De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

test reserari. Dies octo in eo loco perseuerat; quibus elapsis unaquaeque ciuitas,suam,ita ut est, cum bona militum custodia ad Imperatorem capsam mittit. Vnus ex civibus agmen ducit, explicatum manu prς- serens ciuitatis suae 1:gnum. Cum ad palatium ventum,vocat imperator cubiculi praefectum is virus est ex legum primogenitis natu antiquior quamdam illi clauem porrigit, iubetque conclaue aperiat ad hoc designatum , & allatam in illud capsam intromittat. Ea recepta datur iis,qui detulerant, ad suos redeundi facultas Postquam capsae omnium ciuitatum eo, quo dictum est, modo in egiam sunt deportatae , & in praedictum conclaue intromissae, Imperator omnibus regum primogenitis,& aliis viginti aulicis comitatus conclaue ingreditur;reserari iubet capsas,colligi chiurographa, quae cuiusque ciuitatis sunt', separatim poni, omnia demum voluminibus distincta S inscripto cuique volumini propriae ciuitatis nomine, in alia . praegrandi capsa simul recondi, & attrato vehiculo impositam legato magni Abbatis ordinis militaris sancti Antoni, tradi; ut is cum trecentis equitibus eam deserat in urbem Sabam,& committat eiusdem urbis sacerdotibus, ad quos pertinet ea de re sententiam serre. Ad urbem legatus cum capsa perueniens, magno cum apparatu, & celebritate excipitur; lesertiirque ad exedram capsa, ibique diligenter custodi tui .hid ubi facitum,legatus cum sociis ad curiam reuertitur. Post haec e templo exeunt Sabae sacerdotes cum nobili comitatu,velatis capitibus, ut Abassinis sacerdotibus mos est exedram ingressi, circa delphicam mensam in orbem sedentes , capsam aperiunt, arbitris remotis , volumina extrahunt; legunt chirographa;querelas scripto notant , & ad suam quasque

112쪽

Liber L Cap. XIV. 87

bona cum cura mittunt ciuitatem,ut proprij sacerdotes simul cum nobilibus rei veritatem sedulo inuest gent. Si quem consiliarium accusatum reperiunt, per nuntium vel literas ipsum confestim monent, ut certum intra tempus obiecta purget. Is monitione accepta ad purgandum sese ex monte Amara umimequitem mittit. Si probatione res eget dicti sacerdotes ad eum locum, ubi de ipsa agendum est , equitem eumdem delegant,ut rogandis testibus,&rebus caeteris , quas ad aperiendam veritatem fieri oportebit, praesens adsit. Tum verb s constet consiliarium culpa vacare, sacerdotes Sabae ad eius urbis, cuius accisator incola est, sacerdotes scribunt, ut ipsum poena puniant talionis,quo sint aliis documento, ne deinceps per artem calumniandi insidias innocentiae mo. liantur. His tandem peractis sacerdotes Sabar cuncta,quae reperere,& suam de unaquaque re sentcntiam,cedrina includunt arca, perque certos, quos Camin rem destinant, sacerdotes ad Imperatorem mittunt. Antequam hi curiam adeant, hib tentoriis tantisper subsistunt; dumque ibi sunt uni ex regum primogenitis praecipit Imperator, ut cum centum nobilibus ad illos excipiendos egrediatur. Abit hic, δύhumane benigneque salutatos ad Imperatorem ducit,vultus de capita de more velatos. Vbi in aula ventum, illis se Imperator cum eximia quadam amoris

significatione praebet videndum;capsamque recipiCS ab iis traditam, suo in cubiculo reponi iubet. Postquam verὁ & de hoc ipsa re,& de permultis aliis be- . nevolos cum ipsis sermones conseit , ab se dimitatii ; atque ut Sabam redeant , liberum sacit. Eodem illi modo, quo sunt in curiam ingressi , suam repetunt urbem. Imperator autem lectis sacerdotum

113쪽

sῖ De Abas Pomm rebus

Sabar sententiis , in montem Amaram literas mittit ad principem Imperii natu maiorem , eique mandat, ut ad obeunda sua munera quam primum remittat senatores; quorum si quis in literis excluditur, in culpa elle intelligitur , & poenae loco consiliarii ossicio

