Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

QUAEST. CIV. ART. I.

teria acquirat hanc formam: Et hoc est esse causam secundum fieri; sicut cum homo generat hominem, R ignis ignem . Et ideo , quandocunque naturriis efferius est natus impressionem agentis recipere se cundum eandem rationem , secundum quam, est in agente, tunc fieri eflectus dependet ab agente, non autem esse ipsius . Sed aliquando effectus non est na tus recipere impressionem agentis secundum ean dem rationem, secundum quam est in agente a sic ut patet in omnibus agentibus , quae non agunt sis mile secundum speciem: sicut coelestia corpora sunt causa generationis inferiorum corporum dissimilium secundum speciem . Et tale agens potest esse causa formae secundum rationem talis formae , & non L

Ium secundum quod acquiritur in hac materia . Et ideo est causa non solum fiendi, sed essendi . Sicut igitur fieri rei non potest remanere , cessante amin ne agentis , quod eri causa effectus secundum fieri: ita nec esse rei potest remanere, cessante actione sentis, quod est causa effectus non solum secundum fieri, sed etiam secundum eme . Et haec est ratio ,

quare aqua calefacta rex inet calorem, cessat ite acti ne ignis; non autem remanet aer illuminatus, nec

ad momentum, cessante actione solis r quia scilicet materia aquae susceptiva est ealoris ignis secundum eandem rationem, qua est in igne . Unde, si perfecte perducatur ad sormam ignis , retinetest cal iem semper. Si autem imperfecte participet aliquid de sorma ignis secundum quandam inchoationem , calor non semper remanebit, sed ad tempus , pr pter debilem participationem principii caloris . Aerautem nullo modo natus est recipere lumen lacri dum eandem rationem , secundum quam est in s le , ut scilicet recipiat sormam Solis , quae est primcipium luminis . Et ideo, quia non habet radicem in aere , statim cessat lumen , cessante actione Sin

iis .

Sic autem se habet omnis creatura ad Deum, sicut aer ad Solem illuminantem. Sicut enim Sol est Incens per suam naturam; aer autem fit Iuminosus Participando lumen a Sole , non tamen participam do naturam Solis : ita solus Deus est ens per essentiam suam; quia eius essentia est suum eme: omnis autem creatura est ens participative, non quod sua elsentia siti eius esse. Et ideo August. dicit 4. super Gen. ad lit. e. I 2.eir. priae. D. Vissus Dei ab

eis quae creata sunt regendis si cessaret aliquando , simul s illoνum cessaret Doetes , omnisque natura concidoret. Et in octavo ejusdem lib. c. I 2. circa med.

152쪽

sente autem eontinuo tenebratur. Ad primum ergo dicendum, quod' esse per se eo sequitur formam creaturae, supposito tamen influxa Dei: sicut lumen sequitur diaphanum aeris, s p sito inlluxu Solis . Unde pinentia ad non esse in spiruualibus creaturis, & corporibus coelestibus in gis est in Deo , qui potest subtrahere suum influxum, quam in forma, vel in materia taIium e re

turarum.

i Ad secundum dicendum , quod Deus non potest communicare alicui creaturae ut conservetur in esse sua actione cessante : sicut non potest ei communicare, quod non sit causa illius. Intantum enim i diget ereatura conservari a Deo, inquantum esse enfectus dependet a causa essendi . Unde non est si-nrile de agente, quod non est causa essendi, sed ne di tantumvAd tertium dieendum , quod ratio illa processit de conservatione, quae est per remotionem corrumpentis ; qua non indigent omnes ematurae , ut diatium est. c in ov. Me. Ad quartum dicendum , quod conservatio rerum a Deo non est per aliquam novam actionem , sed - continuationem actionis, qua dat esse: Quae quiadem actio est sine motu , & tempore : sicut etiam conservatio luminis ire aere est per continuatum

intaxum a Sole.

APPENDIX.

