Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera 1

발행: 1772년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Οε - M - . Is a nobis ad Deum ad placationem , solutionem

que inimicitiarum inter Deum , & homines, Ruten. Abbas Lib. a. de Div. O . cap. 2o. Pr terea Evangelicet legis sacrificium Missa nuncupatur ex Populi missione, seu dimissione . Missio autem in veteri Ecclesia duplex erat , una Sermone post Evangelium absoluto , quando Cathecumeni dimittebantur a Diacono his verbis r si quis es Catoebumenus exeat foras . Reliqua item Sacrificii parte expedita , & Re Divina peracta, alia sequebatur dimidio Populi , nimirum dimittebantur etiam Fideles haptizati ab eodem Diacono his verbis ; De Missa es t & hqe Mi staHAelium vocabatur . Uinc observare debemus cum p. Le Brun, quod ob duplicem hanc dimissionem , circa Annum soo' nomen Missa in plurali usurpatum tuit, scilicet Missarum Solemnia, ad significandum etiam unum tantum Misset S crificium. S. Petrus, e, cavant. θ aliis pluri-gnis, omnium primus Misse ordinem pretscripsit, S. Iacobus vero postea eVulgavit. Nis Iam in Ecclesiet primordio nonnisi H braichab Apostolis celebratam fuisse asserit Io. Et iustib. a. de Sacris Mise. At Card. Bona lib. I. cap. 3. n. q. tradit Apostolos eo idiomate in lingulis Regionibus usos fuisse , quod tunc illis Commune , & vernaculum erat; & ita Hier solymis Chaldaica , Antiochiae , Alexandriς , α in aliis Graediae Civitatibus Grσω. Romet vero,& in toto occidente Lingua Latina celebrasse censetr Idque eruditissimus vir validissimis comis

probat momentis. Certum est autem hodiernum

Ecclesiasticae disciplinet usum obtinuisse, ut Missa nonnisi uibus Linguis, 'braica, Graeca , O La-

212쪽

pisa celebrari pr*cipiatur : Et quidem. Sancta Mater Ecclesia , & in Liturgia Latina has trea, Linguas tantum admiscet , verba enim Graei a

sunt orie elefou Hqbreta sunt ,. Auel a , , men , Sabaoth, & osanna , reliqua vero Latina ἀLaudandus. est igitur disciplinae Ecclesiasticet usua priscribens regulariter Litog ias non esse ce- ilebrandas nisi tribus pretiatis Linguis ; cymenim. hq nobiliores sint . α principales Liti-gue, ex quibus e teret omnes t quam rivi ex fontibus sunt derivatae , convenit Sacr1Mii Μaiestati , ut iis tantum Missae applicatio non fit in Collectis, sed. in Μ mento, ubi Sacerdos valorem Misset illi applicat, Pro quo Sacrificium offerre tenetur ; idcirco quando Mista de Sancto, aut de Feria celebratur 'pro Defunctis, necesse non est Collectas pro ve- functis adjungere .

Missa primis Ecclesiq Sςculis quotidie non celebrabatur, sed solis diebus Dominicis ex Iristino Mart.

in solog. 2. S. Epiphanius tamen , ut refert Martene tom. I. de. Aat. Eccι. ritib. lib. I. an. 3. 1 tradit tres in hebdomada dies ad Srcrum peragen dum statutos fuisse ab Apostolis , Dominicam, se Ecet, & quartam , sextamque Feriam . Hisce deinde diebus Sabbatum adiecit S. Basilius , ιτ, Epig. 289. ad Q aream Patriciam .. Vertent vero siculo V. quotidie celebrandi usum in praecipuis Ecclesiis viguisse tradit Martene loe. tis r. Ιmo card. Bona lib. I, cap. I 8. 3 4. alitus etiam a Pr fato tempore repetit usum. quotistianς ce Iebrationis Andreas. enim Apostolus , quotidie se Hostiam incruentam. immolasse testatus est, ut vestrunt eius acta a Presbyteris Achaje conscriptariae. a

213쪽

I riterea. non solum licita fuit olim . quotidb

φ Missae celebratio, sed etiam pluries una die ce- lebrare per mi ssum fuit , ut tradit inaffrid. Stra-- bo lib. de Reb. Eeri. cap. a s. idque ex fidelium' virorum relatione accepisse se adstruit; qui etiam - refert Leonem III. Pontificem novies aliquando eodem die sacrificium celebrasse. Alexander vero II. decrevit, ne plus quam una in die Missa - ab uno Sacerdote celebraretur, ut legitur in De. ereto Gratiani de Consecr. dist. I. Can. s3. ex- cepto die Nativitatis Domini ; ex Deer. Innoe. III. Et haee est praxis totius Ecclesiae tam orientalis , quam Occidentalis, & communis Theol gorum sententia, a qua nemo potest recedere , quin reus evadat gravissimi criminis . Miss1 inchoata , si veniat Episcopus , aut eo ma et jor , aut Princeps , neque alia Mi sta possit cele- brari , poterit repeti Missa a capite , non autem si veniant Consecratione jam secta , Nava'. de

