Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera 1

발행: 1772년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

in vasculo Crystallino , vel Argenteo aqua ple no , ad hunc finem super Altare prope tabel Iam Secretarum versus cornu Epistolae parato , reabstergat purisidatorio , & Pyxidem cum debitis genuflexionibus , ut supra diximus reponat

in Tabernaculo , quo clave obserato , Sacerdos stans versus Altare , elevat Oculos ad Crucem,& extendens manus , atque jungens, a Portu , caputque inclinans Cruci, dicit voce clara , Benedictio Dei omniporentis, & postea junctis manibus convertens se ad Communicatos, benedicit dextera, sinistra posita infra pectus , dicens; Patris , ct Filii , ct Spiritus Saucti defendat fu-Fer vas , ct maneat semper. Et Minister genuflexus respondebit Amen: Tonellius . Quet Benedictio debet dari tam ante , quam post Missam manu , M numquam dixide s prout multi male faciunt prςsertim apud Moniales ) quibus, si intra Missam Communionem sumpserint , non debet dati alia Benedictio , quam illa , quo datur in sine Misset , ne fiat expressδ contra

Rubricam. Si vero extra Missam CommunrΟ- nem sumpserint , male opinantur illi , qui inprqdicto casu censent, quod Sacerdos postquam ΜOniales communicaverit , debeat illis dare Benedictionem cum Sacramento in. Pyxide conten- to . Hoc enim Infirmi tantum benedicuntdr, qui pro Viatico communicantur . obiiciunt tamen non convenire , quod sacerdos ad presen-

tiam Christi, qui est fons Benedictionis , dexte-- ra sua benedicat e sed non officit ; nam si de- Iebret Sacerdos' in Altari , in quo sit expositum SS. Sacramentum , dat Benedictionem intra

t in m. .

92쪽

. distHbuit Saeram Eucharistiam , completa Communione , eodem modo dat Benedtinionem Po- pulo , ac si esset in Altari , ubi Sacramentum, non est expositum , Corsit. trare. 2. pari. 2.eap. 4. sest. 3. num. I. Toneli. lib. 2. tit. Io.. Rubr. 6. Bissus sit. B. num. 66. Ex quibus evin-- citur , quod Nonialibus debet dari Benedictio consueta manu dextera , etiam si Sacramentum sit prςsens , nemph in Pyxide cooperta deposta super Corporale , seu Palla propd Fenestellam - Quo autem Ritu administranda st Eucharistia intra Misam S slemnem V. Feria V. in Cinna Domini, ct Missa Solemnis . - Quaestio, quae fuit inter Doctores Rubricistas utrum in Μissis Defuncturum post Communionem sa- , Cerdotis liceat Sacram administrare Eucharistiam exi Particulis consecratis in eadem Misia , &praeconsecratis in alia , a Sacra Rituum Congregatione seqnenti Decreto sublata fuit. In Missis Defunctorum , seu ut utar verbist Decreti in Paramentis nigris , non ministratur. Eucharistia per modum Sacramenti , scilicet cum Particulis praeconsecratis , extrahendo Pyxidem a custodia ; potest tamen ministrari per modum

Sacrificii , prout est quando Fidelibus prQber tur Communio cum Particulis infr1 eamdem Misiam consecratis S. R. Q. a. Sept. 174I. Communio ex Decretis S. R. C. exhiberi non potest Fidelibus in Nocte Nativitatis Domini ante

Notandum , quod mos antiquus Communionem ministrandi erat semper intra Missam , de quare erudite agit in es penius gari. a tis. s. cυν 3.

93쪽

ubi adstruit , quod per duodecim , & vhras cula observatum fuit , quod Communio iutra Missam , non vero extrii distribueretur, & quod Eucharistia in Ecclesiis conservaretur pro usu Infirmorum tantum; redditque rationem , quia scilicet Populus una cum Sacerdote concurrit ad Sacrificium offerendum ; Ideoque plures orationes in Missa sunt utrique communes , unde& Populus debet in Missa de eodem Sacrificio

particeps esse . Hodie tamen, ut diximus, ante, post, & extra Missam Eucharistia ministraritur , sed ante Missam non decet, nisi alia justa

causa urgente.