Ex artici hau es primae: quomodo Per rationem

stendas merito esse ab Apostolo insinuatum , quod creaturae indigent conservari a Deo. Hoc a tem tunc innuit sub aliis verbis , quando de Deo humanato dicit Nehr. I. Portans σmnia verbo virtutis sua . Hoc est. Portans omnia imperio suo virtuoso . Hoc autem imperium vocatur verbum more

nostro, ut facilius intelligere possimus: quia imperare solemus verbo . verbo ergo, idest, voluntate sua efficaci , conservantur onmia , & hoc est verbum illud dici virtuosum , idest, emeau , ae si diceretur, quod velle suum est facere. Portari dicuntur sic omnia, ad denotandum indigentiam eorum, ut ab ipso in esse conserventur, quemadmodum id , quod portatur, ut sic , viribus propriis pro sustentatione sui , vel ambulatione non innititur . Quasi ergo dixerit Apostolus: Viribus propriis nihil potest sestentari , sed ciincta omnino indigent a Deo comnis. IV. G 1α-

153쪽

servari, & quod uti versae creaturae vires per se non possvnt sacere,. idest , creaturam aliquam consere re, Deus ipse lacinime facit, & perseciissime. F ciblime quidem , quia verbo, c dicere enim verbum facillimum risbis est persectissime vero, quia viri tis . . Virtutis , inquam , antonomastice dictae, cui scilicet virtuti , idest , sortitudini nihil potest res stere, sup. I M. artisvio octavo , cui omnia , ve lint, nolint , incurvantur, di Obediunt , & consequenter, quae, quibuscunque in contrarium non o stantibus , perfeciissimo , quo vult, modo universa conservat , alque tuetur . Item ab eodem Apostolo

mus, movemur , or sumus . Hoc est e Nos a Deo conservamur quoad vivere, moveri, &esset & cor sequenter quoad omnia, dempto peccato. Nam per vitam omnes operationes interiores, per moveri mnes exteriores intelligulitur , quandoquidem vitaxadicaliter est intus, dimotus ad exteriora procedi Item habes quomodo per rationem monstres , Ddem esse merito dictum a Concilio Mainieans c Pitulo desimonono: Natura humana, etiams in i Ia interritate, in qua condito es 1 permaneres, nullo modo b ipsam 1 creatore suo ad uvantes serearet. Haec ibi se A sortiori ergo indigent secundum concialium aliae creaturae conservari a Deo, cum nobilis. sima creaturarum sic indigeat. Die a simili de Ange- habes: quomodo per rationem praemis. sas icripturas, & concilium, pro quanto cunctam servari a Deo statuunt indigere, & intelligas, S declares, & probes. Tertio vides: quomodo ex his , similibusque visusm Angelica conclusio declarerer ,

atque confirmetur.

. Utrum Deus immediate omnem creaturam. conservet.

AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod Deus

mediate omnem creaturam conservet . E dem enim actione Deus est conservator rerum, qua& creator, ut dictum est: care. prae sed Deuς immediate est creator omnium. ergo immediate est tiam conservator. 2. Praeterea . Unaquaeque. res magis est proxima sibi , quam rei alteri : sed non potest communicari aluui creaturae. quod conservet seipsam . ergo multo minus potest ei communicari , quod conservat, aliam.

154쪽

alum. Erm Deus omnia conservat absque alia me.

dia causa conservante.

3. P terea . ectus conservatur in esse ab eo , quod est causa eius non talum seeundum fieri , sed

etiam secundum esse et sed omnes causae creatae, invidetur, non sunt causae filorum effectuum, nisi s cundum fieri. non sunt enim causae, nisi movendo,

in supra habitum est . c mu mee. Ergo non suis

causae conservantes suos effectus in esse. - sed contra est , quod per idem conservatur res, per quod habet esse : sed Deus dat esse rebus mei. diantibus aliquibus causis mediis. ergo etiam res inesse eonservat mediantibus aliquibus causis,

