Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

r16 QUAEST. CIII. ART. VI.

portet , quod habeat suae gubernationis ministros . Ergo Deus immediate omnia Rubernat.

Md Contra est, quod August. dicit in 3. de Trin. eap. 4. in prino m. 3. Quemadmodum eorpora gros sora, oe inferiora per subtiliora, oe potentiora q-dam ordine reguntur: ita omnia comora per spiritum vite rationalem ; γ Diritus vitae rationalis taesertor , atque pereatis ρer spiritum vitae rationalem pium ,

in jusum ; cor tua se ipsum Deum. .

Respondeo dicendum , quod in gubernatione duo sunt considerandar scilicet ratio gubernationis , quae est ipsa providentia, & Meetitio. uuantum igitur ad rationem gubernationis pertinet , Deus immediate mnia gubernat : stuantum autem pertinet ad exec elouem gubernationis , Deus gubernat quaedam mediantibus aliis. Cuius ratio est , quia eum Deus sit ipsa essentia bonitatis , unumquodque attribuendum est Deo secundum sui optimum. optimum autem in omni r tione , & cognitione pratalea c qualis est ratio gubernationis in hoc consistit, quod particularia e noscantur, in quibus actus et Sicut optimus meis licus est, qui non con siderat sola universalia , sed qui potest etiam considerare minima particularia. Et

idem patet in caeteris. Unde oportet dicere , quod Deus omnium etiam minimorum particularium rationem gubernationis habeat . Sed cum per gubernationem res, quae gubernantur , sint ad persecti senem Perducendae , tanto erit melior gubernatio . quanto maior perfectio a gubernante rebus guberna tis communieatur. Maior autem perfectua est, quod

aliquid in se sit bonum, & etiam sit aliis causa b nitatis, quam si esset solummodo in se honum . Et ideo sic Deus gubernat res , ut quasdam aliarum in Rubernando causas instituat e Sicut si aliquis magis ster discipulos suos non solum scientes faceret , sed etiam aliorum doctores. Ad primum ergo dicendum, quod opinio Platonis reprehenditur; quia etiam quantum ata rationem g bernationis posuit, Deum non immediate omnia gubernye: Quod patet per hoe , quod divisit in tria Providentiam, quae est ratio gubernationis. Ad secundum dicendum , quod si solus Deus gubernaret , subtraheretur perfectio causula a rebus . Unde non totum melius fieret per unum, quod fit

per multa.

Ad tertium dicendum , quod non solum pertinet ad perfectionem ' imperfectionem t regis terreni , quod executores habeat suae ς sed

etiam

142쪽

QUAE . IIIC. ART. VII. 1

etiam ad regis dignitatem: quia ex ordine minier rum potestas regia praeclarior redditur .

APPENDIX.

Ex artic. habes primo : quomodo per rationem ostendas , merito scripturam ponere utrumque , st. quod Deus immediate omnia gubernat, Se quod non omnia immediate . Primtim intendebat tunc , quando dixit Roman. In uuis eognovit feUum Domini, aut quis , &ta reprehensio a Deo aptisume conia venit, an oculus tuus nequam consiliarius eius fuit ZItem I. Cor. a. uuis eognoυit sensum domini , aue

quis in Iruxit eum P Item Isa. 4o. uuis adjuvie' ritum domini, aut quis consiliarius ejus fuit , in flendit illi Z Cum quo iniis eo ilium , ω inseruxiseum, o docuit eum semitam jussitiae , is erudiυie eum fetentiam, viam prudentiae ostendis tui Z Ltem Iob, ubi supra quaes-2a. artic. anen. Sem sedim scriptura intendebat tunc, quando dixit primo rinth. 3. Dei fumus adiutores . Item I. Corinthaq. Nos erisimea bomo, ut minisνω Chrisi , . d Densatores mseriorum Dei. Item I. Corinth. II. Minisνi christi sunt, or ego . Item Roman. II. stuamdiu sum gentium Apossus ue honorifeabo mitvserium meum . Item Isa. 6 i. Meabimini mini iri Dei no i . Item Psal. 1oa. Benedicite domino omnes virtutes eius , mini ri eius, qui facitis vestimearem eius. Item Io I. cui Deit Angelos suos Dis rus, or ministros Dos ignem urentem. Item Daniel. 7. muta miuium minis rabant et . Item in collecta , ubi supra q-22. append. Semn habes: qu modo per rat onem praemissas scripturas, pro quanto gubernationem omnium esse a Deo vel immediate, veI non immediate innuunt , & intelligas , di declares , & probes . Tertia vides et quomodo ,

ARTICULUS VIL

itrum aliquid praeter ordinem divina gubernationis contingere possit.

