장음표시 사용
141쪽
tem tempore apud eas gentes sincera fides perstiterit,id quidem definiti certo non potest. Multos etiamnunc superesse Iudaeorum ritus, haud est in dubio, ut postea ostendam. Apud nonneminem reperio Melitechi filium eiusdem Reginae nepotem nomine I suς, statim a parentis obitu ,relicta unius Dei religi ne ad inanium simulacrorum trans ille cultum ,&g ti suae, ut idem faceret, propositis poenis praecepisse. Atque ita factum, ut ab eo tempore AEthiopum populi ad Idola redeuntes , & sacra quaedam, quae fuerunt edocti .ex Iud: eorum religione retinentes,simul fuerint,& ca remoniis Hebraei,& professi ne gentiles. Sed tu rebus adeo vetustis haud facile estque id quam seribere, quod dissicultatibus sit expeditum. Venio ad fidem Christi,quam nemo est qui ne
gat ab ipso statim Apostolicae praedicationis exordio fui Γ, in AEthiopiam sauste feliciterque ingressam.
Duo lacundum Deum eius illuc inserendae propagandaeque commendantur auctores. Praeccssit Indica hoc dicitur fuisse Reginae Candacis Eunuchim ς Osecatus paulo mit Apostolus Matthaeus. Ille χ Hi rosolymis, quo adoratum ierat,in AEthiopiam redisns , a Philippo Diacono Christiana instructus diseiplina, & sacra lympha tinctus, quamlacceperat lreligios rem coepit suis impertiri. Hic chstributo stulis orbe, Ethiopiam sortitb obtinuit, ad quam se hi nisens quq Eunuchi opera seri fides coeperat,sub- i cto in ioribus aratris solo, longe lateque per uniuei syna gentem Jabore quidem magno , sed non impari fructu,ditiem inauit. Quod Iouius habet, Bartholomaeum Apostolum,& Philippum Diaconum Christi usi leui Ethiopes docui se .cum probatis historiis pa- rum cohaeret. Parum de illud quod tradunt alij, Apo-
142쪽
stolum Thomam apud eosdem AEthiopes Euangeliupraedicalle. Longius videntur a vero desectere, qui hanc AEthiopicam procurationem Philippo Aposto-' B aiterunt commendatam. Philippus quidem diac . mis ea ratione ,Ethiopum magister dici potest , quod . Eunuchum Indicam,qui Christianam ipsis fidem primus indicauit,Christi mysteriis instruetum aqua ab luelit salutari. Probabile etiam videri potest Apo-. stolos Thomam, Philippum, Bartholomaeum dum ad 1 alias oras pergerent, per AEthiopiam.transiisse,atque obiter, ut se occasio serebat, Christum illis gentibus Eenunti alle. Eam tamen prouinciam Matthaeo pe- culiariter obtigisse, & nouis Euangeli j radiis ab eo s isse illustratam, ut constanter traditur, ita absque dubio credendum est. Quae de Eunucho narrantur, haec sere sunt. Domum ab Hierosolymis reuersum, diuina Euangelij mysteria Reginae Candaci , cui erat Iuditha nomen, primum exposuisse,efimque adiunxille Christo. Deinde praedicando AEthiopiam coe- , pille peragrare cumque in id opus incumberet, de' aduentu Matthaei nuntios accepiste 1, tune accepta a regina facultate obuiam Apostolo iisse, suamque cum ipso in praedicationis negotio coniunxisse operam. Tandem,& Matthaei, & Eunuchi, & reginae industria essectum , ut pulso penitus ab uniuersa AEthiopia idolorum cultu, omnes eius regionis gentes Christi imperio subiicerentur. Caeterum non ideo ξunuchum quielle, sed Matthaeo & regina consentientibus atque approbantibus,rubro mari transmis. se ad alias orbis partes Christianae fidei detulisse hostiam, dc Arabiam, Persidem, Indiam, innumeros ite0cientis populos perlustrasse. Postremd in insula
probana,quam nunc Zeilanum esse petitiores do-H 3 cent,
143쪽
cent,illustri martyrio finem vitae imposuisse. Multa hisce de rebus scribunt aliqui. Ea ego neque simpliciter approbare ausim,neque reprobare: suum cuique
de illis censendi iudicium sit. Videat tamen nouus lauctor, an quae de hisce rebus tradidit, cum iis , quae de Matthaeo, & ipsius morte ab Hirtaco rege illata et ab Ecclesia recipiuntur, recte cohaereant. Illud inter plerosque videtur constare, ex gentilium regionibus illam Abassinorum Ethiopiam , vel omnium prima Christi fidem fuisse amplexam , vel inter primas , α per annos multos integram sinceramque seruasse, permixtis ex ignorantia quibusdam Hebraeorum caeremoniis ab reginae Sabet tempore ex Iudaea aduectis. Sed iam hic potissima nobis oritur cum nouo auctore concertatio. Is enim ab illo suo Abassino male instructus, multis & locis & verbis contendit, numqua Abassinos suisse ullis haeresum erroribus irretitos, numquam ab Ecclesia Romana, & a Romano Pontifice diuisos; sed Christianam fidem, ut eam a Ma thaeo,& Indica susceperant,ad hanc usque diem persectissim e custodiisse. Quae assertio,quia apertissimaveritati,quod iam dixi,& saepius repetere oportet,aduersa est,non debet a nobis absque debita confutatione praeteriri:praesertim cum eo consilio caetera eius commenta adducamus,ut ex iis, quam hac una in re habere fidem mereatur, perspici queat. Verum antequam ad certamen procedam iubet in unum Cose
Iusconiicere,quae circa Abasiinorum mores ad Re-igionem utcumque spectantes ex variis scriptoribus carptim collegi. De quibus siue ea vera, siue falsa snt,nullam mihi cum ullo homine volo esse contro- uersiam. Non enim sic illa scribo, ut in omnibus Gl
dem exigam a legentibus,cum neque ego prorsus Ve-
144쪽
ra esse mihi persuadeam. Quae tamen ex literis accepi religiosorum Societatis, qui nunc in AEthiopia versantur,vel superioribus annis inibi vixere iis certEVt habeatur fides illi ipsi merentur,qui scripsere,cum& ipsi per se ea potuerint experiri, de ab omni sint alieni suspicione quippe quibus neque vera narratio parere damnum queat,neque falsa utilitatem ; de ad eos scribat,apud quos sciant multos este,qui Atthiopica illa loca diu coluerint, gentisque mores accurathannotarint;vt hac ex parte iure vereri debeat, ne quid ab ipsis scriptum deprehendatur,quod aliqua ratione a vetitatis norma declinet. Dictualis mannorum insacra propensio.
QVanta olim suerit Abassinorum in Religionem
atque in res diuinas propensio, argumento sunt multa quae adhuc apud ipsos visuntur pietatis indicia. Deiparam virginem praecipua quadam beneuo lentia ferunt coluis Ie ; ipsique adhuc in terris viventi posuisse templum , quod tu tota AEthiopia a suscepta Christi fide primum fuerit. Fundasse illud volui in urbe Acaxumo Roginam Candacem , eo ipso in loco, ubi ab Indica Eunucho aqua lustrali suit aspersa.Impositum delubro nomen,S. Maria de Monte Sionis, eo quod sacer lapis, qui erat in ara maxima , ex illo monte fuerit in AEthiopiam asportatus. Illud quidem
de templi fabrica & loco potest probabile haberi; quod dς lapide additur valde mihi dubium,& eo ma- .: H ximu
145쪽
xime, quis i sit ab incertae fidei auctore, ne prauiori
testimonio traditum. Scribit etiam notaus auctor omnes festos solemnesque sanctissimae virginis dies, quos Romana celebrat Ecclesia , magna apud AbaLsinos celebritate agi : sic eos Astumptionem venerari, ut de mensibus singulis decimo quinto die , eius mC- moriam solemniter recolant,& quotannis tres ac triginta dies continuos, stato tempore in eiusdem ven rationem celebrent : hunc verbi morem ex vetustis Imperatoribur quemdam, magnae matri apprimὸ de- ditum institu ille P itissimae Conceptionis celebrand talem ait suisse causam. Quo primum tempore insia iam Magnam a Saracenis habit tam Lusitana classis occupauit, Didacum Lupium Sequeriam , Indicum praetorem, Mahumetis templum , quod inibi erat, Ecclesiastico prius ritu ex Diartim Grani v, Ecclesiastico prius ritu expiatum sanctissimae vici,nis conceptioni dedicasIe. Re a vicinis Atthiopibus non fatis intellecta,quem Lusitani Conceptionis nomine festum diem agebant. eum ipsos nomine Natiuitatis tamdiu celebrasse , donec superioribus annis Alexander Cardinatis Farnelius AEthiopiae protector, multa a Pontifice piacularia dona obtinens , eaque Apostolico conten a diplomate,ad Abassinos mittes, effecit, ut ij quotannis octautim Decembris diem conceptae Virgini dicarent. Ita nouus auctor. De hoc fello nihil habeo certi, quod dicam. An apud eas gentes celebretur. valde mihi dubium : vero similius non celebrasi. Quisa illud a Lusitanis acceperint, omnino salsiam, cum a Romanis motibus auersi, R mana sacra oderint magis,quam prosequantur. Protectorem AEthiopiae Ale' andrum Farnesium fuisse, ea ratione concedi potest,qua is Lusitaniae Protector fuit. Idem auctor scribit, natiuitatis Christi mem
146쪽
riam omnibus mensibus die vigesimo quinto recoli; idque ab eodem illo, cuius meminimus, imperatore suille institutum. Credat qui volet, haud magni in- terest. Gestate Abassi nos cruces quocumque eant,artutibus traditur; Ecclesiasti cos,& nobiles ex ebeno, reliquos ex viliori matella priores manu,posteriores collo appensas. Est, ut aiunt in Ecclesiasticis, & nobilibus talis significatio,vt illi scripturis,hi armis,cum erit opus,crucis fidem ab hostibus defendant. Alij tradunt solos Ecclesiasticos cruces portari, quod credo verius. Qui sacris dicati sunt, eos etiam serunt aeream phialam benedicta aqua plenam secum ferre solere,& antequam edant,& bibant, cibum illa , ac potum leuiter aspergere eandemque petentibus dicta pertire. Imaginum sacrarum antiquissimus apud eos i l. ysus,& summa semper veneratio. Depingunt Chri- stum, Christique matrem.& beatos spiritus, Patriarchas, Prophetas, Apostolos,caeter6sque omnes , quos stili credimus Dei conspectu. Vix templum est, in quo Georgij martyris non visatur efiigies: magno in ipsum seruntur studio. Non utuntur anaglyptis , vel quia cauandi Sc sculpedi ignorant artem, vel ob alias causas,quas ignoro. Nouus auctor scribit,ex insigni horum AEthiopum in Sanctorum imagines veneratione ortum, ut Philippus VII. Imperator, qui Arij, , iniquissimi haeresiarchae aetate vixit, de Ioannes ille tibi sinet is cui singularem suille ait cum magno Basilio Rmicitiarn, stattierint, ne quis absque Episcopi sui fa- cultate ullam domi habere posset vilius sancti essi. i siem; ae serte , quod plerumque fit, assiduitate eam idendi de ipsus cultu quidquam remitteret. Ob haec usam quosdam esse , quorum opera in domesticis imaginibus inspiciendis utantur Episcopi. His incum-
147쪽
bere, semel in anno, stato die,eorum,quibus concessa habendi imagines facultas est ardes adire quam apto, quam honesto, quam decente sint in loco diligenter Eperscrutari. Si quem deprehenderint, cui hac in re culpa sit, mulctam illi imponere;& aliquando, quam habet,imaginem auferre. Ut omnibus in usu est cru- εcem gestare,ita nulli vetitum eam domi habere. Crucifixi tamen Christi simulacrum habere domi,nem, ii. ni prorsus concessum; qubd nefas ducant, rem tam augultam ac sacrosanctam sub peccatorum hominum tectis esIe. In templis tantum depingitur,secreto in loco semperque velo tegitur. Sextis solum anniseriis illa ipsa hora qua Chri lius creditur Patri spiritum reddidisse,accedere dicuntur sacerdotes, accensis cereis,& velum remouere, tum populum uniue sum ingenti concursu in templum conuenientem flexis genibus, magnisque clamoribus implorare venia;& ostensum sibi lignum religiosissime venerari Illud a pluribus,3 verius proditum , quaecumque Christi, Virgini que Dei parae,& reliquorum coelituum simulacra PEthiopes fingunt, nigro ea efformare colore: illa contra colore albo, quibus vel pessimos homines,
vel ipsos cacodaemones volunt exprimere. Ita Chri-
stum,& Apostolos in ultima coena depingunt nigros,
Iudam proditorem album;nigrum Christum patientem,albos Anam,Caipham,Pilatum, Herodem, carteramque turbam carnificum,& Iudaeorum. Similiter Michaelem coelestis principem militiae nigrum efformant,album cacodaemonem eius pedibus comculcatum. Ieiuniis aded dediti sunt ut ea in re a praescripto rationis dicantur recedere , cum ne ipsi qui- .dem aegri a communi lege eximantur. Religiosae quaedam familiae , ut etiam fit apud nos, ex instituti sui
148쪽
sui ratione semper abstinent a carnibus, quod illis in locis haud leue est,cum longe distent a mari, & pis
culentis lacubus ac fluuiis plurimum careant. Solemne est omnibus. bis in hebdomada ieiunare quς fuit olim in tota Christi Ecclesia receptissima consuetudo. Ieiunant primum die Mercurij,quod tunc de tradendo ad mortem Christo con siilium inter se Iudaei inierint. Iterum die veneris,qudd tunc astixus ligno Christus animam esslatit. His autem abstinentiae diebus usque ad occidentem solem nihil omnino degustant;id faciunt more magis veteri, ut quidam aiunt, quam ut Hebraeos,aut Mahumetanos imitetur. Cum
ieiunant,poma aliqua pani adiiciunt,& coctas sine oleo ac butyro herbast,illo carent ; hoc victui tunc adhibere, graue ipsis piaculum. Multis anni temporibus , ut aduentus seriis, sex primis Ianuarij diebus.
