Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1714년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

αψ CAP. III. DE PHILosopΗ1Α GENTiLIUM chus, quem ante tempora Troiana vixi perhibent, eumque atomorum primum suisse inuentorem, quidam ex Graecis perhibent. Aliis tamen horum uctoritas ad hoc euincendum non suificit. Videtur systema-c tica ista philosophandi ratio per atomos Sccorpuscula a simplicitate philosophiae Barbaricae, quae traditioni sere innitebatur, Q.

horrere.

q. XV.

Apud Arabes antiquissimis temporibus sapientiae studia floruisse, Iobi exemplo nonnulli comprobare volunt: sed cuius genti, is fuerit, nondum prorsus eui um. Rectius forte Sabaea Regina huc aduocatur,quae ad Salomonem prosecta est, ut sapientiae dc doctrinae quoddam velut cum ilIo iniret cer,

tamen.

ar. XVI.

Eminent autem inter Arabes populos maxime Zabii, vel Sabaei, qui doctrina siua, sed erronea in plerisque capitibus, &perueris Numinis cultu, si quibusdam Ebraeorum

credimus, jam Abrahami tempore totum Orientem Compleuerant. Ad hos non minus ac Aegyptios respexisse Mosen quidam credunt , in formandis componendisque Israelitarum moribus. Id enim maxime eum dedisse operam, ut institutis contrariis ab idololatria & superstitione Zabiorum, gentem luaeliticam abduceret.

52쪽

Quicquid autem de Zabiis istis nobis inno. tuit, hoc ad idolorum cultum, ritusque ido- Iolatricos pertinet. Solem enim & lunam & genios indigenas colebant et Diisque suis tantiam panem sermentatum &res dulces offe- , TChant, omnesque oblationes melle inungehant, & quae his erant simili/. Forte tamen semper extitorunt in Arabia, qui purioris do-Ginae suere obseruantes. Iudaeorum quoque fide, qui ab hac aetate longe fuere remoti, cum hic tantum standum sit, nondum

adeo certum exploratum qst, quicquid de Zabiis istis dicitur. 7

S. XVIII.

Post Iuliam elis ortum, cum Arabes siue Saraceni magnam orbis partem armis sibi subiicerent, philosopbandi quoque cupido eos incessit. Quo tempore cum Aristoteles caput erigere inciperet, in hunc maxime conuersia sunt illorum studia, Aristotelicamque philoiophiam, sed in t rpolatam quodammodo, longe lateque propagarunt; Sed hac de re deinceps dicendi erit locus.

Supersunt in Asia indi, quo nomine Seres , quos hudie Mnenses vocamus complecti possis mus. Sed hi cum adhuc hodie sapientiae studia colant, dicemus de iis, cum ad recentiores philosophorum siem, suerit Ventum. Apud ceteros Θωetosopbistarum

53쪽

26 CAP. III. DE PHILOSOPHlA GEΝΤILIvΜvenerabile veteribus erat nomen. Hos in

Sismamu & Brachman, nonnulli diuidunt. Alii alias sectas addunt.

f. XX.

Commendantur isti maxime, a tem perantiae, castitatis, continentiae, aliarum. que virtutum studio. Quidam omne vitae tempus nude exigebant, modo Caucasi

montis gelido rigore corpora sua duranteS, modo flammis sine ullo gemitu obiicienteS. Vnde tantam sibi conciliabant auctoritatem, Ut primi quandoque in republica honores illis desurrentur. Et certe moralis ciuilisque Indorum doctrinae specimen exhibere creditur liber iacile & Dimne, non apud Orientis modo, sed Europae quoque populos celeberrimus, qui nunc Graece aC Latine Bb titulo : sipecimen sapientiae Indorum veterum,

prostat.

S. XXI. Physiologiam quoque & astronomiam

eos coluisse perhibent. Illam tamen more gentium orientalium fabulis atque variis inuolucris obscurarunt. Inter alia mundum genitum esse & periturum dixerunt, atque totius uniuersi alia quidem esse principia, nostri autem mundi conditi aquam. Animae quoque immortalitatem vel metempsychosin potius, poenasque inserorum , &mundi παλιγγενεσέαν asseruis e dicuntur, &quae sorte alia eiusdem commatis suere, per

54쪽

sPEcIΑΤΙΜ BARBARICA. 2 per traditionem, ut credere par est, ad nos propagata.

