Joannis Devoti dei et apostolicae sedis gratia ... Jus canonicum universum publicum et privatum

발행: 1837년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

s. IV. Quod si jus gentium idem est ac jus naturae, Conia,eqnens est, ut omnes hominps nullo discrimi ue eo teneantur,

tum privati , tum Principes , qui summo potiuntur imperio,

gentesque o innes , et civitates. Itaque in jus naturae , aut gentium pari modo peccant et privati , et Principes ι atquo integrae nationes , quae rem alienam occupant, quae aliis gentibus damnum inserunt , quae hellum iniustum movent,li ut aliquid agunt eorum, quae eodem jure fieri prohibentur, Revera Iur; s gentium , ac natiaralis auctor est Deus, qui universum humanum genus iisdem legibus subjectum esse voluit, ideoque penes omnes homines utriusque juris sancta , et inviolata auctoritas esse debet. Itaque vehementer urrant, qui majores societates, veluti Respublicas , et Imperia , jiaris naturae legibus solutas putant, atque omnia , quae utilia sunt,

imperantibus iusta esse arbitramur si .

S. V. Ius positivum, et supernaturale a Deo traditum est, quoniam homines ope tantum rationis illiad assequi, ac tene re non poterant. Ηcie ius sapientissimo a Deo datum est lin-mano generi, quod sine eo cognitas , atque exploratas hahere non potuisset veritates, quae sunt ad aeternam salutem necessariae ; hoc idem Deus edocuit Adam ; et hoc etiam in lege naturae Prophetae viva voce-hominibus tradiderunt. So laiahentibus annis, quod multo post diluv;um evenit, neglecta majorum traditione , ut; supra narravimus, magnis sese homines implicuerunt vitiis , et erroribus , Deique veri etauit posthabito, turba in illam inanium , fictorumque Deorum v nerati sunt. Ut tantis humani generis miseriis, et calamitatibus opem ferret Deus, scripto dedit Moysi in veteri Τestamento legesis quibus hominam in eumdem Deum , atque ita alios homines ossieta expi; cavst. Hae leges , quae fiunt Praeepta Decalogi , Christus Dominus in novo Testamento confirmavit ; et utroque sane , veteri scilicet . ac novo Testamenio , comprehenditur Ius Divinum , quod n mirum ab expres-

312쪽

sa Dei voluntate procedit , quodque Ecclesiae traditiona 6-plicatur. Nam ejus tantum est de vero , ac germano Sacrarum Scripturarum sensu judicare , neque cuiquam licet eas expli-Care Suo arbitratu, aliive ad suos sensus eoia torquere tr).

uteris Iestamenti libri quadramma graingus numerantur, novi Mi ιι sulem ; qui licet divino asinante Spiritu scripti fuerint, eosque tales habuerit perpetua traditio , semper quidem Sacri, non tamen semper omnes canonici habiti snnt a . N im de quibusdam aliquamdiu ah aliquibus dubitatum est. Sed re a Tridentina Synodo quaesita , et expensa diligenter, excussaque Traditione , scriptis lues SS. Patrum merito delinitum est , universos ad divinorum librorum canonem Portine-

ru 3 . Quare Scripturarum libri duplicis generis esse dicun

tur. Alii nimirum sunt Proto- novici , quorum fides, et auctoritas numquam in discrimen revocata est , quique principio iii Hebraeorum canone reserebantur ; a I ii vero Densero nonici, quos quidam initio vel non divinitus inspiratos, Vel aliqua ex parte vitiatos putabant , sed qui nunc ab Eccle-

Sia , cujus in re certum est, ac salti nescium judicium, iri Canonem relati sunt )-

1ὶ Conei Iium Tridentinum sess. 4. in meret. de editior . et MF. A cm librorata) Huiusmodi sunt in veteri testamento libri Tobiae . Iudith. ει Dirut ne, Ecclesiastici . Baruch , rpis lolii Ieremiae , ditoque IIachab eorum. ID Novo autem lys lamento quaestio serine padoni existit de epistola Pauli ad Hebraeos, de epistoli Iacobi , de seeunda Petri . duabusque posteri Vi s Ioannis , de epistola Iudae . de lihro Apocalvpsia . praetere de 'ra eis siugularibus quorumdam Iihi orum ineis. Contor Melchio rem Canum

is auctoritas . .