quest. 3. Possievin. de π. Cur. cap. 2. min. II. adciat, posse etiam ultra primam vicem, si major causa superveniat Missa iterum repeti a capite. Missa item in errumpi , & discolatinuari potest' ob Concionem , & publicationes Ednstorum , qu et fiunt a Parochis r pretierea ad Cohsessionem au-: diendam Moribundi s custodita , si opus est, interim ab alio Eucharistia j vel ad ungendum

Infirmum , cui nullum aliud sacramentum ministrari potest. Navar. de Hor. Can. cap. I 6. Hen.' riqueet lib. s. cap. 3o. num. 4.

Missa in coenta quando dimitti possit, V. Rubr. D des I tu vivis. Oeeurrent. n. 2. θ 3. Milia regulariter debet esse conformas ossicio, pret G.

214쪽

s sertim Missa Principalis , seu Conventualis , aliae

quibus tamen diebus exceptis, ut infra. Missa Conventualis , que Publica vocatur ab Ord. Som. Canonica a S. Gregorio , Generalis a Im- crol. illa est, quam Rectores Ecclesiarum Cathe dralium, & Collegiatarum quotidie celebrare fa-Cere tenentur Solemniter cum cantu post Tem i. tiam , iuxta temporis consormitatem , & officii. Iecitationem . incurrente Festo novem Lecti . num cum aliqua Feria maiori, aut Vigilia . in

Cathedralibus , & Collegiatis dqφ cantandae sunt. Missae Conventuales . de Festo post Tertiam. de

Feria post Nonam . Occurrente autem aliqua ex

Feriis pr dictis inst, aliquam Octavam , unica

. cantanda e si Conventuaijs de feria cum com memoratione octavae , excepta Qetava Corporis

Christi . infra quam occurrente Vigilia cantpndae sunt duet M.tiset una de 'ava , altera de . Vigilia . Insuper , si in diem infra Octavam, in qua simi cadit Uigilia , incidat Festum n

vem Lectionum , eo casu duet Missae Conve a tuales cantandae sunt, prima de Festo cum Commemoratione O hivae , sed sine Commemoratione Vigiliet , altera vero de Vigilia cum aliis. duabus Orationibus iuxta Rubricarum dispositiones . In die autem Octava cum Feria, aut Vigilia occurrente , duae pariter cantantur Misset Co . ventuales, de octava, & de Vigilia . est Notandum, qMod onus de duabus his Misis canin tandis imponitur dumtaxat Ecclesiis Cathedralilibus, & Collegiatis , quq laut proprie. Canoni Corum , non autem Ecclesiis Regularium . quae ab Innoo. IV. in Atilia T. Bullarii appellantur , , ad differ cutim illarqm, proprie ccnyeatuales. a Qua

215쪽

Quando autem pro Conventuali dieenda sit 3 1G1. de B. Μ. m Sabbato, & quando aliae Votivς pro Conventuali dici possunt in Feriis V. Rubricam de Missis ritivis n. I. 2. θ 3. Quando demum pro Conventuali dici possit Μtisa Delan tum , V. Rubr. De Missis Def. n. I. ct 2. In Festis Duplicibus. & Semi duplicibus , in Do

minicis, & infra octavas Μissa Conventualis cantatur post Tertiam , ea fortasse ratione , ait

Amalar. quia ea hora Christus ascendit in Crucem , Murc. cap. Is hoc est linguis Iudqorum clamantium , Crucifige ; Et S. Cassius Narniensis Episcopus hac eadem hora celebrare consuevit, . laudatuiquc de Cetto fuit, apud S. Gregorium in Dialogis . In Profestis , scilicet in Festis Simplicibus , di Feriis per Annum cantatur Μissa post Sextam ; In Profestis enim neque laetitia, neque luctus. sed quid medium videtur habere locum.. Letitia autem in Festis horam Tertiam requi-- rit, luctus Nonam . ideoque in Feriis, & Vigi-- Iiis, quq Jejunantur , ex Rubr. De hora Celebri

Miss .m n m. a. Missa de tempore cantari debet' post Nonam , quod servatur etiam in Feriis Adventus licet non ieiunentur: Adventus enim ferε

aequiparatur Quadragesim et : mgo Vict. lib. 4. donec. Mif. cap. q. ct s. & chm jejunabatur ,- ex Duravd. lib. 6. cap. I.

