Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

aem est superius patiente , ut Augustinus dieiC 3α super Genes. ad lueram. c 3. Ergo daemones non subiiciuntur actioni corporum

coelestium. Respondeo dicendum , quod circa daemones fuit rei. pux opinio. Prima Peripateticorum , qui posuerimi,uaemones non esse: sed ea, quae attribuuntur daemonibus, secundum artem necromanticam, fieri virtute coelestium corporum . Et hoc est, quod August.

ao. de ei v. Dei c-H. introducit dictum a Porphyrio, quod fabricantυν in terea ab hominibus potesates idoneasderum Nariis ' diibus exequendi . Sed haec positio est manifeste falsa . Experimento

enim scitur, multa per daemones fieri, ad quae nubio modo virtus coelestium corporum sumceret e P ta, quod arreptilii loquuntur lingua ignota ς quod recitant versus , Se auctoritates, quas nunquam stuverunt; quod necromantici faciunt statuas loqui moveri; similia. Ex quibus Platonici moti fuerunt , ut ponerent daemones esse animalia eorpora aerea, animo passis, ut ab Apuleio dictum Augustinus introducit 8. de civit. Dei. c prine. rom. I. Et haec est si eunda opinio et secundum quam diei posset, quod die- mones hoc modo subduntur corporibus coelestibus ,

sicut & de hominibus dictum est. c ari praee. Sed hec opinio, ut ex superioribus patet , ca. est falsa.

Dicimus enim , daemones esse substantias intellectuales corporibus non uniins . Unde patet , quod non subduntur a tioni eaeIesivm eomorum , neς pose . nec per aeridens, nee directe , me indirecte. . Ad primum ergo dieendum , quod hoc . quot da, mones secundum certa augmenta lunae homines Vexant, contingit propter duo. Primo quidem ad boequod infament creaturam Dei, scilicet lanam , ut Hieron. c sn e. 4. Mareb. λβ & Chrysost. cho. 38. in mith. e. I7. dicunt. Seeundo , quia cum non possint operari , nisi mediantibus naturalibus virtutibus, ut supra dictum est, rio. a. q. in suis operibus considerant corporum aptitudines ad effectis intentiu . Manifestum est autem , quod cerebrum humidissimum est omnium partium corporis, ut Aristoteles dicit r c lib. de s n. γ vigil. cap. I. post med. tom. a. Et ideo maxime subiicitur operationiiunae , quae ex sui proprietate habet movere humorem. Iu cerebro autem perficiuntur vires animales. Et ideo daemones secundum certa auqmenta lunae

.Perturbant hominis Phantasiam , quando considerant

342쪽

Eerebrum ad hoc esse dispositum. . Ad secundum dicendum , quod daemones advocati incertis constellationibus propter duo veniunt. Priamo quidem, ut homines in hunc errorem inducant, ruod credant, aliquod numen esse in stellis. Seeun-o , quia considerant secundum aliquas certas conis stellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus, pro quibus advocantur. Ad tertium dicendum , quod, sicut August. dieit civit. Dei, c cap. 6. a med. to. I. Daemones aurciuntur per varia genera lapidum, herbarum, m

mimatia cibis, sedωt Dirisus segnis; inquantum sci-1icet haec eis exhibentur in signum divini honoris , cur apii sunt cupidi.

EX arti habes primo : quomodo per rationem imterimas haeresim Menandri, qui Magiae tantum tribuit, ut angelos nullo pacto aliter vinci posse as. seruerit, quam magicscuiusdam artis disciplina. Η resis enim est: quia, ultra alias falsitates, ponit, liberum arbitrium daemonum posse cogi a constellationibus , sub quibus observatis magicae artis professores invocant daemonia. Simile quid inferre V luit, opinor, Carpocrates, quando magicam artem palam esse exercendam docuit, amores , caeteraque eonficiendo per Gmniorum visitones, &daemones asesesibres . Quod si voluit , habes , quomodo per rationem articuli ipsum reiicias . Csterum Mathem licorum, S maleficorum errores , & scelera multa,

vide in Gabriele Prateolo tit. Μathemaeisi , & C. de Malon Θ Μathemat. & in Constit. Papae Sini

inti, sup. a. I. p. & a. praesenti, ut nunc dicetur ,α II 6. M. I. app. Soeundo habes ζ quomodo per rationem ostendas , quatenus supponunt , daemones non cogi Per coelestia corpora, infrasu iptas auctoritates merito damnare praedictos errores . videlicet. Auclaritatem Lev. t 9. Non desinetis ad magos, nediabariodis Histita scibitemini , ut polluamini per eos.