S. VI. Re igitur ab Ecclesia definita , eadem cunctis eSS. debet divina auctoritas librorum omnium S. Scripturae, qui Di siligod by Gooste

313쪽

lN JUS CANO N. CAP. XIV. 295

ab illa i ii ter canonicos numerantur. Neque in iis tantum, qua olidem, moresque respiciunt S. Scripturae universim divina constant auctoritate, Sed singiuae ejus particulae, ac non modo graviora , verum etiam quae sunt levioris momenti Spiritu Sancto assistente scripta sunt f i ). Nam sἰ in sacro quovis libro aliqua salsitas reperiatur , totius sane libri fides , et veritas in discit neu revocari posset. Itaque sacrorum librorum labe iactaretur auctoritas; quo iano argumento satis dem austratum putit Augustinus t a ) , omnem a Prophetarum,

et Apostolorum scriptis abesse salsitate in non solum eam, quae neutiendo promitur , sed et eam , quae obliviscundo. Accedit , quod si in rebus levitari hiis salsitaq aliqua ines Se credatur , sacito cuique liceret res vel levos , Vel graves Suo arbitratu , ingenioque austi mare , atque ita dubiae , et incerist 'u fieri possent etiam res gravissimae, quae Sacris literis coti

tinentur. ii Ginstite Metelliorem Catiuin de loe. theolog. lib. 2. cv. 17. ρας. 73.

S. VII. Non iano Omnes idici malo sacrae Scripturae libri script sunt. Vetus testamentum, ni Danielem , Tobiam , Sapientiam Salomonis , Ecclesiasti eum , Jud illa , et t. Ma cla ba eorum librum , qui Chaldaice , et borum alterum , qui

Graece , totum Hehraice primum editum est. Novum autem

s praeter Matthaei Evangeliu in , quod Hebraice si ), vel Sy

riace a multis creditur exaratum α), Graece scriptum misso seri ir. Plures exinde versionas consectae sunt. inter Lati as , quae plures numero sunt 3ὶ, principem locum obtinetvralgata , cuius omnia, quae ad Vetus Testamentum pertiuent, ab Hieronymo ex Hehraeci exemplari elaborata Sunt , exceptis tamen lihris Psalmorum, Iob, Ecclesiastae, et Proverbiorum , qui ex Graeca versione Latine redditi sunt quae vero ad Novum , castigata sunt ad Graeerim Textum , cum jam ante ipsius aetatem antiquior quaedam Latina Dalaversici in occidente obtineret 4). Vulgata, qua nunc utimur , eadem sum est ac versio Hieronymi, sed non ubique

314쪽

eadem omninis; neque ipse Hieronymus in Latinum sermonem convertit lihi Og Sapienti u Ecclesiastici, et Machahaeorum , quorti in tunc auctorita', fidesque satis explorata non erat. Atque haec versio est, Muigato scilicet , qua utimur iuuaeque pro authentica habenda est S . Ex Graecis autem versionibus, quae similiter multae sunt si , ceteris illustriors,t versica, quae soPtuaginta appollatur, quam quu duo , septuaginta Seniores Iudaei jussu Ptolo inaei Philadelphi Ae-s3ptiorum Regis ab Elea Zaro Iudaeorum Pontifice ad eum missi ediderunt, quique non solum Verita theticum, ut quibusdam visum est, sed omnes proto-Canonicos Hebraeorum libros iu Graecum sermonem coxa Verterunt.

2) Hebraici, vel patrii sermonis nomine baud immerito intelligi potest lingua Syriaca, qua Hebraei Christi etate utebantur. Illi enit

