De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tibus hausere 'Negauit reliquos, quoniam quo pacto excusari possciat,non inueni'ac proinde alteruit, riseipsos ac iecte credete,& confiteri omnia quae tum e plicate,tum inuolute Apostolico docentur in Symb L. Ego ostendi,quod iterum ropeto, eos de augustio simo diuinae Triadis mysterib , de chrisio , de sacramentis .de seniliternae felicitati praemio,de a ternis malorum hominum supplieiis, de purgatorio de natura animi humani , deque aliis i dei decretis pessime sentire cum asserant, non produci a Filio Spiritum

sanctum; unam tantum in Christo elle naturam,eamque diuinitati aequalem,unam tantum operationem; nolque vocent haereticos, quasi duas ita eo asseramus personas,quia duas confitemur naturas,duas agnoscimus operationes; cum ab hac vita in alteram tran euntes coelesti pabulo non roborentur; cum neque peccatorum numerum,neqire species explicent consesseri .clim plures quisque ducat uxores, easque pia libito repudiet ; cum post hane vitam nullam esse dicant animarum puraationem; cum negent malos Christianos apud inferos aeternum Iuniendos ; cum bellitudinis ingressu ad extremi usque iudicij diem animas arceant hominum sanctorum, quae prorsus mundae sunt, nec ullius poenae debito obnoxiae ; cum putent animas nostras posse natura sua coirumpi dueas , sicut animalium caeterorum , parentum opera ed iaci dicant e materia. His Abassinos hoc tempore erroribus inuolui,quantum satis est,palam feci. Quod ad Iud ficas attinet saperstitiones , nouus auctor ait, Abadinos a Romano Pontifice monitos ne ill s vfuse parent,illico abieciste nec iterasse amplius;quod falsum esse prob itum est. nec repeto probationes. Adhuc enim in iisdem perseuerant, cum non solum sae-

212쪽

audierint ab Apostolo dictum , Ecce ego Paulusa: aico Nobis, quoniam si ci/cumcidamini , Chrinim v uim bis nihil proderit; sed recte sciant Mosaicas caerem nias suis te a Christo abrogatas. Itaque licet aliquan- i do, siue ex ignorantia sue quo alio fine legalia ista sic obseruarint, ut habere aliquam facti sui excusatio-

i nem postent; multis tamen abhinc annis optime no- : sunt, Romanae Ecclesiae este contrarias . & diuino

i clitisti praecepto prohiberi. Quam recte idem auctor asimet Christianum hominem , ut Christum imite-

tur,qui circucisonis dolorem ac notam nostra causan subiit, posse nunc absque scelere circumcisione uti; possitem staminas, quae peperere,ob honorem Vi ῖinis Deiparae uti purificatione;posse quoque a Chri te sit cultoribus ob conditi orbis beneficium licite ser- uati Sabbatum,quo die ab eiusdem orbis conditione illi' dicitur Deus requievisse; posse denique alias Mosaicae legis usurpari caeremonias , dummodo animus absit, ut dicitur, legalis,discutiant alij; ego hic scholasticas disputationes non edissero. Scire tamen ab eo velim, uodnam hoc imitationis genus sit, ut quis alieno vulnere & dolore similem se patienti Christo praebeat3Si Abassini 'Christum multa propter nos mala passum cupiant imitari,a feriendis filiis manus absti-heant;illa praestent sprope enim infinita sunt) qua dullum religioni incommodum , nullam veris Christianis parete queant offensionem : illa demum abiici hi, quae a Iudaicis vel Mahumetanis sontibus videntur derivata. Nec opus est de his plura dicere. Nihil etiam esset int testimonia scriptorum,qiii pro Mbastinorum defensione adducti sunt. Quidam enim ex iis solum alterut. Abassinos esse Clita ilianos, quod ius inficias non imus: siquidem sacra unda per se sibi ue sunt.

