장음표시 사용
111쪽
Oratio V. 97 duinus ipse, homo perquam acri ingenio, nec postrema apud eos, qui in foro Versantur, auctoritate , in commentariis suis , quibus institutiones juris ornavit, illud primo loco admonet, ut singularem Dei Opt. . Max. providentiam suspiciemus, qui quemadmodum olim eos sempiternar memoriae viros Iosephum in AEgypto, Danielem in Babylonia, Athenis Periclem, Lacaedemone Lycurgum aliosque alibi, ita postea Romae Papinianum ad conservandam humanam sbcietatem& justitiae splendorem excitaverit. At mutata est jam, inquiunt, omnis illa vetus judiciorum ratio. Descivit ab elegantia orationis ad formularum quarundam angustias pompa illa forensis; neque nunc ut olim in subselliis eloquentia dominatur, sed jura. Habeant igitur veluti fundum suum grammatici & verborum censum &opes elegantiarum . Nos quidem non de verbis, sed de patrimoniis, non de nominibus , sed de legatis, de venditione bonorum , de succelsionibus jure nostro agemus . Illi se politos dicendi magistros de Ciceronis schola evasisse & omnes lepores, Tulliana omnia myrothecia consumpsisse glorientur. Praeclarum satis quid nobis esse videbimur , si multo labore multisque vigiliis conti gerit nos haud longissime a ne ab Accursit, a Barioli, aut Baldi gloria, qui tamen grammaticorum judicio gothice magis quam latine scripserunt. Rerum sane, non Verborum nos urgeat
oportet solicitudo . Neque decet caussidicorum se monem rebus tam gravibus occupatum juncturis A quasi syllabarum numero insistere I unQque Tom. I. G Ve
112쪽
verbo, sic a nobis de jure scribendum , ut nee diligentiori vocabulorum studio judicum torqueantur ingenia; neque fit, qui sensum omnem orationis nostrae liberius & sine artificio excurrentis non probe omnino percipiat. O acutam excus tionem l O desensionem singularem l Enimvero id primum libere dico, eos frustra conari praecara illa Bartolorum ac Baldorum nomina quasi
murum nobis opponere , ut ex tam magnis a
ctoritatibus habeant firmissimum inertiae suae propugnaculum . Excusant quippe illos tum etiam alios ipsamet tempora, quibus non modo omnis latina lingua interciderat, sed quod magis dolem dum, quodque omnes deplorant eju* aetatis hist rise, talis pervaserat in omnium animos stupor , talis dementia oblivioque literarum, ut de iis temporibus nihil omnino extet hominum memoria dignum . Quapropter in summis de eo gen*re Viris, qui certe in civili scientia sunt longe
omnium principes, si sermo rudis & gothicus, si
historiarum literarumque ignorantia deprehendatur , condonanda profecto sunt illis pro temporis ipsius ratione : cum praesertim istiusmodi e rores pura exactaque Romani juris notitia, quamdiu sepultam nobis immenso labore restituerunt ,
cumulatissime compensaverint. Quaenam itaque , malum, est ista amentia in tanta nunc literarum
luce gothicam ejus seculi barbariem pugnacissime tueri velle, quam revera Bariolus ipse si revivisceret, jam omnino detestaretur summoque studio expurgaret λ Et sane quid est, quod teterrimum
illud loquendi genus minime sibi retinendum s
113쪽
oratio V. ρ ρ re putave in t quotquot proxime consequenti seta te pari judicio, acumine ingenii Sc singulari industria de civili jure scripsere Z Imo vero quid purius, quid luculentius, quid suavius ea orati ne, qua quidem usi sunt viri illi civilis scientiae
consultissimi, Alciatus, Panci rollus, GoVeanus , Cujacius, Budaeus, Duarenus, Tiraquellus, Contius, Howmannus, Britanius aliique complures, qui ad jus Romanum exornandum tantam literarum ubertatem attulerunt, ut ex eorum rigi liis maximum eidem accesserit ornamentum 8 In hos prosecto solertissimos Sc quasi majorum gentium doctores intueri, hos sibi duces proponere homines nostri deberent; non autem ignaviae suae ab eo praesidium quaerere, quod temporum potiusquam hominum culpae tribuendum esse videtur. At multo vehementius commovet me , quod aiunt, in foro non verborum, sed rerum habemdam esse solicitudinem. Itane nos amentes, aut imperitos judicant, ut minime intelligamus qualis ierum, qualis verborum debeat apud ipsos esse solicitudo P Non aequalem utramque conten do . At nego alterutram posse negligi . Cum nim omne jus aut. in verborum interpretatione, aut aequi pravique discrimine positum sit , quintus quisque non videt, quantum momenti habeat Verborum sensus & optima vocum ipsarum intelligentia Z Sunt tibi res pecuniaeque nostrae curae atque solicitudini . Estor at voces , quibus res ipsae continentur, earumque sunt indices, minimi putas i Non illum ego meherc ule optimum stutuerim imperatorem, cui sane certamina, auto,