Miisa Si lemnis. Sacerdos celebraturus Missam Ss-lemnem antequam discedat h Acristia , medius - inter M. nistros Sacros paramentis Pro opportu nitate temporum indutos , facit cum illis Cruci , vel Imagini principali in eadem Sacristia

existenti profundam reverentiam, & quidem nudo capite etiam celebrans , non enim defer

216쪽

tu . Primus autem omnium procedit h Sacristia Thuriferarius nudo capite portans Thuribulum fumigans , manu sinistra illud tenens per manubrium , levique illud agitatione ducat : si adsit Navicularius procedat a sinistris Thuriferarii Naviculam manu dextra deserens, sinistra pectori admota, qui si non adsit, idem Thuriferarius Naviculam deserat manu sinistra, eius pede inter indicem,& pollicem arrepto ; dexter. enim Thuribulum Per catenulas apprehensum agitare debet, ut supra . Post praedictos seguuntur Acolyti , seu Ce-roferarii portantes candelabra accensa, ut dictum est ad verb. Aeolditi. C remoniarius deinde post Ceroferarios incedere debet nudo capite, & ma nibus iunctis , Bauldo . Postea Ministri Sacri unus post alium , manibus ante pectus iunctis , tecto capite : Ultimus omnium Celebrans , capi te cooperto, manibusque pariter iunctis ante pe ctus . Advertendum est , quod si Celebrans , αΜinistri transea at ante , vel per Chorum , tunc debent nudo capite salatare omnes in Choro exi stentes, qui etiam stantes nudo capite resalutant Cum profunda reverentia , exceptis Pretiatis, qui caput non detegunt , sed stando capite cooperto.

consalutant ; Ex Ctrem. Dise. Bauldo , ct Bisso. Et s Altare ita situm sit, ut Celebrans ad illius medium non possit accedere , quin prius transeat per partem Evangelii, aut Epistola '. gr. quan do Sacristia est retro post Altare, tunc Ministrii illius partis parum retrocedere debent , ut Ce lebranti transtum facilem pr beant, cui illi tune se inclinant , Bauldo . Cumque Celebrans ad medium Altaria pervenerit , stant omne. ante

217쪽

I Μ Iillius infimum gradum in rem linea, Celebrans scilicet in medio, Diaconus a dextris ejus , Thuriferarius a dextris Diaconi , & primus Ceroferarius a dextris Thuriferarii , bubdiaconus vero a sinistris Celebrantis, & secundus Ceroserarius a sinistris Subdiaconi; si autem sit alter Acolytus cum Navicula, a snistris Subdiaconi, ita, ut Ceroserarii sint semper omnium prostremi , & omnessent quali distantia a se invicem unius pedis spatio, aut circiter , quod semper observare de bent . At si locus sit angustior , Thuriferarius,& Navicularius stant post celebrantem ; C re moniarius vero stat in plano a latere Epistolet. Tum Celebrans caput detegens quod idem faciunt Ministri Sacri dat biretum Diacono, qui illud accipit cum quasi osculo illius , s a quo

tamen quasi osculo abstinendum est si Missa celebretur coram SS. Sacramento exposito in & Cς- remoniarius colligit a Diacono , & Subdiacono omnia bireta , & ea post factam genuflexionem ponit super scamnum deputatum ad sedendum ,

numquam vero super Altare , vel Credentiam . Omnes autem detectis capitibus genuflectunt super infimum Altaris gradum , si ibi sit Tabernaculum cum SS. Sacramento, alioquin solus Celebrans profunde se inclinat, aliis omnibus semper genuflectentibus, nisi Diaconus, & Subdiaconus sint Canonici Cathedralis , tunc enim Profundδ tantum se inclinant ut Celebrans . Cer ferarii, facta genuflexione vadunt ad Credentiam , supra quam deponunt Candelabra in. angulis anterioribus ejusdem , ut commodius ea quando opus est resumere possint ; Sed advertat Ce

ferarius , qui est 3 parte Evangelii, ut iam go

218쪽

M I 2IInuflectat ante medium Altaris, dum defert candelabrum ad Credentiam ; alius vero expectet eum in loco suo , ut ambo simul ad Credentiam procedant: Et si remaneant in Presbyterio genuflectere debent a lateribus Credentiq , pariterque Thuriferarius prope cornu Epastole , & C remonia ius in loco apto ad functionem suam , sed ut plurimum ad partem Epistolae genufleret, nec surgunt, nisi quando Celebrans, & Ministri ascendunt ad Altare ad facie nilam Altaris incensationem ante Introirum . Omnes pariter in Choro existentes gentillexi debent manere prςdicto tempore exceptis Cantoribus, qui Introitum actu cantant . Ex usu tamen communissimo Sacrarum Basilicarum Urbis , ac plurium etiam Ecclesiarum Collegiatarum , in quibus est schola aliqua Ca

torum praecinentium Istroitum Canonici omnes,

quamvis non sint parati , omnesque alii de Choro in Ecclesiis non Collegiatis faciunt Confessionem bini , his, ut a Canonicis in Missa Pontificali , quo caui non genuflectunt, sed itant

omnes , ut advertit de Bralion . Adnotandum

est quod si adsit Episcopus in propria Di cesi,

licet non celebret, sed tantum assistat Misiq Solemni, Celebrans debet ad Confessionem respondere Episcopo usque ad Indulgentiam inclusive, & non ultra non vero simul cum illo dicere,