Concio in Missa solemni si habenda sit, fiat post

Evangelium , ex Ord. Rom. postquam incen- fatus fuerit Celebrans ut Concio aator sit quasi interpres Evangelii ; Gavant. pari. 2. tit. 6. n. 6. Si vero ipsa Concio non habeatur supra Evangelium , sed alterius sit argumenti , infra Missam fieri non debet , Nicol. de Bration. Antiquiores post Symbolum concionabantur , ex lib. 8. Const. Aps. cap. 4. Post Oblata autem' haberi non potest Concio, cum hoc fit ex resiδ eontra Rubricas Missalis Lohner ex BasM . Si Celebrans concionari velit , sedeat super scamno nudo in cornu Evangelii capite tecto . aut sine casula in Pulpito , Gavant. Diaconus vero , &Subdiaconus in eodem latere , extra Altare ta- men , tectis capitibus super scamnum , faciebus ad Altare converss , Diaconus x a dextris , &Subdiaconus a sinistris sedebunt Castald. lib. I. sect. 2. capc 6. Vel sedere poterunt in scamn Is praesertim si Celebrans in Pulpito pr dicet νubi cum ipso celebrante dum cantabatur GD-

94쪽

ma in extet. sedebant , relicto tamen ioco ipsius

Celebrantis vacuo , Bralion. Bauldry tamen pari. I. cap. IO. ex Concit. Mediol. 6. docet , quod

Praepositi , & alii Episcopo inseriores ad Altare

conesonantes stent . & aperto capite in cornu

Evangelii , Ministris stantibus in plano ad idem

cornu aspicientibus ; nec candelae Altaris exti guantur. Si vero alius a Celebrante concionari

debuerit , antequam Pulpitum ascendat , s sit Clericus superpelliceo indui debet ; & cum stola si sit Sacerdos. Romae tamen ob Papae reve rentiam , qui extra Sacramenta stola utitur Consonator non adhibet stolam super Cottam Gavant. Si vero Concionator sit Regularis, remanet indutus solo habitu suo regulari; si Cis nonicus , vel Dignitas, cum Cappa , vel Alm tia super stoechetium ; si vero sit Episcopus ,& non solemniter celebret , habitu ordiuari indutus , videlicet Rocchetto, & MoZZetta, addita stola; nee illi debetur in tali casu assistentia a Canonicis , & Dignitatibus , quq Assistentia solum debetur Episcopo praedicanti cum Pluviali, & Mitra ad praescriptum sereni. Epis.

F. R. C. I9. Dec. I 643. Si vero Episcopus extra suam Diqcesim conesonetur non quidem Mozzetiam , sed Mantelletiam habebit. Si co ram Cardinali , Legato Sedis Apostolicae , Pa triarcha , Archiepi1copo, vel Episcopo in Iozis suae iurisdictionis concionari contingat ; tunc sermocinaturus, cum debitis reverentiis antequam Pul- Pitum asce udat , si sit Clericus, vel Regularis ιgenuflexus Benedictionem petat dicens et rubo Domne Benedicere . Si vero sit Dignitas , vel

95쪽

- natus Benedictionem petat , serem. Disc. I Leap. 22. Vicario Episcopi non licet dare Benedictionem Prqdicatori antequam Pulpitum ascendat. S. R. C. I7. Mar. I 6o7. Episcopus , qui concionatur extra suam Diqces m , nullo modo ab Episcopo ordinario , etiam si si Cardinalis Benedictionem petere debet ; non enim decet ob supremum ordinem , & Dignitatem Episcopalem . S. R. C. 28. Apr. I 6o7. Postquam Conviqiqnator Pulpitum ascenderi r , statim Cruci. vel Altari facit profundam inclinationem , Vel genuflexionem , si in eo sit SS. Sacramentum ; Mox. .lutat Clerum , & Populum ; sed advertendum est , quod si adsint Pretiati , ac Primates, vel

Maixtii Principes &c. ante Populi salutationem, debet ipsis profundam facere inclinationem capite detecto , & observare sequentia Decreta. concionatores debent primum Canonicos , quam Magistratus , aut Gubernatorem Civitatis salutare I. S. R. c. 3. Oct. I 6 I s. 'ν Si Sumaganeus assistens Coneioni sedeat in Pre Rhyterio ,'Pr dicatoris salutatio ei prius dirigi debet distincta ab illa Canonicorum . & Magiis

stratus . S. R. c. 6. Sept. I 698.