213쪽

sunt,& Chrilli religionem profitentur. Quamquam ea ratione vel semiiudari possunt dici, vel semichristiani, qubd Mosaicos ritus cum C hristianis sacris ita

misceant,ut dubitari iure queat , magis ne antiquam Mosis,an nouam Christi sequantur legem. Auctores

alij quod initio dixi,ab iisdem Abassinis decepti sunt.

Alij cum scirent eorum aliquos Clementi v. Au nione,Eugenio I V. in Florentino Concilio Clemen ii VII. Bononiae obsequium & obedientiam praest tille,nec aliud per ea tempora de ipsis audierint,sac, te existimare potuerunt perseuerasse in proposito , &quam tunc per eos legatos professa sunt Romanam

fidem,deinceps retinuille. Hac verb tempestate, rebus plane perspectis, aliter sentire necesse est. Idem quod scriptores illi de A bassinis postent quoque post Florentinum Concilium de Graecis existimare, nisi loci propinquitas , & frequens eius gentis ad haec loca concursus palam secillet, fregisse eos fidem indicto Concilio Romanae Ecclesiae datam, Mad mores pristinos rediisse. Alij demum auctores , quae de Abassinis reperere ab antiquioribus scripta , nullo

veritatis facto examine , in suos ea libros transtulare, in quibus ob hanc causam in omni rerum genere errores magni sunt, quos quiuis hoc tempore in hisce getium historiis mediocriter versatus, facile deprehendet. Qui tamen diserte pronuntiarim, numquam Abassinos rectam fidem,& Romanae sedis Imperium reliquisse,paucissimi sunt, nec multum reser ret, si plures essent,cum notissimum sit, sitisse dec pios. Illud etiam debet obseruari quosdam Abassin rum Imperatores optime potuisse vere Christianos& catholicos appellari,qubd & nouerint, confessique sint Romanae Ecclesiae principatum, & valde labor

rint,

214쪽

rint, i Iudaicis supristitionibus, caeterisque erroribus -

ex imperio depulsis ad sinceram Christi fidem popu-

los suos reducerent. Talis ille fuit,qui ad Clementem V. & is,qui ad Florentinum Concilium diuersis tem-

poribus legatos misere.Talis Dauid Claudi j pater a nis superioribus.Talis his proximis Sacinos , Mi de recipienda Romana sde cum suis saepe consultauit, iter sque eadem de re ad summum Pontificem mis fit, ac de legato mittendo solicite cogitabat. Quam i verb absurdum sit,ex his inferre, Abassinos in Eccle-

si Romanae fide & obedientia vivere, nemo non Videt. Nam ex iis constantinopolitanis Patriarchis, qui nobis tempore suere proximi, de rebus fidei, & Romana sede aliqui putantur recte sensitIe, non proinde quisquam Graecos esse catholicos, & Romano Pontifici obedientes, nisi perperam colliget. Praeterea qui nunc est Babylonicus Patriarcha Romanum agnoscit principatum ;nec ita pridem legatum misit in Vrbem. nomine Adamum,sancti Pachomij per illas regiones Abbatem generalem,qui de Babyloniis Romanae se subiiciendis ageret cum Pontifice. Egit diu nunc de rebus fidei apte instructus remittitur ad suos : adiuncique ipsi a Pontifice sunt Ioannes Antonius Marte, & Petrus Metoscita Societatis Iesu presbyteri, prudentes viri, dc docti, ut in Babylonica Ecclesia reducenda omnes animi & corporis vixes intendant.

peramus fore , ut ex sententia expeditio succedat. Quis verb hinc scite arguat, Babylonicam gentem esse catholicam 3 Damus ergo aliquos Abassinorum Imperatores,agnita fidei veritate, conatos eise gentem suam Romanae Ecclesiae subdere : dicimus non

his inscith inde colligi, Abassinos nobiscum in fide

consentire,numquamque ab eadem desciuisse. Constanter

215쪽

188 De Ab moram rebus

stanter etiam negamus, ullo firmo alicuius scriptoris testimonio eorum religione probari. Quod de Abais resinorum collegiis, Romano,& Olisponensi nouus aciis abctor adiungit, satis ostendit, quam sint inania caetera, ui

quae dicit.& indigna fide.Nihil enim Abassini Romae hi

habent, quod vel collegium sit, vel eo nomine censeri queat; nisi more loquamur Iurisperitorum , dum aiunt sussicere tresist collegium faciant. Exigua illis, & ignota in Vaticano colle aedicula est. Ibi hoc tempore tres quatuorve degunt,atque ita sunt, ac si none sient. Cum Iouius vivebat, per occasionem legationis ad Clementem V II. ex Abassia missae , plures ed conuenere 1 & animus sorte Pontificibus erat, aliquot ex ea gente Romet alere,fideique doctrina instituere , ut ad suos postea reuersi , este pollent Reli gioni utiles iquemadmodum propriis in collegiis Sc ri, Angli, Graeci, aliique aluntur. At multis iam abhinc annis sic abolita est in Urbe Abassinorum memoria, Vt paucas reperias, qui sciant, an ulli Romae Abassini sint. Ego homines multos in ea natos & edicatos de Abastinorum collegio dedita opera rogaui, rem ab se nouam quaeri confessi sunt.Ecce celeberri

mum illud Abassinorum in Urbe collegiunx, quod a sancto Stephano Indorum habere nome dicitur.Ta

le illud aliud est , quod esse fingitur Olispone , ubi fiuEthiopes isti ne aediculam quidem propriam habent uRomanae similem. Iam verό quod nouus auctor ait, habere Abassinos Vaticanae bibliothecae clauim una, esseque,yt vocat, Linguarum Chaldaicae , Arabicae, Syriacae,AEgyptiae bibliothecarios, inultosque ad e rum collegium Cardinales, aliosque illustres viros tro litos , varias ut linguas ab iis discant, & quaedam talia, quae scribit, aded non modo falsa, veru metiam ridicu

216쪽

ridicula sunt , ut nihil magis. Illustrissimiis Cardinalisis 3ellatininus qui solus ex iis, quos auctor nominat,si- perstes est,hac de re quaesitus, nullam se umquam ab istis AEthiopibus linguam didicisse , nec discere vo-hiisse assit mauit. Idem absque dubio affirmassent alij. ii vhierent & eilant rogati. Nec scio, quaenam ista sit linguarum peritia,quae tanta ab hoc auctore in AbaL-

finis esse dicitur:ne ipsi quidem eam se habere sciunt. Commentitias esse causas , ex quibus orta fingitur deserta Religionis in Abas nos infamia.

IT ab haeresis nota Abassini liberarentur , nihil V afferri poterat vel absurdius, vel ineptius,quam quid hunc in finem nouus auctor excogitauit, aut ab ' aio fictum credidit,& approbauit. Quae allia muntur,n siciant fidem , & si reipsa falsa sint, probabilia ta men , aut probabilibus proxima videri debent: quod enim simile vero non est, ad probandum aptum esse non potest. Ait inprimis anno Christi millesimo quin . sentesimo quinquagesimo homines plusquam trece aes ex Lusitania in Abassiam profectos,eosque ibi pro Lusitanis de Christianis habitos peramanter sitisse abi. .grhiopibus exceptos. At cum non tantum origine, sed etiam secta Hebraei essent, facile animos suos pra- uia insectos opinionibus aperuisse. Delatum id ad P, tres praedicatores haereticae censores prauitatis;eorum iussi statim millos,qui perfidos comprehenderent,&ia vincula coniicerent. Cumque abesset parum , quinia id