. Ad Europam priusquam nos conseramus, salutanda paucis est Africa. In ea praeter Aegyptios & Lybii & Aethiopes non experistes philo phiae fuisse dicuntur. Sed pau- ea, eaque Obscura & incerta sunt, quae nobis de ea innotuerunt. Gymnosophistas apud Aethiopes aeque ae Indos fuisse constat, sed facerdotum quoque apud eos fuisse collegia& duplex literarum genus , sacrum & vulgare, si non inuenisse, certe usurpasse, perhibentur. Astrorum porro attendebant motus, fi quibusdam credimus, & lunarium pha se isn causas strutati, lunam innata luce destitutam, omne lumen a sele accipere, deprehenderunt.

g. XXIII.

Longe maiorem sapientia su literarumque studiis dederunt strepitum Aegyptii, a . quibus sua sere acceperunt Graeci. Auctor conditorque philosophiae apud eos

Mercurius Πῆ megistus celebratur, qui columnis sapientiae praecepta inscripsierit, quae deinceps alius quidam Mercurius fuerit interpretatus. Quis autem primus ille Mercurius fuerit, quando Vixerit', quos libros exarauerit , inter eruditos non conuenit, estque prorsus incertum. Ante Mosen,

philosophiae Aegyptiae auctorem , qui si quis

55쪽

28 CAP. III. DE PHILOSOPHIA GENTILIUM

. quis sit, vixisse oportet, cum iam eo tempore literarum sepientiaeque studia in Aegypto florerent. g. XXIV. Propagabatur Aegyptiorum doctrina per Deerdotum collegia. Sacerdotes enim &custodes & interpretes erant sapientiae,quam partim columni, , partim libris lacris, more aliis quoque gentibus recepto, inscribebant, S inscriptam propagabant & interpretabantur. Sed ut duplex apud yyxeres erat doctrina, vulgari' & arcana; ita hegyptii sacerdotes duplici etiam utebantur lite xum gener sacro-vulgari. Sed a sacris tamen literis diuersa erant Ombola & formae hieroglν-pblicae, q*jbusi siue ad acumen ingenii ostendendum, frus 3si doctrinam arcanam occultandam, utebantur: quibus etiam fabula & commenta varia. Aegratiis quoque usit tri addere licet.

XXVI. Atque hinc rat,' patet, cur de sublimiori

genuina Aegyptiorum doctrina vix certi quid desiniri queat. Vix enim adduci sacerdotes poterant, Vt doctrinae suae participem aliquem facerent: & si facerent, symbolis. hieroglyphicis, aenigmatibus, Omnia obscu-- rabant.

S. XXVI.

Geometriam ab Aegyptiis inuentam &excultam, magno consensu xraditur. Haeei a tamen .

56쪽

tamen rudior saltem, vitae potius usibus

accommodata , quam subtilioribus meditationibus & demonstrationibus instructa fuisse videtur. De astronomia, cuius studio itidem addihi fuisse dicuntur, parum abest,quiti idem dicam. lnventio eius Chaldaeis, ni fallor, rectius tribui cur, quam Aegyptiis. Musicam & Medicinam his alii addunt. Haec tamen practica magiS, curandiS corporibus, eum primis cadaueribus condiendis intenta, quam theoretica fuisse Videtur, habuitque hoc peculiare . quod singulis morbis, partibusque affectis, singuli Medici constituti essent. ι

Nec Chemiae peritiam Aegyptiis denega

uero, cum haud contemnendis docume tis constet, artem soluendi metalla ipsumque aurem, Veteribus suisse cognitam. An autem cum recentiorum chemia comparari queati dubito : multominus asserere auissim, artem mutandi metalla ignobiliora iu- aurum, & uniuersale medicamentum praeparandi, eos calluisse. Etenim symbolorum & hieroglyphicorum, quae huc trahuntur, dubia admodum atque anceps est interpretatio.

XXVIII.

Eadem me inducit ratio, ut de aliis, quae illis tribuuntur dogmatibus, speciatim quod Trinitatis in diuinitate habuisse notitiam di

57쪽

3o CAP. III. DE PHILOSOPHIA GENTILIUcuntur, nihil tuto pinnunciari posse credam e quanquam haec similiave ab indole philo λ- phiae Barbaricae non abhorrent. Quae de rerum omnium ortu, & prima telluris forma ouisormi, de hominum origine, scripturae s crae sere conuenientia docuisse perhibentur, eodem modo comparata sunt. Sed hoc certum, animarum transmigrationem, & pecvaria corpora reuolutionem, eos asseruisse.

Quam deinceps plurimi amplexi sunt sentς

s. XXIX. , In Europam tandem variae quoque gentes quae a Graecis pro Barbaris habitae, sapientiae coluere studia. In his Thraees maxime, quos tamen nonnulli iam Graecis annumerant Philo phiae apud eos auctor conditorque suit Orpheus, vir maximus, qui haud multum post tempora Mosiaica vixisse creditur, suaque ab orientis populis, ipsisque Aegyptiis, accepisse.

f. XXX.