Perpetuo priuatur. Discedunt ergo ab monte senatores , eo comitante , qui literas detulit, & duodecim mille praetorianis equitibus stipati. Cum Zambrae vicini sunt, tendi iubent tabernacula, in iisque manentusque ad insequentem diem.Tunc ad primam hacem cum tubis, tibiis , tympanis , aliisque musicis instrumentis,atque ingenti exultatione & tripudio ad eos exit aulica nobilitas ; laetanterque exceptos ad Imperatoris palatium comitatu Is inter primogenitos regum filios imperatoria augustus maiestate , crucem pro sceptro manu tenens , sublimi sedet duodecim graduum solio pretiossimis tapetibus circum uestito. Accedunt prope senatores;curuant poplites; tamdiu 'que ante Imperatorem ita sunt, quibusdam oblongis

innixi scabellis , dum magni Abbatis legatus suggestum conscendens pauca verba pronunciat. Ea runt: En habes coram te, Imperator auguste, eos homines, quorum opera de consilio in gubernandis populisse-liciter uteris. De mandato tuo in monte Amara hucusque fuere , donec in eorum actiones inquisitum est. Probati,& omni immunes culpa redeunt ad te,sua tibi ac tuis operam, ut deinceps prςstare pergant. His dictis, ingens in tota concione excitatur acclamatio; vox omnium haec una eii , Vivat Imperator, qui ad

honorem Dei, & Petri ac Pauli Apostolorum princi pum , Imperij sui statuta conseruat,quaeque a Ioanne sancto, & Philippo VII. latae sunt leges ', iubet obseruari. Imperator laeto atque hilari v*ltu cunctos ex

114쪽

Liber I. CV XV. 89

et solio despiciens, grata sibi este ostendit eorum studia, & acclamationes. Ita nouus auctor, quem non pos sum non mirari, qudd tales excogitarit examinandorum iudicum tricas,vel ab alio excogitatas acceperit, suoque nomine in lucem prodiderit. Nemo sane tam crasso est iudicio , cui clueant illa probari; cum eiusmodi sint ut esse falsa statim appareat'sed & memoriae lapsu peccat hic auctor , loquiturque pugnantia,& amrmat postea, quae prius negarat. Pulsos Adithi pia dixit a suo Panusio Lusitanos legum Doctores, quia, ut nullae ibi erant lites,nec litium causae, ita neque ad eas tractandas,aut ullus iuris peritus, aut ulla iuris peritia requirebatur. Postea & litigatores admit- isti litigandi praescribit modum , & per omnes Imperij urbes adiiudicandas causas,& controuersias co Pirendas multos iudices distribuit.

De Latino quodam Senatu,qui apud Ab nos esse dicitur, deque abis ad Imperi, admini rationem pertinentibus.

Qeribit nouus auctor Adithiopia patefacta, coepiste I ex his Europae partibus multorum hominum, praecipue mercatorum , ingentem illuc concursum ieri. Id clim videret Alexander III. Andrea Ouie-do suadente, Senatum instituiste, quem Latinum placuit appellari,qubd ea,quae Latini orbis sunt, ad eum spectarent. Sex in eo creasse consiliarios,duos ex VCF ue neta

115쪽

so V Aba norum rebus

neta gente,duos ex Florentina, duos ex Lusitana, e cellente homines fanctitate , & rerum multarum

experientia insignes; iis & Oui edum ipsum praesecis se, de pinguia stipendia assignasse. Huius Senatus mu' nus eise ; primb ut de Europaeis rebus , quoad opus cierit, certiorem faciant Imperatorem. Secundδ . ut siquis ex hoc orbe vel negotiandi,vel Abassiam viden- di gratia illuc intrant , id statim Imperatori renuntient, eique insuper exponant cuias , & cuius condi- tionis sit ε, quid in illis velit regionibus; num quas Ves aliorum principum vel Abastinorum, qui Romae E bitant literas ferati,& quae sunt generis eiusdem.Te tib ut q iar ad Imperatorem ab Latinis oris epistola: mittuntur,eas ipsi interpretentur, iisque, qui scripse- runt,quo necesIe erit idiomate, respondeant. ita hic auctor de Latino Senatu; quem tam verum est apud Abassinos elle , quam extitille aliquando Alexan- drum illum tertium , qui eius fingitur institutor. At Q

eiusmodi Alexandrum commentitium este , iam est , . a nobis aperte demonstratum. Quo autem honoris loco apud hosce Abassinos Imperatores Oui edus fuerit, & tetigi supra, de late postea videbitur, nunc dicere supersedeo. ne pius eadem repetantur. At ii gentem illum ab Latino orbe in Abassiam hocursum, satis constat sciitium elle,& prorsus inanem, cum Scvalde telauis illic si mercaturae usus, quod paulo ante dixi lique testantur qui illis in locis versati sunt,&Saracenorum , Turcarumque armis ita aditus sit in te Elusus , vix ut ullus aduena queat intrδ penetrare Quaeramus deinde ecqui nam sti sint VenetKFlorentini, de Lusitani mercatores Z lillic ne ex Europa immigrarunt , yxoresque suas ibidem habent, de familias,an in portandis atque exportandis mercibus quς- stum

