat man*us non iunctis , sed pectori decenter. admotis , vel tenentibus librum, si, opus est , vel vertentibus solia , numquam tamen super Altare positis, crever, Bauldo , Bblui . Et postquam Celebrans Gnierit Epistolam , respondet submissa voce , Oeo gratias . Notandum item , quod Subdiaconus cantata Epistola redit ad Celebrantem per gradus laterales cornu Epistolae, & genuflectit uiro que genu super eamdem partem lateralem sup-

pedanei , cui celebrans paululum conversus . ad e uin manum det steram prςbet deosculandam , eademque illum benedicit nihil dicens, reetenta sinistra manu supir Altare . Diaconus interim j, qui assistebat Celebranti a dexteras, paululum Te Cedere debet , ut locum cedat Subdiacono genum

flectenti, qui postea surgens tradit lorum, CCre

229쪽

moniario, vel alio , qui simul genu flexus erat paululum retro ad ejus sinistram , ut eum ad Credentiam deferat; & Subdiaconus interim Mis- sale Colebrantis defert ad cornu Evangelii peri lanum, dc non per gradus , ibique ministiat Ce-ebrasiti dum legit Evangelium , ad ejus sinistram , signans se cum illo , ω respondens Et eum spiritu tuo, Goria cte. & in sine Laus tibi Christe . Celebrans vero non osculatur librum in fine , nec dicit Per Evangeliea dicta . Notandum denique , quod Diaconus h Credentia librumsbi a Caeremoniario traditum defert super Altare procedendo per planum , & facta in infimo gradu in medio genuflexione ; depositoque libro super medium Altaris , ibi iterum genuflectit , & statim accedit ad sinistram Celebrantis, ibique quasi medium inter ipsum , & Subdiaconum , audit Evangelium manibus junctis, Bauldo . Quo finito idem Diaconus secta in

medio genuflexione , transit per secundum gradum ad Cornu Epistolet , ubi Thuriferarius accedit, de ministratur Incensum, ut supra dictum est; postea Diaconus reddita Navicula Thuri L rario , genuflectit utroque genu super suppedaneum, &anclinatus inclinatione profunda, dicit Munda cor meum oc. , quo dicto surgit , & accipit ambabus manibus librum Evangeliorum de Altari, deind) iterum genuflectit utroque genu super sup- pedaneum in medio versus Celebrantem stantem inter cornu Evangelii , & medium Altaris, &petit ab eo Benedustionem , uicens , Iube Domnecte. & osculata ejus dextera , quam Celebrans data Benedictione, ponit super Mimale ab ipso Diacono amoabus madibus iustentatum , surgit,

230쪽

oe descendit in planum , ubi cum subdiacono sinistris ejus,& C remoniario a sinistris Subdiaco

ni, ac Τhuriferario a tergo Diaconi medio inter Ceroserarios, omnes genuflectunt simul uniconu , surgentes procedunt ad locum Luangelii, ordine quo in Rubrica . Finito Evangelio, & incensato Celebrante , si di cendum si Ombolom omnia ab ipso Celebrante , & Ministris peraguntur, ut dictum est de 'mna Augetico . Notandum tamen, quod si Celebrans.& Μmistri non sedeant, dum cantatur Soembolum in Choro ad versum Et incarnatus est , descen dere debetiit super secundum Altaris gradum , & genuflectere utroque genu super suppedaneum

cum profunda etiam inclinatione . Si autem serideant , non surgunt ad prςdictum Versum , ut

genuflectant nisi in die Nativitatis Domini, & An

nunciationis B. M. etiainsi transseratur eius Oni

cium ) sed detecto capite profundδ se inclinant quod idem faciunt Canonici in Choxo r alii autem omnes de Choro genuflectere debent . c rem. Disc. lib. 2. cap. 8. Circa finem. Θmboli Celebrans , & Μinistri surgunt , si sedeant , &ad Altare redeunt sicut ad 'mnum Angelicum;& duin Celebrans dicit Dρminus: vobiscum , st ut unus post alium , Et dicto Oremus , genuflectunt

in locis suis; & mox Diaconus ascendit ad dextet ram Celebrantis dicentis interim Ostertorium junctis manibus . & submissa voce : Sabdiaconus Vero vadit ad Credentiam , vhi Velum. oblongum. adiuvante Acolyto aliquo circum humeros Rccis pit , & defert Calicem ad Altare , ut praescribi: Rubrica T. nu M. 9. Quς autem a Celebrante , dc

Mutilliis peragenda sint usque. ad Cliori incensam

SEARCH

MENU NAVIGATION