Prima Orphei cura fuit, Thraces, gentem seram & indomitam , ad mansuetiores 'transferre mores. Quare musica primum, qua pollebat, conuocauit & coegit seros homines, & ad auscultandum dictis disposuit: dein collectos & audiendi auidos pastebat fabulis, & iucundis narrationibus, quibuS aliquid veri interspersit. Tandem paulo apertius verba ad illos fecit de Deo rerum

58쪽

spECIATIΜ BARBARICA. 3 t/ omnium domino, eius cultu, de inseris quoque, & campis Elysiis,& quae alia erant theologiae OrphiCae capita. Morum quoque innocentia, & puritate , cumprimi S praeditos suos volebat.

S. XXXI. Sed duplex quoque Orpheo usitata erat

docendi ratio, vulgaris altera , altera philosophica,& abyssi vulgi remotior. Haec,quae tradebat dogmata, propria velut ei erant &genuina, prorsusque domestica. Ex quibus forte fuerunt reliquiae istae philosophiae Orphicae, hinc inde obuiae : v. g. Vniversium ex aethere ortum esse : stellas fixas ex aethere aut igne compactas : earumque quamlibet esse mundum in infinito aethere suspensium : tellurem nostram a chao ortam, eiusque formam Ouo similem esse ; certasque mutationes per incendium uniuersiale eam subituram, &si quae alia sunt eiusdem

Commati S.

f. XXXl I. Zamoises quoque Thracum philosophis

annumeratur, quem tamen alii Getarum, ad

Istrum & Pontum habitantium, philosophum faciunt. Hunc alii discipulum Pythagorae, alii praeceptorem fuisse contendunt, certo Cadem aetate utrumque vixisse, multi assuriant. Ex eo autem quod metempsychosin, aliaque Pythagoricae philosophiae capita, suos quoque Zamoixes docuit, neutiquam colli-

59쪽

colligendum, eum Pythagorae fuisse sectatorem , cum haec septentrionalium gentium, a quibus profecti Getae, propria ac domestica videatur suisse philosophia. Certe Gothos, aliosque septentrionis populos, sapientiae studia coluisse non est negandum emorumque integritate, qui sapientiae praecipuus fructus est, suerunt Cumprimus insi-

Hiscimis nunc Gallosque , & maiores nostros Germanos adiungo. Qui apud hos philosophiae ex instituto operabantur, Druides Bardique dicebantur. Horum ut insignis sapientia, ita magna apud omnes auctoritas. Paucis : hoc nomine veniebant, qui apud Persas aliasque orientis gentes Magi dicebantur. Cura praecipua illorum erat, ad morum hon statem erudire iuuentutem; & sacrorum ritus praescribere & constituere: interdum &consiliis suis succurrebant reipublicae. Germanorum ceteroquin propria haec laus erat, integritate, iustitia, fide, castitate se sapientes. potius praestare, quam de rebus sublimibus multa disserere.

q. XXXIV.

Dogmata Druidum , quae nobis quidem innotuerunt, haec fere erant : non interire animas , sed ab aliis post mortem transire ad alios quod undecunque acceperint, a pythagora accepisse nondum euictum est :

60쪽

multa praeterea de mundi & terrarum magnitudine, de rerum natura, Deorum immortalium cita ethnici scriptores, a quibus haec accepimus, loquuntur)vi ac potestate disputabant, & iuuentuti tradebant. His- mundi παλιγγενεσιαν, magna, que periodos per aquam S ignem, nonnulli addunt. 'S. XXXV.

Atque hinc cuiusmodi fuerit Barbararum,ut Vocantur, gentium philosophia, utcunque intelligitur. Cuncta sere ad morum puritatam,& innocentiam, mundique ortum & fata,& animarum immortalitatem ac transmi grationem, redibant. Atque cum de reliquis Barbarorum philo λpnis, si qui supe

sunt, idem dicendum fuisset, nolui plura addere. Sic apud Scythas Anacharsis, atque Aharis, sapientiae laude fuere inclyti: non ob dogmatum subtilitatem , sed morum integritatem. Qua in re barbarica philosophia insignem laudem promeretur,& Graecanicae, vanis speculationibus viam munienti, multum est praeferenda.

g. XXXVI.

Ad Graecanicam priusquam accecimus philosophiam, dicendum aliquid est de ρο- thagorica, quam siue ad harbaricam cum nonnullis , sue cum aliis ad Graecanicam referas, perinde esse videtur. Floruit autem Pythag. ras, ex Samo insula oriundus, seculo ante Christum natum sexto vel septi- C mo.

SEARCH

MENU NAVIGATION