Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

α 6 QUAEST. CXIII. ART. IV.

de angelorum infimo ordine auctoritatem Psalm. so. Angelis suis Detis mandaυit de te , tit eQ odiant te in omnibus viis suis, & sic ly angelissumi proprie . Nam proprie est nomen infimi ordi. nis , secundum Dionys. Vide articula secundo amsend. Tertio habes : quomodo per rationem conci tum , pro quanto infimum ordinem ait mitti iasingulorum tutelam , R exponas , R declares , &Probes. 2Marto vides: quomodo, &c.

ARTICULUS IV. Is s

orum omnibus hominibus angeli ad eusoriam .

deputenturo. a. dis II. I. a. a. ἰ

AD Quartum sic proceditur . Videtur, quod non omnibus hominibus angeli is ad custodiam d PMentur. Dicitur enim de Christo Philipp. a. quod est in similitudinem hominum factus , oe habitu

knsentur ut homo . Si igitur omnibus hominibus angeli ad custodiam doutantur, etiam Christus a gelum custodem habuisset et Sed hoc videtur incomveniens ; cum Christus sit maior .on ilibus anRelis. Non ergo omnibus hominibus angeli ad custodiam

deputantur.

a. Praeterea. Omnium hominum. primus fuit Α-dam: Sed sibi non competebat habere angelum custodem , ad minus in ritu innocentiae ; quia tunc nullis periculis angustiabatur. Ergo angeli non praeficiuntur ad custodiam omnibus hominibus. 3. Ρraeterea . Hominibus angeli ad custodiam d Putantur, ut per eos mantaucantur ad vitam aeteris nam , & ut incitentur ad bene operandum , & m niantur contra insultus daemonunii: Sed hominis praesciti ad damnationem. nunqu m perveniunt ad vitam aeternam : Infideles etiam, etsi interdum bona opera faciant , i non tamen bene faciunt : quia non recta intentione taciunt : Fides enim intenti

nem dirigit , ut Augustinus dicit. in ρω fat. in PDI. 3I. eiri med. to. 8. J Antichristi etiam advenistus erit fecundum operationem Satanae , ut dicitur ad Thessal. 2. Non ergo omnibus hominibus angeli ad custodiam deputantur. Sed Contra est auctoritas Hieron. supra inducta , c ar. a. bM. qu. in arg. sed eon. qui dicit, quod tin quaeqMe anima ad sui custodiam habet angeliam de

292쪽

QUAEST. CXIII. ART IV. et 7

Respondeo dicendum, quod homo im statu vitae iis stius constitutus est quali in quadam via, qua debet tendere ad patriam . In qua quidem via multa perieula homini imminent, tum ab interiori, tum ab exteriori , secundum illud Psal. I I. In via hae , qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. Et ideo sicut hominibus per viam non tutam ambulantibus dantur custodes ri ita & euilibet homini, quamdiu viator es , euflos angelus deputatur: sitiando aurem iam ad remrnum ζωα persenerit , fam non habebit angelum mistodem ; sed habebit in regno ange- Itim eonregnantem, in inferno daemonem punientem. Ad primum ergo dicendum , quod Christus , secundum quod homo, immediate regulabatur a Verbo Dei . unde non indi fiebat custodia ani elorum . Et iterum secundum animam erat comprehensor ;sed ratione passibilitatis corporis erat viator. Et secundum hoc non debebatur ei angelus custos , tamquam superior , sed magis minister , tanDam inseqrior. Unde dicitur Matth. ψ. quod accesserunt aena geli, oe mini rabant ei.. , Ad secundum dicendum, quod homo in statu innocentiae non patiebatur aliquod periculum ab interiori r quia interius erant omnia ordinata , ut supra dictum est; c ρω. 93. are. ad 3. J sed imminebat ei Periculum ab exteriori propter insidias daemo-xum 4 iut rei probavit eventus : Et ideo indigebat custodia angelorum . Ad tertium dicendum, quod sicut praestiti, & infideles, & etiam Antichristus non privantur interi xi auxilio naturalis rationis; ita etiam non priva tur ex eriori auxilio toti naturae humanae divinitus conc o, scilicet custodia angelorum; per quam etsi non iuventur quantum ad hoc quod vitam aeternam bonis operibus mereantur, iuvantur tamen quantum ad hoc quod ab aliquibus malis retrahuntur, quibus& sibi ipsis, S aliis nocere possent. Nam& ipsi daemones arcentur per bonos angelos , ne noceant , quantum volunt. Et similiter Antichristus non tam tum nocebit, quantum vellet. i .

APPENDIX.

EX arta babes primo : quomodo per rationem mstendas, merito sacram scripturam , & Papam Sixtum quintum , vide hoc infra ρ. III. ar. q. v. innuere , quod Christus habuit angelum custodem . Hoc autem illa passim facit in evangeliis , ut de puerum Christum natum angelo pastoribus annuu-

293쪽

us APPENDIX AD ART. IV.

ciante , Ltis. a. de angelo Christi translationem ire AEgyptum , indeque regressum iubente, Mat. a. angelo Christum in horto confortante, Lum ΣΣ. ita, ut ex his, aliisque locis, concludere possimus, quoaillud Matth. 4. Accesserunt angeli, o mini abanari, intelligatur, non solum tunc in deserto factum rsed etiam per hoc denotetur ubique fuisse executi

ni mandatum iuxta opportunitatem negociorum circa Dominum Salvatorem occurrentium . Ex quo etiam loco non solum angelum unum custodem Christo datum intelligimus, sed& plures. Si enim mul iis , eisque dignioribus Angelis tanq-m custodibus Beatissim L Virgo Maria ess gnata fuit, ut B. Anselmur , Bernandus , 3e plerique alii patres pie admodum tradiderunt , multo magis de Christo domino id sentire nobis convenit. Sed, sicut inter illos mul

tos unum prae caeteris Gabrielem scilicet, curam B.

Virginis maximam ex commissione divina suscepisse Der Evangelium constat, illi etenim in conclavi eo Iestium contemplationum deditae multa se luce conspicuum visibiliter exhibet , eam novo salutationis genere convenit , atque animo solicitam , quasi in eius intima familiaritate versatus , proprio nomine sibi notissunam appellat, pavoremque Ponere rogat, M obtestatur. Ipsi insuper verecunde simul, & prudenter interroganti r quomodo fieret, ut Virgoco ciperet, & pareret, dulci, & familiari colloquio re pondit , ac de Virginitate obortum scrupulum gratiose exemit, Lucia. ita de Salvatore nostro excerulantiori modo dicere possumus , & hunc intelligere angelum Chiisti custodem, de quo haec est D. ih mae ad primum responsio . Seetincla habes : quom do per rationem ad tertium ostendas, dictum Christi Matth. I 8. Angeli eortim , posse extendi ad inmrendum, quod angeli etiam singillatim dantur infidelibus . Additur, quod, sicut beneficium comm

me, quod tamen corporale est, largitur etiam reprobis , Diem sciὲieet suum faeientis etiam Oriri super

malos , Matth. quinto , multo magis de beneficio communi, quod praesertim spirituale est , idipium sentiendum . Clarum etiam in scripturis est , quod

collegio malorum datur angelus in custodiam, puta de angelo Persariam , Graecorum, DanieI. IO. licet

expresse non habeatur ibi, quod singuli singulis cmstodiendis gnentur . Nihilominus ex his potest argumentari quis ad concludendum propositum , ut consideranti patet. Vide articuli primi, fecundi, seertii avenaicer. Tertio vides : quomodo ex his,

294쪽

Uerum angelus deputetur homini ad eufodiam a sua nativitate .

AD inlinium sic proceditur . Videtur , quod an

gelus non deputetur homini ad custodiam a sua nativitate . Angeli enim mittuntur in ministe rium μορter eos , qui haereditatem salutis eviunt , ut Amines. ad Hebr. I. dicit : Sed homines incipiunt haereditatem capero salutis , quando baptizantur . Ergo angelus deputatur homini ad custodiam a tempore baptismi, & non a tempore nativitatis. a. Praeterea. Homines ab angelis custodiuntur, i quantum ab eis illuminantur per modum doctrinae: pueri mox nati non sunt capaces doctrinae ; quia non habent usum rationis . Ergo pueris mox natis non deputantur angeli custodes. Praeterea. Pueri in materno utero existentes h bent animam rationalem aliquo tempore , sicut &post nativitatem ex utero: Sed cum sunt in mater rio utero , non deputantur eis angeli ad custodiam , ut videtur ; quia neque etiam ministri Ecclesiae eos Sacramentis imbuunt. Non ergo statim a nativitate hominibus angeli ad custodiam deputantur. Sed Contra est, quod Hieronymus dicit, cloe. eirami. a. hae ας quae'. in argum. sed eone. quod un 'stusque anima ab ortu natisitatis habet in m diamstis angelum deputatum.

Respondeo dicendum , quod, sicut origenes dicit super Matth. c ho. 6. ad M. super hoc est duplex

opinio. .idam enim Misrunt, quod angelus ad euinstodiam hominis deputatur a tempore baptismi: Hi vero, quod a tempore nativitatis. Et hanc opinionem Hieron. loci mox raj. J appro bat, & rationabiliter. Beneficia enim, quae dantur homini divinitus, ex eo quod est Christianus , incipiunt a tempore baptismi: sieut perceptio Eucharistiae, & alia huiusmodi . Sed ea, quae providentur homini a Deo , inquantum habet naturam rationalem, ex tunc ei exhibentur, ex quo nascendo talem naturam aecipit: Et tale beneficium est custodia angelorum, ut ex praemissis patet . c are. I. oe 4. θυ.

o. Unde satim a nativitate habet homo angestim ad Di ctifodiam deputatum. Ad primum ergo dicendum , quod angeli mittuntur in ministerium , emcaciter quidem propter eos sola,s, qui bae, editum eviunt salutis , si consideretur

295쪽

g, OUAEST. CXIII. ART. V.

tur ultimus e dius custodiae, qui est perceptio has reditatis : Nihilominus tamen est aliis ministerium ange orum non subtrahitur quamvis enim in eis hanc efficaciam non habeat, quod perducantur ad δε-

Iutem : eclicax tamen est circa eos angelorum mini sterium, inquantum a multis malis retrahuntur.

Ad secundum dicendum , quod ossicium custodiae ordinatur quidem ad illuminationem doctrinae, si eut ad ultimum, & principalem effectum. Nihilominus tamen multos alios effectus habet , qui pueris con petunt , scilicet arcere daemones, & alia nocumentatam corporalia, quam spiritualia prohibere. Ad tertium dicendum , quod puer , quamdiu est

in materno utero , non totaliter est a matre separatus ; sed per quandam colligationem est quodammodo adhuc aliquid ejus : sicut & fructus pendens in arbore est aliquid arboris . Et ideo probabiliter dici potest, quod angelus , qui est in custodia matris , custodiat prolem in matris utero existentem :Sed in nativitate, quando separatur a matre , a e Ius ei ad custodiam deputatur, ut Hieronymis dicit. c loci in arg. sed coni. cu.

EX arti . habes primo: quomodo per rationem instendas , scripturam sacram merito innuere , quod angelus custos a nativitate datur . Hoc autem videtur innuere Matth. I 8. Angeli eorum semper vident , &c. Loquitur enim ibi de AngeIis parvulorum, nec videtur major ratio, quod detur parvulis custos Potius post unum diem, mensem, vel annum a nativitate : quando scilicet parvuli sunt per se magis accedentes ad usum liberi arbitrii, quam moN a. nativitate, quando magis aliorum custodia egent, uis pote ab eius usu remotiores. Immo probabilius eadem ratiotae est contrarium , quod & illa scriptura innuit, si adiungatur Hieronymus. Hunc ita loquelitem approbat Papa Sintis .intus infra quo. III rei ιiculo append. ipsam ibi exponena sic : Magna es dignitas animariam, ut unaqu qtie habeat ab ortu natiυitatis in eufodiam sui angelum delegatum. Nota ly ab ortu natiυitatis , quoniam pex hoc dexiotat Hieronymus , quod tale beneficium confertur homini . inquantum homo , non inquantum Chri,1tianus. Non enim ab urtu nativitatis unusquisque, etiam futurus Christianus, baptismum suscipit. cum tamen unusquisque ab illo tunc esse homo ab aliis separatim existens incipiat. Si ergo consertur homi-

296쪽

ini, ut homo , & infidelis etiam est homo , sequitur , per illam auctoritatem Hieronymum velle , quod etiam infideli cuique Angelus custos ab hora nativitatis datus fit , si enim dari hoc beneficium homini , ut Christiano, sentiret, dicere potius d ,huimet a baptismo . Benescia namque data homini ,

tir sdeIi , a baptismo incipiunt , saltem in potentia

Proxima viae. Sic namque dantur tunc alia sacram euinta puerulo baptizato, inquantum iam per baptismum initiatur sibi via ad omnia sacramenta . Tunc ergo alia suscipit in voto, non desiderii proprii, cum usum liberi arbitrii , & consequenter votum huius. Non habent, sed in voto viae, non quia initium viae est idoneitas quaedam, ac praeparatio , sicut votum ad tendendum in quemcumque locum, ad quem via de se conducit. Suscipere igitur in voto tali alia sacramenta potest puerulus, & revera sic suscipit, cum bapti Eatur, non autem impiismum. Hunc enim non attingit neque voto desiderii proprii , neque voto

viae, cum utroque careat . Nam & usum liberi arbitrii , quo desideratur aliquid tale , non habet, &nullum est sacramentum , quod via sit ad baptismum , quo initiatus puer possit dici baptizatus in voto viae. Hinc est, quod salvari, non potest puerulus, nisi ba

men, etiam quod actualiter Eucharistiam non suscipiat , potest salvari, ibidem dist. ead. 'fulii in aI

quatenus. Unde Concilium Trideminum , Sessi. ΣΙ- capit. Denique docet , parvulas tisti rationis earem

res nulla obligari neeuptate ad sacramentalem EG-ehari ne communionem. Haec ibi. Item ca. q.

dixerit , parvulis , antequam ad annos di feretionis pervenerint , necessariam esse EuehariRiue communi nem, Anathema se . Haec ibi. Ex praemissis luitur habes, quod diversimode, quoad pueros, intelligendum sit ly Nise quis renatur fuerit ex aqua , &c- Dan. 3. & ly. Νis manducaυeritis carnem fili hominis , &c. Joan. 3. Haec dicta sint ad recte inte eretandum D. Thomam hic in corpore, dicentem , enescia, ἰηιae dantur homini ex eo , quod Christantis , incipiunt a tempore bant i , sicut pereeptis

Eucharisiae . Nota etiam ex Hieronymo ly magna dignitas , quoniam non solum angestos, ut sunt natura multum nobis superiores, sed etiam ut coelestes , S diuina facie iustiter fruentes ; sed etiam ut singulos singulis, non unicum pluribus nobis dare custodes, de seniores, pqdagogos, consideravit ibi Hieronymus et S horum omnium considerationem importavit perly magna dignitas. Nota ly animarum , quod non Tom. IR. N de

297쪽

QUAEST. CXIII. ART. VI.

de illis secundum gratiam consideratis loquitur, sed tantum secundum naturam calioqli in solis Christia. iiis daretur custos , secundum Hieronymum , quod supra ex illo improbatur & dic: Si animae secundum naturam tantum consideratae sint adeo dignae, quid de illis ipsis secundum gratiam consideratis est sentiendum I dii id de illis ipsis secundum gloriam 'Ex Hierony. itaque habes, quod Evanuelium Matth. I 8. Angesi eorum , &c. tales, qui dicti sunt, sensus habet . Geundo habes : quomodo per rationem rivangelii locum praedictum, pro quanto innuit in n tivitate dati custodem, &intelligas, & declares, &probes. Tertio vides: quomodo ex his vicissim A, gelica haec doctrina, &c.

orum angelus eusos quandoque deserat

hominem a

AD Sextum sic proceditur . Videtur, quod angelus custos quandoque deserat hominem , cuius custodiae deputatur. Dicitur enim IerisI. ex perimna an Melorum : Cura Dimus Nab Ionem , ω non curatae derelinquamus ergo eam . Et Is I. Auferam. Iepem eius, o erit in cone cationem: inos

angelus: sed Deus aliquando hominem derelinquit, secundum illud Psalm. a I. Deus Deus meus respice. in me, quare me dereliquisi' Ergo multo magis an- .selus custos hominem derelinquit.

e. 3. e in med. Angeli cum sunt hic nobisetim, non sunt in coelo: sed aliquando sunt in coelo. ergo liquando nos derelinquunt. Sed Contra . Daemones nos semper impugnant , secundum illuψ I. Petr. I. Ad Uarius υeser diambolus , tanquam Ieo rugiens , circuit quaerens quem Bevoret . Ergo multo magis boni angeli semper nos custodiunt. Respondeo dicendum , quod custodia angeli , ut ex supradictis patet, ar. 2. hu. qu. 9 est quaedam xecutio divinae providentiae circa homines facta . Manlieitum est autem , quod nec homo , nec res aliqua totaliter divinae providentiae subtrahitur. Imquantum enim aliquid Participat de esse, intanturusu,

298쪽

subditur universali providentiae entium. sed inta tum Deus secundum ordinem suae providentiae die, tur hominem derelinquere , inquantum permittit hominem pati aliquem desectum vel poenae , vel culinpae . Similiter etiam dicendum est , quod angelus custos nωnquam rotaliter dimittit hominem ; sed ad aliquid interdum eum dimittit ἔ prout scilicet non impedit, quin subdatur alicui tribulationi , vel e iam quin cadat in peccatum, secundum ordinem divinorum iudiciorum . Et secundum hoc Babylon , R domus Israel ab angelis derelictae dicuntur: quia

angeli earum custodes non impediverunt , quin tribulationibus subderentur.

Et per hoc patet solutio ad Primum , 3c Secundum.

Ad tertium dicendum , quod angelus , etsi intem

dum derelinquat hominem loco , non tamen dereis linquit eum quantum ad effectum custodiae r quia etiam cum est in coelo, cognoscit quid circa hominem agatur: Nec indiget mora temporis ad motum

Iocalem, sed statim potest adesse.

APPENDIX.

EX artic. habes primo: quomodo per rationem mstendas, recte scripturam sacram insinuare, quod angelus custos nunquam totaliter deserit hominem sibi commissum. Hoc autem dixit Exod. 23. Eree e go mittam angrium meum, qui praecedat te, ει -- sodiae in via , in introducat in locum , quem πα- paravi, observa eum , O audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet te, eum peccaveris . Haec ibi . in textu cuiusdam vetustae bibliae,

quam ego vidi, & legi , invenitur ly Te, quamvis

in nulla alia , quam vidisse meminerim , inveniatur , ideo sub correctione omni meliori modo, quo potest, servato, locum hunc ad propositum ostendendum cum ly re adduxi. Biblia haec cum glossa ordinaria, Ninterlineari magnis characteribus, constat, S reservatur Venetiis in libraria conmuni a sinistris conventus Sancti Dominici de Castello. Porro, si v rus textus cum ly te sit legendus , expresse constat,

Lacram scripturam asserere, quod angelus custos non deserit hominem peccatorem, S tunc exponitur textus sic , nec angelum contemnendum putes , quia non dimittet te, cum peccaveris. Hoc etiam . Non putes, an Relum esse contemnendum ex eo , quod te peccantem non dimittet omnino, quia nec ego con

299쪽

mri dImittam. Unde ibi immediate sequitur , ω es meum in illo. Quasi dicat : In hoc angelus Iosabisse nomini meo, dum te peccantem non

dimittet , R ideo non erat ex hoc conteis seriendus.sicut nec nomen meum ex tali patientia

cζMemne um . Et quare tandem p Quia talis In dimissio tui ab angelo custode , sit contemnatur, n majus iudicium contra te demum TovenIet , si- ut , meum non dimittet nunc omnino hominem

Deccantem, si contemnatur, ad malus iudic1um eis insi Deccatori. Pro clariori h usus no

ta rudi Apostolum Ro. a. ad hujusmodi pro ire

1 uentem; aeqn diυitias bonitatis ejus , or patrem . oe Ionganimitatis eontemn3s ' Ignoras, quo-m

h OPS ei ad poenitentiam te adducit Setur:

dum autem duritiam tua' , .mpoen te- Ttb Laurigas tibi iram in die irae; γ 1Us mdicis Dei . xoortionaliter ergo, si bonitas angeli ex eos quodn erit omnino eccantes, contemnatur , In ma- ut: eontemnentis vehementer cedet , PT

monet Deus Israelem , ut hanc angeli bonitatem Ion contemnat, sed ut magis hanc admiretur, & ex tali beni nitate sic reverenter considerata ad poenitentiam adducatur ardentius . Pro quorum oleniori vide Veritates aurcas super legem veterela. rad. a 3. eonci. I. Caeterum, si ly te non sit de te

2,aII tendit locus ille ab praesenti articulo . Inmmuat tamen scriptura in principio dictum alibi; sei Iicet Isai. 62. Supeν muros tuos Hierusalem eonfit custodes, rota die, ac nocte, in perpetuum non tace-hunt. Si de bonis pastoribus, ac praedicatoribus reos oectu peccantium id verificatur , quod scilicet non tacebunt unquam a vocandis illis , multo magis de Lanctis angelis in maiori charitate iam confirmatis. insinuatur&id primae Petr. quinto; Adυersarius v Rer diabolus eircuit quaerens, quem devoret . S uuam diabolus ex invidia motus desistit ab imo Enatione bonorum, multo magis angelus ex chari tate motus nunquam desistet a custodia etiam pec

300쪽

QUAEST. CXIII. ART VII. 28sARTICULUS VII. 339

Utrum angeli doleant de malis eo um , quos e odiunt .

a. d. II. q. I. a. s.

AD Septimum si e proceditur. Videtur , quod a geli doleant de malis eorum, quos custodiunt. Dicitur enim Isai. 33. Angeli meis amare sebant e Sed fletus est signum doloris , & tristitiae . Ergo angeli tristantur de malis hominum , quos cust

diunt a

c I. I 4. de ciυ. Dei, cap. II. a med. t . I. de his, quae nobis nesentibus aceidunt : Sed perditio homianis custoditi est contra voluntatem angeli instodis. Ergo tristantur angeli de perditione hominum.

ita poenitentiae contrariatur peccatum : Sed angeli gaudent de peccatore paenitentiam agente, ut habetur Luc. II. Ergo tristantur de iusto in peccatum cadente.

strum primitiarum, &c. dicit Gloss. Ordin. Origenistrabuntur angeli in iudieium , utrum ex ipsorumne ligentia , an hominum ignaina Iani seni : Sea quilibet rationabiliter dolet de malis , propter quae in judicium tractus est. Ergo angeli dolent de pec

catis hominum.

Sed Contra. Ubi est tristitia, R dolor , non est perfecta felicitas. uude dicitur Apocal. a I. Mors u rea non erit, neque luctus, neque clamor, neque ia-Ius dolor: Sed angeli sunt perfecte beati . Ergo de nullo dolent. - Respondeo dicendum, quod AngeIi non dolant ne que de peceatis, neque de poenis hominum. Tristitia enim, & dolor, secundum Aug. cloe. ein in ar. 2. non est nisi de his , quae contrariantur voluntati αNihil autem accidit in mundo, quod sit contrarium voluntati angelorum , & aliorum beatorum : quia voluntas eorum totaliter inhaeret ordini divinae i stitiae: Nihil autem fit in mundo, nisii quod perdivinam iustitiam fit, aut permittitur. Et ideo, sin pliciter loquendo, nihil fit in mundo contra Volu tatem beatorum. Ut enim Plii Ios. dicit in 3. Ethioc e. r. ad fin. to. I. illud dicitur simpliciter volu tarium, quod aliqais vult in particulari, secundum

N a quoa

SEARCH

MENU NAVIGATION