Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1os QUAEST. CII. ART. II.

. Sed Contra est, quod Damasc. dicit de paradiso, l. a. ort.M. cap. II. circa princi ) quod est divina νε-gis , oe digna GuI , qui fecundum imaginem Dei

erat, conversatio.

Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum est, c-97. 4. J homo sic erat incorruptibilis,

R immortalis , non quia corpus eius dispositionem incorruptibilitatis ha ret , sed quia inerat animae vis quaedam ad praeservandum corpus a corruptione. Corrumpi autem potest corpus humanum M ab interiori, & ab exteriori: Ab interiori quidem corrumpitur per consumptionem humidi , & per senectutem, ut supra dictum est: cloe. eis. J cui corruptioni occurrere poterat primus homo per osum ciborum : Inter ea vero , quae exterius corrumpunt, praecipuum videtur esse distemperatus aer et unde huic corruptioni maxime Occurritur, per tem riem aeris : In paradiso autem utrumque invenitur: quia, ut Damas dicit, c loe. βρ. eis. est locus temperato , ω tenuissmo a s ρωri s o aere ei rumfulgens , plantis semper Aridis comatus . Unde manifestum est, quod Paradisus es Iocus conυenien rhabitationi humanae seundum primae immortalitatis

satum a Ad primum eri o dicendum , quod coelum em p reum est supremum corporalium locorum , & est extra omnem mutabilitatem . Et quantum ad primum horum est locus congruus naturae angelicae:

quia , sicut August. dicit in 3. de Trinit. cap. 4.to. 3.3 Deus regit creaturam corporalem peν spiritua tem . Unde conveniens est , quod spiritualis natura sit supra omnem corporalem constituta, sicut ei praesidens . Quantum autem ad secundum , convenit statui beatitudinis , qui est firmatus in summa stabilitate. Sic igitur locus beatitudinis congruit angelo secundum naturam suam : Unde ibi creatus este Non autem congruit homini secundum suam naturam, cum non praes deat toti corporali creaturae per m

dum gubernationis ; sed competit ei Blum ratione beatitudinis . Unde non est positus a principio in coelo empyrco: sed illuc transferendus erat in statu finalis beatitudiniS. - . Ad secundum dicendum , quod ridiculum- est dicere , quod animae , aut alicui spirituali substatutae sit aliquis locus naturalis : sed per congruentiam quatiam aliquis specialis locus creaturae spirituali attri tur . Paradisus enim terrestris erat locus coms ruens homini, & quantum ad animam, & quantum ad corpus inquantum scilicet in anima erat vis pro

122쪽

servandi corpus humanum a corruptioner quod non competebat aliis animalibus . Et ideo , ut Damas

dicit c a P in paradiso nu

lum irrationalium habitabat : licet ex quadam dispensatiotie animalia fuerint illuc divinitus adductaia Adam, & serpens illuc accesssierit per operationem diaboli. Ad tertium dicendum quod non propter hoc Iocus est frustra, quia non est ibi hominum habitatio post eccatum : sicut etiam non frustra fuit homini attrita immortalitas quaedam , quam conservaturus non erat . Per huiusmodi enim ostenditur benignitas Dei ad hominem, Squid homo peccando amiserit:. Quamvis c ut dicitur j nunc Enoc, & Elias in illo

paradiso habitent. Ad quartum dicendum, quod illi, qui dicunt, paradisum esse sub circulo aequinoctiali, opinantur sub

cireulo illo esse locum temperatissimum propter aequalitatem dierum , & noctium omni tempore e &quia Sol nunquam multum ab eis elongatur, ut sit apud eos superabundantia frigoris ; nec iterum est avud eos, ut dicunt, superabundantia caloris: quia etsi Sol pertranseat super eorum capita, non tamen diu moratur i bi in hac dispositione . Aristoteles tamen in L 2. Meteor. expresse dicit, ceast. s. to. 2 quod regio illae est inhabitabilis propter aestum . quod videtur probabilius: quia terrae, per quas nunquam sol pertransiit, in directum capitis, sunt intemperatae in calore propter solam vicinitatem solis. Quicquid autem de hoc sit, credendum est, paradisum in lo- eo temperatissimo constitutum esse, vel sub aequin

eliali, vel alibi. APPENDIX. EX articulo habes primo: quomodo per rationem

ostendas , merito scripturam virili aliter dicere , qetoa paradisus. erat locus habitationi humanae conveniens. Hoc vero tunc dicit: quando 2. Genes ait:

Tulie Dominωs Deus ' hom nem , ω posuit eum in paradiso voluptatis o scit enim scriptura, quod Dς

nihil inconvenienter , immo quod omnia conve nientissime facit Nec obstat , si dicatur ; hoc ex parte hominis fuisse inconveniens, qicet ex parte Dei, ut tactum est , fuerit convenientissimum: quoniam hoc ipsum, quod obiicitur , negatur . si enim Iocus

paradisi fuisset inconveniens habitationi humariae ex parte hominis r nonne mox ex positione hac patet,

di od Poena quaedam parentibus primis fuisset iste locus

123쪽

eust Hoc vero absurdum est, quod in statu inhoeentiae poena fuerit homini data , antequam committeret culpam ἰ ut patet q. 94. 4. . q. 93. γ'6. ar. q. q. 97. ar. I. Expressum etiam voluisse

videtur scriptura, quod in statu illo innocentiae nihil erat poenale homini; quando post primorum Parentum formationem , & paradisi inhabitationem Genes. a. subiunxit; Erat uterque nudus , oe non ειω- besebant. Ac si dicatur I Nec etiam rubor , qui est quaedam poena, in statu illo erat ; sed omnia homiani , sine aliquo incommodo , erant pacatissima , a que decentissima. Ex hoc dicto scripturae, ut paullia per digrediamur , nunquam non tibi apertissimum relinquitur, quod ex nuditate hominum sexu dive 'sorum in coelesti patria non consumet aliquis veI

minimus rubor, nec minima indecentia, nec miniama carnis titillatio , nec minima impuritatis umbra, vel cogitatio 8 Ecce: parentes nostri Primi via debant se invicem nudos , non enim erant caecis nee ignorantes, quaes. Io I. ar. I. non tamen de hoc

erubescebant. Quare ' Quia gratia innocentiae nudiatatem ipsam eorporalem pro indecenti aliquo ipsos apprehendere , vel inde mali quippiam excogitare', non sinebat . Cum igitur gratia, & innocentia a modum maior hominibus aderit, quae utique in cem testi paradiso perpetua erit et quomodo tunc erubescent, aut mali quippiam vel umbratice suspicabuntur beati ex eo, quod nudi sunt i Absit a sapientum cordibus sinistra haec cogitatio . Sed animalis homo

non percipis ea, qua stine Dirisus Dei : Ruisitia enim es ilia , . non potes intelligere ς quia Dis

rualiter examinatur , I. Cor. a. Faciunt haec ad a pendicis quaedam dicta in calce ar. a. supra. Sem do habes et quomodo per rationem scripturam pra

missam , ly tulis Dominus Deus , &c. pro quanto paradisum terrestrem dicunt fuisse homini eo gruam habitationem, & intelligas , R declares, MProbes. Tertio vides: quomodo ex his,&c.

Unum homo sis positis M paradiso, ut operare νυν, . eusMirere tuum . AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod homo

non sit positus in paradiso , ut Neraretur , &custodiret illum. Quod enim introductum est in poenam peccati , non fuisset in paradiso in statu inn contiae et sed agricultura introducta est in poenam catis

124쪽

eati , ut dicitur Genes. 3. ergo homo non fuit positus in paradissi, ut operaretur ibi. . a. Praeterea. Custodia non est necessaria, ubi non timetur violentus invasor: sed in paradiso nullus trumebatur violentus invasor : ergo non erat necessi rium, ut paradisum custodiret.

3. Praeterea . Si homo positus est in paradiso, ut operaretur, & custodiret ipsum, videtur sequi, quod homo famis sit propter paradisum , & non e con verso, quod videtur esse Llsum. ergo homo non est positus in paradiso, ut operaretur , & custodiret il

ium .

Sed Gntra est, quod dicitur Gen. a. Tulis Domi nur Detis hominem , oe posuit tuum in paradiso -- ptatis, ut operaretur, oe mmdiret tuum. Respondeo dicendum, quod, sicut August. dicit super Genes ad lit. c e. Io. tom. 3. verbum istidGenesis dupliciare potes inreuigi . Uno mori sie,

quod Deus posuit hominem in paradiso, ut ipse Deus operaretur , & custodiret hominem : Operaretur, inquam , iustificando ipsum , cuius operatio si ab homine cesset, continuo obtenebratur, sicut aer o tenebratur, si cesset influentia luminis: in eusodi res vero ab omni corruptione, & malo. Alio modo potest intelli et , ut homo operaretur, & custodiret Paradisum. Nee tamen illa o ratio ent laboriosa, sicut post peccatum .' sed futuet iucunda propter e Perientiam virtutis naturae. Custodia etiam illa non esset contra invasorem; sed esset ad hoc, quod homo sibi paradisum custodiret , ne ipsum peccando amitteret . Et hoc totum in bonum hominis cedebat. Et sic paradisus ordinatur ad bonum hominis,& non e converso.

Et per hoc patet responsio ad obiecta. APPENDIX.

Ex articulo habes primo: quomodo per rationem scriptura Genes vestitam destruas errorem Amriasi artim dicentima , operationem manuum , uti malignam, esse reiiciendam. Vides enim hic, quod Deus volebat , Adamum operari paradisum , idest, paradisi terram , ne remaneret ociosus , colere, &consequenter operationi manuum insistere . Non e go, uti maligna, est a bonis operatio manuum reiicienda ; alioquin nec DeuS hanc approbasset , nec ipsam , velut statui innocentiae conqruentem . Ad mo iniunxisset. Quid ' Per ipsam manuum operati

nem paradisum sibiipsi homo custodiebat, &seipsum

125쪽

etro APPENDIX AD ART. III.

m illo conservabat . Ut operaretur , inquit, oe e sodiret illum. Non tantum, ut operaretur , ait, sed , ut eu diret illum , adiunxit , per hoc innuere volens, quod operatio ipsa mauualis erat via bona ad custodiendum sibi paradisum, & conservandum se in illo. Secundo habes: quomodo a sortiori damnatam merito per eandem rationem , n scripturam videas haeresim Eeguinarum , & Begardorum dicentium Iopera nulla boua debet facere homo , cum ad ultimum statum persectionis venerit . Item imperfecti hominis esse , in operibus virtutum se exercere. E ce enim, quod primus homo est in statu persectionis ultimo , accipiendo ultimum , secundum quod E

gardi accipiunt , idest , potens haberi in via. Nam ventosi hi haeretici ad flatum perfectionis se venisse

arbitrabantur , quin immo tu statu illo innocentiae nunquam a viatoribus puris totaliter recuperato, 3e tamen illi Deus opus bonum faciendum mandat, illum sese in operibus virtutum exercere Praecipit. Non enim solum operatio manuum Per ΙΥ Operare eur intelligenda est : sed etiam operatio uintutum quasi dicat , ut operaretur opera consormia par fidiso. Crede udum namque videtur, quod Ox multilor-

mi pulchritudine paradisi visa primus homo cou- templaturus esset pulchritudinem , magnitudinem , bonitatem , &c. ac beneficia plurima Dei , & quod horum omnium contemplatio, ut ab homine debita fieri , a Deo sub ly operaretυν intenta fuerit , &quod ad hunc finem , ut praedicta , si nullaque comtemplaretur homo, ipsum in paradiso posuerit. Immo, quo mRRis contemplatio praemissa nobilior, fini ultimo , id est, beatitudini, in quam transserendus erat, propinquior, atque similior est , eo magis de intentione Dei sub ly operaretur inclusam illam contemplationem esse , ratio dictat. Tertio habes rquomodo per eandem rationem, scripturamque merito hae te sim Luiberi interimas dicentis , opera bona propria , ut a Spiritusancto piorum corda inhabitante, esse peccata. Ecce Adam propriam , & nam a Spiritus ancto actus operationem facit, vel f cturus erat, & hoc illi Deus iusserat. Nunquid Deus peccata praecipit i Absit . Nunquid Adam antequam vel animi contra Deum elatione , vel pomi coni stione peccaret, peccavit Z Novum prorsus, &a se culo non auditum. Nunquid Adam, mandauti Deo, ut operaretur, obediens, aut obedire intendens peccavit ; Quis , nisi in reprobum maxime sensum datus, hoc dicat i Homo enim gratia vestitus , Deo Obediens, vel certe veraciter obedire volens, ex hoc

126쪽

raretur vitam aeternam , tantum abest , ut tunc- peccet . Caeterum suo loco de operibus adducentur concilia sacra contra praedictos errantes . Item damnantur a Veritatibus aureis super totam legem veterem Gen. a. conclus. 6. 7. Porro in damnationem praedictorum maiorem, ex Omnibus conclude, quod

opera bona sunt necessaria ad salutem, quando ape te vides, Adamum innocentem dolκre , & hoc ex divino m. andato, operari , ut paradisum sibi custodiat. 9uarto vides quomodo ex his vicissim Angelica doctri na praesens declaretur, &c.

Utrum homo factur fuerit in Paradiso. AD Quartum sic proceditur . Videtur , quod homo istichus fuerit in paradiso . Angelus enim in loco thae hahitationis creatas fa r , scilieet in coelo empyreo , sed paradisus fuit locus con Meuus habitationi humanae ante peccatum. ergo videtur, quod in paradiso homo debuit fieri. 2. Praeterea . Alia animalia conservantur in loco suae generationis; sicut pisces in aquis, & animalia greuibilia in torva , unde producta sunt: homo autem conservatus fuisset in paradiso , ut dictum est.

q. n. a. 4. J ergo in paradiso fieri debuit. 3. Praeterea . Mulier in paradiso facta fuit ; sed vir dignior est mulicre . ergo multo magis Vir debuit seri in paradiso. sed Contra est, quod dicitur Genes. a. Tulit Deus bominem, oe posuit eum in paradiso. Respondeo dicendum , quod paradisus fuit locus

congruus habitationi humanae quantum ad incorruptionem primi status . Incorruptio autem illa non erat hominis secundum naturam, sed ex supernaturali Dei dono . Ut ergo hoc gratiae Dei imputaretur, non humanae Daturae , Deus hominem Qxtra parad

sin fecit ; γ posea ipsum in paradiso posuit , ut

habitaret ibi toto tempore animalis vitae , postmo- - , etim obitualem vitam adeptus esset, transferendus in coe zm . Ad primum ergo dicendum , quod coelum empy- reum est locus congruus augelis quantum ad eorum daturam, & ideo ibi sunt creati. Et similiter dicendum ad Secundum. Loca enim illa congruunt animalibus secundum suam naturam.

Ad tertium dicendum, quod mulier iacta fuit in paradiso, non Propter dignitatem suam, sed propicr

127쪽

ia CIII. ART. I. ilignitatem principii , ex quo corpus eius se ab tur : Et similiter filii in paradiso fuissent nati , in quo parentes iam erant positi. APPENDIX. EX articulo habes primo : quomodo Per rationem ostendas , recte dictum a Gen. secundo fuisse, plantaverat autem Dominu Deus paradisum vestimatis , in quo posuis hominem , ρυem Frmaverat. Dicit enim per hoc scriptura , quod primus homo fuit tactus extra paradisum, non in paradiso . Via' de aliqua supra art. a. hujus ρ. Secundo habes: qu modo per rationem scripturam praedictam , pro 'ua to Adamum dieit non in paradiso factum , 8e, intinIigas , & declares, & Proias. Tertio vides: quom do, dic.

QUAESTIO CI IL

De gubernatione rerum in eommuni , in acto articulas di a. Postquam praemissium est de creatione rerum , aedistinctione earum , restat nunc tertio consid vandum de re tum gubernatione . Et primo in communi . Seeundo in speciali de effectibus gubernat

cista primum quaeruntur octo. Primo . Utrum mundus ab aliquo gubemetur . Secundo. Quis sit finis gubernationis ipsius. Tertio. Utrum qubernetur ab uno.Quarto. De effectibus gubernationis. Quinto . Utriun omnia divinae gubernationi su,

sint. Sexto . Utrum omnia immediate gubernentur a Deo.

128쪽

AD Primum se proceditur. Videtur, quod muniadus non gubernetur ab aliquo . Illorum enim est gubernari, quae moventur, Vel operantur propter finem: sed res naturales, quae sunt magna pars munis et , non moventur , aut operantur propter finem ;quia non cognoscunt finem . ergo mundus non gu

bernatur

2. Praeterea . Eorum est proprie gubernari , quae ad aliquid moventur . sed mundus non videtur actaliquid moveri , sed in se stabilitatem habet . ergo

non Rubernatiar.

3. Praeterea. Id , quod in se habet necessitatem, qua doterminatur ad unum , non indiget exteriori gubernante e sed principaliores mundi partes quadam necessitate determinantur ad unum in suis ambus, di motibas. ergo mundus gubernatione non i diget. d Contra est, quod dicitur Sap. 14. nutem, pure, gubernar omnia providentia. & Boet. dicit in lib. 3. de cons. c metro 9. O qui perpetua mundum ratione gubernas. Respondeo dicondum , quod quidam antiqui Philosophi gubernationem mundo subtraxerunt , dice tes, omnia Brtuito agi'.

sed hae positis Uenditur esse impossibilis ex dum

bus . Primo quidem ex eo , quod apparet in ipsis rebus . videmus enim in rebus naturalibus provenire quod melius est , aut semper , aut in Pluribus. quod non contingeret , nisi per aliquam providentiam res naturales, dirigerentur ad finem boni , quod est gubernare . Unde ipse ordo certus rerumnianifeste demonstrat gubernationem mundi : Sicut , si quis intraret domum bene ordinatam , ex ipsa domus ordinatione ordinatoris rationem perpenderet, ut ab Arist. dictum Tullius introducit in lib. a. de natura deor. vel potius tit a Cleanthe , alse quant. a princip. Arist. tamen quid simile habet retis mer, tex. 32. to. 3. Secundo autem apparet idem ex consideratione divinae bonitatis, per quam res in esse productae sunt, ut ex supradictis patet. c qu. I M. ad I. or Q. Q. a. I. ω a. Cum enim ut

129쪽

in; sit optima producere , non convenit summae Delbonitati, quod res productas ad persectum non peris ducat . Ultima autem persectio est uniuscuiusque iueonsecutione finis: Unde ad divinam bonitatem peristinet, ut, sicut produxit res in esse , ita etiam eas a finem perducat , quod est guberitare. Ad primum. ergo dicendum , quod aliquid movetur, vel operatur propter finem dupliciter. V m do, sicut agens se ipsum in finem: ut homo, &aliae creaturae rationales: Et talium est cognoscere rati nem finis, R eorum, quae sunt ad finem. Alio m δε aliquid dicitur operari , vel moveri propter finem , quasi ab aliquo actum , veI directum in finem :sicut sagitta movetur directa ad signum a sagittante, qui cognoscit finem, non autem sagitta. Unde, sicut motus sagittW ad determinatum finem demonis frat aperte, quod sagitta dirigitur ab aliquo cognoscente r ita certus cursus naturalium rerum cognitione carentium manifeste declarat, mundum rati ne aliqua gubernari.

Ad secundum dicendum , quod in omnibus rebus exeatis est aliquid stabile, ad minus prima materia; S aliquid ad motum pertinens , ut rub motu etiam operationem comprehendamus . Et quantum ad imirumque res indigent gubernatione : quia hoc ipsum quod in rebus est stabile, in nihilum decideret, quia ex nihilo est, nisi manu gubernatoris servaretur,. ut infra patebit. c q. Io . a. I. Ad tertium dicendum , quod necessitas natura Iis inhaerens rebus , quae determinantur ad unum, est impressio quaedam Dei dirigentis ad finem 2.sicut necessitas, qua sagitta agitur , ut ad certum sis gnum tendat, est im pressio sagittantis , & non sagittae. Sed in hoc dineri , quia id , quod creaturae

a Deo recipiunt , est earum natura : Quod autem b homine rebus naturalibus imprimitur , praeter earum naturam, ad violentiam pertinet . Unde sicut necessitas violentiae in motu sagittae demonstrat sagittantis directionem : ita necessitas nat alis cre turarum demonstrat divinae providentiae gubernati

nem a

APPENDIX.

HInc habes primo : quomodo per rationem interimas haeresina quorundam Iticlo um. , qui Easmothaei vocantur, ut refert Papa Gemens lib. 6.eonsistitionum AposoIuarum e litiis 6. tollentium Ercvidentiam , assirmando fortuito casu omnia cono

130쪽

habes e quomodo per rationem mssendas, hanc re e damnari a scripturis Sap. ra. Tanarem pater, gubernar omnia proυidentia I vel ditia autem , parer, prou dentia omnia gubernat. Item x&c. ut q. 8. a. 3,er ρ. 22. n. 2. vide ibi pulchras, &multas praedicti erroris damnationes . proavntia, & gubernatio in idem redeunt : R ideo di-ria ibi est. 22. ad hanc quaestionem etiam faciunt . 2 Per rationem scripturam premissam cum sim libus, pro quanto mundum ab aliquo gubernari fatentur, & intelligas, & cfectares de Probes. uuarto vides: 'quomodo, &c.

Utrum Inis gubernationis mund si ali uid

extra mundum.

12. q. I. ar. 8. or 3. con. e. II. as. ω 27. m. D seeundum sie proceditur. Videtur, quod fini gubernationis mundi non sit aliquid extra mundum exi ens. Illud enim est finis gubei nationis rei, ad quod res gubernata perducitur : Sed illud 4 ad Dr res aliqua perducitur , est aliquod bonum iuxare . sicut infim us perducitur ad sanitatem, que aliquod bonum in ipso. Ergo finis gubernationi: rerum non est aliquod bonum extrinsecum, sed aliquod bonum in ipsis rebus existens. 2. Praeterea. Phil. dicit r. Ethicor. ce. I. to. s. 3quod finium ortam fune operariostes , quidam ope ra, i est operata : Sed nihsi extrinsecum a -universo potest esse operatum , operatio autem est iὰ insis operantibus. Ergo nihil extrinsecum potest esse

finis gubernatIori Is rerum .

3. Praeterea. Bonum multitudinis videtur esse o do, & pax , quae est tranquillitas ordinis , ut Aue. cit I9. de Civ. Dei; II. in min. to m. s. mundus in quadam rerum multitudine consistit. mundi est pacificus ordo, qui est in ipsi: rebus. Non ergo finis gubernationia rerum est quoddam bonum extrinsecum. Sed Contra est, quod dicitur Proverb. I 6. -- D propter se operatus o Dominus : Ipse autem est extra totum Ordinem universi . ergo finis rerum est quoddam bonum extrinsecum. Respondeo dicendum, quod, cum ρnis respondeat principio, non 'test fieri, ut principio cognito. quis sit rerum finis ignoretur . Cum igitur erinci'

SEARCH

MENU NAVIGATION