Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Primo ex ipso naturae processu . Sicut enim in generatione rerum intelligitur quidam ordo, quo proceditur de imperfecto ad persectum: c nam materia est propter formam , ex sorma imperiectior propter Perfectiorem ita etiam est in usu rerum natur lium. Nam imperfectiora cedunt in usum perfect rum . Plantae enim utuntur terra ad sui nutrimentum, animalia vero plantis, & homines plantis, Manimalibus. unde naturaliter homo dominatur animalibus . Et propter hoc Philos. dicit in I. Polit.

c c. S. tom. S. quod υenatio DIυesrium aniMalium Vt iusta, sar naturalis; ρωia per eam homo υendicas sebi , quod es naturaliter Dum . Secundo apparet

hoc ex ordine divinae providentiae, quae semper ii feriora per superiora gubernat. Unde cum homo sit supra caetera animalia, utpote ad imaginem Dei factus , convenienter eius gubernat'ioni alia animalia subduntur . Tertio apparet idem ex proprietate hoc minis , & aliorum animalium . In aliis enim animalibus invenitur secundum aestimationem naturalem quaedam participatio prudentiae ad aliquos Particulares actus : In homine autem universalis prudentia , quae est ratio omnium agibilium . Omne

autem, quod est per participationem , subditur et , quod est per essentiam, & universaliter . Unde patet, quod naturalis est subjectio aliorum animalium

ad hominem.

Ad primum ergo dicendum , quod in subiectos

multa potest facere superior potestas, qui non potest facere inserior . Angelus autem est naturaliter superior homine . Unde aliquis effectus poterat fieri circa animalia virtute angelica, qui non poterat fieri potestate humana ; scilicet quod statim omnia

animalia congregarentur.

Ad secundum dicendum , quod quidam dicunt ,

quod animalia, quae nunc sunt ferocia, & occidunt alia animalia, in statu illo fuissent mansueta, non solum circa hominem , sed etiam circa alia anima-1ia . Sed hoc est omnino irrationabile . Non enim Per peccatum hominis natura animalium est mutata ; ut quibus nunc naturale est comedere aliorum animalium carnes , tunc vixissent de herbis sicut Ieones , & falcones . Nec Gl. Bedae dicit Gen. I.

Eece dedi vibis . Ex Beda enim potius contrarium

habetur quod ligna , ω Mνbae datae sunt omnibus an Iibus , oe avibus in cibum , sed quibusdam.

Fuisset ergo naturalis discordia inter quaedam ani--Alia . Nec tamen propter boc subtriaerentur dominio

72쪽

minio hominis; sicut nec nunc propter hoc subtrahuntur dominio Dei , cuius providentia hoc totum dispensatur . Et hujus providentiae homo executor fuimet: ut etiam nunc apparet in animalibus domesticis. Ministrantur enim falconibus domesticis per homines gallinae in cibum.

Ad tertium dicendum , quod homines in statu

innocentiae non indigebant animalibus ad necessitatem corporalem: neque ad tegumentum , quia nudi erant , & non erubescebant, nullo incitante inon dinals concupiscentis motu: neque ad cibum, quia lignis paradisi vescebantur e neque ad vehiculum , propter corporis robur r Indigebant tamen eis ad experimentalem cognitionem sumendam de naturis eorum. Quod significatum est per hoc, quod Deus ad eum animalia adduxit, ut eis nomina impone

ret , quae eorum naturas desiignant.

Ad quartum dicendum, quod omnia animalia habent quandam participationem prudentiae, & rati

nis secundum aestimationem naturalem: ex qua contingit , quod grues sequuntur ducem & apes obediunt regi . Et sic tunc omnia animalia per se ipsa homini obedivissent, sicut nunc quaedam domestica et obediunt.