116쪽

tam faciunt euntque sepius,& redeunt, haud fixum i et ibi domicilium habentes'Vtrouis de genere sint, mi-: rum est, iis, qui apud nos sunt, prorsus esse ignotos. te ' veneti, re Florentini rogati,an ulli ex suis in Abassia let mercatores sint,iocosam magis rem , quam seriam se togati crediderunt. Verum ad alia. Scribit praeterea, is, Abasinos Imperatores, cum fidem Christianam & Catholicam eximio colant , in procurandis Imperii a negotiis adeo este solicitos ut non satis habeant, a iu-

si dicibus,&consiliariis de rebus ad Reipublicae pacembl α tranquillitatem attinentibus bis in qualibet heb Is domada certiores fieri , sed velint etiam per se vela '

lo, litigatoribus,vel ab eorum Ad uocatis causas & c - trouersias audire , ut modum statuant, quo possint i iuste,& quoad res serent quam breuissime absolui. Si bellum,inquit negotia spectent, ea imperator ipse . . p Oscit, dc magni Abbatis legatum adsciscit consi- liarium, ut quod videbitur fieri oportere, quamOcys me fiat. Singulis septenniis totum Imperator lustrato a imperium.Talis autem hac in re seruatur modus. Ap- petente prosectionis tempore,duodecim primum pa- i/ntur vexilla, quae ante Imperatorem ferri erecta & l,l: t plicata solent; deinde papiliones , & remoria, sub Ribus de ipse imperator,& tota eius habitat familia; io numquam enim, dum huiusmodi munus obit, in op- i pidis hospitatur. Ad custodienda te istoria tres ex una-9 que urbe custodes assignantur,itobilis unus, ciuis ter,iettius plebeius. qui omnes septem millium dc si via entorum ericiunt numerum. Tres isti in partes stita se habent,ut primum per se nobiles, deindei Q.e , tum plebei excubent ad Imperatoris tentoria; si numque redeatur ad caput, ordoque unus Riterio Li i cedat. Pedibus plebei, equis caeteri conficiunt iter.

Praeter

117쪽

να Abasinorum rebus

Praeter hanc papilionum custodiam numquam ab Imperatoris latere discedunt praetoriani milites , qui duodecim mille sunt,omnes sancti Antoni Ruites. Hoc tamen ex numero deliguntur trecinti quorum centum plebeis , totidem ciuibus prae sunt; reliquis centum data cura per vicinas urbes cibaria procurandi. Vrbes hi nequaquam ingrediuntur, sed cuiusque ad portas duos habent paratos ministros, quorum hac in re utuntur opera. Cum Imperator alicui urbi lili propinquat , figi in apto loco iubet tentoria ; & ibi iproximam agit noctera. Die insequente Imperato- Iio ornatus habitu, atque elephanto vectus ad urbem progreditur. Abest tunc ab ea rex ; ante Imperatoris Cnim aduentum ex praescripto iure alium in locum abire cogitur ; nec ante eiusdem discessum potest reuerti. In ipso aditu rectores ciuitatis sex numero in rivnaquaque sunt) Imperatorem excipiunt, damasce- nis nigri coloris induti vestibus , usque ad talos de- missis ; inter hos quidam est ex nobilibus, qui vexil- .lum tenet cum ciuitatis in signibus. Adsunt, & Vrbis iij eiusdem sacerdotes. quorum viatas in manibus librum habet mill alem. Adest & supremus urbis guberna- tor,breuem manu gestans virgam , & atrum amicu'lum,stolae in morem ex humeris appensum,in quo de aureae circum fimbriae, & stemmata sunt Imperato riae dignitatis. Ad urbis ingrestum descendit Imperator ex elephanto, manuque sacrum librum tangens a sacerdote porrectum,iurat se tum Floretini Concilij, sedisque Apostolicte constitutiones,tum Ioannis, qui Sanctus nominatur , & Philippi VII. statuta seruaturum. Mox ad illum cuncti sacerdotes , ut reuerentiam exhibeant, bini accedunt post illos Gubernator,& c. eteri rectores,qui praestita sub iureiurando obe-

118쪽

Liber I. Cap. XV. 9ue

dientia,Imperatori promittunt, se ex tribus filiis ad Imperij defensionem unum daturos. Vbi haec peracta, urbem pedes ingreditur Imperator. Ingredientem comitantur duo & quadraginta regum filij, quindecim magni Senatus consiliarii, legatus magni Abbatis , nobiles aliquot ex orbe Latino: multitudo reliqua manet in tentoriis. Hoc septus comitatu , quantuor,quae in urbe sunt,parochias primum adit: deinde ad S. Antonii se confert abbatiam ; tum domum intrat,in quam ad tractanda negotia conueniunt nobiles, Vbi de seruandis Imperi j statutis breuem ad eos habet concionem: suamque ad id,quantum opus erit, opem offert. Inde ad puellarum accedit gynaeceum in unaquaque urbe unum est) qui habeant, quibus egeant,sciscitatur & suppeditari iubet necessalia. Si qua inter eas est,quae matrimonio velit copia ri,potestatem ei facit; vetitum enim aut regis filium sine Imperatoris, aut nobilem sine regis , aut ciuem sine nobilium,aut plebeium sine ciuium facultate coniugium inire; cui tamen vult Imperator, eam concedit; id ipsi liberum. Haec auctor ille, quae non minus,