' Quando in Missa Solemni Concionator post Siluistationem Angelicam salutat Ministros Altaris . seu facit reverentiam , non est incongruum si Ministri Altaris . . & ipse Celebrans correspon deant salinationi Concionatoris discooperiendo caput . S. R. C. 2o. Iul. I 8 6. Concionator , factis debitis inclinationibus, tegit cam, put , & expectat tantisper i deinde caput de-lbtegens , manibus. Iunctis . Birretum tenens an-Dectus , si eo utatur oculisque ad Deum

96쪽

elevatis , fgnat se signo Crucis , dicens submissa voce , In Nomine Patris cte. di in sine iungit manus dicens, Amen , & statim ad Altare

is enuflexus clara Voce dicit Salutationem Anete

m . . .

geIicam non Vero Regina seu etiam tempore Paschali ex Cetrem. Disc. lib. I. cap. 22. qua

completa, surgit , caput tegit - Sermonem in

cipit , & prolequitur . In sine Populum benedicit , nisi sit praesens Episcopus loci, quia tunc a Benedictione absimet . Quod si adsit aliquis

Praelatus Magnus , non tamen in loco suet iurisdictionis , antequam aliis benedicat , eidem Pretiato se profunde inclinabit ; mox ex alia parte conversus benedicet Populo; Baul . pari. I. art. 2. cap. IO. 9 Ca sald. opia . Si Condio habeatur , sive in Pulpito , sive ante Altare in cornu Evangelii , quando Ss. Sacramentum est super filiare expositum , semper Con-esonator stabit capite detecto non obstante quacumque consuetudine , quam abusum esse dein claravit S. R. C. Consessio necessario praemittenda est Misset celeia brationi a Sacerdote peccati mortalis sibi conscio , nisi occurrentibus duabus his circumstantiis , nemph cum urget . necessitas celebrandi.& cum deest copia Consessarii . Necessitas a tem urgens erit ; primo absolvendi inchoatum iam Sacrificium , ut perficiatur . Item necessitas alterius, in periculo mortis existentis , pro quo communicando sacienda est Missa . Item si omittendo Missam scandalum oriretur, dico scandalum , non autem quaedam admiratio Populi. quae ex Corduba quaest. I 42. non lassicit . Item quando tenetur ex Ossicio sacere Sacrum, quam

97쪽

causam pr*sertim indicat Tridentinum . Inopia vero Confessoris dicitur esse quando verh non adest , qui absolvere a peccato mortali possit,

quo reus est Sacerdos celebraturus , vel longius abest , quam adiri commode queat. Contritionem autem necessariam esse in tali casu omnes fatentur ex Trident. Sibi contritus videatur.' Si Sacerdos ante inchoatam Missam recordetur se esse in peccato , confiteatur etiamsi oporteat

exui Sacris Vestibus f sacienda enim non est Consessio Sacramentalis a Sacerdote Sacris Vestibus jam induto Sot. dis. 9. quas. I. Si Vero Missa est inchoata , & facile potest Consensor accedere ad Altare, fiat, Bonav. 4. dist. 3. Ives. verb. Euchar. a. quest. 6. quia illa pars Midia usque ad Canonem est extrinseca sacrificio , & potest interrumpi, sicut per conci nem , oblationem Populi &c. At S. Thom. que s.

86. art. 6. dicit, tutius esse relinqueriΤ Missam, maxime in casu excommunicationis, ubi tamen indicat , non esse preceptum , sed consitum . deserere increptam Missam , dum dicit Atius esse . Et S. Bana v. negat deserendam esse Μis. iam , negatque teneri Sacerdotem discedere ab Altari , ut confiteatur . Debet autem ex Conc. Trid. cum primum poterit confiteri . Sed intra quod tempus confiteri oporteat , ut quis

dicatur quamprimum confiteri , variet sunt D ctorum sententaς . Aliqui putant , quod Sa cerdos statim post Missam debeat confiteri , si habeat copiam Consessarii, alii vero putant sufficere si saltem intra triduum confiteatur; Cese

tum tamen est apud omnes , Consessionem n

cessario requiri antequam dictus sacerdos

98쪽

atiam si verh contritus . iterum eelebret . Et, hoc merum non est consilium , ut aliqui opinati sunt , sed praeceptum , idque constat ex Propositione ab Alexandro VII. damnata num. 38.

in qua habetur et Mandatum Tridentini factum Sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum pecca. eo mortali confiteodi qnamprimum , est confisium

. non st ceptum. Ad hoc etiam facit altera Proinpositio ab eodem Alexandro proscripta num. 39. in qua damnatur , quod particula illa quampriis inum a Tridentino usurpata intelligi debeat , cum Sacerdos suo tempore confitebitur.

Confiteor , seu generalis Confessio initio Μisset . formula licet diversa ab illa , qua utitur Ecclesia Romana , antiquissima est , & Apostolicet traditioniq , ut ait Card. Bona; Quinimo non silum antiqui Christiani, sed etiam ipsimet Iudei in Veteri Lege Confessionem in omnibus ' Sacrificiis praemittebant , quam Hqbreti Doctori)s. loquit Fageus allegatus a Beliotre Vocabant,

Vidin Haddeuariu , fiebatque his verbis : Proinfecto Domine peccavi , iniquὸ egi , p varia eatus sium coram te , renitet me , ct purie

operum meorum ἶ nec ad ea umquam revertar.

