Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

aO CAP. III. DE SERMONIS SENSU

f. V. Sed hic quoque ad auctoris intentionem respiciendum est. Si enim is eo consilio scribat,ut sub imaginibus certis atque symbolis

mentem suam occultet, tum mysticus ille seu allegoricus sensus , proprie loquendo sensus eius est, quippe quem intendit. Contra si hoc sibi velit, quod verba ipsa prae se

ferunt,tum quidem res ipsae quaS enarrauit, aut ab ipso auctore, aut ab aliis ceu symbola aliarum rerum usurpari posIunt, sed sensus tamen litteratis, proprie loquendo, verus, Nunicus auctoris sensus est. S. VI. Vt vero constet, quando sensum littera- Iem, quando contra sensium mysticum pro vero sensu habere liceat, inquirendum est in consilium intentionemque auξtoris. Haec si non aliunde manifesta sit, colligi vi-cunque potest' ex modo loquendi ,aut scribendi,ceteroquin illi usitato, ex more gentis aut sietae cui addictus suit,item ex eo, si ex

sensu litterati absurdum quid, it sapienti via se indignum fluat, aliisve circumstantiis. - F- VILSic poetarum fabulas plerasq; non secundum sensum litteralem interpretandaS esse , sed sublimius quid in illis latitare, merito ex eo colligas, quod eo tempore ubique symbolica

232쪽

lica & mystica docendi ratio fuerit recepta, di credibile non sit, viros quibus mens sana denegari nequit, moris ineptiis conscribendis, tempus perdere voluisse. S. VIII. Ad scripturam sacram autem quod attinet, a libris propheticis probe reliqui sunt discernendi. Prophetae enim cum saepe data opera rebus ceu symbolis aliarum rerum vianis

tur,in iis non inhaerendum esse sensui litterati, res ipse docet. Id quod & Mparabolis &adegoriis, passim in scriptura sacra occurrentibus, est intelligendum . f. IX.

Ast in reliquis scripturae sacrae libris hic

quidem Verus S genuinus sensus est, quem quisque ex verbis per regulas hermeneuticas elicit, quia hunc scriptores sacri comis municare cum lectoribus voluerunt. In te rim usitatum fuit ab antiquissimis temporibus in gente Ebraea, ut res, quae in icriptu ra Lacra exponuntur, ceu symbola arcanioris do e trinae usurparentur. Quam accommodationem itidem sensum m ficum Vocare solent , qui licet verus sensus non sit, in quantum tamen veteris ecclesiae Ebraeae de variis doctrinae coelestis capitibus mentem exhibet, minime est contemnendus. Saltem ad eos conuincendos, qui talem sen

233쪽

& hactenus recte hodie adhibetu ,. s. X. Speciatim de ritibus Mosaicis ita arbitror, Iicet Moses per hoc intendat, quod nos sensus litteratis docet, in illorum institutione statim sublimius quid subesse potuish, quod traditione deinceps propagatum est, idque ideo, quod illorum temporum consuetudini, ritibus sacris sublimioris doctrinae arcana occultandi, valde fuerit conueniens. Namque S Orpheum apud Graecos ritibus & ceremoniis sacris multa sapientiae capita occultasse, constat. Acceditas, quod ceteroquin vix commoda omnium ristuum sacrorum, quicquid etiam alii dicant, reddi ratio queat. f. XI. Atque ex his, quis verus & genuinus auctoris sensui sit, definiri potest: is nempe , qui menti sententiae auctoris est cori formis. Adeoque si sine symbolis scribat aut loquaistur,is genuinus hic sensus est, quem verba quoad vim significandi, rationemque struis esurae, & quoad omnes circumstantias considerata fundunt, & quem auctori tribui. nulla alia causa obstat. Si vero symbolis utatur: is verus & genuinus sensus eius erit,

quem sub symbolis seu imaginibus, per sensum litteralem recte intellectis, latitare, per certa indicia suerit intellectum.

234쪽

Sed sensus litteratis, de quod praecipue hic solliciti sumus, suis itidem gaudet criter iis,eX

quibus certe colligitur, hunc, non alium es.se auctoris sensum. Nimirum hoc ut certo nobis innotescat, primo constare debet, Verba non esse corrupta aut interpolata. Etenim eX corruptis & interpolatis verbis sensus equidem aliquis fluere potest, sed is non sensus eius auctoris est, in cuius penetrare mentem constituimus.

Ex eadem ratione constare debet, Verba ab eo auritore prolata esse, a quo prolata dicuntur. Hinc quod scriptor genuinus sit, non supposititius,constare debet. Si non constet , fieri potest, ut alterius mentem percipiamus, non eius, cuius intellexisse sentenistiam, nostra vel maxime intererat.

s. XIV. Praeterea pro criterio veri ac genuini sensus,ipsa significatio verborum Sphrasitum habenda est. Tamdiu enim quisque creditur id voluisse, quod vel ba S phrases significant,

donec euidenter contrarium probatur. Nec

enim vir bonus & prudens aliter, quam linguae indoles permittit, loqui solet. g. XV. ηditio quoque, flatus, indoles, & assectus

235쪽

Ioquentis hic incensum veniunt. Vt enim actiones,ita & cogitationes cuiusque statui, indoli, & a Semibus conuenientes este solent. Is itaque sensus, qui cuiusque statui, indoli, ic assectibus conueniens est, quin pro vero S genuino haberi debeat , dubitari. prorsus nequit. q. XVI. Huc S illud pertinet, quod is cuiusque verus sensus credatur, in quo nulla est contradictio. Praesertim si is, qui scribat, iit vir prudens & eruditus. Talem enim aut sibi, aut aliis , quos vera scripsisse certo constat, contradixisse , non temere est praesumen-

g. XVII.

Haec autem criteria coniunctim sumi debent. Si enim unum ad fit, cetera non item, non potest statim ex eo documentum veri S genuini sensus capi. Non itaque licet ita inferre: haec indoli, conditioni , ingenio, eruditioni auctoris sunt conuenientia, ergo is est verus & genuinus sensus. Namque potest & vir prudens, & eruditus, quando

quo errare,&Qliauid ingenio S eruditione sua parum dignum proferre.. f. XVIII. Atque idem de ipsa sermonis perspicuita te est obseruandum. Nec enim sempersequitur: hic sensus clarus est fleuidens, ergo est auctoris verus & genuinus sensus: aut:

236쪽

aut: hic obscurus est, ergo est falsus. Etenim causae variae eit e polita ut, cur obscurus potius pro vero auctoris sensu habendus sit, quam clarus S perspicuus. f. XlX. Nec aliter de ipsa rerum, qua S tractantis, veritate, est pronunciandum. Falluntur ergo qui ita rationes subducunt: in hoc sensu verum est, quod auctor dicit, ergo hoc etiam sibi voluit: aut ita: in hoc sensu falsum est quod dicit, ergo hoc non voluit. Id quod cum primis etiam de auctoribus intelligendum. Namque & illi cum homines sint, falli possunt; erratque qui putat, e OS semper vera scribere aut loqui.

CAP. IV.

Tractationis ordo, S. l. Item per editiones accum diuo pacto obuiam eundum trores, S. V. oh curitati quae ex ideis Illi, quaeex Focum significa-oriiur, S. II. III. tione ena citur, per con Obscurieati quae in sermone siderationem orthogra- ex figura externa littera- phiae , VI. rum,aut corruptione te Et e mologiae ac Mus 'eua oritur , obuiam itur VII. per ariem criticam,*.IV. Rationisque socem flectendu

237쪽

2IO CAP. IU. DE ΜΕDIIs formandi, VIII. Itemque difficultati quae ex

Et haec quidem in omnibuε idiotismis oritur, S XXII. orationis star iEm locum Aut ex inustatis constracita habent, yx onibus oec. b. XXIII. De artium Focabulis quid Aut ex modo iudicia, re κου- obseruandum , M tiocinationes suas,propori Sequuntur eoniecturae harumque indicantur fontes , sit. XI. Regulae ex natura re iuri negotii, it. coniunctis Disco re origine, XII. ra effetu XIII.

Interpretaraonem ita insti- ruendam, ne quis temeres bi conarad cere si ea iatur, g. XIV. me refertur analogia Actrinae, j. XV.

uid censendum , si quis

adiis Misitus contradicat,

onemque auctoris, etiam

Hae eoniecturae in omni intertretandi genere locum

inueniunt, s. XIX. uo paelodecialibus obscuritatis causis occurrendum , re primo quido socabulis ob letis, pere

grinis se S XX.

id ambiguitari tollendae expediat, f.XXI. nendi, g. XXIV. Euo pacto tostatur di cuiata , quae oritur ex stili forma, S. XXV.

