Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

dim QUAEST. CXII. ART. I.

To8. a. 6. manifestum esse potest, quod aliqui amgeli in mini Oium mittuntur a Deo . Ut enim supra dictum est, cis I. cum de missione Divinarum Per narum ageretur , ille mitti dicitur , qui aliquo modo ab aliquo procedit, ut incipiat es.se , ubi prius non erat , vel ubi prius erat per Uum mmum. Filius enim, aut Spiritus sanctus mitti dicitur , ut a Patre procedens per originem P &incipit esse novo modo, id est per gratiam , vel naturam assumptam , ubi prius erat per deuatis praesentiam . Dei enim proprium est ubique esse ; quia cum sit universale agens, eius virtus attingit omnia entia. unde est in omnibus rebus, ut supra dictum est. c art. I. J Virtus autem angeli, cum sit Particalare agens , non attingit totum universum ;sed sic attingit unum, quod non attingit aliud: Et ideo ita est hic , quod non alibi . Manifestum est

autem per supradicta, q. II o. a. I. quod creat Ta corporalis per angelos administratur . Cum igitur aliquod est flendum per aliquem angelum circa aliquam creaturam corpoream , de novo applicatur

angelus illi corpori sua virtute : Et sic angelus de novo incipit ibi esse . Et hoc totum procedit ex imperio divino . Unde sequitur secundum praemissa , quod angelus a Deo mittatur: Sed actio, quam amgelus mimus exercet, procedit a Deo, sicut a primo Principio ; cuius nutu , & auctoritate Angeli operantur: & in Deum reducitur, sicut in ultimum finem . Et hoc facit ratione ministerii : Nam mitin ster est sicut instrumentum intelligens. Instrumem tum autem ab alio movetur, & e;us actio ad aliud

ordinatur . unde actiones angelorum mini aeria vocantur : Et propter hoc dicuntur in ministerum mitti.

Ad primum emo dicendum , quod aliqua oper tio Δρlieitis dicitur intellectualis . Uno modo, quasi in ipso intellectu consistens , ut contemplatio IEt talis operatio non determinat sibi locum r in mo, ut August. dicit A. de Trinit. e. a. . a med. D. 3. etiam 1- , secundum quod aliquid aeternum mente sapimus, non in boe mundo stimus . Alio m do dicitur aliqua actio intellectualis , quia est ab aliquo intellectu regulata , & imperata : Et sic manifestum est , quod operationes intellectuales inte dum determinant sibi loca. Ad secundum dicendum, quod coelum empyreum

pertinet ad dignitatem angeli secundum congruentiam quandam: quia congruum est, ut supremorum coraeorum naturae, quae est supra omnia corpora ,

272쪽

QUIEST. CXII. ART. I. III

attribuatur : Non tamen augelus aliquid dignitatis accipit a coelo empyreo. Et ideo, quando actu non , est in coelo empyreo , nihil ejus dignitati subtrahitur : sicut nec Regi, quando non actu sedet in regali ilio, quod congruit eius dignitati. Ad tertium dicendum, quod in nobis exterior O cupatio puritatem contemplationis impedit: quia a ctioni insistimus secundum sensitivas vires , quarum actiones eum intenduntur, retardantur actiones i tellectivae virtutis : Sed angelus per mlam intellectualem operationem regulat fuas actiones exteri xes. Unde actiones exteriores tu nullo impediunt eius contemplationem : quia duarum actionum, quarum una est regula , & ratio alterius , una non imis pedit , sed iuvat aliam . Unde. Gregori dicit in a. Moral. c . a. err. med. quod angeli non sic foras exeunt , ut internae contemplationis gaudiis privem

. Ad quartum dicendum, quod anget i in suis acti nibus exterioribus ministrant principaliter Deo , &secundario nobis r nou quia nos sumus superiores eis, simpliciter loquendo ; sed quia quilibet homo, vel angelus, inquantum adhaerendo Deo fit unus spi- Titus cum Deo , est superior omni creatura . Unde