In nomino Patris , ut sancitum est a S. R, C. 4. Aug. I 663. Nomine autem Consessionis venit etiam Antiphona, & Psalmus pret dedens formulam Conses.sionis, nemph Confiteor. Rursus advertere debemus , quod Episcopus esse debet in loco suae Jurisdietionis , neque praesens sit ejus Metropolitanus , vel Patriarcha, vel Cardinalis , vel Legacus

219쪽

Sedis Apostolic et . Pariterque requiritur in dicto

Episcopo habitus certus V. g. vel Pluviale , &Mitra in ristem nioribus Festis , vel saltem Cappa Pontificalis in Festis minus Sespmnibus . Corem. Episc. lib. 2. cap. 9.' Statim vero ac Celebrans incipit, In nomi- Patris , cantatur Introitus in Choro , deinde orie . ita Cerem. Disc. supra cap. 8. Ideo Celebrans non debet expectare in Sacristia , donec dicatur Dris , ut procreat Altare , sed semper ii choare debet Misiam dum Cantores incipiunt Iu-troitum . Cum autem Celebrans signat, & inclinat , Omnes idem faciutat; pr terquam ad ea , qu infra dicuntur, pari voce respondent ad Pialmum , & ad ea que sequuntur. Cum celebrans

dicit Vobis fratre , ct Vos fratres aliquantulum se inclinat ad Mimstrys stantes , incipiens primo aperte Epistolet versus Diaconum dum dicit Vobis, de pollea verius Sabdiaconum dum dicit, Fratres; Idem facit dicens Misereat. vestri. C em. 'sec. o Bauldrγ . Ministri vero dum dicunt Mi ereatur tui , usque ad finem profunde se inclinant

versus eum , dum dicunt Confitear inclinant se

Altari profundε , & dicentes Tibi Pater, ct Te

Pater , Celehranti. Facta autem Confessione , Celebrans cum Ministria inclinatus inclinatione media dicit, Deus tu covversus cte. iunctis manisus ante pectus , & postea disjungens manus dicit Oremus adhuc inclinatus , deindδ jundis iterum

manibus ascendit ad Ahare submissa voce dicendo, Aufer a nobis cic. ; Diaconus vero, & Subdiaconus , nulla tunc facta genus exione , ascendunt pariter cum Celebrante , & alcendendo hinclude albam, dc vestem, Uteriorem celebrant, elemVant

220쪽

vant , Diaconus sinistra, subdiaconus vero desetera , & altera manu infra pectus admota, quod ii, similibus semper ficiunt. Lobner , ct Bauldry . Noc modo comitantur Celebrantem ad Altare, ubi dum hic dicit orationem oramus te Domine,& osculatur Altare , illi genuflectunt unico genu manibus junctis ante pectus, numquam tamen super Altare positis , nec ipsim Altare tangentes,& statim a genu flexione surgunt. Celebrans Vero osculato Altari, stans in medio illius , convertit faciem suam aliquantulum ad partem Episto-l , Subdiaconus stat a sinistris Celebrantis, & faiacie versa ad Altare ; Diaconus vero ad dexteram ejusdem Celebrantis ; & Thuriferarius ascendens per gradus laterales Epistolae , accedit cum Thuriis bulo, & Navicula ad dexteram Diaconi; & Cς- remoniarius denique sit in suppedaneo post Thuriferarium . Diaconus igitur accipit manu dextera Naviculam semiapertam a Thuriferario sne osculis porrigente , & parum inclinatus Celebran

ii , eam tenet manu sinistra , accipiens interim dextera manu choclear ex ea Vacuum circa Partem inferiorem manubrii, quod osculatur in manubrii summitate , & tradit Celebranti , cujus manum dexteram in exteriori parte, non digitos, pariter osculatur : deinde versus eum inclinans

dicit voce intelligibili, sed non alta , senedicito Pater Reverende. Tum Celebrans sinistram tenena infra pectus positam , ter δ Navicula thus sumit dicto chocleari, & in Thuribulum immittit tribus locis distinctis, scilicet, in medio , a dextris,&a sinistris, & interim Incensum ipsum benedicit, dicens, quasi cum eo loquens: Ab isto benedicarii , in cujus honore cremaberis, Amen . Verba au-

ο 3 tem

SEARCH

MENU NAVIGATION