장음표시 사용
71쪽
doreipublicae se praeparare iuuenes gloriabantur, incurrit odium, qui conuitiis eum proscindere non desinebant, donec tandem populo in illum concitato, obiectaque impietate, hausto veneno, mortem sibi accelerare cog retur. Natu3 est Socrates A. IV. Olympi XXV Π, mortuus I. Olymp, XCV. adeoque aetatis suae septuagesimo. f. X. Ipse Socrates nihil scripsi, viva saltem voce atque exemplis docens. Multa' tamen Socraticae doctrinae capita nobis conseruauit Xenophon, qui una cum Aeschine inter genuinos Socratis sectatores refertur. Sunt& qui in Cebetis tabula Socraticae doctrinae verum specimen exhiberi, sibi persuadent. Praecipua autem & maxime singularia Socraticae philosophiae capita eo redire videntur: speculisionibus physicis & studiis minus necessariis non esse nimis induIgendum, praecipuamque curam in animo componendo collocandam : nec de rebus dissicilibus quicquam temere assirmandum, iudicium contra in hisce suspendendum , funde pro sceptici simi auctore a quibusdam habetur supercilium scholasticum viro sapienti m ' gno studio esse fugiendum e quamuis occa sonam alios docendi esse arripiendam e rationibus animum conuinCendum non impellendum auctoritater idque, ut commode fiat per interrogationes eliciendam esse
72쪽
GRAECANICA. γ 4 conclusionem, ex qua conuinci queat: in docendo ad cuiusque ingenium esse respiciendum: fundamentum virtutis esse patientiam & continentiam, iuxta illud ανεχου κι άπ-& si quae fiunt his similia. Quid vero per geniAm suum intellexerit Socrates,id nondum euictum est aut eXploratum. g. XI. Cum autem magna Socratis esset celebritas. plurimos habuit discipulos, ex quibus pauci magistri uestigiis inhaeserunt, reliqui fere nouas Condiderunt sectas. Ex his eminent Aristippus, a quo Orenaici, Phaedo Elienis sis, a quo Eliaci, Euclides Megarensis, a quo Megarici, Plato a quo Platonici & Peripatetici, Antisthenes, a quo Θnici & Stoici originem duxerunt. His Anaxarchum non uulli addunt, orrhoniorum, ut Volunt, antesignanum.
In CFrenaica itaque secta, quam Aristippus condidit, Arete Aristippi filia, Ptolomaeus & Antipater floruerunt. Aretes filius Aristippus iunior eam itidem propagauit, Vti& Theodorus, αθεος dictus, quem tamen nouam sectam condidisse perhibent. Antipater successorem habuit Epitimedem Cyrenaeum, quem Parebates CyrenaeuS excepit, Cuius duo fuere discipuli, Hegesias Peisi-thanatos, & Anniceris Cyrenaeu S, quorum ille Hegi cae, hic Annicerianae sectae auctor Exhibetur. F. XIII
73쪽
46 CAP. IV. DE PHILOSOPHIAS. XIII.
Corporis voluptatibus omnia tribuisse, easque pro summo hominis reputasse bono seruntur. Hinc & doctrinam, & mores philosepho dignos, in iis passim desiderant. Impietatis quoque & atheismi rei aguntur, cumprimis Theodorus qui αΘεος dictus est, quod palam hoc profiteretur. Ast alii secus de iis
sentiunt, & Theodoro atheismi crimen imputatum , quod vulgi superstitionem non probaret. Nec cum ista vitae morumque licentia satis conuenit quodHegesias ideo πεισιΘάνατος dimis perhibeatur , quod de animi immoris talitate, & felicitate, tanta eloquentia subinde verba secerit, ut multi mortem sibi con-lciuerint.
q. XIV. Phaedo Eliensis & Socrati & Platoni in deliciis fuit, unde hic Phaedonis titulo dialogum inscripsit, in quo de animi immortalitate tractat. Huius cliscipuli Plistanus, &Archipulus, & Moschus fuerunt: a quo it
rum descendit Menedemus Eretriensis, vir magnae auctoritatis inter suos, & a quo Gretriaca et lain dicta eIt haec schola, uti Eliaca ab Eliensi. Menedemi sectator & amicus fuit Aesclepiades Ρhliasius. Nec in sententiis ab aliis Socraticis disicrepasse Eretriacos video, unde licet scholam peculiarem habuerint, nescio tamen an peculiarem sectam
constituerint. Virtutem ι sapientiam vita
74쪽
moribusque prae se ferebant, Videturque tota illorum huc comparata fuisse philosephia. de & Cicero auctor est, Omne illorum bonum in mente positum fuisse, &mentis acie, qua
Euclides Megarensis a Mathematico isto probe diicernendus P mgaricorum auctor fuit. Eius discipuli & sectatore, fuere Eubulides Milesius, Clitomachus Thurius, &Stilpo Megarensis: Eubulidis, Alexinus Eliensis Sc Apollonius Cronus, uti ex huius schola rursus Diodorus Cronus prodiit. Eu hulidis quoque discipulus Demosthenes
ille Graecorum Oratorum princeps fuit. Ceterum acumen disputandi ex Socratica di sciplina tantum retinuisse videntor, hinc cau/Irationum logicarum praestantissimi fuere artifices, dictique ideo sunt lyrici itemque Dialectici.