Hebraicum sermon m , quo veteres Patriaruli e usi suerunt . nsque ad captivitatem Bal lonicam rutilauerunt et sed cum Bal lotae in ararentur . Pnteii sermonis oblivisci, et Clinldaicam linguam sensim Arri rore onyperunt: utque ita orta est tertia lingum ex urbi tu uti sua , et Chaldaica mixta. qua is a Pygione Syriaca dicta est, quae Iun dolucer Hebraeis vulgariae, e cnepit. Itaque eum dicimus Matthaei Ε, angeli uni uebcalce suisqn oonscriptum recte intelligitur Sr inest . ua n mixta illi liasua x I uiraico, et Chaldaico sermo uci eousecta , Hybrulea sive syriae i appello eiuP. Conriser quae seripsi in Insiit. Iur. Canou. ιιι. 2i lit. 2. secl. 3. S. 56. uot. 2. 'reg. 107. et 108. tom. 2.i 32 Augustinus de doe Chrisι. lib. 2. cap. l . tom. 3. col. 32. dehῖ, Latinis ver, ionibus scribi L haec. - Qui enim Seripturas rx hebraea litas νὴ fria ita graecam verterunt , num Rri Possunt . latini aut in tui ei Pretes

4ὶ S. Hieronymus bis tostamuri tum vetus latine roddidit. Primam ei sionem absolvit ex graeco septuaginta , sicuti ipso testatur contr. Λει n. lib. 2. num. 24. et Iib. 3. ntim. 25. νμ. tom. 2. col. 518. ι 55b. et Ti. o. I Lucinis ni num. 5. col. 434. Io νι, l. , des incep alti r in ex Heb mic xem Pthri ceteris pruestantiore exuravit Quid vori, tu novo trestamento l. Lum ab se fuerit. explicat ipse Hierouymus in cit. ν ac stit. mare l. ad Da

5b Conuitium Tridenti num s s. 4. in direret. ediarim. M usu sin cror. libDor. Vulgatam post Sixtu in V, dilige ut ius emandatam edendam curavit Clemens , Ili,

315쪽

IN IUS CANON. CAP. XIV. α97

. o . Vallonius in suis ad S. Scripturam protegomi nis novem ejusdem

Scripturae graeeas vereidi es extitisse testatim. Prima est versio septuaginista celoti rivo ciuictis ς altera. Aquilae , qui primum Ethnicus fuit , deinde Christianua , postremo Iudaeus , quique anno Christi 29. , ita e usura Due

ut visi iiii cst Epiphanio 12 rom 2. O . 172. odit. Coloniues l682. M irctoi tae , qui in exitu secMndi saee usi Cum modo Imperatore uta bat Haec versici ali jus psalleris i iit , vana Iuli in ' Ecclesia Dctam fuisse testatur Hieron 3mus Pria tui. in Dianici. tom. S. col. 6 9. Quarta λrsio est Simmaehi Ebionis haeresi insculi , clui Severo Imperat in in exitu secundi , ex initio tertii saeculi 4 iuitia traducebat, Quintae et ' sextae versionis ignoti a ctoriis sit ut: aliovam in urbe auricho; alteram xero dii Poli iudoliis, in qui ut quo latebat , ab Urigerie inventam narrant Epiphati Ius loc. cit. P. 18. P .-174. , et Et sebius Histor. Eccles. tm. 6. cv. i 6. Rog. 3ο. , quem tu locum viduiutus Valesius inruot. Septima tribuitur origoni , non quod ip .llubraei in textum 'grnoce reddid rit . sed potius

qui α versiuia in s p tua tuta corru Ptam, et depravatam ita emouiluvii, ut qua i tineam secerit. Octava est Sia, Lues alii Martyris , uui Di ivtiauo , , mximiano imperatoribus martyrium pertulit. Is uovam Ddidit version in omendatis omnibus . quae antea in manus hominum perveni rarat. N

na auctarem habet Hesychium alicujus in Aeg Pici Urnis Episcopum ,

quoin Maximi uri Imperatore mari rem occulini, e Ostendit Eusebius Alor. cIos'. lib. 8. P. ι 3. Pag. 346. Is versio; sem septuaginta correxit,

