De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

gnum,nouum hunc auctorem multa saepe narrare ad

religionem attinentia,quae Abastini Imperatores decreuerint; viderique illa, ut rite de iure statuta approbare,ac si ipsos Imperatores legitimos sacrorum Antistites agnoscat. Sed forte dicet , tributam ipsis ad eiusmodi decreta amplam a summis Pontificibus auctoritatem ; sic enim solet oppositiones declinare. Ita deinde scribit. Ecclesiastici diuinum ossicium

hoc modo recitant, latutinum duabus horis ante lucis orti ;Tertiam horis tribus ante meridiem; ipso in meridie Sextam hora tertia pomeridiana Nonam;

prius sub occasum Solis recitabant Vesperas. Completorium, Primam ,& Laudes ignorabant; idcirco nullum his designatum tempus. More vetusto Psalmos,& hymnos,& alias canebant preces. Ad Psalmi cuiusque finem, Gloria Patri,& Antiphona, ut mode, fit,adiungebatur. Nicaeno utebantur Symbolo; ut bantur etiam litaniis sed in iis nihil erat aliud , quam Sanctorum inuocatio, praesertim eorum, qui suerunt patria Adithiopes. Haec ad usque Clementis VII. Pontificatum, antequam Latinae Ecclesiae res ipsa

notae. Eo autem ex tempore,aperto mari, de patefacta libere hinc inde commeandi via, Romanas caeremonias ritusque adsciuere, & scuti nobis motis est, i a nunc diuina peragunt. Nihil ex scripto recitant, sed memoriter omnia. Cum Matutinum dicitu praeter consuetas, quae ante aram,lampades sunt , in quibus arilina pingui, loco olei, uetur ignis ,lume aliud neque in templo .neque in odeo est. Non alternis, sed omnes simal singulos decantant Psalmorum versus. Matutini lectio ad principalem templi ianuam inconditis pro sertur clamoribus. Nemo sedens recitat: concestum senibus,ut ligneis innitantur adminiculis,

162쪽

- Liber I. cap. XXII. I 37

cum sunt de sit. Sacra omnia partim Chaldaeo, partim AEthiopico continentur idiomate. Quaecumque proferunt, sic exprimunt, ut oris & corporis motum ad illa accommodent. Itaque pronuntiant flentes, iii quae significant fetum ridentes,quae iistam saltantes, set quae saltum contenta voce,quae clamorem; bmilla,

quae silentium: quidquid denique proserunt, ita cor-α poris motu indicant , ut non minus dicentis gestu, quam voce percipiatur. Ea mtrsica instrumenta , quae: vocamus organa, generis vocabulo ad speciem condit tracto, quorumque frequens nostris in templis usus,

usque ad Gregorij XIII. tempus,ne de nomine quio: dem nouerant. Is Pontifex in AEthiopiam artifices p. misit, qui ea inibi fabriearent. Duo apud eos erant , cymbalorum genera,quaedam certo e lapide, e ferrota

alia consecta;utraque es figura,& sono,& arte nostris dissimilia. Nunc aere utuntus campano, ut apud nos at,eoque pulsato populum conuocant ad templum. Supplicationibus ac pompis valde sunt dediti. Singu- ill l a post horas,quas recitant supplicantes fanum ciri rumeunt,eo sepius quo festus dies maiori colitur ce- lebritate. Contingit, ut in una eadenaque pompa trio cenos de amplius circa templum conficiant gyros. Hisce autem in pompis quatuor, vel quinquz a Mimisi leae,baculorum instar, seruntur cruces,totidem thuribula;haec manu dextracillae sinistra;interque Psalm

rum & hymnorum cantus multa miscentur crepitacula. Caeterdiu tanta pietatis & interni affectus significatione diuina ossicia peraguntur , ut tenEre lacrymas nequeant,qui intersunt. Gregorius XIII. Ponti sex optimus, ac valde pius collegium sancti Stephani,quod est Vaticano principis Apostolorum te-plo vicinu:n,sepius ibat inuisum, ut Abastinos faciei 1 tzs,