Respondeo dicendum , quod , sicut dictum est , m. mee. dupIDiser aliquid rem aliquam in emetonservat. U- modo indirecte, & per accidens, pohoe quod remouet, vel impetit actionem corrumpentis . AElo modo directe , di per se , quia ab eis pendet esse alteris ; sicut a causa dependet esseeflectus. Utroque autem modo aliqua res creata ii venitur esse alterius conservativa . Manifestum est

enim , quod etiam rebus corporalibus multa sunt , rua: im iunt amones currumpentium ; & per hociduntur rerum conservativa e sicut sal impedit ea nes a putrefiuctione: & simile est in multis aliis. Invenitur etiam, quod ab aliqua creatura dependet liquis effectus secundum suum esse. Cum enim sunt multae causae ordinatae, necesse est, quod effectus d Pendet , primo quidem , & principaliter a causa prima, seeundario vero ab omnibus causis mediis . Et ideo principaliter quidem prima musa est effectus conservativa et secundario vero omnes mediae causae: & tanto magis , quanto causa fuerit altior,& primae causae proximior . Unde superioribus camri etiam in corporalibus rebus attribuitur conservatio, & permanentia rerum , sicut Philosophus dicit in ra. Metaph. rex. 3 D. 3. quod primus m

tus, scilicet diurnus, esti causa continuitatis Renerationis r secundus autem motus , qui est per Zodi eum , est causa diversitatis , quae est secundum generationem At corruiuionem Et similiter Astrologi attribuunt Saturno , qui est supremus Planetarum , etes fixas, & permanentes. Sic igitur dicendi est, quod Deus conservit res quasdam iri esse , mediantibus aliqiabus eauses. Ad primum ergo dicendum , 'uod Deus immediate omnia creavit: sed in ipsa rerum reparatione et anereas ne ' ordinem in rebus instituit, ut quaedam ab aliis dependerent, per quas secundario con

155쪽

r o QUAEST. CIV. ART. II.

servarentur hi esse , praesupposita tamen principauconservatione , quae est ab ipso. iAd secundum dicendum, quod , cum propria cauissa sit conservativa effectus ab ea dependentis , sicut nulli enectui praestari potest , quod sit causa sui DPsius, potest tamen ei praestari, quod sit causa ait xius; ita etiam nulli effectui praestari potest, quod

sit sui ipsius conservativus; potest tamen ei praest xi, quod sit conservativus alterius . Ad tertium dicendum, quod nulla creatura potest esse causa alterius, quantum ad hoc, quod acquirat novam sormam, vel dispositionem, nisi per modum allicuius mutationis : quia semper agit praesupposito

aliquo subiecto . Sed distquam formam, vel dispositionem induxit in enectum , absque alia immut et ione effectus huiusmodi formam, vel dispositionem conservat: Sicut in aere prout illuminatur de novo, inteli igitur quaedam mutatio et sed conservatio lumianis est absque aeris immutatione, ax sola praesemia ultiminintis.

stendas , Philosophum merito dixisse , sub aliis

tamen verbis, quod , mediantibus causis secundis , Deus aliqua conservat. Tunc autem id dixit; quando in I. Metaph. tex. 24. ait: quod eoelum per priamum motum diurnum operatur continuitatem gen

sationis reriam inferisvum: γ ρον motum , qui ess cundum Zodiacum , operatur civestatem generati si is, γ inretiptionis Meessu suo , ω reesiis . Sup aioribus ergo causis corporalibus attribuit, sic dicendo , conservationem, S permanentiam rerum ist aram, sub uno principe Deo, de quo ipse in eadem Phil ophia conclusit quod erat tantus, ut ab eo com um, Ec tota natura dependeret. Cum enim, secum dum Philosophum ipsum , ac experientiam , ex iiDdem rebus conservemur . ex quibus sumus; hoc est, Hr eandem rem aliquid conservetur , perquam h het esse, & praedicta rerum inferiorum habeant, s cundum illum , esse mediantibus superioribus : p tet, quod mediantibus illis conservantur, etiam secundum ipsum. Vide aliqua pro hoc loco facientia, qties. 22. ar. 3. er quaes. Io3. an. 6. amend. Se cundo habes : quomodo per rationem praeci tam semientiam Philosophi , pro quanto res aliquas a Deo asserit mediate conservari , & intelligas , & deci res , & probes . Tertio vides quomodo ex his , c

156쪽

similibus vicissim Angeliea iuvetur praesens concla.