Apostolus ad Philipp. a. dicit et Superiores sebi inviacem arbitrantes

APPENDIX. EX arti c. habes primo: quomodo per rationem

stendas , merito insinuatum esse a Scripturis , quod angeli in ministerium hominum mittuntur . Hoc autem insinuavit Exodi 33. Mittam praeeurs rem tui angelum , ut eliciam Chananaeum , Amo)-um , Ethaeum , Pheremum , Evaeum , or Iebu- istim, Θ intres in terram mentem iacte, oe messe. Ministerium ergo angelorum er*a nos est , quod genoxia a nobis pellunt et & salubria nobis procurant. Item a. Paralip. 32. Misit Dominus Angelum suum. qui percussit omuem virum robussum, is bellatorem, , princi m exercitus regis Assiseriorum . Item T hiae ra. Et nune misit me Dominus, ut eurarem te ἐγ Sarram uxorem filii sui a daemonio liberarem. Ego enim sum Raphael Angelus. Qua :i dicat : Quia ego sum Raphaei Angelus , idest tanquam medicina Dei, missus , ideo & tibi, R Sarrae medelam adhi-hui . Nam tale ministerium facit hie , vel ille a Melus: quia a Deo, a quo mittitur, habet virtutem talia operandi : & vicissim a tali ministerio , tan-

Tom. m. Μ quam

273쪽

218 QUAEST. CXII. ART. II.

quam ab esseetii , denominatur ille spiritus . Item Malach. 3. Mittam angelum meum , oe praeparasit viam ante faciem meam. Secundum ergo scripturam hane angelus , tanquam Dei minister , viam praep .rat in creatura Domino venturo ad illam creat Tam , iuxta illud Joan. 34. Ad eum veniemus , oemanseonem aptid eum faciemus. Angeli enim, ministrando nobis, ministrant principaliter Deo , ut dicitur in ad quartum: ac si famulus alicuius Domini vadat ad praeparandum hospitium Domino suo illuc accessuro . Item a. Machab. II. Cum futu, oe Imebrνmis rogabant Dominum , oe omnis turba simul; m bonum angeltim mitteret ad salvitem Uraei . Ex ratione ergo istorum coIIigendum relinquit Scris Plura , quod angeli mittuntur in ministerium n serum . Nulla enim est vana oratio in Ecclesia a. Naehab. I a. & Deus est ille , mi nωnquam sens Damiseνicordiae supplicatuν , ut dicit Ecclesia in D dam collecta. Unde mox subsecutam angeli misti nem subiungit dicens , eumque pariter prompto an mo praeederent Hiero olymis; apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis , basam vibrans. Hic profecto erat bonus angelus, sile & apparens, &a divino eloquio descriptus . Secundo habes : qu modo per rationem praemissa, similiaque loca , pro quanto angelos adstruunt in hominis ministinium mitti, & intelligas, & declares , & probes . Tertio vides: quomodo, &c.

Utrum omnes angeli in mini eritim mittantur.

AD secundum sic proceditur . Videtur , quod mnes angeli in ministerium mittantur . Dicit enim Apostolus ad Hebr. I. Omnes sunt adminis, sorti spiritus in minissaritim mus.

raphim, ut ex supradictis patet: c q. Io8. a. 6. J Sed Seraphim est millus ad purgandum labia Prophetae,

ut habetur Isa. 6. Ergo multo magis inseriores angeli mittuntur.

dunt Θmnes ordines angelorum : sed Divinae Pers nae mittuntur . ergo multo magis quicunque supremi angeli.

274쪽

QUAEST. CXII. ART. II. II 'ad exterius ministerium , hoc non est nisi quia suis periores angeli exequuntur divina ministeria per inferiores e Sed cum omnes an ii sint inaequales, ut supra dictum est, cq. ar. 3. ars. I. quilliat angelus habet inferiorem angelum praeter ultimum . Ergo solus ultimus angelus mitteretur in ministerium . quod est contra id, quod dicitur Daniel. I. Miuia militum mini abant ei. Md Contra est, quod Greg. Ηom. 34. Evang. a med. dicit reserens sententiam Dionys. Stiperiora agmina usum exterioris minisseris nequa am