Aut materia , g. XXVl. Speciatim quo pacto Fermaniadum in anterpretationi

poetarum, S. XXVII. Oratorum, S. XXVIII. storicorum, g. XXIX. Scripturae crae, S. XXX. Theologorum rescriptorum ecclesiasticorum, S XXX .

genii bonitas, b. XXXV. Iudicum haud Fulgaro , S. XXXVI. Intenrum prae πι , S. XXXm. Linguarum re artium fue spodiantium peritiatas , f. x xVn . Animus praeiudiciorum sufὸ uum expers , S, XXX X.

s. i.

238쪽

. I. Ihil amplius itaque superest, quam Vt de mediis, quibus omnis in sermone obiascuritas, quantum licet, tolli potest, dispiciamus, Ut verus cuiusque a utioris sensus nobis innotescat. S. II. Quae ex ideis oritur obscuritas, ea proinprie huc non spectar. Interim probe haec tenenda est regula: si in ideis re rebus ipsis obscu

ritatis causa est,caueamu Ne eam quaeramuου in Pe

bis s sermone. f. lli. Sed altera quoque hic tenenda est regula,

non minus interpreti accurate obseruanda: ne maiorem persiccitatem in sensu auctoris quaeramus,quam qua inu est. Quae enim obscuro

dieia sunt, obscure etiam saltem a nobis inistelligi possunt.

S. IV. Obscuritati quae in sermone ex figura eX- terna litorarum, vel scribarum vel typogra phorum erroribus oritur, obuiam iri potest per artem criticam, si alii codices conserantur, aut emendatio iuxta criticorum leges instituatur. Conserunt huc etiam aliquid con- 4elturae, de quibus deinceps. . U. Ast cum non omnium conditio serat, aut plures conferre codices, aut artem criticam ' O a exer-

239쪽

exercere, aut in vera lectione indaganda , multum temporis consumere, studiis suis is rectissime consulet , qui accuratissimas &emendatissimas audiorum, quos Iegere constituit, sibi comparet editiones. f. VI. Sublata hunc in modum obscuritatis cauissa, quae ex figura litterarum,aut vocum deis prauatione oritur, Veram 8c genuinam vocum, in quibus sorte obscuritas latet, eruere decet significationem. Qua in re primum ad ipsam orthographiam attendendum, quae interdum lucem plurimam affert.

Hinc et mologia in subsidium vocanda , ut propria di praecipua vocis significatio eruatur. Nec tamen originationi ita insistendum,ut non ad usum potiuS attendatur, iuxta notissimam regulam : verba intelligenda sunt ex proprietate, non grammatica, quae sex origine, sed populari, ex Uu, quem Penes arbitrium est, er ius s norma loquendi.

f. VIII. Nec praetermittenda est flectendi, formandique UOceS rario , quae multum quippe Iucis quandoque assert. Nimirum post originationem S usum, non est quod poenitere quenquam possit, si genus, casus , pinsonam, tempus, numerum &c. diligenter

consideret. Minutiae haec alicui videri

240쪽

possunt: sed sine his minutiis non se liciter interpretatio proceditas. IX. Haec omnia non tantum de verbis & nominibus; sed aliis etiam orationis partibus, praesertim ipsis, quas vocant, particulis sunt intelligenda. In his ad usum cum primis est respiciendum: & si variis gaudeant significationibus, ex coniecturis deinceps indicandis colligendum , quaenam loco praesenti maxime sit conuenienS. f. X. De artium vocabtilis speciatim obseruanis dum, quod eorum vera & genuina significatio ex artis cuiusque prudentum definitione sit petenda. Quanquam nec in his, ne inque in aliis vocibus, re te intelligendis, sobrius & prudens Discorum usus spernenduS

sit. is. XI. . Quod si hac ratione ad obscuritatem tol-Iendam non Proficiatm. ad coniecturas conia

fugiendum est, quae r quinque reuocari posIunt capita. Consideranda namque est natura S indoles ipsius negotii: expendenda sunt coniuncta, tum origine, tum loco: effectus etiam non negligendus: nec affectus Si conditio loquentis : cum primis etiam ad finem, scopum, & rationem scripti aut sermonis est respiciendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION