De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

torum se amicitias sensit in insinuauit. Cum ergo ad ipsum quoque Pontificem , qui tunc erat Paulus III. Clementis successor,sibi aperuisset aditum,atque eius gratiam intillet, coepit cum illo de alio Patriarcha in AEthiopiam mittendo solicite agere. Nam quδd Bet-mudius parum Abassinis fuerit acceptus, & male et tractatus , non debere impedimento esse, quominus ad eos alius mittatur ; haud leues enim extitisse causas,cur in populi odium dὸ malevolentiam incurrerit. neque eas Pontifici esse ignotas. Non dubitandum, quin ad partes cuiuscuque alterius Patriarchae a Romano Patre missi,ubi is in AEthiopia pedem posuerit, omnes se ordines facile transferant, Alexandrino &eius Abuna penitus desertis ; curandum tantummodo , ut qui illuc fuerit missiis , ea habeat ornamenta animi, quae ta excellens dignitas iure suo exigere videtur. Multa alia non semel in eamdem sententiam dicens,in eamdem tandem Pontificem traxit. Is cum Lusitano Rege rem per literas communicans dei gendae personae ad id muneris idoneae eidem regi potestatem demandauit; hoc enim ipsi meritd deberi, cuius auspiciis per immensa & periculosa maria pate factus esset,ex noc orbe ad Abassinos accessus. Ioan nes Rex approbato,ut decebat, de mittendo Patriarcha Pontificis consilio, non putauit sibi diu quaerendum , quem deligeret. Cum enim ipse per se insignia Petri Fabri in omni rerum genere decora, summo digna loco , fatis sitisset expertus, quamquam ille nec tunc praesens, neque Lusitanus erat,caeteris antetulit;& ad legatum suum Romam scripsit , verbis suis a Pontifice peteret,ut ratam haberet Fabri electionem,& ipsum, ne repugparet,pro imperio cogeret. De Pintificis voluntate nihil erat dubitandum. Visum tamen

aliter

322쪽

Liber II. Cap. XV. 293

aliter Regi saeculorum immortali , qui virum optimum pro Christi Republica tot tantasque Oxercitum ac fatigatum laboribus ad sempiternam vocavit tra-quillitatem. At non quieuit Abassinus Monachus;coepit ardentius rem eamdem urgere;& solicitare Pontificem , precarique obnixe , ne illas AEthiopiae oves, annos iam plus centum mille a Romanae Ecclesia caulis miserc aberrantes , omnino desereret. Verum nequid tunc fieret, Italiae motus obstitere. Intermissa proinde & ad quietiora tempora dilata res, anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto opta

tum exitum accepit.

divae de Patriarchae Ioannis o sociorum missione a nouo auctore scrip asi t.

de veritate constet,opria iudicamus,propone re hoc loco,quae de Patriarchae Non ij, & sociorum in AEthiopiam mis*one nouus ille auitor, non s- ne graui eiusdem Patriarchae & aliorum iniuria commentus est. Scribit ergo, Ioannem III. Lusitaniae regem ob eam , quae inter ipsum & Claudium AEthiopiae Imperatorem erat, amicitiam valde optaste , ut liquot Episcopi cum vno Patriarcha Roma in AbaLsiam mitterentur. Hac de re coepisse agere cum Iulio III.sed ob eius mortem , quae anno contigit millesimo quingentesmo quinquagesimo quinto ., & pi Q -

pter obitum Marcelli,qui proxime Iulio successit, & i in Pontificatu dies tantsim viginti duos vixit, ad

viginti Paulum IV. Marcelli successorem delatum esse ne-T A gotium,

323쪽

Barreto collatum este Patriarchatus munus : datos ildum Castellanum;illum Nic at Bythiniae urbis, hunc Hieropoli titulo insignitum. Hos simul cum Patitarcha & reliquis sociis Roma prosectos , Lusitaniam peruenille liberaliter ibi a Rege,ac peramanter habitos bretuque rebus omnibus necessariis abunde instructos, simul cum Fernando Sosia, quem Rex lega- quamquam aduerso tempore Bello enim ardebant omnia in benigne tamen ab Imperatore Claudio suis exceptos. Ver in paulo post variis de causis male ipsi cum Patriarcha & sociis conuenisse. Primum enim aegre tuli ise Imperatorem, Lusitanum Regem , ipsa inscio de inconsulto,cum Pontifice egisse, ut Patriarcham ad se de Episcopos mitteret ; ac si vel Christiim prorsis ignoraret , vela Romana sede esiet diuisus: cum & propriu Romae haberet Abassinorum collegium , ac quod istiusmodi negotia spectare viderei tur ; & tamquam obsequentissimus filius Romanam cclesiam coleret, semperque coluiste;nec Apostolico indigeret Nuncio,cum antiquior Abassiae Archiepiscopus iam inde ab Eugenio I V.hoc Nuntij munere uteretur, plurimis summorum Pontificum dipi malis deinceps confirmato. Patriarcham tamen & so-

324쪽

laber II. cap. XV. 297

cios ostendille palam , quas habebant ab Apostolica sede facultate iisque honorem debitum suisse ab o-ntilibus exhibitum. At non multo post rem accidisse. quae omnes per uniuersam .Ethiopiam ordines vehementer conturbarit. Duo enim ut superiori libro retuli esse apud Abassi nos sacerdotum genera;quosdam virgines dici, quod castitatis se voto constringant, ut in Ecclesia Latina fit; alios coniugatos appellari, quod uxores ducant , quibus cum, instar aliorum, quia sacris sunt absoluti, maritalem vitam degant. Igitur Patriarchae decreto statutum , ne deinceps sa cris initiarentur,qui matrimonij vinculo essent ligati aut in posterum ligari vellent, una ut ubique esset

Christianae Reipublicae sorma, Sc Latinae Ecclesiae

exemplum caeteri fidelium coetus sequerentur. Nihil potuille eo decreto ad commotiendam AEthiopiam perniciosius contingere. Vniuersum mox imperium in duas sectum factiones;partim rem approbaste, partim acriter arguisle. Dum ista aduersis agitarentur iudiciis, valdeque vulgo turbatum esset; aliam cccc Orta maioris tumultus causam : statuille quippe Noniu, ut ex annuis fructibus decimae Ecclesiasticis soluerentur. Nouum enim uero & insolens visum omniabus statutum;nec modo AEthiopicis moribus contrarium , sed intolerabile ac noxium. Secularium ordinem eo audito sic in furorem raptum,ut facto agmine ad Imperatorem undique ingentes hominum cateruae conuolarint, clamores terrificos in coelum s stulerint,&contra nouas leges furiatis mentibus exa serint. Vnam fuisse omnium vocem, Tolle tolle, ne patere , Imperator , vetustis imas nobis auferri consuetudines, & noua ac dissicillima imponi onera. TumClaudiam externis satis oppressum bellis, ne in-

ue ternis

325쪽

ternis quoque opprimeretur distensionibus , vocas ead se Patres,eisque mandasse,ut eas rem Christianam in suo imperio perdendi magis , quam promouendi artes protinus relinquerent. Coniugatos quidem sacerdotes nihil religioni incommodare ; nec solum Graecis olim ab Ecclesia Romana , sed ipsis quoque Ethiopibus a Nicaeno & Ephesmo Conciliis sente permisses;nullam igitur cile causam, cur quae quietaei Ient,& Christianis legibus consentanea,perturbare niterentur. Fructuum verδ decimas Ecclesiae deberi, non ire se inficias , magnam tamen consuetudinis &praescriptionis este vim : quod enim ab ullo omnino homine decimae in AEthiopia exigantur,rem eile adedinusitatam atque inauditam, ut nihil proserii queat Abassinorum auribus insensius. Solere Imperatores cum nouae eriguntur Ecclesiae, ex suis eas bonis ita locupletare, ut habeant Ecclesiastici non solum unde vitam sustineant,sed etiam lautissime vitiant. Nam si decimae quae toto ex imperio colligi pollunt, eum iis conserantur redditibus , quos Imperatores Ecclesis liberaliter donarunt, multis illas partibus fore superandas. Cum ergo iis,quibus sacra curae, nihil prorsus desit, quo minus decenter & large vivant, opus non esse de exigendis decimis verbum mutire. Ad haec accessiste alia,quae ad Imperatorem delata, impatientem eius animum sic in Patres irritarint,vi timcomposita in eos verba & irarum plena venenato Ore euomuerit. Ex his autem dissidiis ortum rum

rem,totoque sparsum imperio , reliquorum quoque animos in eosdem patres concitaste. Denique post multa ultro citroque agitata,eo ventum , ut quas Pa' triarcha haberet a summo Pontifice facultates noscere vellet Imperator,& proferri Pontificias literas, ac

diplo

326쪽

diplomata iuberet; simulque contenderet, nullum Nonio ius esse ad mutandas cosuetudines, quas ips mei A postolica sedes multis sanctionibus confirmas. a sit. Nuntium item Apostolicum habere se a Clemc-: te VII. concessum , & a caeteris deinde Pontifici- bus stabilitum,quid alio opus ellet Eamdem fuisse an- liquioris Archiepiscopi querelam ; grauiter enimi questum, quod a sua dignitate immerith deturbare- tur. Eamdem Antistitum reliquorum, quibus videre- iri tui indignissimum , iniussu Romani Pontificis remo tam arduam tentari. Cum tam in suis regionibus anit 7 morum perturbationem cerneret Imperator, de Lu-

stano Rege,qudd falsam, de AEthiopicis rebus sum-il mo pontifici, & Ignatio Loiolae opinionem iniecerit, coepisIe queri;simulque statuisse, ne Patres iis uterentur facultatibus,quas habere se dicebant, donec re- bus omnibus Apostosticae sedi recte ac rite expositis. quid esset agendum,ab eadem sede decerneretur. Eos igitur sua spoliatos potestate in remotum ab urbe locum secessiste ; ibique aediculam , qua reciperentur, construxisse terram demum coepisse colere,legumina terere,suoque ex labore victum quaeritare. Delatum deinde hoc ad Imperatorem, qui talem vivendi modum in suam vergere infamiam prudenter aduertcs, ςquites miserit Praetorianos,ut omnes ad unum Pa- si xies ad se reducerent. Id vertacum fieret,iantum ad' eum locum,ubi erant, factiam esse hominum concum

sum, vi Patres sibi 3 persuaserint, adeste selicem pro Christo moliendi horam. Vbi in conspectum Veia re , fuisse ab Imperatore non mediocriter increpitos,qubd inscio se & inuito abierint, eamque elegerint vivendi rationem : fidenter peterent quaecumque eL sint ad victum cultumque necessaria,nihil ipsis,dum

327쪽

in Abassia moratantur, defuturum. Denique inter has rerum vicissitudines Patriarcham Ioannem , magno hominem natu, cum viribus ellet paene consum

ptis,agete de discella cu reliquis coepille, necque disiicile in suam eos pertraxisse lententiam,& quia insoliti coeli solique tardebat,& quia Lusitani erant,quod hominum genus rebus suis plus iusto deditum, vix a patria diuelli potest,& alienas terras aegre admodum incolit, quod nihil esse in mundo credat, quod Lusitano toto conferri queat. Goam igitur omnes nauigasic,vno excepto Andrea Ouiedo,qui se alid iturum negatit,cum ad illam esset prouinciam ex obedientia delatus, quam nec mortuus quidem vellet deserere. Homo quippe , ut nouus auctor ait , Castellanus crat, sirmus de constans, quique vel unius tuendae aut propagandae veritatis causa nullos omnino labores, nulla mortis peticula formigaret. Hunc enim sapienter & mature consderasse,non es le prudentis masti iratus velle confestim subditorum mores corrige

rc,atque inueteratas longo annorum interuallo con

suetudines uno die extirpare. Reliquis ergo ex AEthiopia discedentibus,solum Andream mansiste;lentoque pastu in re tanta,ut par erat, procedentem, Patriarchatus ossicio quod a Ioannis discellii statim accepit, ita sunctum,ut in summo omnium fuerit tum amore, tum honore ,tanta insuper apud Imperatorem gratia& auctoritate valuitie,ut ad expedienda Europae ne-SOtia,regius quidam Senatus,qui inter assinos Laotinus dicitur,eius consilio sit institutus. Demum post vitam plurimis virtutum operibus sanctissime actam, ab hominibus demigrasse , mirumque omnibus sui desiderium reliquisse. Eius ' nus eadem pompa &celebritate. tque iisdem,qui Impe ratoribus exhiberi solent,

328쪽

lent elatum fuisse honoribus. Sepultum corpus intemplo sancti Spiritus in mole Amara,prςsente Imperatore, & cum caetera Imperij nobilitate exequiarum iusta petaoluente. Haec omnia nouus auctor, &eiusdem generis plura tam prompte, quam salso, incertum quo animo, mandauit literis. At in tota hac narratione nihil paene esse , quod ueritatem sapiat, sine dubio constat. Non est mihi animus,ut iam dixi, omnia, quae falsa esse scio, scripto resullere;sed ea tantum,quae nostro obstin instituto de quoniam nemini sere ignota res est id faciam molli, ut dicitur, brachio in quam breuissime.

uantum a vero abiit superior narratio. G A p v T XVI.

B initio missionis, de qua proxime dictum est

initium .sumam. Ait nouus auctor, negotium

de creando Patriarcha & Episcopis cum Iulio tertio a Lusitano Rege agi coeptam;ob Iuli j tamen& succeia foris Marcelli obitum ad Paulum quartum delatum, & ab eo tandem absolutum. Hoc inprimis falsum cst, cum constet eligendi & creandi p0tς latem ab ipso Iulio suille concessam,& ab eodem diplomata in Lu-star iam milia: licet Patres ipsi , sedem ei in Paulo quarto,& rata diplqmata habente, suerint inaugurati. Ait deinde Patriarcham & Episcopos patriarcha- aibus ac pontificiis sacris Romae fili se initiatos. Sed hoc etiam commentitium est. Nonius enim & Ouie-

diis initiati sunt Olisi pone, Carnerius GO.r,quo uno ante utrumque anno cum .spciis aliis fuerat ex Lusi. M . . tani

329쪽

ariati

tania prosectus. Ita in Societatis annalibus traditur,& aperta scientibus res est. Ait praeterea,hos tres Antistites cum reliquis sociis acceptam a Paulo IV. Pontifice,& a B. Ignatio pace ac salute, Roma in Lusitaniam profectos, Olisi ponem peruenisse ; nauemque ibi ingressos, simul in AEthiopiam nauigasle. His in

verbis, etsi pauca l unt,multa continentur salsa. IoanneS enim neque tunc Romae erat, cum Patriarcha Creatus est,neque , ut credo fuerat umquam. Reliqui socij, Ouiedo excepto,an Romam viderint, ambigua mihi, plerosque ex iis non vidiste, certum. At Ouie-dum , quamquam ab Neapoli euocatus Roma tran ierit, non ibi tamen, sed Olili pone consecratum, ut ii

iam dixi, dubitari nequit. Cum ergo patres isti Ro- mae non fuerint,inde in AEthiopiam fuisse profectos, aperte falsum est. Sed neque ex Lusitania ζmul, ne- que, quod est consequens,in eadem naui, neque an- no eodem, neque in AEthiopiam recta, sed in Indiam rinauigarunt; neque eo omnes peruenere incolumes, sed eorum tres facto naufragio in itinere periere. Constat enim anno millesimo quingentesmo quinquagesimo quinto soluisse Oli sipone Antoniu Quadrium, Meschiorem Camerium,nodum Episcopum,& nonnullos alios, qui Patriarcham in eadem urbe ad grauia negotia relictum in annum insequentem Goae praestolarentur. Illi quoque, qui tunc prosecti sunt,in varias naues, ut fit,impositi, Monsam bicumsalui tenuere. Sed post dies aliquot in iisdem nauibus inde simul egressi cum secundo vento in Indiam contenderent, nauis una, cui a Conceptione nomenidum laucis circiter quingentis ab Indica ora distans cur- , sim conficeret, per noctis tenebras in breuia imp

330쪽

primum insulam , quae prope comparuit,se vectores nautaeque recepere. Dein pars maior partim scapha, partim cymba ex naufragii reliquiis raptim consecta, itinetis ignara per immensam maris vastitate &suma pericula,regete Numine,in Indiam nauigauit.Caeteri, quZd Nullu tunc haberent nauigiu,quo uchi pollent, in Insula remansere ,cum iis e societate tres, Andreas Gongaluius Metinnensis, Pascalius cognomine & patria Cathalanus , Alfonsus Lupius Nauarrus , quibus cum ad demigrandam liberaliter offerretur in cymba locus , ne turbam in insula manentem desererent, seipsos deseruere.Transactis nouem a naufragio me-sibus cum nulla ex parte ostenderetur vitς remedium,

iunctis inerter atque interligatis oblongis quibusdam tabulis, quemdam vcluti lint in consocerunt , quocum triginta aliis conscenso, post duos nauigationis menses insulam aliam rebus omnibus priori inferiorem repererunt. In hac ipsi cum paucis aliis inedia de

labore consumptis , cum ad meliora tentanda non suppeterent vires, remanere coacti sunt,& breui, ut creditur,interiere. insequente anno, qui filii humanae

salutis quingentesimus quinquagesimus sextus supra mille limum, Patriarcha Nonius, Episcopus Ouiedihs, de alij ex Societate cum Femando Sosia in AEthiopia legato, tertio Calendas Apriles Olitipone soluerunt. Sosia inter nauigandum extinctus est , Patriarcha cum sociis Goam appulit incolumis, neque inde umquam, ut paulo post con stabit,in AEthiopiam traiecit. Ficta igitur sunt, qfiae de eiusdem Patriarchae in Amchicum aduentu, de ingressa in AEthiopiam , de ipsius cum Claudio colloquiis & dissensionibus , de nouo clericorum coelibatu instituendo , de exigendis decimis, de Apo olicarum literarum saeuitatumque o sten

SEARCH

MENU NAVIGATION