De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tinorum rebus

minimis quoque manuum digitis ungiles sinunt ex t crescere ad quantam pollunt longitudinem; iisque oblongis imitari cupiunt gallorum 'litum calcaria, qciae itidem ex gallis nonnumquam resecant, & ipsis adoptant digitis. Quo simul truculenti , simul spectabiles videantur, manuum pedumque quibus nudis incedunt, colorem adulterant succo cuiusdam corti cis ex albo rubescentis. Eum vi exprimunt , & vasis excipiunt 1 dein manus inibi ac pedes dies aliquot immergunt, lonec peregrinum contrahant ruborem. Haec ex Antonio. Ex eo quoque & aliis habemus Abis sinam gentem communiter inertem elle ac d sidem .dissicileque sibi,quae sunt ad vitam necellaria, prae ignauia comparare. Nec piscationi dant ope ram nec venationi. Cumque exiguo negotio parare

sibi possint ex pecore lanam , ex irriguis locis linum, ex aliis go Iipium , unde texi telae, & confici vestes queant: qui de vulgo sunt,paucis exceptis , ob innatam segnjtiem, more bestiarum, rudibus pellibus ob

nubunt corpora: & unam tantum quisque ex ariete gestat,ad pedem ac manum extremis partibus alligatam. Boum coriis sine culcitris & lodicibus incubanti, Menstruin vice conchas liabent ex ligno praegrandes, impolite excavatas. In his sine mappis, sinem antilibus sumunt cibos. Vasis utuntur ex nigra creta. Praeter eos, qui sunt genere Saraceni , pauci alij paucisque locis exercent mercaturam. Pars ma gna colunt agros. Nobiles militiam,& Imperatoris aulam coria muniter frequentant. Maioribus carentvrbibus: pagos passim habitant, nullis septos moenibus . nulla arte munitos. Oppidum inter eos maximum vix mille sexcentas numerat domus. Nouus auctor assent, hac tempestate intra terram continentem multa

102쪽

tili

multa elle oppida muris circumdata, nati ita castella, arces multas , multa demum propugnacula. Sed in hoc etiam lectorem fallit. Domus exiguae sunt, absque ulla contignatione, iliae elegantia sine d gnitate,& paene sine arte. Formam habent communiter rotundam ,& terra paleaque teguntur. Nullus etiamnunc apud eos cpistolarum VsUS, neque ea , quae publico iudicio decernuntur, neque allud qti id quam rotare literis consueuere. Praeter libros diuinos, eosque, quibus continentur sacra,alij non sunt,nisi quos habent regiis opibus praefecti, ut accepti & expensi rationes constent. Nonnihil hoc de genete a nostris introductum cst, sominae caula.

Quaesit apud Abas mos Reipublicae gu

bernandae ratio. C Α piv T XIII. . SCribit nouus auctor ab antiquiissimis temporibus sutile apud Abassinos, hodieque perseuerat e Senatum quemdam summaverendum maiestate : magnum vocat,& in eo triginta,ait este consiliarios, qui iam tunc ante susceptam Christi fidem cximiae sue sint auctoritatis ,& probitatis. A praedicatione Apostoli Matthaei, a quo sacra & religionem Abastia accepit, eodem retento numero, conditioncm personarum mutatam ; cum successerint Ethnicis Christi ini;

Patriarchae sex,totidem Archiepiscopi, sex Episcopi. sex ex religiosa magni Antoni j familia Abbates, totidem ex eadem equites, in quibus omnibus cum singulari doctrina, excollens vitae sanctimonia, & pi:e

a clara

103쪽

8o De ob morum rebus

clara rerum prudentia coniunguntur. Designari quo que ait ex ordine ciuium viros aliquot iudicio praestantes , qui a secretis sint. Ad hunc Senatum omnes omnino cuiuscumque generis deserit carisas,atquc ex toto consiliariorum numero, quinque selegi, Patriaue cham unum,alterum Archiepiscopum . tertium Episcopum, quartum Abbatem , quintum Equitem , qui hcbdomadis singulis de controuersiis ad trigintauitatum delatis cram Imperatore priuatim agant. Communem huius Senatus sedem esse eamdem, quae Imperatoris eli, urbem videlicet Zambram , Imperij caput. Cum tamen vel loca Impeiij lustrat Imperator, vel alio se confert, partem Senatorum dimidiam ,tres nimirum Patriarchas , tres Archiepiscopos, tres Episcopos,tres Abbates, tres Equites, solitum habere in comitatu;reliquos in urbe, & imperatorio palatio remanere Esse quidem in unaquaque ciuitate proprios iudices, qui ius ciuibus dicant, de quibus iam ante di- Ebim a nobis : esse item in singulis regnis peculiares magistratus , qui communibus prassint regni causis:

hunc tamen supremum Senatum ad uniuersum perti nere Imptrium , posse que ad illum a caeteris regnorum& vrbium iudicibus controuersias avocari. Centum

viginti septem elle statuta, in maiori urbis cuiusque soro palam & publice exposita, quorum ad praescriptum serri sentetias oporteat: idcirco neque patronis, neque causidicis,neque cognitoribus, neque rabulis,

neque ullis demum iuris peritis esse opus: si quid o

currat, quod iuxta scriptas illas leges nequeat ita dica-.ti,id boni viri committi arbitrio. Deinde parum fice iam fabulam nouus auctor adiungit. Scribit enim, cium Panusius quidam AEthiopici Imperij clauum teneret .multos legum Doctores a Lusitano rege missos

104쪽

co ul is

ii ο

Liber I. Cap. XIII. 81

eum grandi sarcina librorum si, quibus erant Bar-tolus, Baldus, de permulti alij generis eiusdem ) eo animo ad illum ventile, ut canonicas & Caesarcas leges , iurisque utriusque peritiam in Abassae regna introducerent. Cum Imperator tam copiosam videret librorum supellectile in , miratum rogas te, quidnam in illis librisscriptum ellet , respondisse Doctores, Ecclesiasticas & Civiles leges se iuris cile consul tos, ad qtios regnorum,prouinciarum, urbium, oppidorumque omnium gubernatio pertineret: quorumque esset causas diiudicare, controueris ad dirimere,lites aestimare, ius suum cuique teddere t eani ob rem illa secum volumina deportas te. Post haee, quod diaique libro nomen esset, quae ratio nomin , qua de re in quoque ageretur, singulatim exposuijle. Ipsis tandem silentibus Paruulum , qui ore hiscente dicentes intuebatur, eorumque in reddenda voluminum ratione inanem solicitudinem & laborem irridebat, cuni nec verbum ullum intelligerri ad hunc modum dixisse. Quae igitur ex hac vestra tam prolixa oratione nobis licet colligere, ista sunt. Primum vos Doctores vocari: sed ego Doctores alios non agnosco , nisi eos, quos agnoscit Ecclesia, Augustinum , Hieronymum, Athanasium, Basilium nec in his regionibus quae sibDoctra ditione sunt', si ter sacros Theologos ullum Permittimus. Dochotem dici. Deinde hisce libris,quos attuli stis . leges contineri: sed ego piae ter Christi legem non recipio aliam; nec alia est, quae hoc nomen mereatur: teras, quas vos leges dicitis, nos Cotisti tutiones appellamus. Item ad vos litium causarumque negotia pertinere vestraque muneris esse contio-' uersas agitare facultates quibiis iam auferre, aliis dare ,& his pariat sente aliis vestiis .ellicere : sed ego

105쪽

in regnis meis nec lites habeo , nec habere volo; ne mo in illis absque mea facultate quidquam vendit, aut emit nemo decedens quidquam alteri testamento relinquit,nisi nostram ad id habeat potestate nin& haeratione omnis litium materies ab his nostris regionibus quam longin i me abest. Vestro igitur labore nobis opus no est. Quamobrem vos precor, ut nos quietos & pacatos elle sinatis , atque in Lusitaniam v stram quam primum reuertamini;intraque paucos dies his oris relictis , quocumque libuerit , vestris cum libris abeatis; alioquin Ic illos , & vos una cum illis, si parere imperio nostro recusabitis, in fluentem Nilum,qui profundior est, proiici imperabo. Cum D oores Pantisium vidistent trucibus oculis , terribili aspectu,verbis minacibus effundentem iras, nulla interposita mora , naui conscensa Goam petiere. Haec praedictus auctor,quae risum quibusdam, iram sorte aliis mouςbunt. Quis esse nugas negetὶ An ista de supremo Senatu, deque legii Doctoribus a suo Abassino accepcrit, nescio; ab auctore certe alio non scribuntur;& fabulas este nemo, qui leget, dubitabit. Sed pacate quaeramus,quis tam multos in Abassia creat Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, ubi praeter unum Abunam,de quo postea . certum est , Patriarcham alium,aliumve Archiepiscopum , aut Episcopum non esse'Quinam illi Equites sunt,quos absque dubio Massa non nouitὶSed harc , de quaedam talia serib insectari, inane fortasse fuerit, cum facile se ipsa prodant. illud tamen non praetereundum. Ecquicnam ille fuit Imperator Panusius, qua aetate vixit Z Atempore quidem , quo Petrus Couillanius Lusitanorum primus Abastiam intrauit,ad hodiernum usque diem Panusius Imperator nullus fuit, quod est a ri

106쪽

bis supra demonstratum. Quae praeterea illa fuit, Doctorum caterua tam grandi librorum sarcina onusta 3 Constat enim praeter milites Lusitanos, qui Praefecto Gama AEthiopiam adiere,& Societatis religiosos, qui ad eadem loca diuersis postea temporibus missi sunt, paucosque alios,de quibus partim supra memini partim dicam postea,haud ullos alios suisse homines ab Lusitano Rege illuc mistos. Si qui tamen, quales sit. git, missi fuissent,ecqua illius commentiti j lmperato iis in recipiendis aduenis,a praestantissimo & amicis. simo rege ad se missis,tanta esset imprudentia3 Cogitari certe nihil pollet ullo in principe, quamuis barbaro,ac rudi, magis ineptum , nec magis indecorum. Adeb vero falsum est, leges nostras ab AEthiopicis Imperatoribus contemni, ut quod ex literis Petti Paea, Societatis Iesu sacerdotis, nobis est compertum, anno i6O . is,qui tunc imperabat , & postea Sacinos,qui successit, eas habere summopere optarent. Pergit nouus anctor describere caetera. Praetorium,inquit, ubi causae tractantur, tanta apud omnes in veneratione est, ut nullus equo, vel mulae insidens audeat prope pertransire , aut quacumque ex causa ad illud, veluti ad asylain,confugere. In aula tredecim sunt ex serro sedes , corio in sutae, non ad sedendii in Aed ad ostentationem expositae. Diebus singulis afferuntur de notio,iterumque remouentur. Quae media est,inter duodecim eminet. Cum iudices litigantium causas audiunt, humi sedent, in duos diuisiordines. Sua cuique ordini potestas;sua ad reos detinendos custodia. Hic utriuique partis dicendi mos. Quidquid accusator habet opponendum reo , continenter dicit. Eo silente,suam reus inchoat desensionem,eamque sine interruptione ad exitum perducit.

107쪽

84 De Abas inorum rebus

Rursum si quid habet accusator, quod obiiciat, profert in medium. Respondet iterum reus,si lubet; &qua ratione potest, culpa se purgat. Hunc in modum tamdiu actor & reus contendunt, donec finitis utrimque rationibus,vltro quiescunt. Tum ex iis,qui adsunt,quidam veluti assessor, quae sunt pro utraque parte allata,fideliter repetit, & utra sibi causa magis probetur,breui oratione patefacit. Post hunc Iudices ipsi suas singulatim proferunt sententias. Tandem is,qui Senatui praeest, quid sit agendum , suo iudicio decernit. Haec autem verbis omnia, nihil scripto fit., Ita nouus auctor, quem ex illis ipsis Antoni, literis aperte postea consutabo. Nunc pergo ad alia.

Eua ratione in Iudicum vitam ct mores apud Ab inos inquiri dicatur.

I Ntex cunctas orbis nationes ait nouus auctor, vi A thiopica est,quae in re iudiciaria largitiones munerum seuerissime prohibet. Hinc ortum, ut Philippus IX. ad Imperij culmen euectus , cum notitii et

nonneminem ex Iudicum numero, inter regni tempora munus accepisse, statuerit, ut magni Senatus

pars dimidia singulis septenniis montem Amaram peteret,quo posset in Senatores ipsos diligens super hac re .fieri inquisitio. Haec autem ab eo est statuta serina, quae hodieque seruatur. Primum acciri ad se iubet Imperator omnes magni Senatus consiliarios.

Ex iis deinde quindecim deligit haec dimidia totius numeri pars est ipsisque praecipit,vi cum vno ex regum

108쪽

cisis

ipsi

in altilis

gam primogenitis, quos habet in famulatu , & mille praetorianis equitibus dictum in montem proficiscatur. illicd obediunt ; & se omnes in viam dant, uno ex equitibus praeeunte, M sericum vexillum pallidi coloris cum Imperi, insignibus praeserente. Mmulatque ad montis radices veniunt, ex equis Senatores desiliunt. Regius ille princeps,qui est cum Senatoribus millus, Abbates militares, qui ad ipsos Senatores excipiendos descendunt, equo insidens ita breuiter alloquitur. Ex Imperatoris augustissimi , omnium Abadinorum regum supremi,semper Dauidis,domini mei mandato, vobis trado hos quindecim magni Senatus consiliarios,quos videtis ; illos habete apud vos,dum erit opus. Curate,ne incommode sint.Haud plura his, ad Imperatorem statim regreditur, eique peracti negotii reddit rationem. Tunc Imperator omnes Imperi j ciuitates per earum procuratores,qui semper in curia sunt, confestim monet,ut si quis erit, qui ab ullo ex iisdem illis consiliariis assectus iniuria, fuerit,id planum faciat, qud possit, si deliquisse probabitur, pro meritis secti. Cognita per urbes Imperatoris denuntiatione, mox in unaquaque cum parte cleri conuenit nobilitas,& praeconis voce edicitur,vx quicumque ab aliquo consiliario xllam. accepit iniuriam, chirographum ea de re conficiat, in quo, &ipsius,& consiliari j nomen, & quae fuerit inserendae iniuriae occaso,quo etiam tempore illata sit Milucide contineatur. Ad excipienda istiusmodi, si qua erunt, scripta figitur publico in soro capsa, angustum des per habens foramen, quo extrahi nequeant.quae erutintromissa quales ad eleemosynas excipiendas esse intemplis solent. Haec firmiter est obserata,nec ab ullo praeter Imperatorem,qui solus clauem habet, po-

109쪽

86 De Abas opum rebis

test reserari. Dies octo in eo loco perseuerat 1 quibus

elapiis unaquaeque ciuitas, suam,ita ut est, cum bona militum custodia ad Imperatorem capsam mittit. Vnus ex civibus agmen ducit, explicatum manu prς-

serens ciuitatis suae f:gnum. Cum ad palatium ventum,vocat imperator cubiculi praefectum is unus ea ex legum primogenitis natu antiquior quamdam illi clauem porrigit, iubetque conclaue aperiat ad hoc designatum , & allatam in illud capsam intromittat. Ea recepta datur iis,qui detulerant, ad suos redeundi facultas Postquam capsae omnium ciuitatum eo, quo dicitam est, modo in egiam sunt deportatae , M in praedictum conclaue intromissae, Imperator omnibus regum primogenitis,& aliis viginti aulicis comitatus conclaue ingredituri,reserari iubet capsas,colligi clibrographa,quae cuiusque ciuitatis sunt', separatim poni, omnia demum voluminibus distincta & inscripto cuique volumini propriae ciuitatis nomine, in alia praegrandi capsa simul recondi,& attrato vehiculo impositam legato magni Abbatis ordinis militaris sancti Antoni, tradi; ut is cum trecentis equitibus eam deserat in urbem Sabam,& committat eiusdem urbis sacerdotibus, ad quos pertinet ea de re sententiam ferre. Ad urbem legatus cum capsa perueniens, magno cum apparatu, & celebritate excipitur; le r-tiirque ad exedram capsa, ibique diligenter custoditur. Id ubi facitum,legatus cum sociis ad curiam reuertitur. Post haec e templo exeunt Sabar sacerdotes cum nobili comitatu,velatis capitibus, ut Abassinis sacerdotibus mos est exedram ingressi, circa delphicam mensam in orbem sedentes, capsam aperiunt, arbitris remotis ; volumina extrahunt; legunt chirographa;querelas scripto notant, & ad suam quasque bona

110쪽

illa

bona cum cura mittunt ciuitatem,ut proprij sacerdotes simul cum nobilibus rei veritatem sedulo inuestigent. Si quem consitarium accusatum reperiunt, per nuntium vel literas ipsum confestim monent, ut certum intra tempus obiecta purget. Is monitione ac copia ad purgandum sese ex monte Amara unum equitem mittit. Si probatione res eget dicti sacerdotes ad eum locum; ubi de ipsa agendum est, equitem eumdem delegant,ut rogandis testibus,&rebus caeteris , quas ad aperiendam veritatem seri oportebit, praesens adiit. Tum verd si constet,consiliarium culpa vacare, sacerdotes Sabat ad eius urbis, cuius accilator incola est, sacerdotes scribunt, ut ipsum poena puniant talionis,quo sint aliis documento, ne deinceps per artem calumniandi insidias innocentiae mo. liantur. His tandem peractis sacerdotes Sabar cuncta,qive reperere,& suam de unaquaque re sentcntiam,cedrina includunt arca, pόrque certos, quos Camin rem destinant, sacerdotes ad Imperatorem mittunt. Antequam hi curiam adeant, tib tentoriis tantisper subsistunt; dumque ibi stant uni ex regum primogenitis praecipit Imperator, ut cum centum nobilibus ad illos excipiendos egrediatur. Abit hic, &humane benigneque salutatos ad Imperatorem ducit,vultus & capita de more velatos. Vbi in aula ventum, illis se Imperator cum eximia quadam amoris significatione praebet videndum;capsamque recipies ab iis traditam, suo in cubiculo reponi iubet. Postquam verδ & de hoc ipsa re,& de permultis aliis benevolos cum ipsi si sermones conseri , ab se dimittit ; atque ut Sabam redeant , liberum sacit. Eodem illi modo, quo sunt in curiam ingressi , suam repetunt urbem. Imperator autem lectis sacerdotum

SEARCH

MENU NAVIGATION