ARTICULUS Ii I. si a

Utrum Deus possit aliquid in nihilam νedigere .

AD Tertium se proceditur . Videtur , quod Deus non possit aliquid tu nihilum redigere. Dicit nim Augustinus in lib. 83.-c ρω- a I. rom. quod Deus non es ea a tendend3 in non esse et

hoc autem contingeret , si aliquam creaturam redigeret in nihilum . ergo Deus non potest aIiquid in . nihilum redigere. 2. Praeterea . Deus est eausa rerum ut sint , me

sitam bonitatem e quia, ut Augustinus dieit in lib. r. de doctri Christ. c eap. 32. tom. 3. Inquantum Deus bonus , sumus : Sed Deus non potest non esse bonus. Eiso non potest facere, ut res non sint is quod sineret, si eas in nihilum redigeret. 3. Praeterea . Si Deus in nihilum aliqua redige. t, oporteret , quod hoe fieret. per aliquam actio nem: sed hoc non potest esse; quia omnis actis te minatur ad aliquod ens : unde etiam actio corrum pentis terminatur ad aliquid generatum; quia generatio unius est eorruptio alterius . Ergo Deus nori potest aliquid in nihilum, redigere.' Sed Contra est, quod dicitur Hierem. Io. corrip. me Domine, vertintamen in fudisse, . non in fu-mre tim, ne forta ad nibitam reduas me. Respondeo dicendum , quod quidam posuerunt squod Deus res in esse produxit agendo de necessistate naturae . inod si esset verum , Deus non pos set rem aliquam in nihilum redigere, sieut non γ test a sua natura mutari. Sed, sicut supra est habis

ia catholica penitus aliena, quae eonfitetur , Deum res libera voluntate produxisse in esse, secundum il-hid Psal. 334. Omnia, quaecunque vestivit. , Dominus suis. Hoe igitur, quod Deus creaturae eue communicat, ex Dei voluntate dependet : Nec aliter rea n esse conservat, nisi inquantum eis continue i stult esse , ut dictum est. c are. r. er a. bri. ρω-ῖ . - Sicut eruo antequam res estent , potuit eis nomcommunicare esse , & sic eas non facere ; ita

157쪽

Ad primum ergo dicendum , quod non esse nouli 3et causam rer se : quia nihil potest esse causa , nisi inquantum est ens r Ens autem , per se loquendo, est causa essendi. Sic igitur Deus nos potest esse causa tendendi in non esse: sed hoc habet creatura ex seipsa, inquantum est de nihilo. Sed maecidens Deus potest esse musa , quod res in nihilum rediaeantur , subtrahendo scilicet suam actionem a re

Ad secundum dieendum , quod bonitas Dei esseaula rerum; non quasi me necessitate naturae quia divina bonitas non dependet ex rebus creatis I sea per liberam voluntatem. Unde sicut potuit sine pro iudicio honitatis suae res non producere in esse: ita absque detrimento suae bonitatis potest res in esse

non conservare.

Ad tererum dicendum , quod si Deus rem aliquam redigeret in nihilum , hcte non esset per aliquam Merionem , seo per hoc, quod ab agenω cessiot .

. . . an . .

a P P E N D I X. Ex arti habes rimo e quomodo per rationem

stendas , scripturam sacram merito innuere , quod Deus potest aliquid annihilare . Hoe vera innuit Hierem. IO. in haec verba : Corripe me Domi--, veruntamen in Dis , O non in Dromae tuo r.e forte ad nihilum redigas me . Ex hoc loco par ter colligitur, quod sicut unum, sie multa potest in nihiIum redigere : quoniam Deus , ad quem orae Hieremias , est orfinipotens , omnipotentiaque sua

portat omnia creata, supra m. I. vpem non necesse te, sti libera voluntate. Eadem ergo ratione , qua unum creatum anni hilare potest, Imtest & omnia. vide I ar. 8. item q. 22-ar. 4. εχ qu. ΣS. MD 3. item e. q. I. M. a. item ' I am. 8. item e. Is

r. I. item T'. an. Io. Se scito, conclusioάem Praemsentis articula esse contra Rex nitar, qui Deum non esse omnipotentem blasphemant, & contra Joannm D sectes, qui omnia de necessirate absolaria evenire dixit, & contra omneae , qu Deum necessitat em , aut conservare creatorum aliquid assimarunt.

resis hae omnes supra damnatae sunt , & consi quenter ibi damatae mintediguntur quaecunque P miones dicerent , Deum non posse aliqvid ad nihi- Ium redigere . Meti do habes' quomoeo per rati nem interimas haeresin . reis a m dicentis tr quod

Deus,

158쪽

Deus nihil potest annihilare, nec mundum maior ne, vel minorare. Tertio habes a quomodo oper ra. rumem ostendas , hanc merito damnari per sic tuis ras, & alia nunc supra citata. Quarto habes et quo modo me rationem praemiisam scripturam cum Gmilibus , pro quanto Deum asserit posse annihilaro aliquid , M in senis sano intelligas, R. declares, . A

AD Quartum sie proceditur . Videtur , quod aliis

quid in nihilum redigatur. Finis enim respon det principio: Sed a principio nihil erat, nifi Deus. Ergo ad hunc finem res perducentur , ut nihil sienisi Deus: Et ita creaturae in nihilum redigentur 42. Praeterea . omnis creatura habet potentiam finitam. Sed nulla pinentia finita se extendit ad i finitum. undo in L Physic. c rex. 78. eom. a. γ pr batur, quod potentia finita non potest movere tempore infinito . Ergo nulla creatura potest durare in infinitum: Et ita quandoque in nihilum redigetur. 3. Praeterea . Formae , & accidentia non habent materiam partem sui , sed quandoque desinunt es se. ergo in nihilum rediguntur.

Sed Contra est , quod dicitur Ecelec 3. Didie. , quod vera, qua Deis Deus , perseverant im

Respondeo dicendum , quod eorum , quae a Deo

fiunt circa creaturam , quaedam proveniunt secui dum naturalem cursum rerum: quaedam vero mira culose operantur praeter ordinem naturalem creu

ris inditum , ut infra dicetur . c qu. 9Quae autem facturus est Deus secundum ordinem n turalem rebus inditum, considerari possunt ex ipsis rerum naturis . . Quae vero miraculose fiunt , ordinantur ad gratiae manifestationem , secundum illud Apostoli r. ad Cor. Ia. Unieuique datis manifas iis Disistis ad titilitatem. Et postminium inter cae tera subdit de miraculorum operatione . Creatur autem naturae hoc demonstrant , ut nulla e

in nihilum redigatur : Quia via sunt immat nates ; ia sic in eis non est potentia ad non essed sunt materiales ; Φh sic saltem remanent semper undum matriam, quae incorruptibilis est, ut m G te

159쪽

te subiectum existens generationis , A eorruptiori . Redigere etiam aliquid in nihilum non pertinet aagratiae manifestationem, eum magis per hoe divitim potentia.. 2 bonitas ordinetur, seu Osrendatur , quoases in esse conservat. Unde sim, esto dicem meis,mad nihiδ omnino in. nihilum redigetu . Ad primum ergo dicendum , quod hoc quod resin esse productae sunt , postquam non fuerunt Vclarat potentiam producentis. Sed quod in nihilum redigerentur , humisiodi manifestationem impediret. eum Dei potentia ia hoe maxime ostendatur , quoares inesse conservat, secundum illud Apostoli Hebris.

I. Portans omnia verbo virtutis fuae. Ad seeundum .dicendum , quod potentia ereatur. ad essendum est receptiva tantum . Sed potentia seciva est ipsius Dei, a quo est influxus essendi. Unis de quod res in infinitum durent , sequitur infinita

tem divinast virtutis .. Determinatur tamen quibusdam. rebus uirtus ad manen m. tempore determinato δinquantum impediri γε ut ex aliquo contrario amsente , ne percipiant influxum essendi , qui est ab eo , cui finita virtus non potest resistere tempora infinito , sed solum tempore determinato . Et Ideo - , quae non habent contrarium , quamvis habeant finitam virtutem , perseverant in aeternum. . Ad tertium .dicendum , quod . formae ct accidenti non sint entia. completa i cum non subsistant: staqi 1 libet eorum.est aliquid entis . Sic enim ens diseitur, quia eo aliquid est. Et tamen eo modo, . quc sunt, non onutino in nihilum rediguntur: non quia

aliqua para eorum remanet ; sed remanex iu poten. tia materiae , vel subiecti.

Ex art. habes primo : quomodo per rationem mstendas, scripturam merito insinuasse, quod nomvedigendum siti aliquid cunnino in nihilum . Eoa veto tune insinuavit , quando ait Eccl. 3. didiei .uod omnia- opera, quae Deis Detir, perseverent in

.remum. . Nam perseverent in aeternum nomiui deuotare , quoa sint incomptibilia, cum hoc tiam secundum experientiam , quotidiana', falsum sit: sed voluit deugnare, quod non. annihliantur inmnino. Unde nou te moveat , quod edi re n noad secundum habetur aliqua. tantum , sciistet quae

non habet contrarium , perseverare in aeternum χquoniam aliter a saneta Tn. ibi. sumitur, perseveran. tia in aeternum, aliter a. Qiptura z: quoi fit , ut M

160쪽

trianque sine contradictione verum sit. Si enim per severantia in aeternum sumatur pio perseverantia tantum in seipsis, sic non omnia c puta corruptibilia γsed sola incorruptibilia Urseverant in aeternum , te sic selum accipit ibi san s Doctor perseverantiam. si vero sumatur pro perseverentia in aliquo sui, sic etiaα corruptibilia . perseverant in aetersum , & sic saltem praedimi scriptuta accipit perseverantiam is dixi ly saltem, quia, si loquamur in universum accipit Salomon perseverantiam pro perseverantia , veI in seipsis. vel in aliquo sui. Vidit enim Salomon, incorruptibilia quaeque duratura fbre in perpetuum iu seipsis , & ue . ibi quatenus de incor reptibili almebatur, sumpsit perseverantiam pro persevera tia in seipsis e uidit qui ue corruptibilia semper Maliquo sui ipsorum esse in aeternum permansura , sic ibi, quatenus de corruptibilitare loquebatur, per . severantiam accepit pro perseverantia in aliquo sui. Utroque ergo o utitur Ecclesiastes hoc nominoe Urseverantia , & consequenter & corruptibilia , Mincorruptibilia , intelligens utraque per ly omnia , assimat non esse redigenda in nihilum . Secundo babes e quomodo per rationem praemissum scripturae locum, φω quanto aliquid nunquam in nihilum prorsus redigendum asserit, & intelligas , & deci res, & probes. Tenio vides et quo O ex his, sis milibusque, Sc.

mutat 3on eaturarum a Deo , in octo

aniculos divisa . DEinde eonsiderandum est de seMndo effectu g

bernationis divinae , qui est mutatio creatur rum . Et primo de mutatione creaturarum a Deo is secundo de mutatione unius creaturae ab alia.. Cnea mimum quarentum MD. . Primo quaeritur , Utrum Deus immediate possiemovere materiam ad formam .

Secundo. Utrum immediate possit movere aliquod

Tertio. Utrum possit movere intellectum. arto. Utrum possit movere voluntatem . ' Quinto . Utrum Deus operetur in onini operan

te .

Sexto . Utrum possit at uid facere praeter ista nem rebaia inditum.

SEARCH

MENU NAVIGATION