Item ibi c. ao. Anima, W- declinaverit ad magos , in ariolos , oe fornieata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam, . i=Mersistam tuam de m dio popvili Di . Item a multis conciliis in libro dein Cretorum , 26. q. a. 3. q. s. sub nomine vel mago Tum, vel mathematicorum, vel ariolorum , vel λω tilegorum , vel , &c. Item a Papa Sixto in sua Constit. ut supra ar. 4. Praenunt*rando magias diver

343쪽

s 16 APPEND. AD ART. V.

sorum, daemones per corpora, vel alias stringi , ut ire quasi declaratio amplior fecundi , tertiique arguanenti in litera , credentium , quod sic. Sunt tiam inanes quidam homines, & curiosi , vel i--,, pii , & irreligiosi, qui futurarum , & occultarum m aliarum rerum notitiam adeo anxie habere student , ,, ut ob eadem praecognoscenda , & investiganda iα,, divinae legis ostetitionem multipliciter incurrant. ,, Alii eWim Geomantiae, Hydromantiae, Aeroman- ,, tiae, Pyromantiae , Onomantiae , Chiromantiae , ,, Nec mantiae , aliisque sortilegiis, & suoerstiti , , ilibus, non sine daemonum saltem occulta societate, ,, aut tacita pactione, operam dare seu illis, ac so ,, albus illicitis Taxillorum, granorum triticeorum, se vel fabarum iactu uti non verentur. Alii vero a- , , liquas pristinae, & antiquatae, ac per crucis victo- ,, riam prostratae idololatriae reliquias retinentes quia

,, busdam auguriis, aruspiciis, similibusve signis, &,, vanis Observationibus , ad futurorum divinati nem intendunt. Alii item sunt , qui cum morte

,, Mus ineunt, & pactum faciunt cum inserno, qui

,, similiter ad occultorum divinationem , ad inve- ,, utendos thesauros, vel ad .alia facinora perpetra

da , etiam expressa cum diabolo pactione facta ,

, , in manifestam suarum perniciem animarum, ne- ,, farias magicae artis incantationes , instrumenta , ,, & veneficia adhibent, circulos, & diabolicos ch ,, racteres describunt ό daemones invocant, aut co sulunt, ab eis responsa petunt, aut accipiunt: eis preces, & thuris, aut aliarum rerum summenta , ,, seu lassumicationes aliave sacrificia offerunt, ca ,, delas accendunt, aut rebus lacris , vel sacrame ,, tis, aut sacramentalibus sacrilege abutuntur, ado,, rationis, genuflexionis , aut quaevis alia impi D tatis obsequia praestant, cultum, venerationemve,, tribuunt, aut annulum , vel specul viri, aut par-

,, vas phialas sibi fabricant , aut fabricari curant , ,, ad daemones in eis alligandos , seu includendos , ,, ut putant, ad responsa ab ipsis inde petenda , aut ,, habenda . Alii praeterea etiam in corporibus o ,, sessis, vel lymphaticis, & phanaticis mulieribus ,

,, daemones de futuris , vei occultis rebus , aut fa- ,, elis exquirunt , ut merito ab eis , quos dominus se in Evangelio tacere imperavit, vanas, mendaces. ,, que reierant responsiones. Alii quoque praestigi ο, tores , frequentius vero muliereulae quaedam su- ,, Perstitionibus deditae , in phialis , seu vasculis νου, qua senis , vel in speculo accensis candelis , e-

, tiam benedictis, sub nomine Angeli sancti, & M

344쪽

libi, diabolum omnium malorum satorem lappli-

ces adorantes, vel in unguibus , aut palma m D nus, quandoque etiam oleo perunctis, eundem o-