163쪽

Les,ac deprecantes audiret;nec temperare ipse assetu poterat.Singulis Mercurij ac Veneris diebus Abasii ni omnes cofluunt ad templum, ut hora post meridie tertia, qua spiritum Chri itus Patri in cruce reddidit, preces iniri frequentes fundant. Dominica Palm rum a nocte media psallentes, atque saltantes diuinara inchoant ossicia, & sacras altarium imagines, quae ter reliquum Quadragesimae tempus fuerant opertae, te tractis velis populo visendas exponul,quousque Pri- ma decantetur. Tunc cel la precationis serma ramos benedicunt.& suos cuique benedictos reddunt. Den, sque per circuitum templi pompam ducunt , in qua 1 suum quisque portat ramorum fascem;cumque ad te- pli ostia venitur, iisdem , quibus Romana Ecclesia, utuntur caeremoniis: quibus absolutis sacerdos unus litat,& sub Millae finem Eucharistico cibo praesentes reficit. Ipsa sacrosancta hebdomada bis tantum sacrificium fit, ouis.& Saturni diebus. Iouis quoque die . . hora vespertina, magno totius populi concursu, is qui quolibet in templo caeteris dignitate praeit, Ecclesia- sticis primuin , deinde aliis pedes abluit. Qua finita η'

caeremonia,remanent omnes in templo, & nocte integra agunt excubias. Ibidem Ecclesiastici usque ad diem Sabbati. postquam sacro finis imponitur,pers uerant. Die Veneris ad meridiem pretiosissimis sanuvestitur peristromatis,ubi principalis ianua est,tongeri

ibi maior adhibetur ornatus,quod eam in partem to tius populi fiat concursus. Inibi ergo sublimi in loco Christi ab cruce pendentis depicta ponitur essgies,

holuserico nigri simul & coccinei coloris velo adoperta. Vnus est, qui passionis historiam semper docantat,quoties verb illam absoluit,detrahitur simul cro velum,omnesque ad genua prouoluti vociferaim

164쪽

tur, plorant, ululant, palmis genas, pectora pugnis quatiunt, capita sertunt ad parietes , totasque atque integras duas horas lugubri cum fetu,& tristi eiulatu

dedunt se moerori. Hinc ad peristylij fores alij post

alios conserunt sese. Unamquamque ad iantam ex clericali ordine duo sunt, flagella manu tenentes; simulatque ad eos quisque accedit ,cuiuscumque aetatis sit, siue masculus, siue scemina, mediam denudat: corporis partem,caput versus;& tamdiu ab illis quatitur,donec dolore victus , verberantium e manibus elabitur. Quidam vix uno accepto verbere, mox in

tro abripiunt sese. Alij patientis Christi dolore confixi non prius abscedunt, quam ingentem effundant san-plinis copiam. ut haec peracta, sub ipso petistylio ad

mediam noctem perstant, qui volunt. Ea hora sacrum sit,cui omnes intersu ut, sacr5que pabulo reficiuntur. Nemo aliis tota hac hebdomada, nisi atris , aut caeruleis vestibus corpus velat. Mirum seruant silentium; nec inter se salutant, dum sibi mutuo occurrunt in via sed mutorum instar, demissis oculis pnetereunt. Nec vendunt,nec emunt,nec pecuniam tangunt. Id faciunt in odium Iudae proditoris, qui Christum pacis osculo fraudolenter salutatum , argenteis triginta vendidit. Tantaque aduersus illum ira incenduntur , ut nemo fere sit, qui compositam ex scrutis y Iudae imaginem non raptet perviam;quod pueris prς- cipue ludi magis, qium odi, causa frequentissimum. iii Nullus enim puer domo egreditur,qui su ne alligatum ad cingulum simulacrum Iudae non ferat. Digna risu, is & visu res. Multa puerorum millia conueni ut in tem- plum,& suus cuique reste ad cingulum alligatus trahitur Iudas.Canonici tota Quadragesima amiculis v - tuntur Benedictino cucullo similibus, a quibus vittae pen i