cum reges Magi Christum recens ortum adoratum ibant, ultimis nouem,qui serias quadragesimales prς- eunt, primis quatuordecim Augusti, ante assumptae Virginis celebritatem, ab esu carnium dicuntur abstinere,& in meridiem differre prandium. Annis item superioribus in memoriam paenitentiae, quam olim lona praedicante egerunt Niniuitae, primos tres a Purificatione dies adeb religiose micteque dicuntur ie- masse,ut ne infantes quidem lactentes , nisi semel
tantum in die,admitterentur ad mammam;nunc abolitam ferunt eam consuetudinem, ut plerasque alias a maioribus usurpatas. Aiunt quoque ultima Quadragesimae hebdomada viros nobiliores vestibus se induere ad luctum aptis;easque plerumque nigras esse, vel caeruleas. Omnes item tam viros, quam sceminas
patientis Chiisti memoriam ita venerari, ut illis die, bus, & a mutuis inter se colloquiis, & a publico ac
149쪽
luce,quantum fieri potest, abstineant cum magna doloris significatione. Quem scruent in mortuis sepeliendis ritum, nihil traditur ab 'uctoribus constans. Quidam aiunt enerri funus praeeunte cruce, in altum sublata,recitari S. Ioannis Euangelium, dum corpus sepulturae datur; certis postea diebus pro desineti anima erogari pauperibus eleemosynas, nihil amplius fieri. Similia alij. Nouus auctor scribit, ubi aliquem decessisse cognitum, quatuor illico flamines ex iis, qui templi sani addicti ministeriis , cum lustrali aqua,cruce,& thuribulo,sine lumine tamen, defuimeti domum petere; praemulo inibi certo precum numero , sit mina illum celeritate ad templi ostium deportare;tiam caeteros accedere sacerdotes, cantuque nebri alias recitare preces,thureque suis tum cadauer deferre ad coemeterium, dc terrae tradere. Neminem in templo sepeliri,nec ullum fieri pro defunctis, , sacrum, scribunt multi. Illud prius nouus auctor probat, reprobat posterius,alleritque sacrificia pro mo tuis numquam in templo , sed in coemeteriis peragi verum cum Ioanne de Sanctis pugnat Dominicanae familiae religioso, aut illis suit in locis,& de AEthiopi cis rebus librum scripsit,typisque imadauit anno sex centesimo octauo post millesimum; hic rem expertus assirmat. nulla apud Abassinos sacra pro defunctis feci; idem ab aliis, quibus credendum, i me dubit
tione alterium;nec mirum cum purgatorium esse negent,ut dicendam postea. Hunc tradit nouus auctor Imperatoris sene liendi modum. Ubi, inquit, animam eis at Imperator, balsamo primum conditur; omnes deinde quotquot in urbe Saba iacerdotes sunt, statim convehiunt,& in atratam lecticam ingentis elephanti dorso impositam,cadaueresserunt. Tum ad itine-
150쪽
ris securitatem mille stipati militibus, qui atro etiam operti sunt amictit, cum magno hominum aliorum comitatu, pergunt ad montem Amaram. Qua transeunt, apparatu magnifico, sed lugubri , in urbes Aoppida recipiuntur. Cum ad montis Iadices ventum, omnes ex utroque coenobio ta monachi, quam equites illuc descendunt,exceptumque cadauer deserunt ad sepulchrum. in ipsa montis planitie Imperij principes comparent, Zc funus inde cum caeteris ad coe- meterium ducunt. Plurima ibi sunt sepulcrornin monumenta magnifice extructa, ex quibus unusquisque imperator,dum vivit,illud designat,in quo velit post mortem corpus suam condi. In eo igitur illud deponunt,& summa cum dignitate funeris exequias dies triginta continenter prosequuntur. Haec ille, quae Gctitia elle,iam ex iis constat,quae de monte Amara,&similibus dixi. Illud quoque incredibile, Sabae sacerdotibus lege impositum , ut imperatoria cadauera semper efferant,& ad montem Amaram ex loco ubi obeunt,deportem. Cum enim non uno tantum in loco omnes Imperatores diem obeant , sed in diuersis, Munius saepe ac plurium mensium itinere intelle dissitis,quorum aliqua ab urbe Saba , quaecumque illa sit, remota esse neccile est, qui possint praedicti sacerdotes eo semper contendere,vbi moritur Impe- .rator,ut eius senus ducant, & ad montem Amaram deserant cadaver'