quam superiora setitia esse extra dubium est. Haud opus singulti refellere. Satis erit ostendere, quod paulo pbst faciam , Abasii nos Imperatorcs non modo Apostolicae sedis nihil decreta curare ; sed plerosque ex iis,qui proximis annis Imperium tenuere, Roma. nam fidem, nomenque hostili animo suille insectatos. Quae veris de Imperij lustrandi forma , de vexilialis,de papilionum custodibus , de praetorianis equitibus,de urbium ingressu,de imperatorio comitatu, de quatuor urbis parochiis, de S. Anton ' Abbatia, de nobilium domibus, de puellarum gynaeceis , deque eiusmodi aliis dicuntur, me tacente, facile quiuis in

119쪽

9 Te Abasinorum rebus

telliget sabulas esse. Videbitur paulo post, num fit credibile,tam exhaustos principes,tantisque iactatos& oppresios bellorum calamitatibus, tanta cum magnificentia & celebritate Imperi j terras lustrare ponse,quippe qui sicuti saepe iam dixi, ut ab domo pellant hostes, seque ab eorum armis tueantur ad exter- unas opes cogantur confiigere.

Vae scelera, quibus poenis m Ab ia

puniantur.

DE poenis,quibus apud Abassinos addicuntur rei, deque variis puniendi modis varia ab hii loricis

traduntur, quorum pleraque absunt a vero. 'Proponam breuiter,quae scribit nouus auctor Ait uni tan tum delicto mortis supplicium iure decerni;id prodiationem elle. Ad hoc unum duo alia reduci, homicidium , & adulterium; illud quidem quia qui hominem occidit,regi quoque suo audebit necem inferre, hoc vero quia qui thorum violat alterius eiusque honorem laedit,iniuriam videtur principi suo facere,cuius solius est honores conserre. Reliquis delictis nullum esse iure ipso statutum capitis supplicium , sed pro Iudicum & Imperatoris arbitratu plecti solere, aliquando morte, frequentius exilio. Relegari potis simum reos ad praesidia, quae partim in finibus sunt Imperij contra Mahumetanos Borni incolas , acerrimos AEthiopum hostes; partim contra Arabes piratas,in maritimis urbibus freti Erythraes. Eo verb que- que

120쪽

que reum dissiciliori constitui in loco, quo grauius suscepit crimen. Olim in usu fuisse oculos furibus erui,ut hoc priuati initiumento,uel multi a tali abstinerent maleficio. Nunc quamuis enormia suscipiant latrocinia,ad Borni praesidia amandati, seruata vita. Quibus inserenda mors est,eos neque infelici arbore suspendi .neque igni urendos tradi neque strangulati, sed vivos leonibus exponi; hoc unicum esse in tota Abassia mortis supplicium ; ideo singulis in ciuitatibus loca designari in quibus, uti in carceribus , haec nimalia seruantur. Tres ante mortem dies denuntiari damnato sententiam , ut consesone animum e piet , & sacro viatico ad prosectionem se comparet. His elapsis,conduci ad locum supplici j; vestibus ibi denudari;velo oculos operiri in lacum proiici; atque uno paene momento temporis a bestiis deuorari. Nihil eise statutum contra parricidium , ignotum prorsus apud Abassi nos flagitium;neque ipsis potuisse umquam venire in mentem .cile inter homines , qui auderet vitam illi eripeie a quo eam accepisset. Albquando euenisse,ut frater fratrem interimeret ε, danatum quidem ad leones qui secerat caede Iversim extra fines AEthiopiae delatum,ibIquς obiectum bestiis. visum enim oportere, ut tam horrendi criminis patrator non vivus tantum , sed etiam mNinus patrio careret solo, & apud alienos eius ossa exularent'; ne pessimi exempli vicina fama percelleret pias aures posterorum. Peccatum illud , quod foeditate sua nefandi nomen sibi vendicauit, nulla ratione suilla antea in Abassia notum;adeoque Abassinorum animos 2 cogitationes ab eo fuisse auersas, ut nemo crederet,polle ab ullo suscipi; ob eam caulam nonni odδhul mei per leges statutam poenam, sed neque vii lam

SEARCH

MENU NAVIGATION