165쪽

a o De Aba gnorum rebus

pendent,quae humeros,ac totam paene faciem velant. Exuti calceis incedunt, quod & reliquis secerdotibus commune. Sine calceis toto anno sacrificabant ; nunc id a Romano Potifice extra Quadragesima fieri prohibitum. Ipso resurgentis Christi die a nocte media decantare incipiunt Matutinum. Ante auroram instituunt pompam longe celeberrimam. Ad ortum Solis rem diuinam saciunt,& quotquot inter sunt, Eucharistia reficiunt .His peractis domos repetuntihilares, &lapti, totosque atque integros octo dies insequentes choreis , saltibus ζ ac tripudiis augustissimam cel brant triumphantis Christi resurrectionem. Haec omnia nouus auctor. In quibusdam exiῖua quaedam est umbra veritatis;pleraque ab ea quam logissime r ccdiit. Proponere fatis est,ut qualia sint,quiuis nouerit. Non uti Abassinos Romanis caeremoniis,certo est

certius; idque abunde patebit ex literis eorum , qui in Abassia sunt Omitto nunc referre , ne eadem sepius inculcem. Gregorium X III. ad Abassinos misisse,

qui organa fabricarent , quis credat λ In actis quidem Gregor nihil tale reperitur. Neque is Pontifex igno- rabat a Romana fide dissidere Abassinos, ut praedica- ctorum loco , ad eos mitteret fabricatores Organorum. re Illud etiam inepte fictum eumdem Pontificem , soli, tum s*pe,dum viveret,ad id,quod vocat Abasinorum ucollegium, itare, ut iis adestet sacrificantibus. Et qui- .dem neque hoc in diariis Gregorij est. Auctor iste satis se ostendit a Romanae curiae moribus alienum, dum cce it Pontifices more vulgi vagari per urbem,& huc atque illuc facile diuertere , ut quemvis de

plebe hominem . . . t

166쪽

Liber I. Cap. XXIII. IqI

et in argumentis ostiendi videatur numquam

Abasi nos a vera Christi Medecesse se. CΛs et XXIII.

IZntum ad , quod nobis potissimum in hac

2: V de Ethiopicis rebus tractatione propositu est. te quamquam vero totum noui ainstoris opus , tribus si vel quatuor distinctiim libris, aliud sere non est, nisi quaedam,non tam desensio, quam gloriola Abassinae

2: religionis praedicatio eo tamen non contentuS,apolo-t :l ptico more,pim ima ad eamdem rem a coniectura, a et: ii milituditae, ab auctoritate,a capitibus aliis peculia- rem in locum congerit argumenta ; quo in loco mi-i e tum est,quam multa sint ad historiam, ad stus terratum , ad gentium mores, ad res alias pertinentia non

modo male cohaerentia, sed plane falsa, Jc ab Ecclesia cath6lice iudicio diilentanea.Nihil ego tamen nequet sellam, neque referam, nisi quod aliquo modo e reja: ho lsa erit. Haec autem sunt noui auctoris, quae ex di- hersis locis collegi argumenta , quibus apud ipsum incera Abassiliorum probatur fides. Inprimis, inquitio Mila,quae ad Christi tam diuinitatem,quam humani- , ntem spectant,nullum Abassini errorem habent. Dis Rhaὸ eredunt & diserte confitentur sanctissimς Tri- ,1 hitatis sacrosanetiam mysterium ; affirmantque Nu- ii 'odillud,quod colimus, cuius potentia mundus coim itus est,& in quo solo veram esse diuinitatem, tenemus, personis esse trinum,natura unum. Quod myst . num,ut Abassini omnes non minus vultu ipso prode-