AD Septimviri sic proceditur . Vid*tur , quod liquid praeter ordinem divinae gubernationis eo tingere posui. Dicit enim Boethius, in tertio con- M. c prosa Ia. ante med. quod Deras per bonum

143쪽

cuncta disponit . Si ergo nihil in rebita contingeret Praeter ordinem divinae gubernationis , sequeretur , quod nihil esset malum in rebus.

a. Praeterea. Nihil est casuale, quod ev ianis dum praeordinationem alicuius gubernanti, . Igitur nihil accidit in rebus praeter ordinem gubernationis

divinae, sequitur, quod nihil in rebus sit fortuitum,

di casuale. 3. Praeterea . Ordo divinae gubernationis est certus, & immutabilis, quia est secundum rationem aeternam . Si igitur nihil possit contingere in rebus Praeter ordinem divinae gubernationis , sequitur, , quod omnia ex necessitate eveniant, & nihil sit in rebus contingens . quod est inconveniens . Potest igitur in rebus aliquid contingere praeter Ordinem g bernationis divinae.

Sed Contra est , quod dicitur Hester I 3. Domine Deus rex omnipotens , in ditione tua cuncta Ibneposi- ω e or non es qui pust ν6issere tua.voluntati.

Respondeo dicendum , quod praeter ordinem alicuius particularis causae aliquis effectus evenire pota est , non autem praeter ordinem causae universalis. Cuius ratio est , quia praeter ordinem particularis causae nihil provenit , nisi ex aliqua alia causa im-Pediente; quam quidem causam necesse est reducere in primam causam universalem : Sicut indigestio coi tingit praeter ordinem virtutis nutritivae ex aliquo impedimento; puta ex grossitie cibi , quam necesse est reducere in aliam causam ; & sic usque ad ca sim primam universalem. Cum igitur Deus sit prima causa universalis non unius generis tantum, sedeotius entis, i u iis es, quos aliquid contingae

praeter ordinem dAinae gubernationis . Sed ex hoc ipso, quod aliquid ex una parte videtur exire ab ordine divinae providentiae, qui consideratur secundum aliquam particularem causam, necesse est , quod in

eundem ordinem relabatur secundum aliam causam.

Ad primum ergo dicendum, quod nihil invenitur in mundo, quod sit totaliter malum : quia malum semper fundatur in bono , ut supra ostensum est :c e. Φλιγ. 3. ω q. 4'. a. 3. Et ideo res aliqua dicitur mala per hoc, quod exit ab ordine alicuius particularis imi . Si autem totaliter exiret ab ordine gubernationis divinae, totaliter nihil esset. Ad secundum dicendum, quod aliqua dicuntur esse casualia in rebus per ordinem ad causas particu- Iares , extra quarum ordinem fiunt : Sed quantum ad divinam providentiam pertinet, nihil fit casu in

144쪽

. QUAEST. CUI. ART. VII. Ir

Ad tertium dicendum, quod dicuntur aliqui' emmis ctus contingentes Per comparationem ad proximageausas, quae in suis effectibus deficere possunt ; nostpropter hoc quod aliquid fieri possit extra totum O dinem gubernationis divinae : quia hoc ipsum quot aliquid contingit praeter ordinem causae proximae , est ex aliqua causa subieeta gubernationr divinae.