217쪽

19o De Abas orum rebus

id fieret,eos recognita, sincertum cuius monitu mox ex Abassia clanculum discessisse,& in alias regiones a Commigratie. Bonam eorum partem appulille Goam, ci ibique de Abassinorum erroribus, deque Patriarchae aliouiedi laboribus tam falso , quam perfide plurima narraste; quae vulgo credita non per Indiam tantiim, sed etiam per Europam late sparsa, summa innocen- ei tibus infamiam peperere. Inde factum, ut Lusitanus Rex de avocando Oviedo cum Pontifice egerit,& Pontifex regis rogatu in AEthiopiam diploma miserit, quo eumdem Ouiedum ad Sinas, vel Iaponios dest t nauit. Hanc igitur fuisse causam, cur Abassini apud I Indos, & Europaeos inter haereticos ac schismaticos , haberi coeperint,cum neque a fide, neque a Romana obedientia umquam desecerint. En causa praecipua,

multa continens,de quibus singulatim, sed breuiter, dicendum. Quaeritur ergo ab hoc auctore primum, uquo erant de genere trecenti illi Hebraei, quos e Lusi- xania in Abassiam prosectos scribit' Eorum ne de nu- mero, qui Mossaicam legem publice profitentur, c iusmodi sunt,qui Romae, qui Florentiae , qui in aliis i Christianorum locis vivere permittuntur ; an ex iis, qui cum animo ludati sint, Christum seris simulant, cuiusmodi in Hispania non pauci. Priori quidem de genere esse non poterant, cum in Lusitania nulli sint, ivt nemini ignotum. Dicet,ex posteriori fitille. Iam et

go rursum quaeritur , palamne & aperte,scientibus- que & consentientibus magistratibus, an transfuga- rum more clanculum & occulte e Lusitania fuerint iegressi. Vtrumque creditu dissicile. Primu quia pror- sest improbabile Christianos & catholicos magi- stratus passes fuisse , ut qui Religioni Christianat B Histrii iure erant adstricti, alio tenderent, ubi cum

218쪽

Liber I. Cap. XXXI. 19 I

sumnia eius lem Religionis intuita libere viverent

Alterum,quia non apparet,quo nam modo tanta hominum multitudo pollet clanculum e regno stigere, cum vix unus hoc de genere inde fugiat, qui non statim capiatur. Quo enim e portu tam occulte soluere poterant, marisque & arcium fallere custodias 3 Cur deinde in Abassiam , ut inter AEthiopes, atque in ardentissimis regionibus habitarent , non alio potius abiere bi mitiore coeli solique temperie,&politiorissetis uterentur consuetudine, quo possent etiam breuiori maris traiectu facilius ac tuti sis peruenire 3 Prae-

terea si cognita ab Aesthiopibus eorum pei fidia est, ac

tantopere curatum, ut caperentur, qui seii potuit vene uno quidem capto tam facile omnes euaderentὶSi fugientes ab Lusitania recesserant , cur pars eorum maxima Goam se contulit;ubi nulla ratione occultari poterant,esatque certum,extrema passii ros Quis novideat,quam male ista cohaereant λ Sicut igitur est incredibile , tantam ac talem hominum multitudinen isue scientibus siue insciis magistratibus excedere regno potuisse;ita omnino est verum, numquam excessisse. Tandem cum nulla Dominicanorum patrum

coenobia in Abassia sint, ut paulo post dicam, nulli haereticae prauitatis censores , ecquinam illi Dere, apud quos obstupefacta AEthiopia Hebraeorum perfi-ὶ diam incusauit 3 Sed paulo apertius propositam fabul lam euoluamus. Ait nouus auctor, suos illos Hebraeost anno Christi millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto Abassiam adiisse, atque in i ta paucos dies cogiestos arripuille fugam ; qui Goam petiere, inter caetera falso sparsille, Ouiedum pessime in AEthiopia

tractari , milleque laboribus atque aerumnis misere

consumi;quae causa fuerit, ut Sebastianus Rex de illo

i inde

219쪽

i9α CDe Abasnorum rebus

inde avocando, & ad Sinas vel Iaponios mittendo cuPontifice egerit. En patefacta fabula. Quo anno ficti illi Hebraei Abassiam dicu tur ingressi. & ab ea subitὸ egressi, nondum ibi Andreas erat, cum duobus post annis illuc ex india peruenerit. Qua igitur ratione poterant illi transfugae Goanis dicere, male Andream ab AEthiopibus tractari,quem scirent apud AE hiopes

non esse, , & utrum aliquando ellet futurus , prorsiis norarentὶ Ab eo autem tempore, quo Abassiam cusociis ingressus est Oui edus, usque ad hanc diem nullam eb Lusitanorum adiisse multitudinem , compertissimum est. Anno quidem mill 'simo quingentesimo quadragesimo primo Lusitani quadringeti Chii

stophoro Gama praefecto ex Goana x rbe ab indico praetore suerant in AEthiopiam missi, ut Imperatori Claudio contra Zeilae regem secta Mahumetanum

militanti suppetias serrent. Ex illis plerique variis in praeliis occubuere pugnando; pauci in Indiam redie. te,reliqui ductis in Abassia uxoribus vitam ibi usque ad obitum traduxere. Relicti ab iis posteri sunt, paternarum rerum,& catholicae fidei haeredes quos defuncto Claudio successor Imperij Adamas crudelitercst persecutus,non quod Hebraei essent, sed qubd a Romana disciplina a parentibus accepta nollent deficere. Quae deinde nouus auctor adiungit, de Collegio sancti Stephant,ex quo ab reliquis collegis una, ait,delectuna,qui in Abassiam nuntiatum iret Imperatori , ortam apud Europaeos suae gentis infamiam;& de ipso I peratore Mena grauiter apud summum Pontificem de illata sibi ac suis iniuria per literas querente, & Tridentinum Concilium flagitante ; quae item de magni Senatus consiliariis ad Pontificem , de

Cardinyle .eadem de re scribentibus , de ingresu in

220쪽

Abassiam Lusitanis prohibito, nisi Olisponensium

Goanorumque sacrae fidei quaesitorum deserant testimonia, & huiusmodi alia, quae cum illo de Hebraeis commento miscet, non habeo necesse serib refellere, satis constat, fabulas esse, multoqu. postea Constabit apertius. Interim scitum volo,Mdnam illum , qui, ut antea dictum, Adamas dictus est , se iste acerrimum Romanae Ecclesiae hostem, nullumque cum Apostolica sede habuisse, aut habere volutile commercium: quatuor item ante annis cessisse e vita, quam pontificium diploma , quo ad loca alia Ouiedus destinabatur.fuisset in Abassia receptu. Obiit enim anno millesimo quingentesimo sexagesimo tertio; diploma ve-rd quatuor pbst annis ad Actthiopiam peruenit. Denique recte monent sapientes , qui multa facile& sine consilio dicit, pollere memoria debere, ne loquatur pugnantia. AiIeruerat auctor iste , Alexandrum III. quem vult fuisse in Imperio Menae successorem,oviedi suasu Latinum instituisse Senatum; at Mena, ut idem auctor ait,ad Pontificem de Ouie-do scribens, non solum negat male in Abassia Oui dum tractari, sed affirmat optimo apud se haberi loco cum Latino Senatui praesectus sit. Itaque iam Latinus ille Senatus erat, eique praeerat Ouiedus, antequam estet institutus. Haec sunt auctoris huius miracula,essicit ut sint,quae non sunt,& facta iam sint,qui nondum sunt inchoata. Atque hare de prima ac potissima causa , ex qua circa res fidei orta fingitur in Abassinos infamia.De altera, quam peperisIe dicitur locorum ignoratio, nihil est, quod dicam. Haud dubitari potest,quin scriptores ij, qui AEthiopes schismaticos esse dicunt,non alios AEthiopum populos,quam

Abas sinos designent. Quae de geographicis dimen-N sionibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION