De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

9ς De Massinorum rebus

iam in iisdem legibus factam de ipso mentioqem.

Caeterum quae mala non inuehit in vitam mortalium natura deprauata P paucis ante annis vulgo co

gnitum,quosdam Italos illis in locis eo in scelere sui

se deprehensos. Increbuille mox facinoris rumorem ; adeoque per Universum Imperium rei atrocitate . turbatum esse, ut crimen ad magnum Senatum delatum valde ancipites tenuerit consiliarios. Haesisse eos primum , inauditum sagitium considerantes; deinde quid opus facto p stet,deliberasse: cum iamcnnullam reperissent, quod fatis esse posset tanto malo supplicium Alexandrum III. sis adhuc, ut ait., in vi uis erat)ea de re consuluisse ; eiusque mandato. con, missum negotium Latino Senatui, ut iuxta Europaeas. leges in turpes praedicatores antimaduerteret. Cum vero grauitatem delicti,atque ex eo ortam in omissiuanimis offfensionem penderent Senatores, viderenta.

que posse inde, uti ab pellisera radice, venenosam. sb bolem pullulare,nefarios nebulones vltricibus fiam mi, tradendos communi sententia iudicaste. Hoc autemDdicium ita magnum Senatum,ad quem res de lata fuit; a probaste, ut censuerit extra I imperijsaes poetim esse infligendam ., ne tam horrendi facinorix vlla in Abassa memoriale maneret. Deserendos igit tur in Mosambicum reos, ibi statuto stipplicio maioctandosam peratorem tamen cum apud se cogitaret. eos homines ad Latinam Ecclesiam pertinete, & in ea natos esse prouincia, in qua Pontificis ma&imi se des est,praecepisse, ut Goam deserrentur;& Latini Sea natus sententia cum magni Senatus approbatione traderetur proregi, eam ut ipse exequi mini sitis suis, mandaret. Ita factiam 1, Pror*gem enim .accepta lectaque sententia,quainerimum medio in foro ingiua

122쪽

ter lignorum strires parari,& reos,in sua quemque in- clusos,subiecto igne cremari, atque in cinerem redi-: si iussisse. Eo ex tempore conditum ab Imperatoreb nouum statutum,& veteribus additum ut si quis um D quam in tali culpa,quod absit,deprelaendatur, absquem ulla misericordia detur vi ius leonibus dilaniandus. Ait praeterea haereticos,& apostatas morte nutictari. Talem vero in persequenda haeres seruari ordinem. t Si quis,inquit,hoc crimine noscitur insectus, serreis sic catenis ligatus,Zambram ducitur. Ibi magnus Sena. Di tus est, eiusque iussu ad Priorem eius coenobij, quod om habet ex Alleluia nomen,& Dominica iri ordinis est, literae dantur,ex quibus comprehensum esse haereti- cum agnoscat. Tum Prior unum ex religiosis,quem is nouit ad rem idoneum, auctoritate sua legit , eique

negotium committit. Is statim Zambram petit , de r ibi rem diligenter examinat; anne ita reticus sit, quii, de haeresinit postulatus, sententia sua declarat : siastinat Senatus decreto ad leones damnatur,tisque viuus subiicitur,nili res piscat. Eodem punitur modo,qui a Christi religione ad Mahumeticam turpitudinem deficit. Ait praeterea Abassino Imperatoricam Rege Borni,& cum Fgypti praefecto, ac caeteris Arabiae principibus iam olim conuenille, ut qui mutandae religionis causa,vel ad ipsos ex Abassa,vel ad Abassiam transerit ab ipsis, is suo principi reddatur, extremo supplicio perimundus. Eam tamen in hoc pacto interpositam esse conditionem , ut qui a S Christo transfugerit ad Mahumetum , ad Abassinos omnino remittatur; qui verδ Mahumeti seruitutem cum Christiana libertate commutarit,is quoque reddatur suis, nisi quoddam inueniatur habero sancti Dominici signum;id quoddam est exiguum scapula-G rium,

123쪽

rium,certo Prioris notatum sigillo. Quare cumprimum ex dictis locis Christi fidem suscipere aliquis desiderat, mox sancti Dominici religiosis erudiendum tradi,& praedicto notandum signo. Hinc seri, ut ea, luat inter Abassinum,& vicinos principes est, de reddendis transfugis conuentio, nihil iis incommodet, qui Christianis ovibus cupiunt aggregari. Scribit item idem auctor, striges deserri ad templum, ibi Dominicanae familiae religiosum damnationis se-tentiam legere ex suggesto. Ea audita easdem striges duos ad peristylium, seu claustrum templi,tamc iique a sacerdotibus vapulare,donec totum percurrant. In ide ad destinatum duci locum, ubi breuibus incluseparietibus vitam finiunt. Quae enim scemina: huic sciarii semel addixere,vix contingere,ut ab ea deinceps ullo metu absterreantur. Prudenter igitur cautum,: ut quibus vita relinquitur,ipso supplicii genere ten- tandi malefici, eripiatur occasio. Periuros, ac blas phemos sacerdotali primum reprehensione redargui. Si labuntur secundo, seminudos, manuque cercum tenentes sestis diebus ad templi vallias palam exponi. Si peccant tertib , veste indui coloris pallidi , & iumentorum instar,os collumque capistro ligatos duci per urbem demum in desertam siue Arabici freti, siue australis oceani insulam amandari,ubi fame consumpti, durum . infelici vitae imponant finem. Blas. Nphemis olim fuisse solitum oculos exui, uti indignis, qui coelum aspicerent. Ita visu priuatos per AEthiopiam vagari,victum sibi medicando. Haec ille omnia, sed more suo multo copiosius. Pleraque ex his este salsa, hoc praesertim tempore,quo ille maxime ea vera esse contendit, facili negotio intelligitur ; cum iam ex dictis' constet, Abasi num Imperatorem in Erythraeo

124쪽

ipio

si, mm

Liber I. Cap. XVI. 99

thraeo steto nullum habere portuna'; quelix Praesdio firmet, vix milites habere quorum se armis tueatur. Tantum enim plerumque habet copiarum ramitin potest raptim Parare, curia hostis vrget. Quae de haereticis, de eorum censoribus,de ratione cos puniendi, deque aliis huiusmod di cuiatur, commentitia sunt, 'aldeque a vero absent. Haeretici enim in libassa praeter ipsos Abassi nos milli sunt: hos verι plurimis.& maximis errori bila sertinacissime iadhaerere, postea eis demonstrandum. Si quis hos Catholicos dixerit, poterit haereticos appellare Δόcietatis, religio sos,qui ipsis Abassinis ad Romanam fidem reducem dis nauant operam. Praeterea satis constat, & postea multo fiet apertius, in altum esse in tota Abassia Dominieanae familiae coenobium ε, ex quo sequitur eius religiosos non esse ibi haereticae piavitatis censores, quod tantopere,nescio quo consilio , nititur hic auctor legentibus suadere. Utinam tales ibi religiosi essent, tu sanctie Inquisitionis sungerentur osticio; quin C in ea gente errores sunt, haud dubie non essent. Quod de nefando scelere ab Italis hominibus commisso,& ad supremum inprimis Senatum,ad Latinum deinde, tandemque ad Impctatorem delato, auctor comminiscitur,eamdem,quarn duplex ille Senatus labeat a lectoribus fidem. Quaeri tamen ab co potest,quonam animo,quave ratione aiisus sit; illud flagitium Italis ii minibus assi geret Debuit certσreligione prohiberi quominus id faeciis,& genti toto orbe clarissimae quam suspiciunt omnes , di venerantur,tantam inureret infamiae notam. Etenim si ire tali turpitudine fuissent Itali re ipsa depreti in si uratioque historiae postularet,ut flagittium in medio poneretur , silendum fuistet gentis noriaeli edin recte G a consta

125쪽

too De Ab sinorum rebus

constarent omnia, si tantum ab externis quibusdam hominibus patratum scelus diceretur. lam vero, quam est ineptum illud Zhosce reos Imperatoris iustusu ille Goam missos, ut Indicus prorex latam contra eos a Latino Senatu sententiam executioni mandaret 3 Ecquod obsecro , habet Preteiannes aut in Go nam urbem Imperium,aut in Lusitanos praetores auctoritatem,ut flagitia in Abassia suscepta Indici praetoris ministerio Goae plectanturZHaud opus ostendere meram esse fabulam , quae de transfugis narratur; certius certo est nihil in ea dici, quod veritatem si piat. Cum auctor de strigibus locutus est ,parcere debuit sacerdotum dignitati,& modestiae; virique autem valde nocet, dum eos fingit lamiarum vςrberatores. Proponam hic,quae de re iudicialia in illa Antonij epistola legi.Sic scribit. Demum habet Imperator Calam Abassini vocant) multiplici circumdatam septo, sed humilem , & sine ulla contignation

ut foris existentium clamores percipiat. Concurrunt undique multi ad ostium domus;atque ut quisque ex diuersa natione est,ita peculiari modo contenta voce ab Imperatore ius postulat. Qui Lusitani generis sunt,clamant,Domine, Domine: Turcat & Saraceni, Side, Side , quae vox etiam Arabica lingua dominum

vulpes alij, alias alij animantes clamando imitantur; atque ex ipso clamore quo quisque ex genere aut prouincia est,facile dignoscitur. vocibus igitur clamantium perceptis & cognitis, iubet Imperator e rum causas committi umbaris , ita curiae iudices vocantur ab Vmbare,hoc est,tripode: duplici enim distributi ordine ad ostium palatij sedent,quidam adsinistram,alij ad dextram,in tripide quisque sella. Neque

126쪽

Liber I. Cap. XVI. IOI

que scribis, neque ullo utuntur scripturae genere in toto hoc litium negotio oppidorum domini subdiatorum agi viscunt causas. Hic apud illos mos. Cum quis alium in crimen vocat,unum toparcha ex familiaribus suis legit, qui diem reo dicat, & pro delicti

ditione necellarium assignet ad defensionem tem piis. Mox vadimonium piomittit reus. Quod si idoneum non habet sponsorem,vel iureiurando adstringitur,vel iniecta manui catena, quod frequentius fit, cum altero,cui traditur custodiendus, colligatur, ne

fugam capessat. Ad praestitutum diem comparent in iudicio Adtot & Reus, & pro se agit quisque quantum potest. Disceptatione finita, omnibusque ex traque parte rationibus propositis,quotquot adsunt. serunt sententiam. Libera cuique ab hoc iudicio ad ymbares,ab istis ad Agages,qui supremi iudices sui. ab Magibus ad Imperatorem appellatio. Qui iudicia sententia damnatur, non solum parti alteri soluit lilis expensas , sed etiam iudici pro iudicandi labore stipendium. Saepe solent aliqui cum summa potestate prouincias lustrare,ut surta,homicidia, & eiusdem generis deli bi plectant. Munus hoc constituta auctione vendi uri,& ex eo fit,ut non magis a latronibusti sicariis vexentur populi, quam ab iis ipsis,qui ad

insequenda crimina in prouincias mittuntur. Qui-ckimqtie,quamuis priuatus capere homicidam potest. Cum quis alicubi interficitur, statim per circuuicina oppida desertur caedis nuntius, ut homicidam oppidani comprehendant. Ni faciant, certa mulctantulpeculariae summa. Haec de re iudiciatia, de nihil amplius Antonius.

127쪽

ICr. De amasimorum rebus Deipue vrum insitutione es usu literarum iapud Ab inos. C A P. . e XVII.

Staibit notius auctor, AEthiopes in pueritia instituenda summam semper curam adhibuisle;atque ab eo ipsi pore,quo adhuc gentilicas colebant sui e stitiones quod nune,&iam inde a Christi fdeiu seepta multo ait diligentius seruatij in unaquaque urbe duo i itu i s se col l egia ,puerorum unum, cui indix ima sapientla: nonaen,alierum puellarum, quod virginitatis habet appellationem. Hocint , i liud extra in bis muros esse;omnesque in his incolarum filios , do filia* educari, foeminas ab giano decimo usque ad visegesim ms masculos ab instauo usque ad decimum textum. In utroque doceri Christianae fidei Doctri- . nam. Caeteraque ad chiusque ilatus A vitae, rationem neςestaria; masculis quidem tradi litero, caeterasque , ad quas qui rie sun te. ingenio propendet, artes, minis vero ea opini in quibus iuxta patriuus ιm solent xxerceri. In unoquoque collegio tria elle domicilia divisa. in se; unum nobilibIis, alterum civibus,tertium plebris sini Otum, in qg0libet paedagogoselle, ac magist ps iusque ς inimcOditione clii itinctos;ex. nobilium tamen ordine qua oresIe Vir0s,&. iidem matu a aetate stemma illos sa-Pien isti, has fi j jura mittat' prae sidere. , Egredini culo e coli is pq Jς .id in his dos suos, dc cat .sa animi laxandiudque sestis communirir diebus,ali quando etiam profestis, cum se occasio offert, ipsis concedi. Dissiciliorem esse foeminis egrestiam. Neminem

128쪽

Liber L Cap. XV II. Ios

minem nec reges quidem,ab ista dandi filios obligatione eximi. Duo potissi mum ex tali institutione gigni commoda; unum, quod assuescant pueri a prima aetate suscipiendis confessionis de Eucharistia: sacramentis,alterum,& hoc ex priori sequitur, quod caste, de sincere vitiant. Indeseu, ut in tota Abassi Q, ubi scorta plurima fiant nullum indidem, sed ab externis

omnia regionibus aduenire. Haec ia uias auctor de Puerorum educatione,quae omnino falsa sunt. Amant

quidem Abassini literas, praesertim diuinas , in quas tanta seruntur cupiditate , ut vix ulla sit ex nobilibus Demina,quae Pauli epistolas, Dauidicos Psalmos, . δίsmilia ignoret. At haec non in collegiis, sed domi suae,& in templis addiscunt. Cum his puerorum domibus coiiangit nouus auctor lupanaria rneretrimi , de quibus aliqua dicit,qiate referre mihi pudor est. lllud risu dignum, quod adiungit,si qua ex his perditis eminis ad meliosem frugem se recipiat, quae uimque meretricium relinquaueam mitti Goam ut inibi degat in domo, sicuti vocant,Conuersasti micuius penes Societatis, religiosos cura est ; neque enim earum

vili fas esse in Abassia manete, ne pristini status memoria castas forminas sollicitet ad turpitudinem Earum quoque filios,si quos habuerint, caeterosque ex illegitimo natos thoro, ubi ad debitam veniunt aetatem. ex Abassia pelli, inque urbem Goam, vel in Or-musiam,vel Denailanum, vel denique Mosambicum amandari; ibique ab Imperio longe dissitos sacerdotum expensis ali. . Atenim quodnam Abastinis est in

Goanam urbem ius,ut eas sco minas ad illam se conserte in Conuersurum domum recipere, compellabi'. At quo item auctor hic accepit, administrationem illius domus, si qua Goae est , Societatis religiosis l. : G esse

129쪽

io De Ab inorum rebus

este commiliam 8 Ignorabat ab instituto Societatis elle alienum , foeminarum collegia moderari Z Quis credat non legisle,vel aud ille sepius , Societatis religiosos pluribus sui inorum Pontificum litetis ab omni ta minarum cura & gubernatione esse immunes Quod de spuriis dicit,eamdem habet,quam reliqua, fidem. Quis hoc nescitὶ Haec mihi fabula ex illis esse videtur, quas ex suo didicit Abassino, cui mirum est, in rebus talibus tam facile filiise assensum. Cautior quidem elle debuit,quam ut cuncta, quae ab

illo accepituiterarum monumentis, quasi certa,man- .

daret , nisi sorte prudens & sciens falli voluit, quod vix credi potest. Quod ad literarum studia attinet , a medicina incipit nouus auctor; atque haec de medicis scribit. Eos in AEthiopia Philosophos nuncupari, postquam Doctoratus gradum sunt assecuti. Imposito enim studiis fine,evamini stibiici si probentur , literas

ab examinatoribus accipere,quibus de examine coimstet,& approbatione;& cum iis ad coenobia Domini- .cani ordinisoquar de Alleluia, & Plurima nos dicuntur,conferre sese, propinquorum amicorumque. caterua constipatos. Ad eos excipiendos in templa exire religiosos, eorumque Priorem nigrum candidatis

imponere cum longis manicis cucullum; & de obedientia Romanae sedi praestanda, deque seruandis Florentini Concilii decretis iusiurandum exigere;eo exhibito, auream illis iniicere vestem,ex collo in pe- stus demisiam, in qua Imperatoris fulgent insignia. Sic indutos ingenti omnium, quacumque transeunt, gratulatione de laetitia exceptos, in urbes suas Philosophos,hoc est, Doctores redire.Summo apud omnes este in honore, multisque assici & ornari tum publicis, tum priuatis beneficiis. Poste enim elephanto ve-

130쪽

Liber I. Cap. X VII. IOI

bi per urbem,quod praeter Imperatorem, antistites, virginesque sacerdotes, de quibus postea dicendum, nulli hominum fas. Poste, sicut ciuitatum gubernatores,liola uti ex humeris appensa , quod eli eximiae dignitatis insigne. Ab omni cuiuscumque tributionere este exemptos. Non teneti ea lege,quae ex tri

1 Dbus cuiusque filiis viati in bello addicit ; quamuis &m ipsi reges ea teneanturi Eumdem namque legis au- in clorem, qui suit Philippus VII. magno Basilio aetatet: par, statutile,ut medici,honoris causa, ab illa essent soluti. Eam verb ob rem tanti medicos in AEthiopia feri,quia praeter medicinam nulla alia publice addiscitur scientia. Theologiam enim,& Chaldaicu idio-iol ma, quod sacris inseruit, in coenobiis ac templis in-j: ter solos Ecclesiasticos tradi; Logicam omnino ignorari ; mathematicas disciplinas vix nosci ii quidquid j a Philosophiae ad Medicinam nece ilarium est, cum ipsa in simul addistendo coniungi. Itaque solam Medicinam i l in publicis gymnasiis doceri, ad eamque perdiscen- L dam septem tantummodo in toto Imperio generales i. esse Academias. Haud elle cuique liberu huic scientiae operam darei cum ex qualibet urbe ex nobilium ordine tres iuuenes a Rectoribus eligantur , sint quii . dc propenso sint in literas animo,& iudicio, ingeni que valere noscantur. Hos communibus ali urbium utatum sumptibus , multosque in Academiis annos consumere, nec Medicinam tantum, sed etiam vulnera curandi, dc pharmaca conficiendi artes addiscere: rei quoque herbariae navare operam , quin multae . sunt in AEthiopia herbae, medicamentis aptissimae..; Q propter unumquemque ex his , qui ad studia mittuntiar;& medicum simul,& chirurgum . & medicamentarium , dc herbarium euadere. Medicandi

G s modum

SEARCH

MENU NAVIGATION