EX arculo habes primo r quomodo per rationem ostendas, recte insinuatum fuisse a scriptura , quod praeter ordinem divinae gubernationis nihil potest contingere . insinuavit autem virtualiter tunc,

quando dixit Hester I 3. Domine Deus , in disione tua cuncta sunt posta , γ nos est, oui pust re

re tuae voruntatι. Patentissimum enim est , quoa Deus non utili aliquid praeter suae gubernationis ordinem contingere , di quod hoc , stili cet , nihil posse 1uae cubernationis ordinem subterfugere, monstrat, euncta in ditione Dei omnino esse posita . si igitur aliquid vel maximum , vel minimum , vel quomodolibet aliter existens posset divinae guberna- . tionis ordinem, saltem tantillum; subterlagere, iam aliquid posset aliquo pacto resistere divinae volu tati, & consequenter cuncta in ditisne Dei non plex. ne essent posita. Dicens ergo scriptura illud , quod adduximus de libro Heiter , dixisse voluit , quod aeterire nullo modo quicquam potest ordinem g ernationis divinae . Seeundo ha s : quomodo per rationem scripturam hanc, pro quanto nihil praeter ordinem praedictum dicit posse contingere, & interuligas , & declares, & probes . Tertis vides 2 qu modo, &c-

, ARTICULUS VIII. Io

Utrum aliquid possit reniti eontra ordinem gubrexistionis divinae. AD octavum sic proceditur . Videtur , quod aliquid possit reniti contra ordinem gubernati nis divinae. Dicitur enim Isa. 3. Lingua eorum, is adinventiones eorum contra Dominum. a. Praeterea ἀ Nullus rex iuste punit eos, qui eius ordinationi non repugnant . Si igitur nihil contra- niteretur divinae ordinationi , nulliis iuste puniretur a Deo.

Praeterea. Quaelibet res subjicitur ordini divi

145쪽

nae gubernationis; sed una res ab alia impugnatur. ergo aliqua sunt , quae contranituntur divinae gubernationi .

Sed Contra est , quod dicit Boeth. in tertio de cons cprofa I a. cirea med. Non es aliquid , quod summo huic bono vel velit , -I posse obliseere . E 2 gitur summum bonum , quod regit euia a fortiter , claυiterque disponit, ut dicitur Sapient. 8. de divina sapientia.

Respondeo dicendum , quod ordo divinae sapie tiae dupliciter potest considerari . Uno modo ita ge- nerali , secundum Q. quod progreditur a causa g bernativa totius. Alio modo in speciali , secundum quod progreditur a causa particulari , quae est exest cutiva divinae gubernationis. Primo igitur modo nia

hil contranititur ordini diυino gubernationis. Quod

ex duobus patet,

Primo quidem ex hoc , quod ordo divinae guber nationis totaliter in bonum tendit ; ia unaquaeque xes in sua overatione , & conatu non tendit nisi ad honum. ntinus enim respieiens ad malum operatur, ut Dion. dicit. cap. de dio m. leἱ8.22. b. Alio , modo apparet idem ex hoc , quod , sicut supra dictum est, c an s. bu. q. σου I. omnis inelinatio alis cujus rei vel naturalis , vel voluntaria , nihil est ιiud , quam quaedam impressio a primo movente et sicut inelinatio sagittae ad signum determinatum nishil aliud est , quam quaedam impressio a sagittam

te. Unde omnia , quae aguntur vel naturaliter , Vel

uoluntarie , quasi propria sponte perveniunt in id , ad quod divinitus ordinantur. Et ideo dicitur Deus omnia disponere suaviter.

Ad. primum ergo dicendum , quod dicuntur aliqui vel cogitare , vel loqui , vel agere contra Deum ;non quia totaliter renitantur ordini divinae gubernationis c quia etiam. peccantes intendunt aliquod bonum J sed quia contranituntur cuidam determis nato bono , quod est eis conveniens secundum suam naturam , aut statum . Et ideo puniuntur iuste a

Deo.

Et per hoc patet solutio ad secundum. Ad tertium dicendum , quod ex hoe quod una res Hieri contrapugnat , ostenditur, quod aliquid renisti potest ordini , qui est ex aliqua causa particut ris ; non autem ordini , qui dependet a causa unis versali totius.

146쪽

APPEND. AD ART. VIII. I 3I. APPENDIX. Ex articulo habes primor quomodo per rationem

ostendas , Scripturam sacram merito innuere ,

quod nihil potest contraesti ordini gubernationis divinae . Innuit autem virtualiter hoc tunc , quaddo

inquit Sap. g. Sapientia, stilicet , divina, attingis a me usque ad Mnem Dreiter , oe disponit omnia sumisre . Quasi dicat . Magnam fortitudinem sapientiae divinae attestatur , ex eiusque magna fortitudine procedit i quod nihil possit contraniti ordini

gubernationis eius. Licet autem hoc sit verissimum, , tamen ex eo, quod disponis omnis fuaυit, , mulin is videtur falsum . Operatur enim unumqucisque , vel naturaliter agitur seriindum propriam volunt lem, vel inclinationem , etiam nullo habito quandoque respectu ad divinam gubernationem , & ex hoe videtur quibusdam , quod ordini divinae gubernationis aliquo modo detrahant , vel rep nent ιPuta, operatur columba naturali inclinatione ducta, volat, nidificat, prolificat , prolem alit, &e. homo aliquis , lege Dei actualiter contempta , pro suo libito effraenis in vitiorum ruinas effertur: hincque videtur quibusdam ut supra, quod intraniti aliquid possit gubernationi divinae . At vero, stantiabus his omnibus, falsissimum omnino est, quod o dini gubernationis divinae repugnare quicquam V Ieat . Non enim sine causa a domino Deo dictum

fuit Hester 13. non es, qui posse resedere voluntati

tui . Pro di rum , & dicendorum meliori captu

ess q. 93. ar. 8. in ρ. 94. an Et quomodo poterit umquam aliquis resistere voluntati divinae, quando etiam tunc , dum voluntati Dei resistere se credit , gubernationis divinae ordinem , vel ignorans adiminplet y Ecce maximum antonomastice peccatum I daei commiserunt , dum Christum dominum cruci fixerunt, & consequenter tunc maxime voluntati divinae , conscientia eorum teste , saltem aliqui resistere vel dubitariint, vel crediderunt , & revera in speciali restiterunt. Tune enim maxime de illis v rificatiun est Beati Stephani inerepatorium dimim

men eodem tempore ordinem in generali divinae subernationis ignorantes , vel etiam nolentes , quod eorum culpam non minuit , nec tamen Deo telam adscribit, impleverunt. Mira res, mirum negotiumsdi tamen in veritate constans. Quam veritatem mi

147쪽

31 APPEND. AD ART. VIII.

randam liber Actuum Apostolorum c. q. his verbis declarat. Conυenerunt , inquit, et evi in eivitate ista adversus puerum sanctum tuum Iesum , quem iam xisi, Herodes , . Pontius Pilatus eum gentibus , in populis υνael , facere, quae manus tua, oe cox stium tuum decreυerunt fieri. Item Aet. 4. Deus qui praenunciarit per os omnium prophetarum pals

Christitim suum, impleυie fle. Quomodo sic os , inquit ibi supra , eum eradidi iis cor negasis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti . Hs autem sanctum , ω iussum negastis, o petissis visum homicidam donari υobis e auctorem vero vita inters cisis. Item ca. i 3. Qui habitabant Hierusalem, reprincipes eius hMnc , scilicet , Iesum, ignorantes ,

voces prophelmum , qua per omne sabbatiam I guntuν judicantes, impi erunt. Haec ibi. Vide e go ex his omnibus divinae gubernationis emcaciam maximam , omnipotentiam absque humanae liberi tis coactione tantam , ut etiam, dum conatur quis ordini gubernationis repusnare, tunc gubernationis ejusdem ordinem mirabiliter adimpleat . Et unde

hoc, inquis i Ex eo, quod de sapientia divina supradictum est , quod scilicet disponit omnia suavi ter . Ista enim. suavitas dispositionis stat in hoc ,

quod omnia, quae vel naturaliter, usti voluntarie

sunt, iti id, ad quod divinitus , aut de beneplaciato , aut de permissione ordinantur , quasi propria sponte perveniant. Dixi ly de permissione: non quia