167쪽

i De Abassinorum rebus

rent, quam mente crederent, Imperator ille Ioannes sanctus inittituit,ut baptizatis infantibus candenti serro tria in fronte inscriberentur pucta, diuinarum per sonarum distinctionem testantia. Ex quo apparer,

quam falso ipsis error adscribatur Sabellij , qui unam tantu modo in Deo credidit este personam ; sicut ante ipsum Noetus quidam in Ptolemaide , cum summo illius prouinciae damno iniquissime praedicarat. Cre dunt aequalitatem personarum , hori aliter, quam in Conciliis Nicaeno . Constantinopolitano, Ephesino, Chalcedoneii apud ipsos approbatis, ac receptis continetui. Idque ex eo apte colligitur, qudd Helena Augusta eius uxor Imperatoris, qui Mano de Maria ditius est,insigni scemina probitate,& theologicis praeceptionibus, Chaldae6que & Arabico idiomate apprime instructa,librum v nu scripsit deChristialaa lege,&i eius praestantia , alterum de sacrosanctae Triadis mysterio,sicut illud Romana confitetur Eeclesia ; quo in libro de perpetua Dei parae Virginitate multa etiam interseruit. Vnde perspicuum fit, quantum Abusnis inserint iniuriam , qui eos aflerunt Ariana umquam haeresi suille insectos.Huc accedit, quod propter Tri nitatis sacramentum in Chri ili baptismate patefictu,

dies Epiphaniae qui dies eidem est Baptismati dica tus variis: pud ipsos spectaculis,ludis, saltationibus, choreis, tripudiis, ingeti denique laetitiae significatione

celebratur. Credunt etiam expresse confitentuptam contra Autotheos generationem Filij,quam contra Graecos Spiritus sancti a Patre & Filio processionem credunt contra Manich os unum esse rerum omnium conditorem , qui de immensa sua clementia genus hominum ex primi parentis peccato damnantum a durissima cacodaemonis seruitute, atque ab ae-

168쪽

Liber I ap. XXIII. I 3

terna morte liberarit,& iustis pro recte factis praemia, iniquis pro sceleribus supplicia statuto tempore decernat. Credunt contra antiquissimos Carpocratei', Cherinium,& Ebionem,contra Ethnicos, contra recentiores Iudaeos , contra Mahumetanos veram in

Christo esse diuinitatem : contra Apollinarem Eutychetem,& similes veram in eodem esie hominis substantiam : contra Nestorium tum in una Christi persona duas contineri naturas , humanam ac diuinam,t 1 non variatas, non permixtas, non confusas, sed prori, scidistinctas ; tum beatissimam Virginem vere aci proprie elle Dei matrem 1, & contra Helvidium nullo umquam tempore illibatum vi iginitatis florem in ea languitie. Credunt Christum multa pro nobis dura& alpera perpessum, astixum fit ille cruci, animam esessasse,die tertia a mortuis resurrexisse, post quadraginta a resurrectione dies ascendisie in coelum, inde post mundi finem in terras venturum , ut mortales omnes viro in loco cogregatos summa potet late iudicet: ania mos enim humanos elle immortales , & post extremam orbis huius desolationem vi diuina ad corpora reuersuros , ut quisque eorum omnium, quae in hac vita egerit , rationem reddat supremo iudici pereontanti. Credunt omnia, quae in illis quatuor generali- bus Ecclesς Conciliis Nicaeno,Conliantinopolitano, Ephesino, Chalcedonens, veluti in quatuor Euangeliis credenda proponuntur. Iidem tum veteris , tum

in uet Scripturae libri,quos superioribus annis Tridentinum Cocilium indubitatae fidei este declarauit, sem- per apud eos firmissimae fuerunt auctoritatis , quod quae in eis sunt ab ipso limpidissimo veritatis sonte, i , qui nullo potest erroris luto turbari, cer id crederent emanasse. Quin etiam Imperator Mena per legatos suos

169쪽

fi 4 Te Aba morum rebus

suos a Pio V. Pontifice maximo suppliciter postulauit , ut eiusdem Tridentini Concilii decreta mitti ad se iuberet, ne quid forte a Romana Ecclesia ellet statutum quod Abassini per ignorantia seruare omitterentiasterens optare se mayime, ut AEthiopica Ecclesia ad Romanae voluntatem ac nutum totam se ac penitus consormaret.Ex quibus apertum est, non eos

quidem in re ulla Apostolico contenta symbolo , sed illos potius, qui ullum ipsis hac in parte impingunt

errorem,valde a vero decimare. Deinde eorum Antistites, quoad eis per hostes & tempus licuit . Conciliis omnibus,quae Pontificia auctoritate uspiam celebrata iunt,semper intersitere;Nicaeno oontra Arium, Co- stantinopolitano contra Macedonium; Ephesino contra Nestorium;Chalcedonensi contra Eutychetem;&aliis, quae deinceps seceessere ; donec Mahumetanugens ab inferis egiella, Arabiam,Palestinam, Iud arra, Egyptum , & alias peri A siam & Africam regiones armis occupates , sic Abassinorum fines interclusere, ut efferre ex AEthiopia pedem vix deinceps potuerint.

Quid illud, quod non coacti,imb nec vocati,non sine ' maximis periculis ac difficultatibus domo sepissime

euntes,vel in urbzm venere, vel ad alia adiere loca,

in quibus tunc Romanus erat Antistes, ut & ipsum recognoscerent supremum Christiani gregis pastiniem , Sc fidem suam,cum in Conciliis publicis testa tam , tum m ipsae Romani principis curia, veluti in ge' anerali quodam omnium gentium theatro, palam ex- hpositam uniuerso orbi patefacerent. Nam cum acceptilent a quibusdam gentis suae hominibus, qui Hierosolymam religionis causa peregrinatum ierant. ius sit Eugenij I V. summi Pontificis in quadam Italiae Ysbe Concilium cogi , rumque Imperatori exposuis

sent;

170쪽

sent; actis ille primum immortali Deo gratiis, quod sibi ac suis hanc prostendae religionis , & Romano Patri obedientiae offerendae occasionem ostenderet ; mox legatos misit, qui verbis suis utrumque praestarent, & quam Abassini sequerentur fidem palam exponerenta. quod in Concilio Florentino factum fuisse, nemo dubitat. Sed iam plius , annos plusquam centum legati alii , ut idem facerent, ad Clementem V. Auenionem venerant;quos ille benignissime exceptos, plurimisque donis & gratiis exornatos ad suos remisit. Ut verb maritimo itinere pate ficta atque adita AEthiopia est , viaque in Europam nauigandi ostensa, mox David Imperator simul cum Zagagabo ad Emanuelem Lusitaniae regem misso, Franciscum Aluarum Lusitanum sacerdotem cum muneribus aestieris obedientiam animumque te stantibus ad Clementem VII. delegauit. Denique his proximis temporibus Alexander III. Imperator celeberrimam ad Gregorium X III. instituit legationem , in qua sacerdotes erant duodecim, totidem ex magni Antonij archim adritae militari ordine equites , qui omnium Abastinorum erga Romanam Ecclesiam animos x oluntatesque explicarent. Nec illud praetereundum, quod ad rem praesentem videtur attinere ; Tum primum Lusitanos adiisse AEthiopiam, cum fidem catholicam Lutherus deseruit; tunc etiam Abassinos legatos ad Clementem VII. Bononiam venisse,& coram Carolo v. Imperatore, maximoque clarissimorum hominum conuentu AEthiopi-

et Imperatoris obsequium Pontifici obtuliste , cum Henricus VIII. Angliae rex Romanae sedis scitata lique aspernatus a recto Christianae religionis tramite pertinaci antimo deflexit , miseraque in Anglia K ingem

SEARCH

MENU NAVIGATION