Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

CAP. II. DE OBScURITATE

relativae sint, unde ex ipsa relatione noua obscuritas oritu mitemque, quod signa Vni- . versalitatis haud raro particulariter, di rurissus signa particularitatis , quandoque Uni versaliter capiantur, & ita quoque interpretanda sint. f. XII., Solent quoque ipsae ideae in obscuras, &clara s,dispesci. Iam si ideae ipsae obscurae sunt, voces quoque, quibus indicantur, non possunt esse clarae. Hoc saltem obseruanis dum, quod multi voces quasdam probe se sintelligere putant, iisque quotidie utuntur, quae tamen obscurissimae sunt, ideo quod idearum obscurarum sunt signa. s. XllI. Paucissimarum quoque rerum nos haberi re ideas persectas σ adaequatas constat. Nihi- Iosecius dum alios legimus, facile credimus, ideas rerum adaequatas illorum mentibus suisse obuersatas. Quo ip ab illorum mente sententiaue, si non aberramus peni-tUS,cerse non sine erroris periculo defleeti

S. XlU. Et hactenus de prima obscuritatis causa, quae in ipsis ideis est, egimus. Nunc ad alteram, quae a vocibus oritur, accedimus. Ubi iis quidem, quae sermoni accidunt, ut

Pronunciatio, aut scriptura, non immorabiis mur; quanquam ex utraque, maxime autem

222쪽

.ex figura externa litterarum , si mi libusue vitiis, quae per errorem stribarum aut typographorum, aut intempestiuam criticorum industriam oriuntur, & in codicibus manuscriptis pariter ac libris impressis deprehenduntur, haud leuis obscuritas oriri potest. g. XU. Ex ipsis vocabulis obscuritas enascituria, quando adhibentur obsoleta, recens conficta, peregrina. Speciatim & homonymia, & synonymia. obseuritati causam praebere potest. Et de homonymia quidem id per se patet: ea autem illas quoque voces laborare, quae mox proprie, mox improprie, interdum late , . quandoque stricte accipiuntur, itidem ex

supra diltis facile intelligitur.

8. XVI. Ad Onovmiam autem quod attinet, contingit, ut interdum voces quaedam pro synonynNS habeantur, quae tamen non proriuStales sunt, sed inter quas diuersitas quaedam intercedit, licet unam eandemque rem de notent. Atque hinc dum eandem prorsus virique significationem tribuimuS, magna oriri potest obscuritas: id quod & de diue sartim linguarum vocibus probe est observandum, quae interdum multum discrepant, licet eandem rem significare videantur.

223쪽

CAP. II. DE OBSCURITATE

. XVII. Phrases, formulaeque loquendi obscuritatem interdum pariunt, quando idiotismos linguae non satis intelligimus. Hoc tamen legentis potius,aut audientis, quam linguae vitium est. Sed & ad loquentis aut scribentis vitia anomaliae , S inusitatae loquendi formulae , itemque ακυρολογίsia, reserendae sunt, ex quibus insignem oriri quandoque obscuritatem nemo dubitauerit. 6. XVIII. In propositionibus, ratiocinationibus,periodisque obscuritas tanto facilius oritur, quanto magis ab ordine naturali cogitandi, quem ordo loquendi sequi debebat, disceditur. Nec Ordinis tantum immutatio,sed accumulatio nμmia multarum cogitationum, it in Unum collectio, in his omnibus pro obscuritatis causa recte habetur.

f. XIX. Ex integro orationis habitu, seu stilo, duplici ratione oriri dissicultas quaedam, ob scuritasque potest. Prim6 quidem exserma

eius, tum etiam ex materia ipsa, cui accommodatur.

g. XX. Ex firma, quando in stilo conciso nimium breuitatis studium , aut argutiarum &acuminum affectatio,obscuritatem inducit: sic sublimitas orationis, S tumor, essicit, Vt nec ipsi auctores se intelligant, nedum alii.

224쪽

SERMONIS, EIUSQUE CAUSIS.

In diffuso stilo, verbositas obscuritatem inia ducit, dum inter tot vanas & inutiles ideas, necessarias, quae ad verum orationis sensum Pertinent, vix inuenire licet. . XXI. Quoad materiam autem, generatim obscuritas oritur, si ea nobis plane sit incognil ta, si auctor principiis di hypothesibus, de

quibus nihil forte unquam audiuimus, insistat, aut ad eas subinde resipiciat: itemque si ad opiniones, ritus, consuetudines, aliaS-l que circumstantias , quas ignoramus, Zultor alludat, & quae alia sunt eiusdem comin

maliS. f. XXII. Speciatim in stilo poetico ex inusitata ser-

. monis strumara, quam metri ratio interdum postulat, item ex frequentioribus audacioribusque translationibus & figuris, , crebris ad mythologiam allusionibus, dic. obscuriis ras progignitur: uti in oratoribus quandoque

orationis tumor, prolixitas, circumstantiael que rerum variarum, quaS supponunt, eam inducunt.

f. XXIII. In stilo historico, si ab ipsa forma,& sormulis quibusdam historicis receptis discedas,

maxima itidem difficultas ex circumstantiarum, quae ad historiae accuratiorem coisgnitionem necessariae sunt, dissimulatione oritur: ad hanc autem aut partium studio,

225쪽

398 CAP. II. DE OBSCURITATE ,

aut negligentia & incuria aut breuitatis intempestiuae studio, historici inducuntur. s. XXlU. In scriptura quoque sacra quaedam obscurius dicta occurrere, non dissitemur, licet procul facessere iubeamus illorum voces , qui eam ita obscuram esse clamitant, ut v bique aut traditione, aut nescio cuius oraculis,ad eam interpretandam opus sit. Causa autem, cur quaedam obscuriora aut sint laut videan rur, primo in materia ipsa qua renda, cum in ea de rebus coesestibus atque diuinis sermo instituatur, quas homines naturales sibique relicti prorsus non capiunt,

regeniti ipsi, diuinoque spiritu illustrati ,

non persecte semper, aut adaequale cognoscunt.

Deinde in ipso sermone scripturae, in quo summam simplicitatem, cum admiranda maiestate coniunctam, admiramur , causa obscuritatis quandoque quaerenda. Pra terquam enim quod pleraque, quae gener tim de causis obscuritatis, quae hactenus diximus, hic quoque locum inueniant, inscriptura sacra haud raro ad ritus ac consueis

tudines , di certas opin Iones Ebraeorum , aliarumque gentium, maxime Orienta fium,

alluditur,qu s si quis cognitas non habear, obscuritatem hinc oriri necesse est.

226쪽

g. XXVI. De stilo primorum veterumque theologorum, quOS Patres vocant, idem censendum.

Multum ille obscuritatis ex hypothesibus philosophiae Platonicae, opinionibus tum temporis receptis, formulis loquendi e celesiasticis, ritibus &c. trahit: vii Aristotelica contra principia & scholasticorum flosculi recentiorum theologorum stilum, & barbarum, & obscurum reddunt. f. XXVII. Nec iure. consultorum stilus hic sine obse

vatione praetermittendus. VetereS, Roma

ni scilicet,latinae equidem linguae puri sa-tem , elegantiam conseruant, sed formulis solennibus populi Romani subinde utunrur, S iuxta ritus, consuetudinesve suorum remporum loquuntur, statum quoque reipublicae, qualis eo tempore fuit, supponunt. Haec omnia cum hodie plerisque ignota sindo, quid mirum, si ius Romanum a paucissimis intelligatur Recentiores autem iure- consulti domesticis sormulis , scholasticae philosophiae barbariem haud raro iungunt,Unde quod non perspicuus, clarusque omnino illorum stilus ubique sit, haud dissiculter intelligitur.

Et de sermone quidem, causisque obscuritatis, quae ex eo oriuntur, haec sussiciant.

227쪽

IOO CAP. II. DE OBScURITATE

periuntur, aliquid etiam dicendum. Earum vero aliae ad intelledium, aliae ad voluntatem pertinent. S. XXIX. Quo ad intellectum, omnes eius imbecillii tates, quae generatim veritatis cognitionem impediunt, interpretationi quoque obstacu- Ium asserunt. Id quod ex oppositis boni interpretis virtutibus re lius Intelligitiar. Speciatim artium & linguarum ad interpretandum necessariarum ignorantia, quin vel maxime huc pertineat, dubitari nequit. S. XXX. Praeiudicia ut intellectui caliginem of fundunt, ita ex voluntate,ceu prima & praecipua scaturigine, oriuntur. Eaque saepius

interpretem In tran Suersum Aguns, ne veram auctoris mentem assequatur. Sic praeiudicium auctωimis, quod ex voluptate oriri alibi probauimus , hoc essicit, vi auctoris eam mentem esse credamus, quam alii auctoritate it celebritate florentes viri illi tri- huunt.

f. XXXI.

Huc etiam pertinetpraeiudicium ex commemra iis hausum. Plerique enim laborem cuncta media hermeneutica adhibendi euitaturi, ad commen rarios coniugiunt, iisque ita adsuescunt, ut hanc auctoris mentem esse firmiter sibi persuadeant, quae a commenta

torε illi tribuitur. . ' S. XXXM. '

228쪽

f. XXXlI. Ex ambitione fluit praeiudicium ex falsa hypothesi ortum , quod in interpretatione frequens admodum est. Nequis enim errast se videatur,aut ut suam aliis persuadeat sententiam , quadrata miscere rotundis, & au- Moribus assingere sententiam , quae nun quam iis in mentem venit, paratus est. f. XXXIII. Amor atque odium interpretes itidem haud raro in transuersum agunt: ut si auctorem,l quem interpretantur, ament, cu uesa ita Cain piant, ut nihil nisi praeclarum & admiratione, saltem adprobatione dignum dixisse videatur ; sin odio prosequantur , cuncta in deteriorem vertant partem. Vt autem amoris 3c odii diuersae post uni e se causae , alii hi lucri, aliis gloriae , aliis voluptatis causta, hunc amantibus,alium contemnentibus, ita S ambitio, auaritia, voluptatis cupiditas, hic ubique partes suaS agunt.

s. XXXIV. Atque haec vitia cardinalia interpreti ita quoque nocent, ut si de rebus ad mores *ectantibus sermo sit, isque religioni sibi Eucat,auctorem,quem interpretatur,palam er-TOriS arguere,omnia eo conferat consilia, ne

auctor quicquam, quod hisce vitiis, adsent- busque inde fluentibus, aduersetur, dirisse

videatur.

229쪽

202 CAP. III. DE SERMONIS sENsv

CAP. III.

SERMONIS SENSU VERO , EIUSQUE

CRITER II S.

ctuae in antecessum hie obseruandas i, b. I. uod sermoni certus sensu 'sit , S. II Et quidem --, S. II.

Euare nonnulli duplicem sensu itteralem υ-stieum, fatuant, g. IV. Vtrumque non posse stimul pro Fero sensi haberi, sed alterutrum, g. V. 'Tuando litterulis, quando mysticur pro sero Gensu

fabutarum poeticarum interpretatione quo pacis haste se habeant, s. VII. Itemque in sopium sacra,s. Vlll. IX. Speciatim quae fit ratio ria tuum Mosaicorum, g. XSase Ferua re tenuinus Mauctoris sensus , S. Xl. D. hoe si certi reddamur , eonstare debet Ferba novesse corrum , aut interpolata, S. XII. Ea ab auctore prolata esse , a quo prolata Heuntur , S. m. Vs quoque serborum esphrasium significatio proeriterio Feritatis recte habetur, g. XIV. Vt re conditio, flatins , asse eius auctorM , g.XV. Itemque, si ave or Ibi ipsi constet, f. XVI. mee cruena coniunctimissumenda sunt, s. XVII. Nee ex sermonis pesteum tute semper licet eriterium fieri sensus petere ,

S. XVIII

Multo minuε ex ipsa rerum,

ΡRriusquam definiamus, quis verus & g nuinus auctoris sensus sit, de duobus

230쪽

VERO, EIUSQUE CRITERIIS.

IO3 constare debet,' primo an sensum certum, deinde num unum,' an plures sensus eX ver bis elicere queamus, aut debeamus.

S. II.

Prius equidem dubio caret, cum sanae mentis homo hunc in finem loquatur, aut scribat, ut cogitata mentis suae cum aliis tcommunicet. Quod sane non fieret, si quis uteretur vocibus aut plane nullam significandi vim habentibus, aut, quod perinde est, nullum certum sensum fundentibus. g. lli. Ex eodem sermonis fine atque scopo manifestum est, unicum saltem eius esse posse S debere sensum. Licet enim lsubinde adhibeantur voces formulaeque, duplicem sensum admittentes, proprium & figuratum

necesse tamen est, vi ex intentione loquentis unicus tantum locum inueniat. g. IV. . Praeterea cum non tantum verba, sed Sres ipsae, sint quandoque signa rerum alia rum, fieri potest, ut per verba res designentur, quae iterum res alias exhibeant, atque repraesentent. Vnde rursus duplicem si

sum, litteralem alterum, alterum allegoricum seu mysticum nonnulli statuunt, non tantum

in scripturae sacrae, sed poetarum quoque, aliorumque scriptorum profanorum interpretatione. S. v.

SEARCH

MENU NAVIGATION