EX articulo habes primo: quomodo per rationem ostendas , recte Gen. I. de homine fiendo dictum fuisse : Ut praesere piscibus maris , volatii bus coeli , bestis terrae , omnique reptili , quod

mmetur in tena . Ubi dominium hominis scilicet per omnia animalia designatur . Item Eccl. II. hoc idem designando dicitur, Deus erecυit de terra hominem , &c. posuit timorem illius super omnem ea nem , & dominatus est bestiarum , & volatilium . Quin & per eandem rationem ostendere Potes , Philosophum recte in praedicamentis dixisse . Nossumus quodam modo domini omnium . Secundo habes r quomodo per rationem praemissum scripturae

sensum & intelligas, & declares, & probes. Tenio vides: quomodo ex his, &c. AR,

73쪽

Virum homo habuisset dominium super omnes

alias creaturas sistas stip. a. I. notatis.

AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod homo non habuisset dominium super omnes lias creaturas. Angelus enim naturaliter est maioris potestatis , quam homo : Sed , sicut dicit Aug. 3. de Trin. c. ωρ. 8. to. 3- materia corporalis nono divisset ad nutum etiam sanctis Angelis Ergo multo minus homini in statu innocentiae 2. Praeterea. In plantis non sunt de viribus animae , nisi nutritiva , & augmentativa , & generativa : Hae autem non sunt natae obedire rationi ; ut in uno, & eodem homine apparet. Ergo, cum d minium competat homini secuudum rationem , via detur , quod homo in statu innocentiae non dona naretur plantis . 3. Praeterea . Quicunque dominatur alicui rei VPotest illam rem mutare : Sed homo non potuisset

mutare cursum coelestium corporum . hoc enim solius Dei est, ut dicit Dionysius in epist. ad Polycatac 7- nore procul a Mn. ergo non dominabatur eis. Sed Contra est , quod dicitur Gen. I. de homine : Praest uniυersae creaturae. Respondeo dicendum , quod in homine quodammodo sunt omnia. Et ideo secundum modum, quo dominatur his, quae in seipso sunt, secundum hunc modum competit ei dominari aliis . Est autem in homine quatuor considerare ; sc. rationem , secundum quam convenit cum Angelisa vires sensitivas, secundum quas convenit cum animalibus , vires naturales , secundum quas convenit eum plantis ς Sipsum corpus , secundum quod convenit cum rebus inanimatis. Ratio autem in homine habet locum

dominantis , & non subiecti dominio : Unde homo angelis non dominabatur in πιλο Italia . Et quod dicitur, omni creatura ,. intelligitur, quae non es ad imaginem Dei. Viribus autem sensitivis, sicut irascibili , & concupiscibili , quae aliqualiter obediunt rationi, dominatur anima imperando. IInde in f tu innocentia antimalibus aliis per imperium dom, nabatur. Viribus autem naturalibus, & ipsi corpori homo dominabatur, non quidem imperando, sed utendo . Et sic etiam homo in flatu innocentiae do

74쪽

QUAEST. XCVI. ART. III. Sy

minabatur plantis , ω rebus inanimatis, non peν -- perium, vel immutationem, sed absque imperimenta utendo eorum auxilio .

Et per hoc patet responsio ad obiecta. APPENDIX.

Ex art. habes primo : quomodo per rationem o-stendas , Gen. primo de homine fiendo recte dictum fuisse: Ut praesit universae terrae. Nota, quod ly terrae excludit Angelox ab ista praesidentia , qua homo constituitun iba: dominus . Item quomodo ostendas , recte de homine dictum Eccles. II. Deus . dedit illi potestatem eorum, quae stine super terram. Item Sapien. I. Et illum , qui primus formatus essa Deo pater orbis terrarum , eus odisit. Ubi vides,

quod Adam vocatur pater orbis terrarum, tanquam domatus. legitimus , . non tyrannicus . Dominus

nim est etiam pater subditorum, inquantum secu dum leges iustas , atque ideo ex amore consecto eos. regit, atque gubernat: tyrannus autem non est pater subditorum suorum, sea iniusta novere a. Secundo habes et quomodo per rationem huiusmodi scripturas , inquantum, dicunt dominium. hominis super creaturas. ,. & in sensu sano intelligas , & d clares, probatas. tuearis. Temo vides: quomodo ex his, similibusque vicissim Angelica doctrina prs- sena declaretur, atque confirmetur.

