장음표시 사용
251쪽
ex voluntatis vitiis oriantur, sequitur, hanc quoque repurgatam emendatamve in interprete esse debere. Sed ut Logica intel. Iectus, ita Ethica voluntatis vitiis omnibus medetur,adeoque plura de iis hic commentari, huius loci non est.
252쪽
254쪽
CAP. L. De VARIIS MODIS UERITATEM CUM
aliis , l. μου m mei odoIogi pectet , f. II. uid seritutis nomine hie Feniat, S.IlI. Duplex docendi ratio, aut alios sequimur, aut ipsi cottiaca nostra dil=onimus, I. IV. Prius sit per scholia , pang-phnaeses, commentaraos , S. V. Polymor methodin selana-θtiea est, FHoniberi , Praetorea metho s s seIsniuersalis, se parIicu- aris , S. VII. Velacroamatica Fel exsiterica, S. Vili. hanc stamenetica fu que , es paradigmattea pertinet, M. diu dis methodo arbitraria censendum, g. a Disputando quoque Feritas
255쪽
.228 CAP. I. DE VARIIS MODIA UERITATEM
usus debeat, ab eodem etiam requiritur, Ut veritatem, quam aut ipse inuenit, aut ex aliorum scriptis hausit, rursus cum aliis, ad veram illorum selicitatem promouendam,communicet.
S. II. Haec rite peragere methodologia docet, quo nomine intelligimus partem philosophiae instrumentalis, quae docet veritatem aut a nobis inuentam, aut ab aliis haustam, ita cum aliis communicare, vidi ipsi veritatis cognitione imbuantur. S. III. Quid autem veritatis nomine hic nobis veniat, iam ex Logica constat. Id saltem monendum, quod non tantum verum stri Etesic dictum , sed vero simile etiam intelligamus. Vtrurnque enim cum aliis commuis
nicandum est, sed ita,ut simul doceatur, quis certitudinis gradus, ut veritati cuique ita ut decet, ailentiamur, obseruandus sit. S. IV. Sed cum non una ratio sit veritatem aliis impertiendi, istius primo nobis explicanda venit diuersitas. Interdum nimirum certo alicui audiori nos adstringimus, vestigiis istius insistentes: interdum nostras ipsi cogitationes, prout visum fuerit, proponimus. Prius
256쪽
Prius iterum vel liberiori quadam, vel adstrictiori ratione peragitur. f. V. Adstrictiori scilicet, quando verba auctoris κατα ποδα sequimur, obscura succincte illustrantes, aut aliis verbis reddentes, ut ita mentem eius designemus. Liberiori autem, cui non ita presse eum sequimur, & rebus potius quam verbis declarandis intenti, proin lixiori disclirsu quae ab auctore prolata sunt, illustramus. Et hinc quo pacto scholia, paraphrasis, commentarius disterant, facile intelligitur.
Si nulli auctori adstricti, nostras pro Iubitu disponimus cogitationes, nihil impedit,
quo minus candem sequamur methodum in docendo, qua utimur in meditando: hinc S commode in analyticam, atque sntheticam
g. VILPorro, si obiectum, quod tractandum nobis sumpsimus, spectemus, vel circa integram quandam disciplinam, vel circa partem eius versamur. Hinc methodus vel Universilis est, vel particularis. Nec particu- Iaria ista argumenta eiusdem generis sunt.
Nonnulla enim ipsa iudicia seu quaestioneS e X pendunt, quae themata compo sita VO- cari solent; alia accuratiori rerum perceptioni inseruiunt, quae pluia appellantur. P 3 Atque
257쪽
Atque haec pro idearum varietate , Varia . quidem constitui & possunt & solent : sed cum ad ipsam tractationem hoc parum faciat,superuacuum hoc prorsus esse iudico. S. VlII. Si auditorum conditioni doctrinam attemperemus, dispesci methodus potcsh in acroamaticam, di exotericam. Hac in populo rudiori , S accuratiorum demonstrationum non capaci, erudiendo utimur: illa, quoties cum illis res est, quibus intimiores sublimioris dolirinae recosius sunt pandendi. Interim obseruandum, in exoterica docendi ratione, maiorem quandoque prudentiam di peritiam requiri, quam in acroamatica.
6. IX. Ad exotericam docendi rationem, paraenetica quoque, & paradigmatica pertinet: ad flediendam quippe voluntatem di mΟ- vendos arsectus aptior dogmatica , ad intellectum quippe conuincendum accommodatiori : non tamen ideo nobiliori, saltem si effectus spectes. . X. Est & methodus sine methodo, quam a Lrrariam siue quoaliberariam Vocant, cum promiscue sine ordine,quaecunque illis se obtulerunt, conducunt. Cum hac tamen non est confundenda methodus naturalis, scis inania
258쪽
artificialis, cum ordinem, quem res ipsa suppeditat, sequimur. f. XI.
Praeterea docetur veritas, non tanturr acum proponitur, & explicatur, rationibusque confirmatur, sed&dum contra aduersariorum insultus defenditur, aut dum errores illi oppositi deteguntur, ac refelluntucis. Hinc & disputationes recte inter modos cum aliis veritatem communicandi, rese
Disputatur autem vel' viva voce, vel inscriptis. Vterque modus sua S incommoda habet, & commoda. Prior modus & ad inveniendam veritatem expeditior,& ad exemcenda ingenia aptior: posterior tutior, nec tot periculis, quae ex praecipitantia oriri solent, obnoxius est. Sed in capite causae , regulisque praecipuis, inter se conueniunt.
Prior disputandi ratio, quae viva voce instituitur, hodie in academiis frequentissima est,& ad ingenia ad maiora praeparanda recte adhibetur, Sconsistit in amica duarum sententiarum collatione, a duobus, ingenii exercendi ac veritatis confirmandae causa. legitime instituta. . XIV. Harum disputationum finis primarius es se debet veritatis confirmatio, aut inuentio,
259쪽
Iicet raro admodum a disputantibus intendatur, rarius ab iis obtineatur. Secundarius, isque, si usum spectes, praecipuus, in genii est exercitatio, Stiuuenum, qui in arenam istam descendunt, ad maiora atque grauiora praeparatio,
Cum autem eiusmodi disputatio, in duarum sententiarum contrariarum collatione legitime instituta consistat, manifestum est, quod disputantes non tantum a se inuicem dissidere debeant, sed quod unus etiam op- pugnare debeat thesin, quam alter defendat iac tueatur. Quod viti te fiat, utque moribus halienus receptis attemperetur, certIS actibus, principalibus atque accessoriis, disputatio absoluitur, in quibus quodnam cuiusque ossicium sit, filo loco uberius exis
. f. XVI. Hic illud saltem adhuc obseruandum , quod disputationes institui possint vel per
Ollogismos, vel per quaesiones ac resonsiones. Vterque modus ad veritatem inquirendam non ineptus est, licet prior hodie sit usitatior. Licet fic quandoque discursu soluto uti, quod in scriptis est frequentius, in disputatIonibus autem viva voce instituendis magis videtur necessarium per syllogismos
procedere,ut ita accuratius rationes concludendi mentibus disputantium obuersentur. S. XVII.
260쪽
Vt autem in disputando, ita etiam in aliis
docendi 'veritatemque communicandi modis, hoc discrimen obseruandum, quod vel scriptis fiat, vel viva voce. Nec perinde prorsus est, quo modo qui S uti velit, cum nonis nulli ad docendum viva voce, alii autem adscripta, quibuS posteritatem erudiant, elaboranda, sint aptiores. Vterque etiam modus & commoda sua habet, S incommoda, ut uterque etiam diuersis regulis atque praeceptionibus innititur. S. XVIII. Nec in scriptis una ratio, cogitata sua proinponendi, obtinet. . Namque di ligata oratione hoc facere licet, quod olim fuit frequentissimum)& prosa. Licet interdum per modum dialogi hoc facere, quod scribendi genus
itidem valde olim frequentatum, hodie in desuetudinem sere abiit,cum ad docendum tamen nullum fere sit accommodatius. Quod si solus auctor loquatur, is continuo interdum discursu utitur, quandoque theses seu aphorismi ponuntur, aut definitiones, quibus
uberior deductio, & explicatio subiiciatur. Aliquando & per modum quaesionum culi ta Proponere moris est, quibus succinctae &Perspicuae responsiones subiungantur.