Et hinc forsan aemulando , & imitando hune pium Sacerdotum Iu crum usum , orta est Christianae Liturgie Consessio in ipso Sacrificii exordio . Radulph. prop. 23. Damasum Pp. h ius facit Confessionis Auctorem ; Berno autem Pontianum . Sed si de larmula illa Consessionis sermo sit , qua nunc utitur Romana Ecclesia , ' certissimum Ah hanc institutam non fuisse neque a ' Pontiano , neque a Damaso , cum sie' uorum aevo valde posterior. Ecclesia enim R

99쪽

mana non ante initium saeculi XIII. illam antis

huit , ut ait Petrus Le Brun. Tom. I. pari. I.

art. q. Varias inter hujus Confessionis sormulas, quae antiquitus in usu fuerunt , quςque aput. Card. Bona , Grancolas , ct Bellotte videri possunt , pr tereunda illa non est , quam obser

vat Rhemensis Ecclesia ab ipsis Apostolorum temporibus orta , & edocta, ut bene ait Bellatra; In qua Celebrans assumptis in Sacrario vestibus, ibique ante imaginem Crucifixi profundδ inclinatus, Consessionem facit cum Ministris , qua peracta Cliorum ingreditur e tum Sacerdos stans in medio eiusdem Chori profunde se inclinas Altari ; deinde facie ad Chorum conversa, dicit ; Orate pro me fratres , ct ego pro vobis rmox ad Altare conVersus in infimo gradu stans,& profundε inclinans , dicit; Aufer a nobis quae- fumus Domine cie. ut in Ord. Misse . Eumdem morem servat Laudunensis Ecclesia , Monachi Cluniacenses , atque alii Carthusianae disciplinet sectatores. Sed qui plura hac de re scire cupit praedictorum Auctorum libros adeat . Adnotarea solummodo oportet , nomen Patroni , aut alterius Sancti in hac generali , & publica Confessione addendum non esse ; quia , ut benε advertit Gavantus, pius V. Ecclesiis tantum Hispaniarum hoc expressh concessit r ergo non sine papq licentia fieri debet additio . Rursus cum. Sacerdos dicit Vobis fratres , vel Vos fratres, non se verta i modo ad unam , modo ad aliam partem, quia nullum prςstare debet reverentia signum erga Ministrum , aut populum ; ΓMise. - ti, Bispus , ct alii communiter. Dum vero dicit amis culpa, ter pectus Perc tiat dexterae ma

100쪽

nus digitis omnibus simul iunctis tenendo si . nistram apertam subtus pectus , qui Ritus etiam, a Ministro observari debet ; sed caveat uter' que a percussione Vehementi; Nam pectoris per- cussione , non os i , ut ait D. August. sed ' ipsum cor nos conterere significamus. Stat autem Sacerdos dum facit Consessionem profunde Altari inclinatus , & ita manet donec a Atii nistro sit dictum , & completum Misereatur tui a Minister vero dum dicit Misereatur, caput' Ver-- sus Sacerdotem profundδ inclinat in reverentiae fgnum , ex Cerem. Dis. & in facienda Conses- sone quam nomine circumstantium lacit obse v vel ea que de Sacerdote dicta sunt ; sed in dicendo , Tibi Pater , & Te Pater caput Versus. Sacerdotem profundius inclinat, ex serent. Dis.. Μoniales dum diculit Confiteor in Choro , utun-

tur communi formula, etiam ex Decr. S. R C

nimirum dicunt Tibi Pater , non vero Tibi

. Mater.

Consecratio Hostiae , & Calicis . V. Forma Cons crationis . V. Calix , ct Hostia. Corporale , Palla dicitur a Gem. Disr. a. ad Ia-- cobum . Syndon aθ ML Palla Corporalis in Ord. Rom. Corporale vero dicitur , quia in eo po- nitur Corpus Christi, incula. cap. a. de celebra' Mise . Antiquitus Corporalia longiora, & latiora; fuerunt, quam nobis sint in usu : unico enim Corporali tota tegebatur Ara, a parte Polleriori supra Calicem elevabatur , eumque cin1-

tegebat ; & hinc vocabatur Pass=,υ Palliando; nec aliae tunc a Corporali distin lac ad tegui dum Calicem adhibebantur Palle ' talibus quai magnis Loryoralibo adhuc utuntus P. P. Case

SEARCH

MENU NAVIGATION