,, mnium fallaciarum architectum orant, ut simili- ,, ter futura, vel occulta quaevis per spectra, &a is Parentes imagines, seu phantasticas visiones , sibim ostendat , aut ab eodem patre mendace diabolom aliis incantationibus , aut variis superstitiosis o D servationibus, futurorum, & occultorum huiusmo- ε,, di veritatem quaerunt , & hominibus praedicere contendunt . Quorum omnium , quos supra enum meravimus, consimilis impietas parem exitum ha-m bet, nimirum quod daemonis praestigiis, ac dolis, is tum qui divinant , tum qui divinationem expe- ,, linit , illusi , ac delusi miserrime reperiuntur . M Itaque cum futuros eventus in seipsis considerare,

M antequam fiant, sit Dei proprium, illud necessam rio consequitur , ut astrologi , & alii praedicti , ,, qui huiusmodi futura praenunciare, aut praenoscem re quocunque modo L nisi Deo revelante au-m dent, iniurie, atque impudenter , quod Dei est, D sibi assumant, & usurpent . Sic fit, ut , dum ab ,, eis, quod solius est creatoris, I'rperam creaturis,, tribuitur, divina Maiestas graviter laedatur, fideis, integritas violetur , & animabus pretioso Christi,, sanguine redemptis pestis, atque exitium importe- ,, tur c γ infra. Nos igitur, quL pro nostro p ,, storalis ossicii munere , &c. c tit δερ. a. V m lentes quoque praHictae falsae credulitati, ac huius- ,, modi illicitarum divinationum, & superstitionum ,, detestabili studio , R execrandis flagitiis , atque impuritatibus oecurrere, ut de Christiano populo,, merito dici possit , quod de antiquo Dei populo M scriptum est: Non est augurium in Iacob, neque is divinatio in Israel , hac perpetuo valitura constia, , tutione Apostolica auctoritate statuimus, &c.c ux,, Dp. a. 4- , Prohibentes omnes, & singulos libros ,, Sc. c ut Iup. ibi necromantiae , artis magicae , ,, aut in quibus sortilegia , veneficia, auguria, au- spicia, execrabiles incantationes, ac superstitiones,, continentur c .supra in memorato indice , M vide de hoe indice q. II 6. a. I. v. interdictos sub ,, censuris , & pqnis in eo contentis a quibuscunque ,, Christi fidelibus legi, aut quomodolibet retineri, ,, sed illos episcopis, & ordinariis locorum, vel in is quisitoribus praedictis praesentari, & consignari de-j, bere . Et nihilominus eadem auctoritate staturu,, mus, & mandamus, ut contra scienter legentes ,

345쪽

Ioniium praedicta , tum , quia ad multa valent si villatim ponderata , tum , quia sic facilius viderenuisque potest, & quantum noceat credere , daemones cogi per astra, vel similia posse, &quantum huiusmodi noxiam credulitatem iure abominetur thronus Apostolicus. Facient etiam praedicta ad qu.s6. ara. &c. ubi de superstitione multiplici tractatur, A ad quaestionem ibi de idololatria, quoniam superstitio , ac magia fundatur super idoIolatriam, ut extiteris Papalibus supra colligitur. Tertio habes: quomodo per rationem praemissas auctoritates, pro quadito daemones non posse per corpora constringi, idest

actioni illorum c ut non subdi , indicant , MintelIi as , & declares , & probes . uuarto vides :quomodo ex his vicissim Angelica doctrina praesens

declaretur, atque confirmetur.

Uirum eorpora caelesta imponant necessitatem his , quae eorum actioni subduntur .

AD Sextum sic proceditur. Videtur, quod corpora cilestia imponant necessitatem iis , quae eorum actioni subduntur . Causa enim suffcienti posita, nec elle est effectum poni : Sed corpora cflestia sunt suffciens causa suorum effectuum . Cum igitur corpora cflestia cum suis motibus, & dispositionibus

ponantur, sicut ex necessitate entia, videtur, quod effectus corum ex necemitate consequantur. a. Praeterea . Effectus agentis ex necessitate sequiatur in materia, quando virtus agentis tanta fuerit, quod possit sibi subiicere totam materiam : Sed i ta materia in seriorum corporum subjicitur virtuti coelestium corporum , tanquam excellentiori . Ergo ex necessitate effectus cilestium corporum recipitur in materia corporali. 3. Praeterea . Si effectus coelestis corporis non ex necessitate proveniat, hoc est propter aliquam causam impedientem : Sed quamlibet causam corpoream, quae impedire posset effectum coelestis corporis, necesse est reduci in aliquod coeleste principium ;cum coelestia corpora sint causa omnium , quae hic fiunt . Ergo cum & illud cfleste principium sit necessarium , sequitur , quod necesse sit impediri es-fectum alterius corporis cetlestis: Et sie omnia, quae

346쪽

hic contingunt, ex necessitate eveniunt.