ARTICULUS III. 482. Utrum homines in flatu innotantiae Dissent

AD Tertium, sic proceditur . . Videtur , quod ho- .mines in statu innocentiae omnes fuissent aequales. Dicit enim Gregor. liba passoran curae, para a. eap. 6. quod ubi non deliquimus , omnes pares sumus :. sed in statu innocentiae non erat d

lictum. ergo omnes erant. pares

2.. Praeterea . . Similitudo , & aequalitas est rationuit e dilectionis, secundum illud Eeclesiast. 33. O

mne animal diligis Ebi simile : se omnis homo,

proximum sebi . In illo autem. statu inter homines abundasset, dilectio , quae est vinculum pacis . Ergo .mnes fuissent pares in statu innocentiae. 33. Praeterea. Cessante causa, cessat effectus e sed:

75쪽

eausa inaequalitatis inter homines videtur nuric es: se; Ex parte quidem Dei , quod quosdam pro meritis praemiat, quosdam vero punit; Ex parte vero naturae , quia propter naturae defectum quidam nais

scuntur debiles , & orbati , quidam autem fortes,& perfecti : Quae in primo statu non fuissent . Ergo &c. Sed Contra est, quod dicitur Rom. Quae a De, sunt , ordinata sunt . ordo autem maxime videtur in disparitate consistere. Dicit enim August. I9. de Civ. Dei: c eap. I 3. a prino rom. s. Orda in parium , dissipariumque remm sua euique Dea tribuens GDUtio . Ergo in primo statu , qui decentissimus fuisset, disparitas inveniretur. Respondeo dicendum, quod neeuso es dicere , aliquam disparitatem in primo statu futuram Di se ,

ad minus quantum ad sextim : quia sine diversitate sexus generatio non fuisset : Similiter etiam quantum ad aetatem : sic quidam ex aliis nascebantur ;nec illi, qui miscebantur , t ri. nascebantur ' iteriles erant..Sed & secundum animam diversitas fuimet , &quantum ad iustitiam , & quantum ad scientiam . Non enim ex necessitate homo operabatur , sed per liberum arbitrium; ex quo homo habet , quod Ponfit magis , & minus animum applicare ad aliquid

faciendum, vel volendum, vel cognoscendum. unde quidam magis profecissent in iustitia , & scis

tia , quam alii . Ex parte etiam corporis poterat esse disparitas . Non enim erat exemptum corpus humanum totaliter a legibus naturae , quin ex e terioribus agentibus aliquod commodum, aut auxi- Iium reciperet, magis , & minus , eum etiam cibis eorum vita sustentaretur . Et sic nihil prohibet dicere, quin secundum diversam dispositionem aeris, re diversum situm stellarum, aliqui robustiores cor-POre generarentur, quam alii , & maiores , & pul- chriores, & melius complexionati: ita tamen, quod in illis, qui excederentur, nullus esset desectus, vel Peccatum, sive circa animam, sive circa eorpus.

Ad primum ergo dicendum, quod Greg. Per Verba illa intendit excludere disparitatem , quae est secundum differentiam iustitiae, & peccati: Ex qua contingit, quod aliqui poenaliter sunt sub aliis coercendi . Ad secundum dicendum , quod aequalitas est causa, quod dilectio mutua sit aequalis. Sed tamen i ter inaequales potest esse maior dilectio , quam in- ter aequales s licet non aequaliter utrinque respondeat a

76쪽

QUAEST. XCVI. ART. III. gr

deat . Pater enim plus diligit filium naturaliter , quam frater fratrem ; licet filius non tantundem diligat patrem, sicut ab eo diligitur. Ad tertium dicendum, quod causa disparitatis p terat esse ex parte Dei non quidem ut puniret quosdam , & quosdam praemiaret ; sed ut quosdam

Plus , quosdam minus sublimaret : ut pulchritudo ordinis magis in hominibus reluceret. Et etiam ex Parte naturae poterat disparitas causari , secundum praedictum modum , absque aliquo defectu naturet.

APPENDIX.