Sed ceteris omnibus Socratis discipulis dubiam facile palmam reddidit Plato. Natus is cst Athenis A. t V. Olymp. LXXXVlII.&mortuus I. Olymp. CVII f. Literis artibusque, quibus erudiri Graecanica iuuentus olet, probe imbutus. & eloquentia singula-i pollens, ad. philosophiae studium ani. num adiecit. Primum Socratem sectatus st , oeinde alios Athenis docentes audiust, rae CCteris Cratyllum Heracliti discipulum.
75쪽
Megaram quoque se contulit, ut sub Enclide proficeret. Sed & a Pythagoraeis eum muIta accepisse certum est, ex quibus Archytam Tarentinum , Timaeum , aliosque audiuit. Denique & Aegyptum adiit, Sacerdotumque Helionolitanorum, Conuphis, Sechnu phis, disciplina & sapientia eruditus est. Domum tandem reuersus, in loco non procul ab urbe cui Academus nomen, magno omnium concursu doCuit, unde Academicorum nomen discipulis eius inhaest. Splendide vixisse dicitur, licet moribus fuerit inculpatiS.
S. XVII. Qui Platonicam secuti sunt philosophiam
ii sunt vel gentiles vel christiani. Illorum cum non Vria de certitudine cognitionis nostrae suerit sententia, licet in ceteris Platonem secuti sint, certae classes seu Academiae constitui solent. Ad primam itaque Academium Speusippus reserendus est, Platonis ex si, rore nepos, eiusdemque & discipulus& successor : quem Xenocrates cum Α-ristotele excepit. Xenocrati Polemo Atheniensis successit, cuius discipuli fuerunt Crates & Crantor, ille Atheniensis, hic Solensis. Et hi quidem cum Socrate & Platone det illis quidem rebus in utramque partem disputabant, in multis tamen etiam certi quid definiebant.
76쪽
Secun ae Academiae auctor Arcesilas fuit, qui nihil omnino comprehendi aut stiri posse docuit, si quibusdam credimus non enim desunt, qui hac de re dubitant) : sed maiori consensu iis qui eum secuti sunt haec senten. m tribuitur, quique secundam academiam absis lupnt: qui sunt Lacydes Cyrenaeus, TelocleS, Euander & Hegesinus, vel ut ab aliis
Carneades Cyrenaeus in rebub ipsis quidem veriura esse admittebat, ast negabat in nobis esse facultatem illud cognostendi, interim. multa probabilia esse concedebat. Tertiae igitur Academiae conditor audit, fuitque vir magnae auctoritati:s, de eloquentia singulari praeditus. Legatus Romam missus est a Graecis cum Diogene Babylonio Stoico, di Critolao Phaselito Peripatetico, anno II. Olymp. CLUI. obiit autem anno IV. Olymp. CLXLI. multosque habuit dilaipulos, inter quos eminet Clitomachus Carthaginensis, in
quo tertia academia exspirauit.
Addunt nonnulli quartam dc quintam sca- ,
Eemram ; illamque a Philone quem & Cicero Romae audiuit) de Charmida , Clitomaehi successoribus, hanc ab Antiocho Philo- in is puditore erebam autumant. Ut autem quarta a tertia Academia dc secunda in eo dis. D stre-
77쪽
strebat, quod concedebat , multa probabiliter, nonnulla etiam certo cognosci posse, ita ultima cum prima siue veteri plane consipi- Tahat, Vel eam restaurabat. Antiochus iste Olymp. CLXXV. floruisse dicitur, celeberrimique Romanorum M. Terentius Varro, L. Lucullus, aliique, inter eius discrpulos C.u
g: XXI. Non desiit equidem tum Platonica philosophia suos habere sectatores, licet non occurrat, qui singularem inter Platonicos consecutus sit celebritatem. Post Christum natum,&quidem sub Alexandro Seuero .Plotiniri floruit, qui omnium accuratissime mentem Platonis assecutus creditur. Discipulus is fuit Ammonii philosophi, condiscipulus autem Origenis. Ipse autem discipulum habuit Α- melium, qui praeceptor fuit Porphyrii: MPorphyrius quidem iste tum ob doctrinam, tum ob disiputationes contra Christianos cele-hris est, floruitque Bb Aureliano Imperatore, gente fuit Tyrius, & patria lingua Malchus dictus. His Iamblichum porro Porphyrii diseipulum,Syrianum Alexandrium, Proclum, Maximum Tyrium, atque Alcinoum, addere licet.
g. XXII. Atque hi quidem ex Graecis post Chri
stum natum Platonem sectati sunt. Ex Latinis autem Apuleius Madaurensis, atqu Chalci-
78쪽
Chalcidius nominandi veniunt Et Apulmius quidem sub Antonino Pio, vel ut alii volunt sub Marco Aurelio Antonino philosopho floruit, & Platonem ita secutus est, ut nec alios philosophos prorsus respueret. Et isti ex gentilibus Platonicam coluerunt philosophiam.
Ex Iudaeis philo platonicis annumeratur: dubito an recte cum & ex Ebraeorum sciatis eius doctrina fluere potuit, a quibus si &Platonicam cum nonnullis derivemus philosophiam, mirum non est, quod Platoniis Ca tradere nonnullis videatur. Ex christianis ecclesiae doctores praecipui, qui. Philo siophiae suerunt periti , Platonem secuti sunt, siue pro more seculi eius doctrinae ab ineunte aetate innutriti, siue quod Platonem cum religionis christianae decretis quam maxime consentire intelligerent. In his Iustinus martyr, Origenes , Clemensque Alexandrinus eminent. Sed & ex haereticis quidam Platonica philosophia abuti, ad peruersa dogmata introducenda, potuerunt e omnes autem primitiuae ecclesiae haereses ex Pla-utonica philosophia ortas esse, .nimis puto in
Extiterunt etiam quidam ex Veteribus ec- , clesiae doctoribus, qui arcanam & sublimiorem de Deo, rebusque diuinis, & humanae
79쪽
mentis cum Deo unio ne doctrinam, scriptis eomplecti instituerunt; inter quos praecipuus fere suit Dionysius iste, ut vocatur, Areopagita. Hi cum Platonicis loquendi formulis uterentur, siue quod has instituto suo accommodatas viderent, siue quod in ipsis Platone quaedam huius doctrinae vestigia deprehenderent, theologiam, quam UO- 'eant, musti m nonnulli a Platgne derivant, a quo tamen saltem loquendi sormuhas Mysticos accepisse, alii Contendunt, rem ipsam aliunde, ab ipso scilicet Deo edoctos : aut si similia quaedam in platone occurrant, hunc ab Ebraeis eiusmodi quid accipere potuisse.
F. XXV. Iam praecipua Platonicae philosophiae capi
ta exhibenda sunt. De Deo admodum praeclare sensit, eum a materia quam maxime remouens, libertatemque ei conueni- entem illi tribuens et a summa autem bonitate ceu initio omnium rerum creatarum , distinxit creatorem , & ab hoc mundi animam,
tres adeo substantias, sed sibi inuicem sub ordinatas, in diuinitate admittens e duplicem quoque mundum ex diuinitate profluxisse autumauit, inredigibilem siue idealem, Ela sensibilem siue externum: rerum materi itinum tria statuit principia, Deum , materiam atque ideam ideae sorte nomine idem desi-
80쪽
gunt : mundum vis bilem ex quatuor elementis compositum docet, singulis figuram geometricam tribuens, igni V. g. figuram pyramidalem, propter penetrationem, &quia Compositus est ex quatuor triangulis, & sic 'Porro, quemadmodum & alias numeros ac figuras geometricas ceu rerum symbola adhibuit.
Ad hominem quod attinet, mentem di. uinae essentiae particulam credidit, eam. que a Deo conditam, ob nescio quod crimen, in corpus ceu custodiam missam, sceloris sui poenam dare ; adeoque & tres hominis partes statuit, mentem siue animum, spiritum &corpus ; doctrinam itaque per reministentiam eorum, quae iam ante quam corpori uniretur, mens sciuerat. definiuite moratis doctrinae summam in eo constituit, Vt mens per mortem philosisphicam a corporis vinculis liberata cum Deo tandem uniretur. Viri tum autem quatuor genera constituere Platonici solent, politicino, purgatoriaου, inteue a-
Platonis diseipulus, sed non omnino gratus, Aristoteles fuit, qui peculiarem sectam condidit, cui cum Platonica perpetua sere intercessere certamina. Natus esti Aristoteles, ut nonnulli credunt, anno I. Olymp. XCII. & vitam produxit usque ad annum II.