Deus ordinet aliquem ad peccandum, blasphemiam enim Calvini supra ρυ. 94. are. 4. damnavimus, sed quia peccatum praevisum , & permissum ordinat in

aliquia bonum, ad quod bonum, ut de Iudaeis supradictis loquamur , ipsi peccantes etiam nolentes , immo contrant tentes , ignoranter perveniunt , puta at hoc , ut per totum mundum clarificetur nomen

Christi ab eis crucifixi. Volunt peccatum, per quod ad bonum illud, faciente Deo, venitur, I bonum ita ud oderunt, ad quod peccatum, Mente Deo, n- ducit. Contra vero vult Deus bonum illud, & non vult illud peccatum, immo odit: sed tamen odiendo peccatum, vult permittere peccatum, & hoc estio tum, q. I9. ari 9. Vide ibi an 6.&I2. pro Omnium

s. pradictorum faciliori captu . iuvabit & plurimum v dere factum circa venditionem Ioseph, quo tamen

contra intentionem suorum fratrum vendentium perinvenit ad regnum . .De 'ua mira gubernatione , ut

inde ad digitum tibi veritas praesentis domitiae Thmmisticae pondatur, consule diligepten Veritates au- .reas super totam IeSem veterem, Genes conestis.

148쪽

Immo A easdem a cap. 37. que ad 43. inclumve , ut videndo singula Dei mirabilia circa Ioseph venditum , revenditum , infamatum, carceratum , oblivioni etiam a pincerna Pharaonis traditum , gnoscas illinc repugnantiam multorum praeter ven dentes fratres interfuisse ad impugnandum gubernationem divinam de regno a Ioseph obtinendo , &tamen nihil profecisse, quinimo eandem perduxisse,&, quod magis mirandum est. impulisse ipsum I seph ad regnum , & tunc quidem in actu, quanda ad totalem impeditionem , ne repugnaret , Perve nige per repugnantiam antedictam ipsi homines pro certo tenetrant . Ex his namque , quanta sit hujus articuli firmitas , tibi ad sensum constabit . Tertio vices: quomodo, &c.

De secti s disinae gubernationis in Deciau, in quattioν articulos divisa. DLinde considerandum est de esse hibus divinae

gubernationis in speciali. Et cirea hoe quaeruntur quatuor. Primo . Utrum creaturae indigeant ut conserventur in esse a Deo. Secundo. Utrum conserventur a Deo immediate. Tertio. Utrum Deus possit aliquid redigere in nihilum . Quarto. Utrum aliquid in nihilum redigatur. L

Utrum ereaturae indigeant, tit a Deo conserventuν in esse.

AD Primum se proceditur. Videtur, quod cre

turae non indigeant, ut a Deo conserventur iarae, quod enim non potest non osse, non indiget ut conietvetur in esse: sicut quod non potest absce-ος', non indiget ut conservetur, ne abscedat. Sed quaedam creaturae sunt, quae secundum sui naturamyon possunt non esse . Ergo non omnes creatura ddigent, ut a Deo conserventur in esse . Probatio

Quod per se inest alicui, necesse est ei inesi

149쪽

se; & oppositum eius impossibile est ei inesse. si

ut neeessarium est binarium esse parem, & impossis bile est eum esse imparem. Et se autem per se consequitur ad formam e quia unumquodque secundum hoc est ens aetii, quod habet sormam . Quaedam autem areaturae sunt , quae sunt formae quaedam subsistentes; sicut de angelis dictum est: so. or 3. J Et sic per se inest eis esse. Et eadem ratio est de illis, quorum materia non est in potentia nisi ad unam se am, sicut supra dictum est de corporibus coelestibus. c. q. 66.ar. a. Huiusmodi ergo