EX articulo habes primo: quomodo per rationem

convellas errorem Amarici dicentis, si Adam,

S Eva in iustitia permansiissent , nullam sui illa sexuum differentiam, sed aeque , ac Angelorum multiplicatio fuisset hominum. Secundo habes: quom do per rationem ostendas , hunc esse merito damnatum extra de sum m. Tri. & fi. cath. Damnamus . Ibi enim sic ab Innocentio Papa dicitur : Reinprabamus etiam , Θ condemnamus permersi smum dogma impii Almarici , cuius mentem sc pater mendacii exeaeeaυit , ut eius Mestrina non tam haeretica, etiam insana si censenda . Haec ibi . Ubi nota secundum contextum , & dominum Franciscum Pe-gnam , sive Peniam Scholiatorem Dir. Inquisit. I.

p. scho. 3. quod per ly dogma intelligitur univers 1 iter quodcumque eius dogma , unde & subiungitur absque limitatione ly tit ejus doctrina , &c. Positio igitur antedicta de sexuum indifferentia , , cum sit doctrina Almarici , ibi condemnata iure intelligi

iux. Ibi damnatum a scriptura Gen. I. Masculum, in foeminam μωυit eos . Hic namque tanquam in

principiis denotatur , quod disparitas quantum ad sexum fuisset in principiatis suis filiis etiam in statu innocentiae , in quo principia ipsa tunc erant . Tertio habes : quomodo per rationem Ostendas, predictum Concilium , atque scripturam , Pro quanto sexuum differentiam in hominibus generandis in statu innocentiae ponunt, pro tanto enim & Alm rici error solum adductus est ., pro quanto ipsam negabat , & intelligas , & declares, ti in vero se su probando tuearis . Vide notationem utilissimam de similibus iup. q. 37. ar. Σ. circa finem ninpendicis insertam . item damnatum a Veritatibus aureis super totam legem veterem Genes I. eonma 3. Sarto habes: quomodo per rationem monstre' Apostolum merito Firtualiter tanquam in radice dv

xisse a

77쪽

Nil se, quod homines in statu innocentis geniti nimiuissent aequales. Sic autem dixit hoc Ro. I ctimque a Deo sunt, ordinata sunt. Nam in dispa-xitate ordo consistit , cum secundum Aug. I9. de

Civ. Dei c. I 3. ordo sit parium , dissipariumque ν νυm , sua cuique Ioea tribuens, di ostio. Qui ergo dicit , quae sunt a Deo , ordinata sunt, is radicaliter dicit , quod res ipsae a Deo existentes sunt di DPares. sitiinto vides a quomodo, &c.

Utrum homo in flatu innotentiae homini

dominabatur . 22. q. I 64. a. a. eor. ω ad pri. 362. d. M. q. I. an 3. Et op. 2O. I1. 2. e. 9. col. I. γ l. 3. e. 9. fm

AD Quartuni sic proceditur . Videtur , quod homo in statu innocentiae homini non domin hatur. Dicit enim August. 39. de Civ. Dei : e. rs. a minc. tom. 3. Hominem rationalem ad imaginem suam fadium non motait Deur nise irrationabiti sdominari , non hominem homini, sed hominem pecori 2. Praeterea. Illud, quod est introductum in poenam peccati , mon fuistet in 1tatu innocentiae V sed hominem subeme homini, introductum est in poenam peccati . dictum est enim mulieri post peccatum et Sub potesate misi eris, ut dicitur Genes 3. Erno in statu innocentiae non rat homo homini subiectus. 3. Praeterea . Subiectio libertati opponitur r Sed libertas est unum de praecipuis honis οῦ quod in st tu innocentiae non defuimet, 'uando nihil aberat , quod bona voluntas cupere posset . ut Auget' dicit 14. de Civit. Dei. c cap. Io. to. I. Ergo homo homiani in statu innocentiae non dominabatur Sed Contra . Conditio hominum in statu innocentiae non erat dignior, quam conditio angelorum: Sed inter angelos quidam aliis dominantur et unda& unus ordo Dominationiam vocatur. Ergo non est contra dignitatem citatus innocentiae , quod homo homini dominaretur.

Respondeo dicendum , quod dominium accipitur dupliciter . Uno modo , secundum quod opponitur servituti: Et sic dominus dicitur, cui aliquis subditur, ut servus. Alio modo accipitur dominium, secundum quod communiter refertur ad suhjectum qualitercunque : Et sic etiam ille , . qui habet omcium gubernandi, di dirigendi liberos , dominus db

78쪽

ci potest . Primo eoeo modo accepto dominis , in Rasti innocentiae homo homini non dominaretue : Sed

feeundo modo accepto dominis , in flatu innotantia homo homini dominari potuisset . Cuius ratio est; quia servus in hoc differt a libero , quod liber es ea a sui , ut dicitur in princi p.

Metaph. c ev. a. tom. 3. servus autem ordinatur ad alium . Tunc ergo aliquis dominatur alicui ut servo , quando eum , cui dominatur , ad propriam utilitatem sui, scilicet dominantis, refert. Et quia unicuique est apsctibile proprium bonum ; & per consequens contristabile est unicuique , quod illud bonum , quod deberet esse suum, cedat alteri tantum : ideo tale dominium non. potest esse sine poena subiectorum : Propter quod in statu innocentiae non fuisset tale dominium hominis ad hominem. Tunc vero dominatur aliquis alteri ut libero , quando dirigit ipsum ad proprium bonum eius, qui dirigitur, vel ad bonum commune . Et tale domi nium hominis ad hominem in statu innocentiae fuisset, propter duo. Primo , quia homo naturaliter est animal sociato . Unde homines in statu innocentiae secialiter vixissent. Socialis autem vita multorum esse non posset, nisi aliquis praesideret , qui ad binnum commune intenderet . Multi enim per se i tendunt ad multa , unus vero ad unum . Et ideo Philos. dicit in princ. Politic. quod quandocunque muΙta ordinantur ad unum , semper invenitur num ut principale, & dirigens. Secundo, quia si nus homo habuisset super alium supereminentiam stientiae , ia iustitiae, inconveniens fuisset , nisi hoc exequeretur in utilitatem aliorum ; secundum quoadicitur I. Pet. 4. Unusquisaue gratiam, quam accepit , in aIterutrum illam adminiserantes . Unde Aug. dicit I9. de Civ. Dei, c e . I . in fn. tom. s. quod

lini non dominandi eupiditata imperant, sed licio

consulendi. c ωρ. I s. J Hoe naturalis ordo pra scribit. Ita Deus hominem condidit. Et per hoc valet responsio ad omnia obiecta , quae procedunt de primo modo Dominii.

EX articulo habes primor quomodo per rationem

aptissime damnatam eludas vitam Sarrabattarum, qui in libertatis spiritu vivunt sub habitu monachorum, sub praetextu libertatis, hi tanta facinora committunt , ut B. Augustimis , teste Prateolo, Vitam eorum tamquam execrandam interdicat Christianis.

79쪽

ε4 APPENDIX AD ART. IV.

Bianis . Ex articulo igitur hoc taIi ratione evineas. Si majoribus subjici, ab eisque secundum Deum g hernari, non erat contra statum, immo statui qu drabat innocentiae , utique nolle subjici maioribus, eisque secundum Deum gubernari statum dicit noxium peccati , S miseriae . Quid huic rationi portae inferorum respondebunt i Muta profecto sent labia dolosa , impii in tenebris comicescent . Secundo

habes: quominio per rationem ostendas, prae tactam Iibertatem falsam merito damnatam intelligi , &elle a sacris literis, dum ad oppositum eius serve tissime nos commonendo inducunt dicentes Eccles.sexto . Fili a suventute tua exeψε doctrinam , oetisque ad eanos invenies sapientiam . In opere L

psius exiguum laborabis , oe eito edes de senerat nib. illius . v am aspera es nimium sapientia imdoctis hominibus , cir non permanebit m ea excors .