Sed Contra est, quod Philosophus dicit in lib. de somno, & vigil. c. sve Iib. de diisn. pre som. qui Π.Ii annectitur e. a. to. 2. quod neque eortam, quae in comoribus sunt, signorum coelestum, velut aquarum ,

in υentorum , inconveniens es multa non menire . Sic ergo non omnes effectus coelestium corporum ex necessitate eveniunt .

Respondeo dicendum , quod ista quaestio partim quidem absoluta est secundum praemiisa, partim autem di multatem habet. Ostensum enim est , c art. 4. δέ. qu. quod quamvis ex impressione corporum c testium fiant aliquae inclinationes in natura corporali s voluntas tamen non ex necessitate sequitur has inclinationes : Et ideo nihil prohibet per voluntariam actionem impediri esse tum c testium corporum, non solum in ipso homine , sed etiam in aliis rebus , ad quas hominum operatio se extendit.

Sed nullum tale principium 4nvenitur in rebus naturalibus , quod habeat libertatem sequendi , vel non sequendi impressiones cslestes . Unde videtur , quod in talibus ad minus omnia ex necessitate proveniant , secundum antiquam quorundam rationem ς qui supponentes , omne quod est, causam habere , M quod posita causa ex necessitate ponitur effectus, concludebant , quod omnia ex necessitate conti Fant . Quam quidem opinionem refellit Aristoteles in sexto Metaph. c tex. I. to. 3. secundum duo , quae ipsi supponunt. Primiam enim non est verum , quod , posita quacunque cauta , necesse sit effectum pocli . Sunt enim quaedam causae , quae ordinantur ad suos effectus non ex necessitate, sed ut in pluribus ; quae quandoque deficiunt in minori parte: Sed . quia huiusmodi causae non deficiunt ire minori pa te, nisi propter aliquam causam impedientem , videtur adhuc praedictum inconveniens nou vitari r quia & ipsum impedimentum talis causae ex neces.sitate contingit . Et ideo secundo oportet dicere , quod omne, quod est Per se, habet causam ; quod

autem est per accidens , non habet causam ; quia noti est vere ens, cum non sit vere unum. Album enim causam habet , similiter & musicum : sed ,-bum musicum non habet causam ἰ quia non est vereens , neque vere unum . Manifestum est autem , quod cinita impediens actionem alicuius causae ordi natae ad suum effectiim ut in pluribus , concurrit ei interdum per accidens: Unde talis concursus non

habet causam, inquantum est per accidens: Et pr

347쪽

Dter hoc , id quod ex tali concursu sequitur , nolixeducitur in aliquam causam praeexistentem , ex qua ex necessitate sequatur : Sicut quod aliquod eorpus terrestre ignitum in superiori parte aeris generatur, & deorsum cadat, habet causam aliquam vi tutem e testem: Et similiter etiam quod in superficie terrae sit aliqua materia combustibilis, potest reduci in aliquod coeleste principium: Sed quod ignis cadens huic materiae occurrat , & comburat eam , non habet causam aliquod coeleste corpus , sed est

Per accidens.

Et sic patet , quod non omnes esse ius coelestum eorporum sunt ex neces ate. Ad primum ergo dicendum , quod corpora coelesia sunt causa in seriorum effiatuum mediantibus causis particularibus inserioribus , quae deficere pos. sunt in minori parte. Ad secundum dicendum, quod virtus corporis edi Iestis non est infinita. Unde requirit determinatam dispositionem in materia ad inducendum suum esse-etum, & quantum ad distantiam loci , & quantum ad alias conditiones. Et ideo sicut distantia loci im-Pedit effectum coelestis corporis ; c enim Sol eundem caloris effectum. habet in Dacia, quem hahet in AEthiopiab ita & grossities materiae, vel Di- Miditas, aut caliditas , aut alia hujusmodi dispositio impedire potest e flectum corporis coelestis. Ad tertium dicendum , quod licet causa impediens effectum alterius causae reducatur in aliquod coeleste corpus , sicut in causam ; tamen concursus duarum causarum, cum sit per accidens, non red

annia de necessitate absoluta evenire . Non tantum euim in rebus voluntariis hoc falsum comprobatur in praesenti: sed etiam in rebus aliis, ad quas ope- Tatio hominis se extendit , & in rebus ex concursu Per accidens duarum causarum contingentibus . S cumio habes: quomodo per rationem ostendas, hanc merito damnari a , &c. q. I9. a. 8. 9 q. 22. a. q. Ι-tem tertio habes: quomodo per rationem Ostendas, .

Philotophum Jure significasse nobis , quod non im-Ponunt necestitatem corpora coelestia omnibus his , quae ipsorum actioni subduntur. Hoc autem siqui ficavit

348쪽

QUAEST. CXVI. ART I. 333

eavit in ii. de ibm. k vig. c. a. ssic: Neque eortim , qtiae in eorporibus sunt , signorum eglesium , velat aquarum, oe ventorum, inconυeniens es multa muevenire. auarto vides, &c.

De Fato, in quatuor articulos divisa. DEinde considerandum est de Fato.

Et circa hoc quaeruntur Euatuor. Primo. Ait Fatum sit. Secundo. In quo sit. Tertio. Utrum sit immobile. Quarto. Utrum omnia subsint Fato.

AD Primum sic proceditur. Videtur, quod fatum nihil sit. Dicit enim Greg. in Hom. Epiphanis rc qtiae es Io. in Evanet. cire. med. J Abse a 'delium cordibus, ut fatum esse aliquid dicant.. 2. Praeterea. Ea, quae fato aguntur, non sunt improvisa: quia, ut Aug. dicit I. de civit. Dei, c eam 9. in med. ι o. I. Fatum a fando dictum intelii mus , ides a sequendo , ut ea fato fieri dicantur ,

quae ab aliquo determinante sunt ante praelocuta PQuae autem sunt provisa, non sunt fortuita, neque casualia. Si igitur res fato aguntur, excludentur c sus, N. fortuna a rebus.

Sed Contra . Quod non est , non, finitur, et Sed Boethius in quarto de consol. c mois 6 a definit fatum , dicens, quod Fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam pro dentia sώνη Geue nectit ordinibus. Ergo fatum aliquid. Respondeo dicendum, quod in rebus interioribus videntur quaedam a fortuna , vel casu provenire δContingit autem quandoque , quod aliquid ad inseriores causas relatum est fortuitum , vel casuale , quod tamen relatum ad causam aliquam superiore et invenitur esse per se intentum: Sicut si duo servi a licuius domini mittantur ab eo ad eundem locum svno de altero ignorante , concursus duorum servo. vim, fi ad ipsos servos reseratur, casualis est; quia accidit Praeter utriusque intentionem : si autem rese-

349쪽

334 QUAEST. CXVI. ART. I.

mur ad dominum, qui hoc praeordinavit , non eae casuale, sed per se intentum. Fuerunt igitur aliqui , qui huiusmodi casualia, Ac fortuita, quae in his inferioribus accidunt , in nu

iam superiorem causam reducere voIuerunt . Et hi

satum , & providentiam negaverunt, ut de Tullio, Augustinus recitat in I. de civ. Dei. c cap. q. to. 5 quod est contra ea, quae superius de providentia dicta sunt. c q. aa. a. a. bsiuidam vero omnia fortuita , & casualia , quae in litis inferioribus accidunt, sive in rebus naturalia bus, sive in rebus humanis. , reducere voluerunt iri superiorem causam, idest in coelestia corpora : Et se- eundum hoc fatum nihil aliud. est , quam dispositio siderum, in qua quisque conceptus est , vel natus Sed hoc stare non poteth propter Primo quiadem quantum ad res: humanas : quia iam ostensum est , c qu. praec. a. 4. quod humani actus . non subdu tur actioni coelestium corporum , nisi. per accidens& indirecte . Caussi autem fatalis , cum habeat Ordinationem super ea, quae fato aguntur, necesse est, quod sit directe, & per se causa eius, quod agitur.

Sectinia quantum ad omnia , quae per accidens

sulitur. Dictum est enim supra , c quae. praee. a. 6. quod id , quod est per accidens , non est proprie

ens, neque unum : Omnis autem naturae actio te .

minatur ad aliquid unum : Unde impossibile est pquod id , quod est per accidens , sit effectus.per se

alicuius naturalis principii agentis. Nulla ergo natura. per se hoc facere potest , quod intendens: sodere sepulchrum , inveniat thesaurum . Manifestum est autem , quod corpus coeleste agit per modum nat

ratis principit: Unde N effetius eius in hoc mundo sunt naturales . Impossibile est ergo , quod aliqua

virtus activa coelestis corporis sit causa eorum, qui hic aguntur per accidens , sive a. casu , . si1Ve a sor

Et ideo dicendum est, quod ea , quae hie per a cidens.isuntur , sue in rebus naturalibus , sis ira, manis , reiacuntuν io aliquam ea am ρωord 'tantem, quς es promidentia divina : quia nihil pr bibet , id quod est per accidens, accipi ut unum ab aliquo intellectu : alioquin intellectus formare non posset hanc propositionem , Fodiens sepulchrum imvenit thesauriam: Et sicut hoc potest intellectus apprehendere , . ita potest efficere : Sicut aliquis kien Lin quo loco sit thesaurus absconditus, instiget aliquem rusticum hoc ignorantem, ut ibi fodiat se- Pulchrum .. Et sic nihil prohibet,. ea quae hic per ac

cidenta

350쪽

QUAEST. CXVI. ART. f. 33s

cidens aguntur , ut fortuita , vel casualia , reduci in aliquam causam ordinantem , quae per intellectum agat, & praecipue intellectum divinum: Nam stilus Deus potest voluntatem immutare , ut sup habitum est: c Ios. q. γ a. III. ari 2. Et per conseqtiens ordinatio human rum actuum, quorum principium est voluntas , soli Deo attribui debet . Sic igitur inquantum omnia ,

quae his aguntur , divinae providentiae subduntur , ranquam pre eam praeordinata, oe quasi ρ Hocuta , Fatum ponere possumus , lirer hoe nomine san ii Doctores uti ree averint propter eos , qui ad vim p stionis siderum hoe nomen detorquebant. Unde A gust. dicit in I. de Civit. Deir c cap. I. a princ. m. I. J Sr propterea quoqu- res humanas fato er buit , quia ipsam Dei voluntatem , vel potesatem fati nomine appellat , sententiam teneat , oe linguam corrigat . Et sic Gregoris c loci eis. ιn argumns. fatum esse negat.

- Unde patet solutio ad Primum. - Ad secundum dicendum , quod nihil prohibet ,

aliqua esse fortuita , vel casualia per comparati nem ad causas proximas, non tamen Per comparationem ad divinam providentiam et sic enim nihil temere sit in mundo , ut August. dictv in lib. 83.

APPENDIX. EX ari habes primor quomodo per rationem interimas haeretim sandassenis , Due Eardessanis cuiusdam, teste augυμ de haeres dicentis, fato eo versationes humanas esse attribuendas . Item haere sim Atheorum dicentium , fato omnia agi , nullamque esse Dei providentiam . Item haereses Priascivianorum, & aliorum, supra g. O. an. 2.& q. πω ar. 3. q. III. an Φ. recitatorum. Hi enim omnes fati nomine a Divo Thoma post Beatum Gregorium , S. Augusinum reprobato , non autem approbato ,

utuntur in suis praedictis positionibus , R ideo inibi

errant . Secundo habes r quomodo per rationem Ostendas, merito damnari ut patet illas ab omnibus scripturis , atque Conciliis , quae liberi arbitrii

esse hominem statuunt, ut in q. 7 . an Σ. & q. 82ar. a. ω q. 83. ar. I. a. & q. M. ar. 4. &-IIS. a.ῶ a pendicibus. Noveris tamen, quod in 7O. ar. a. t

SEARCH

MENU NAVIGATION