creaturae secundum suam naturam ex necessitate sunt , & non possunt non esse . Potentia enim ad non emo non potest fundari neque in forma, quam per se sequitur esse; neque in materia existente sub forma, quam non potest amittere, cum non sit inpotentia ad aliam sormam. a. Praeterea . Deus est potentior quolibet creato agente : sed aliquod creatum agens potest comm nicare suo effectui ut conservetur in esse , etiam eius operatione cessante: sicut, cessante actione sedificatoris, remanet domus; ia cessante actione iqnis, remanet aqua calefacta per aliquod tempus . Ergo multo magis Deus potest suae creaturae conferre , quod conservetur. in esse, sua operatione cessante. 3. Praeterea. Nullum violentum potest contingere absque aliqua causa aMnte: Sed tendere ad non esse est innaturale, & violentum cuilibet creaturae squia quaelibet creatura naturaliter 'appetid esse. Ergo nulla creatura potest tendere in non esse , nisi ali, quo agente ad corruptionem : Sed quaedam sunt, ad quorum corruptionem nihil agere potest ; sieut spirituales substantiae , & corpora coelestia . Ergo h iusmodi creaturae non possimi tendere in non esse, etiam Dei operatione cessante. 4. Praeterea. Si Deus conservat res in esse, hoc erit per aliquam actionem. Per quamlibet autem a

monem agentis , si sit emcax , aliquid fit in effectu. Oportet igitur, quod per actionem Dei conse vantis aliquid fiat in creatura . Sed hoo non videtur : Non enim per huiusmodi actionem fit ipsum esse creaturae; quia quod iam est, noa fit : Neque iterum aliquid aliud superadditum ; quia vel non

continue Deus conservaret creaturam in esse , veleontinue aliquid adderetur creaturae : quod est inconveniens . Non igitur creaturae conservantur inesse a Deo.

Sed Contra est , quod dicitur Heb. I. Portans mnia verbo vinulis Imr. Resis

150쪽

Res ndeo dicendum , quod neeesse es dicere ,

secundum fidem , oe secundum rationem, quod ereaturae eonservantur in esse a Deo . Ad cuius eviden tiam considerandum est , quod aliquid conservatur ab altero duplieitre. Uno modo indireae,& per ac eidens: sicut ille dicitur rem conservare, qui rem vel corrumpense pura, si aliquis puerum custodiat, ne eadat in ignem , dicitur eum conservare : Et se etiam Deus dicitur aliqtia eo e Me , sed non omnia: quia quaedam sunt, quae non habent corrum pentia , quae necesie sit removere ad rei conservationem . Alio modo dicitur aliquid rem aliquam conservare per se directe , quando stilicet illud ,

quod conservatur, dependet a conservante , ut sine eo esse non possit: Et hoc modo omnes creaturae im Mene divina eon θνυatione . Dependet enim esse e iuslibet creaturae a Deo , ita quod nee ad mome tum subsistere possent , sed in nihilum redigere

tur. ,. nisi operatione- divinae virtutis conservarenturia esse, sicut Gregor. dicit. c L I6. Mores. ωρ. I 6.3. Et hoc sic perspici potest . Omnis enim effectus dependet a sua causa secundum quod est causa eius. Sed considerandum est, quod aliquod agens est eausa sui effectus secundum fieri tantum,& non directe secundum esse ejus . Quod quidem convenit

di in artificialibus, & in rebus naturalibus. .aedifieator enim est causa domus quantum ad ejus fieri, non autem directe quantum ad esse eius . inaniseisitum est enim , quod esse domus consequitur forinmam eius: Forma autem domus est eompositio, &ordo Z duae quidem Brma consequitur naturalem

virtutem quarundam rerum . Sicut enim cocus e

quit cibum adhibendo aliquam virtutem naturalem activam, scilicet ignis r ita aedificator facit domum adhibendo caementum, Iapides, & ligna , quae sunt susceptiva , de conservativa talis compositionis , Seordinis. Unde esse domus dependet ex naturis harum rerum ; sicut fieri domus dependet ex actione aedificatoris. Et simiΙi ratione est considerandum in rebus naturalibus : quia , si aliquod agens non est eausa formae , inquantum huiusmodi , non erit per se causa esse, quia consequitur ad talem formam , is erit causa effectus secundum fieri tantum . M nifestum est autem , quod si aliqua duo sunt eius dem specie iri unum non potest eme per se causa formae alterius , inquantum est talis λrma ; quia scesset causa formae propriae , cum sit eadem ratio utriusque : sed potest esse causa huiusmodi formae , secundum quod est in materia, idest quod haec materia

SEARCH

MENU NAVIGATION