Audi , Di mi , oe accipe consitum intellectus , γne abjicias conjium meum . Inhee pedem tuum Aeomρedes illius , ω in torques illius colitim tuum: subjice humerum tuum , ω porta illam , γ ne a cedieris in υineulis eius . In noesssimis enim inυ nies requiem in ea , oe conυertetur tibi in oblectitionem . Et erunt tibi compedes ejus in protecti

nem fortitudinis , oe basies virtutis , ω torques i ius in solam gloriae . Decor enim vitae es in illa, γ υincula ilitus alligatura salutis . Haec ibi. Vi

cula ergo sapientiae , idest Dei , sunt. alligatura salutis , compedes eius sortitudo virtutis r torques iulius stola gloriae. Ergo , ab oppositis , libertas illa falsa haec est libertas ab his vinculis , compediabus , torque est alligatura mortis , est enervatio virtutis , est indumentum ignominiae . Nam liberistas vera est : ad quam nos ibi hortabatur ecclesiasticus . Item damnatam a Concilio Senonens in ejus praefatione , sic : sitia in re Ii'uido inendis, quam ignarias , quamqtie in divinis scripturis p rum esset exercitatus . Intelligere siquidem debuerat ex apertissimis Sacrae Scripturae documentis , quod

vera libertas Chri ianorum, qua Meus chνisus i heravit , non libertas es carnis , sed Diritus. , per

quam mortiscatur eam eum fuis eoncupiscentiis , Ipiritus autem υλfeatur . A ersatur enim prodistis libertati Diritus libertas carnis , ut praeclare sub tuo Isaae, Θ Ismael Samae , ω Agar , ad Gad ras φονωtas deducis . Haec ibi . Ex concilio igitur patet, qu ignari admodum sunt scripturarum lanctarum illi, qui nomine libertatis Christianae utum tur in relaxando habenas carni, vel c. ut breviter

dicam '

80쪽

QUAESTIO XCVII.

dicam in vivendo pro suo libito . Loquitur ibi

concilium contra Arrium , qui jejunia ab Ecclesia indicta nolebat servari , nec Sacris Ecclesiae legibus obtemperari , ne.legi viderentur fideles obnoxii, &per conseqaens in servitutem redigi Christiano po-Pulo minus convenientem. Unde contra illum ait et

in re liquido inendis , quam ignarus , &c. Item damnatus a , &c. ut in notatione post ad te tum . Item damn. a facto Dei Gen. a. Postquam enim animam libertate praeditam in Adami corpus inspiravit , mox iam in paradisum translato praecepit e Ex ligno Jcientiae boni , θ' mali ne comedas . Nunquid non sua libertas a Deoi Utique. Cur e go eum ligat praecepto , & quidem sub poena mortis En telitatio prima diaboli ad Evam , Gen. 3. Cur praecepit vobis Deus , &c. idest cur vestram libertatem ligavit 8 A quo salie diabolo homines nequam , tamquam a suo Patre , tentationem hane mutuant , ut e paradiso coelesti christianos excludant , quemadmodum sic diabolus primos parentes e terrestri simul exeluserat. Non ergo novum quid nobis afferunt Aetitis , Lutherus , Sarrabattae . ac similes, sed quod in antiqui serpentis offficina viderunt , hoc instaurare conantur. Ad rem demum fe--ndi Gene feos. Dat praeceptum Deus Adamo , quem jam iam fecerat liberum , ut facto isto aptissime demonstret , salubria praecepta non esse contra libertatem hominibus a Deo datam , immo etiam Iibertatem ideo hominibus datam, ut libero animo praeceptis sibi a Deo impositis obediant, & sic op rando paradisum sibi custodiant. Tenio vides : qu modo ex his vicissim Angelica doctrina praesens declaretur, atque confirmetur.

De his , quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad indiυidui eo eνυationem , inquatuor articulos disisa. DEinde consideraudum est de his, quae pertinent

ad statum primi hominis secundum corpus . Et primo quantum ad conservationem individui . S mndo quantum ad conservationem speciei. Ci, ea primum quaeriantur quatuor. Primo . Utrum homo in statu innocentiae esset

immortalis.

Secundo. Utrum esset impassibilis. Tertio. Utrum indigeret cibis. m. IV. D Quadi

SEARCH

MENU NAVIGATION