316쪽

P .et-r i l3tinam versionein lila: ratem textu hobraici et et antἰquam v r ς' avrm. Uriacam novi tra morit, hebrateis . Uriacisque literis Actiptas i. TCν- ita est Parisis usis uno anno 1645. cura . rt expon is L lay publici iuris lacta est. Complertitur ea , quae in duabus superioribu e liti itiit i. reseruntur et hali t praeterea versi Omm Uriacam , et ar hic m. Petita truria rix Mnai ilamini cum versione Umaritana. Quarta dicitur Ariglioann. , quae a Wal tonio . homine num ro Proi. ianiatim , an. 1657. Londini iti iti tem Einissa est. Quaedam ha listi pecuataria supra retoras oditiones. Nam continet versiritiem xyptii nil intra excerptam ex Bibliotheca Vtitie itia i Visi gulam Meundum .diti Otiem sinii V. t rori' et totiem Clemoniis Vltl . . praeterea ve siti em syrineam , Mi arabienin , . quae in Biblia Pari tonsi dosideratur. Ibi Ut in de ei ibitur Taratim Iei olymitatium , et Targiam Iona thau cisti v rsione per. ieh in Petitat eis iam . ium Pt .alia per icti ita ti Uini Testa meitium. Extant ira hac editione picto; ramena in universam Scrii iuram', ehronologia , variae lectiones alia ruin editionum et, i tu adiungi' edietionarium a pio in linguarum , Dod trimi A ducibus e niant. Sunt et alia Pol3glottae , ite quibus omnibus singillatim dioere longum Psset , ne ira, tanecessariunti Totum hoe argumentum copiose pori acta it P. Lelong Pr

cepta moralia , quae ad mores pertinenti, coemmonM-

δεα , et judicialia . quae caeremonias , leεes quo prae Scyl burat , ac ritus judiciorum ' ij. Iudicialia , et ca remo nialia praecepta Christi adventu sublata sunt , et si qua adhuc vigent , ea servantur , qRod ab Ecclesia recepta

sunt , non tamquam Mo Ricae Legis 'ret; qui sed tam

ruam Apostolorum , atqus Ecclesiae mandata. Nam j icialia praecepta tantum pro Hehraeis lata sunt, ub aprideos illa esset constitiata judiciorum ratio ; unaquaeque antem gens Suam habet peculiarem methodum , qua iudicia exercere debet. Iuct caermoniale sul Rrorum umbra ,

atque imago , orto jam Iustitiae Sole , evanescere debuit, Clitisius ipse licet minutos, singillarosque ritus non instituerit quos Ecclesiae constitnendos reliquit , praecipuos tamen , et essentiales praescripsit , qui adumbrata

317쪽

expriine ut , et explicarent ; εχ aqua , et certa verborum

formula in Baptismo ablutionem seri volvat , manuum impositione Ecclesiae Ministros initiari , Panem , et vinum secundum Melebi sedechi Sacerdotium In Eucharistico Sacrificio adhibori , aliaque pauca Christus ipse constituit.

Ex illis vero caorona cinia imus praeceptis Hebraeorum quaedam ab Ecclesia renovata sunt, eaque de causa Christianos etiam sistringunt sa) , quaedam neque Sunt renovata , neque renovari potuerunt , quoniam nunc mortifera evaserant. Hajusmodi sunt leges caeremoniales , et i icae , uti ebi circumcisio , et similes, quae tamquam venturi MeS

aiae irpi ejus adventu defecerunt sa).

1 Conser S. Thomam Sum. l. a. quaest. 99. art. 1. t 2 Pluribus id rex causis saetum est, potissimum quod Ecclesia Ap.

tolorum vestigris influens qua dam adoptavit, quae ad restum Chriosa rine Rel Publi Hae r Fgimen ponducero videbantur. Ac multae quidem 4uuιnulus udi caeremo talos leges . quarum origo ab Hebraeis repeti L- , et huc referenda dedicatio Templiatum . Ponti fleum consecratio sacrau FAE

es, thas, lampades , eantus , ali lique similia. Cuncta haec Ecclesia a tamen alio fine . et alia , quam quae esses iri lege veteri , si-guilicatione . tui monet Augustinus cis t. must. lib. 20. C P. 23. P . t m. H. esl. 4l8. Pertinoi aliam ad hune loeum Cv. i. se eq. M injurie P. s. et 2. a lism ov. 1. de furtis cap. 1. de homicid. , vhi teno- antur Pos nae , quae sancita suora ut in Exodo ev. XXI. et XXII. contra homicidii, stupri, furti, injuriarum reos.

Vide Amphilochium orat. in Dominie. Circumcis. in 'blio/h,

tom I. μag. 1060. . edte. Lugdun. . et Calmetum ae 3 circumcis. e me. utre reosortationes ejus Latinas lom. a. pag. sci . seqq. edit. Luc o 1739. n. caeremonialia , ea legalia huiusmodi praeci pta Chri ii morie , eum num uae reia mptionis mysterium consummatum fuit, intercidisse , Quaeοmpertu in . exploratumque est, Paulus ad Colossen. II. 16., et ad utar. ..i Qu 3eatium tamen est . quo primum tempore eadem praeeepta ita um is fuerint, ut 8a non amplius sine peccato servare licuerit. Hieron inuae . ara. oes Augustin. ore. tom. l. eol. 736. seqq. odit. Venet. 1766. duo avium tempora distin ue Ida mixtimabat aliorum ante Chrisu mortem . qu caeremonialia nequa erant mortua . neque mortifera cum vim habe Tena , aina erimine aervaeentur et ait rum post Christi mortem , quo qui aem tempore tum morIua . tum mortifera evaseruul. Quod si Peuus .u-, .aoobus otiam post Christi mortem ludaicas caeremouias Observa. runt ad in iis factum putat,' non quod de iisdem caeremoniis a Christo sublatis duhitarent, sed ne Iudaeos ad sidem properantes offenderunt . ou se Augustinus v. M. ad Hieronym. γρ. lom. 2, col. 2S0. seqq. E . 33αιe. tris disti Nait tempora et primum sollicet ante Christi mortem , quo praece pis mortui non erant , ne lusi mortifera ἰ alterum, Rod Chris I mortem requutum est , antequam Evangeliu in satis late di

iv Mn , ae propagatum erae et hoc quidem temporis intervallo eadem

318쪽

3oci PRO LEGOMEN

P in min. mortua quidem erant, non tamen mortifera : po tremum emo saatis distu M. in . au promulgatum Evangelium suit , et tune praecepta illa noti mortua tantum , sis' etiam mortifera evaserunt. Itaque medie illo tempnere Apo toti non simulate , sed religiose haec praeeuntκ observaruxit, et iiso Paulus ei reumcidit Timotheum natum ex matro Hebraea , non item Titum, qai ex ethnicis parentibus ortum habuerat. Augustini sententiam sequitur s. Thomas l. 2. Vnarat. 103. are. 4. , et in eam lem postea conoessisse si detur ipse Hieronumus contr. Pelagi . lib. I. rati n. 22. eoi 718. tona. 2. ,. quod Augustinus indicat v. 180. ad μεrin. eol. 826. Conseretiam ipsius Augustini epist. 23. et 40. col. 61. et 1 2. .

s. IX. Moratia tamen praecepta perpetuo manent , cum ea sint mandata ipsa juris natui ae si quae cum vulgo obscurata essent pravis hominum cupiditatibus , Deus ipse restituit , lapideis tabulis a Moyse propositis , quibus ea continebantur. Et vero si certos tot Iamus dies sestos potissimum Dδi cultui dicatos , qui lego Mosaica ad. Sab-hat a pertinebacit, cetera moralia praecepta Heliraeorum ah ipsis naturae legibus nequaquam disserunt. Praecepta haec Christiis Dominus in Lege nova explicavit , et confir

mavit sa). Non enim praecipua Christianae legis mandata nova sunt vincula novi juris sa , sed vel ipsius iuris naturae explanationes sunt 4ὶ ; vel solida , et divina adjumenta, quibus tacilius exequimur , quae Sunt ab eo jure constituta s5 vel certi sines , quibus ea praecepta regenda snnt , et quibus ad pristinam integritatem revocantur , quae pravis interpretationibus laxata , et la-helaetata suerant 6ὶ vel denique abrogationes eorum , quae Moyses permiserat , ut pervicaces Hebraeos contineri

S. Thomas l. I. quest. 100. art. s. . Sic igitur, inquit, patet

v quod eum moralia praetepta sint de his A qnae perti ueni ad bonos mo res , haec autem sivit . quae rationi conveniunt , Drnae autem rati putam humanae iudicium aliquali iste a naturali 1 alione derivatur , necesse Mi quod, omnia praecepta mora ia pertineant ad legem naturae; sed dixerin

taὶ Atque hue reserendum illud Christi apud Matthaeum ea . V. Mera. 134. Nolite putare, quoniam vetat solvere legem, aut prophetas ἰ non veni. sntvrre; sed adimplere inta unum, aut usus,a x MOn HRe- . teribit a lege . . Hine Tertullianus adse m. Marcion. ωρ. 36. ρag., balais Rescidit ue Christus , inquit, priora praecepta. nota occidendi , non .d n nlierandi, noti sudandi , non salsum testandi , ditisendi patrem , et ma- . trem 2 Λo et illa 'servavit, et quod deerat Uieeit Et Caieebisnuta Romanus Par. l. e v. l. num. 3. de Dei praeceptis habet haec π certisvi

319쪽

, mum est non propterea his praeceptis parendum esse , quod per Moy- in scii data sauti 'ed quod omnium animis ingeniis, eL par Christum Do- is minum explieian sunt, et confirmata n. . 33 Consule udus prae ceteris est S. Thoinas s. 2. qucrest 107. , a quot et vetus cum nova copiose , dilige uterquit comparatur . atque ostenditur, tu quo lex vetus a nova disserat, et quomodo haec illam impleverit, atquctili altera contineatur. Ait autem art. 2. ibid. . Lex nova comparatur ad is veterem . sicut Persectum ad imperfectum. Omne autem persectum ad- ω implet id , quod impexsecto. deest et et secundum hoc lex nova adimis plet veterem legem, in quacitum supplet illud, quod vetesti legi de

m erat ..

M Hujusmodi eat pr eceptum caritatis erga Deum , et homines , quod vanis , et salsis interdum Hebraeorum traditioni hus implicatum Christus Domitias ad rectum suem. direxit. Huc etiam spectant pleraeque Evangelii parabolae , qui a Ser ator noster uti consuevit, ut divitiae legis indolem planius expra aret, eamque in hom uum aut mos insinuaret. 53 Huc reseruntue sacramenta a Christo instituta ad virtutes 'omnes cac Pra sErtim Spem . . sidem, caritatem uou philosUputeo supercilio', et sa-stu , sed christiana humilitatu excitandas , sirmaud s , atq e Rue udas . quibus veluti quibusdam aliis ad invisibili sutura aeterna animum in te uti in

6J Ne pristitiae integritati a Christo Domino restituta sunt praecepta illia de diligendis parentibus, de noli Occidendia, do non uiae chalido , de non surando, in quibus observatidia Hebraei vehementer a veritate di-

7) Ita lihellus repudii , quem Moysea perini erat ob d Itiem eordia Hebraeorum, a Christo sublatus est.

320쪽

DE IURE HUMANO SCRIPTO

CAPUT

I. Ius rivile quid Ili. Quid Ius canoti eum Tl. . Iuq scriptum, et una scriptum. luod eotiscitur primum ex Summorum Ponti seum rostitutionibus iv. Quomodo hao eonstitutiones emit- iniitur 3 V. Eae sistit vel generales . vel sp uiales. l. et VII. Coneilia, eorumque distinetio.

me Potitisee. ix. Qui etiam ita pra sidet . et eo

XVIII Leges eiviles quam in Iuro

S. I. Ut a Deo procedit jus divinum , ita humanum ab hominibus, idque vel civile , vel canonicum est. dus civile a Cajo I. C. definitur si . se Jus , quod quisquo

,, populus sibi constituit, et cujusque civitatis proprium est is . Nam unaquaequae civitas suum habet jus civile peculiare , et ideo tot civilia sunt jura , quot rixitates. Vertam cum Roma καt' et vj υ dicatur Urbs , hinc jus a Romanis Constitutum κατ' ius civile appellatur. Accedit quod cum Romanus Populus innumeras prope gentes suo Subesisset imperio , iis porro ius suum communicavit ; atque hoc pacto quemadmodum ex pluribus popuais , et Civitatibus una veluti gens , unaque civitas facta est , exiisque omnibus conflatum Romanum imperium , ita quoque abrogatis peculiaribus juribus aliarum gentium , jus Ro- nanum commune omnibus esse coopit ; quo lactum est, ut jus ipsum , quo totus Orbis regebatur, jus civile appellaretur. Sed nobis propositum non est de hoc iure agere ; nostra tantum est tractatio eorum, quae ad jus canonicum pertinent.

SEARCH

MENU NAVIGATION