Respondeo dicendum , quod , sicut ex supradicti a patet, c-IIo. a. a. hoc habet ordo divinae prouidentiae non solum in angelis , sed etiam in toto universo , quod inferiora per superiora administrat tur . Sed ab hoc ordine in rebus corporalibus aliis quando ex divina di nsatione receditur , propter altiorem ordinem , secundum scilicet quod expedit ad gratiae manifestationem. Quod enim caecus natus fuit illuminatus , quod LaEarus fuit suscitatus, immediate a Deo factum est absque aliqua actione cσ-Iestium corporum. Sed & angeli boni, & mali ροὐ

sunt aliquid in istis corporibus operari praeter acti nem coelestium corporum , condensando nubes in

fluvias , & aliqua huiusmodi faciendo . Neque aliis cui debet esse dubium, quin Deus immediate hominibus aliqua revelare pessi non mediantibus ange- Iis , & superiores angeli non mediantibus inferior,

Et secundum hanc considerationem quidam dixerunt , quod secundum communem legem superiores non mittuntur, sed 4nferiores tantum ; sed ex aliqua dispensatione divina interdum etiam superiores

mittuntur.

Sed hoc non videtur rationabile , quia ordo aningelicus non attenditur secundum dona gratiarum . ordo autem gratiae non habet alium superiorem oris dinem , propter quem praetermitti debeat; sicut pr termittitur ordo naturae propter ordinem gratiae .

Considerandum est etiam , quod ordo naturae in operatione miraculorum praetermittitur propter fidei confirmationem: Ad quam nihil valeret, si pretiem mitteretur ordo angelicus: quia hoc a nobis percipi non posset . Nihil etiam est ita magnum in mini in steriis divinis, ouod per inferiores ordines exerceri non possit. Unde Greg. dicit, in Evang. ante med. quod qui summa annuntiant , Arebam

275쪽

QUAEST. CXII. ART. II.

Gabriel Aretangelus mittitur : Quod tamen suusummum inter omnia divina ministeria , ut ibidem si itur . Et ideo simpliciter dicendum est cum Dionys c eap. cael. hiar. 3 quod superiores angeli nunquam ad exteritis minisserium mittuntur . Aa primum ergo dicenaum, quod sicut in missi nibus divinarum personarum aliqua est visibilis ,

quae attenditur secundum creaturam corpoream , mIiqua invisit bilis, Pae sit secundum spiritualem effectum : ita in missonibus angelorum aliqtia dicitur exterior , quae scilicet est ad aliquod ministerium

circa corporalia exhibendum : & secundum hane missionem non omnes mittuntur : Alia est interiorseeundum intellectuales effectus; prout scilicet unus angelus illuminat alium: Et sic omnes angeli mi

tuntur

Vel aliter dicendum , quod Apostolus inducit illud ad probandum , quod Christus sit maior angm Iis, per quos data est lex; ut sic ostendat excellenistiam novae legis ad veterem . Unde non oportet , quod intelligatur nisi de angelis ministerii, per quos data est lex. Ad secundum dicendum secundum Dion. clam sup. cit. quod ille angelus , qui missus est ad purga dum labia Prophetae , fuit de inferioribus angelis :sed dictus est Seraphim , idest incendens, aequivoce Propter hoc quod venerat ad incendendum Iabia

Prophetae.

Vel dicendum , quod superiores angeli conmun, cant propria dona, a quibus denominautur, media albus inserioribus at melis . Sic igitur unus de Ser phim dictus est purgasse incendio labia Prophetae ς non quia hoc ipie immediate fecerit ; sed quia inserior angelus virtute eius hoc fecerit : Si eut Papa dicitur absolvere aliquem , etiamsi per alium ossicium absolutionis impendat. Ad tertium dicendum, quod divinae personae nou mittuntur in ministerium , sed aequivoce mitti dicuntur, ut ex praedictis patet. c in con an oe q. Ad quartum dicendum , quod in divinis minist xlis est multiplex gradus. Unde nihil prohibet, etiam inaequales angelos immediate ad ministeria mi Dii ; ita tamen quia superiores mittantur ad altioraministeria, inferiores vero ad inferiora.

HInc habes primo : quomodo per rationem n- istendas, Danielem merito insinuare, quod non l

276쪽

mnnes Angeli in exterius ministerium mittuntur . Hoc autem facit cap. 7. dicens de angelis : muta militum ministrabant et , Θ deetes milites eentena millia asse Iebant et . Ecce, quod angelorum quidam distinguuntur contra ministrantes Deo : & cons quenter ex hoc patet, Danielem sentire, quod non omnes angeli ministerio: exteriori ministrant . G- eundo habes: quomodo per rationem huiusmodi scripturae die iam , pro quanto non omnes ministrare docet, & intelligas, & declares, & probes . Tertio vides: quomodo, Sc.

ARTICULUS III. Isr

' Utrum omnes Angeli , qui mWnuntur, assi ant.

a. d. I . a. L.

AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod etian angeli, qui mittuntur , assistant . Dicit enim Gregori in Hom. c 3 . sn Evang. pose med. Miseruntur igitur Anseli oe a Munt; quia etsi eiseum seriptus es angelicus spiritus et tamen o mus, qui Deus es, cireumscriptus non e p. a. Praeterea. Angelus Tobiae in ministerium minius fuit . sed tamen ipse dixit : Ego sum Raρ exangetur , unus ex septem, qui assamus ante Deum stut habetur Tobiae Ia. Ergo angeli, qui mittuntur ,

3. Praeterea. cuilibet angelus beatus propinquior est Deo , quam Satan . , sed Satan assistit Deo , s cundum quod dicitur Job i. Ctim assi erant muDei coram Domino, a tiit inter eos γ Satan. Ε m multo magis angeli , qui mittuntur in ministerium, assistulit. . Praeterea . Si inferiores angeli. non assistunt, hoc non est nisi quia non immediate , sed per superiores angelos divinas illuminationes recipiunt sed quilibet angelus per superiorem divinas illuminationes suscipit , excepto eo, qui est inter omnes supremus . Ergo solus supremus angelus assisteret is ques est contra illud, quod habetur Dan. 7. Decies millies rentena millia assi ebant ei. Ergo etiam illi, qui ministrant, assistunt. Sed Contra est , quod Gregor. dicit I7. Moralis

c cap. 9. a mne. super illud Job s. Nunquid es numerus militum eius' AU ne, inquit, illς Por

fates, qua ad qugdam hominibus nuntianda non exeunt . Ergo illi , qui in ministerium mittuntur, non assistunt.

277쪽

Respondeo, dicendum, quod angeli introducuntur flentes , & admini rantes , ad n litudinem e ervin , qui alicui Regi famulantur : quorum aliqua semper ei assistunt, & ejus praecepta immediate a diunt; alii vero sunt, ad quos praecepta regalia per assistentes nuntiantur: sicut tui, qui administrationi civitatum praeficiuntur. Et hi dicuntur ,

sed non aiosentra,

Considerandum est ergo , quod omnes angeIi diuinam essentiam immediate vident . Et quantiam ad hoc omnes , etiam qui mini ant , a s era dicuntur . Unde Greg. dicit in a. Moralium, ce. a. eis. med. quod ρει a sere, aut indere faciem Patris possunt , qui ad mini eritim exterius mitis tunνυν pro nos siaute . Seo rvin omnes migmIi secreta divinorum mysteriorum in ipsa clarit te divinae essentiae percipere possunt ; sed soli sup riores , per Mos iiserioribus denuntiantur . Et μεundum hoe soli stipe res , isnt prima Merareris , asse sera dicuntur , cuius proprium dicit esse Dionyc re. 7. ωὐ hieri tar. med. b immediate a Deo

tuum inari.

Et per hoc patet solutio ad Pilinum , & See-dum, quae procedunt de primo modo assistendi. Ad tertiam disendum, quod Satan non dicitur a stitisse, sed inter assistentes affuisse describitur: quia, ut Greg. diei e a. Morsi ceap. a. eis. F. es Latia rudinem perdidit , naturam tamen angelis . siemmon amisite.

Ad Priunx dicendum , quos omnes assistentes liqua immediate vident in claritate divinae essenth: Et ideo totius primae hierarchiae proprium esse diciatur immediate illuminari a Deo r Sed superiores eorum plura percipiunt , quam inseriores , de quishus illuminant alios: sicut etiam inter eos, qui asisistunt Regi, plura scit de secretis regis linus, quam

EX artisulo habes primo : quomodo Per rationem stendas, recte in uatum a Chri , uod omnes angeli etiam ministrantes assistunt , inquantum adsistere dicit visionem divinae essentiae saei lem , seu inmediatam. Hoc autem insimiavit Matthis γ'. Dico vobis , quia angeli eo m in cartis periadens faciem patris me, Οιλ in caelis est. Ibi enim loquitur Christus de angelis. ordinis infini, qu. IID ars. I. puta de custodientibus fiomines in cuius si

278쪽

QUAE . CXII. ART. Iv. 263stium dkit, angeli eomm , idest , angeli ad uti

rum pusillorum custodiam deputati. Si ergo hos i feriores , ait , semper esse in coelis spiritualibus c non enim semper Hint in coelis corporalibus , quis II 3. arn, in contemplatione scilicet, quae contemplatio est faciei patris coelestis: utique per hoc, S quidem a sortiori , ait : quod omnes alii mini strantes, utpote superiorum ordinum , faciali visi ne Dei fruuntur , S. consequenter , quod sic assistunt. Semnia habes : quomodo per rationem mstendas , scripturam merito innuere , quod minia strantes nou assistunt, inquantum assistere dieit immediatam receptionem divinorum secretorum . Id vero innuit, quando inferiores asserit illuminari per superiores , ut recitatur quae' Io6. artic. I. append. Vide ibi. Si enim ministrantes viderent immediate secreta divina, non indigerent ipsi inseri .res a superioribus illuminari . In idem itaque recie ministrantes illuminari ab aliis , & ministrantes non iustere, idest non cognoscere immediate divina se- creta . Tertio habes : quomodo per rationem prae missas scripturas, pro quanto ministrantes vel amisaere dicunt, vel non assistere, de intelligas, & d clares , S probes . .areo vides e quomodo ex hia vicissim Angelica docirina declaretur, atque coufi

anetur.

Uerum Angeli seundae hierarchiae omnes

mittantur. 1 a. d. Io m 3. c

. A Quartum sic proceditur. Videtur, quod ange--LI Ii secundae hierarchiae omnes mittantur. Ange li enim omnes vel assistunt, vel ministrant, secum dum quod habetur Dan. 7. Md angeli secundae hi rarchiae non assistunt. illuminantur enim per angm Ios primae hierarchiae, sicut dicit Dionys. 8. ca. coeuhier. c ante med. omnes ergo angeli secundae hi Tarchiae in ministerium mittuntur 2. Praeterea . Gregori dicit II. Moral. c eam 9.

quod plures sunt , qui mini rant, quam qui assia

Runt ; sed hoc non esset , si angeli secundae hie-xarchiae in ministerium non mitterentur . Ergo es angeli secundae hierarchiae in ministerium mit

tuntur

Sed Contra est, quod Dionys. dicit , c e. 8. eL

279쪽

Neria ine. quod Dominationes fune maiores omnis subjectione : Sed mitti in ministerium ad subiecti nem pertinet . Ergo Dominationes in ministerium

non mittuntur.

Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum est, cis r. Amr qu. mitti ad exterius ministerium proprie convenit Angelo , secundum quod ex divino imperio operatur circa aliquam creaturam corporalem : Quod quidem pertinet ad executionem divini 'ministerii. Proprietates autem angelorum ex eorum nominibus manifestantur , ut Dion. dicit 7.& 8. cap. coeI. hier. c-mine. & ideo angeli ilImrum ordinum ad exterius ministerium mittuntur , ex quorum nominibus aliqua executio datur interutigi . In nomine autem Dompnationum non importatur aliqua executio , sed sola dispositio , & imperium de exequendis : Sed in nominibus inferiorum ordinum intelligitur aliqua executio. Nam Angeli, R inebangeli denominantur a denuntiando : μαι - , & Porinates dicuntur per respectum ad at quem actum t Principis etiam est , ut Greg. dicit , chom. 34- in Ευang. cim med. inter alios operantumiorem exifera. Uudc ad hos qωinque ordines peremnce in exteritis miniseritim mitti , non autem ad quatuor supereiores. Ad primum ergo dicendum , quod Dominatione eomputantur quidem inter angelos ministrantes , non sicut exequentes ministerium, seu sicut disponentes, & mandantes, quid per alios fieri debeate Sicut architectones in urtificiis nihil manu opera

tur, sed solum disponunt , & praecipiunt , quid alit

de ant operari.

Ad secundum dicendum. quod de numero assisten tium , & ministrantium duplex ratio haberi potest. Gregorius enim dicit , plures esse ministrantes , quam assistentes: Intelligit enim quod dicitur, ΜΗ-ιia millium mini rabant et , non esse dictum muυtiplicative , sed partitive r ac si diceretur : Miuia de numero minium : Et sic ministrantium numerus ronitur indefinitus , ad significandum excessum; Assistentium vero numerus finitus , cum subditur:

Et decies milites eentena millia assissebant et . Et

hoc procedit secundum rationem riatonicorum, qui dicebant, quod quanto aliqua sunt uni primo primcipio propinquiora , tanto sunt minorix multitudinis : Sicut quanto numerus est propinquior unitati , tanto est multitudine minor . Et haec opinio salvatur quantum ad numerum ordinum , dum sex misnistrant , & tres assistunt . Sed Dionys Ponit 14

280쪽

p. coel. hier. quod multitudo angelorum transcenis. it omnem materialem multitudinem ; ut scilicet sicut corpora supcriora transcendunt corpora inseri ra magnitudine quasi in immensum , ita superiores naturae incorporeae transcendant multitudine omnea uaturas corporeas: quia quod est melius, est magis a Deo intentum , & multiplicatum . Et secundum hoc , cum a sistentes sint superiores ministrantiis bus , plures erunt assistentes , quam ministrantes.

Unde secundum hoc Μsilia millium legitur multi plicative : ac si diceretur, millies millia. Et quia decies centum sunt mille, si diceretur, decies emisena miliis , daretur intelligi , quod tot ellant assistentes, quot ministraotes: Sed quia dicitur, de ea

millies centena millia , multo plures dicuntur assistentes , quam ministrantes . Nec tamen hoc pro tanto dicitur quia tantus solum sit angelorum numerus, sed multo maior ; quia omnem materialem multitudinem excedit . . a significatur per multi plicationem maximorum numerorum supra seipsos,

scilicet denarii, centenarii , millenarii, ut Dionysi ibidem dicit.

EX articulo habes primo: quomodo per rationem ostendas, Papam cum Concilio recte dixisse, si bene huc applicetur, quod non omnes seetinde hierarchiae mittuntur , sed tantum duo ultimi : hoc est, ut specialius loquamur, quod Seraphim , Ch νωbim , Thronis , Dominationibus exceptis, caeterhomnes ordines Angelorum mittuntur . Id autem virtualiter dixit Papa: quando Eugenius, I 6. q. I.

Plaetiit secundo . inquit: sicut piscis sene aqua e rex vita , ita sene monaserio monachus . Agnosci78 nomen fu&m , enim Graece , unus : Adios raece , Latine es tris is . Unde dicitur monaehus , ades unus triseis . sedeat itaque solitarius , or taceae remis ; tu officio suo vacet : quia mundo momtuus es , Deo autem υiυit . Haec ibi. Hoc ipsum etiam Concilium meaenum I 6. q. I. Placuit primo, dixit in haec verba. Plaeuit omnibus resedentibus in sancta Nicaena 'nodo; ut monachorum conversatio 'er ista secundum et mologiam nominis , ab omniabus discrepet . Monachus enim Graece , Latine singularis dicitur. Unde monachum per omnis singulariter, ides non seculariter , glosia ibi , agere oportet . Haec ibi . Concilium igitur hoc, & Papa Euxenius volunt : quod res ab etymologia cognoscantur , atque secundum ius am tuai ciuin de illis rega-

SEARCH

MENU NAVIGATION