114쪽
1 in Paulini a S. Iosephosessio murorum maxime cordi essent, interea v ro nulla de commeatu , nulla de delectu militum eum teneretur . Quoties autem praepostere concepta verba impedimento sunt , quo minus dissicillimae quaestionis nodus praecidatur, quae diuch altercantium fortunas & judicum ingenia torsit Z Dicet aliquis: huic etiam incommodo bene ac sapienter majores nostri consuluerunt . Complura per eorum manus Volumina accepimus, in
quibus singula, quae propria sunt juris, vocabula enucleate distincteque adnotarunt. Ex his statim intelligas, quid peculium, quid tutela, quid familia, quid.usucapio & hujus generis alia fere
infinita. Habeant itaque sibi suas grammatici voces, suas ad coelum efferant etymologias , non hercle invidemus. Homines, ut Video, acuti rem plane confectam putant. Non ita tamen olim sapientiores illi legum interpretes de hoc negotio judicarunt. Praestantiorem longe aliam de minimo isto grammaticorum regno opinionem ha hant. Quandoquidem non ea duntaxat, quae ad jus civile pertinerent, Vocabula explorari oportere censebant, sed crebras quoque inter se quaestiones de proprietate latinarum Vocum earumque
primaeva significatione agitabant. Hinc ab iisdem mira quadam ingenii subtilitate quaesitum, quid vitium differret & morbus, quid hostis apud veteres significaret, quid manubiae, quid iundus , quid municipium aliaque fere innumera, quaecum ab A. Gellio, tum ab Andrea Alciato & Gulielmo Budaeo elegantissime recensentur. Ex hujusmodi enim notitia futurum fuisse putabant, ut
115쪽
Romano juri 3c lumen Sc ornamentum accederet.
. Atqui relicta vulgi barbarie, si politum dicendi genus prosequeremur , paucissimi jam nostra intelligerent. Quid si ad forensem usum non contortam & acrem orationem postulo, quae Tullianam amplitudinem exprimat, aut nervosam Sallustii brevitatem , nec quae Taciti aculeos emitistat; talem vero, ut accurata tametsi &distincta,
plana tamen, inaffectata, aequabilis Sc sine fastu fluat Z Estne quisquam tam plumbeus; aut sic ab humano sensu alienus, qui lectionem hujusmodi non longe facilius perciperet , quam indigestam illam, confusam, desultoriam aut etiam, si Diis placet, seloecismis compluribus aspersam P Quae quidem quam absurda plerunque sit, vel illud a
gumento esse poterit, ingenuos quosdam , quos ego novi, optimo ingenio adolescentes, qui legum facultati summa spe ac voluntate nomen dederant , haud multo post perterrefactos ab ipsis. barbarorum castris aufugisse. Cum enim, ut mihi narrabant, Ciceronis, Caesaris, Terentii aliorumque his similium libris ab ineunte fere aetate educati, latinitatis illius candore ac perspicuitate mirum in modum tenerentur , tam inconditas deinde atque horridas caussidicorum ductorum suorum voces diutius ferre minime potuerant : ad quas sane intelligendas novam sibi, ut dicebant,
grammaticam, novoS commentarios conquirere necesse erat . At nemini sese obscuros in dicendo fieri velle dictitant. Optime est . Cur tamen ea pariunt Verborum monstra; quae necessario rebus in
116쪽
nobis persuadeant, se operam dare, ut extra smrum a nemine queant intelligi, h ud valde disissentiam. Possem equidem hoc loco forensem alia quam ex ista scoria paginam in medium afferre, quae plus nimio fortassis orationi meae fidem faceret . Sed cum diebus singulis in omnium ferme oculis scriptiones de hoc genere Versentur , non est, cur rem ipsam, quae nonnihil invidiae & offensionis habere videtur, verbis pluribus agam . Venio itaque ad argumentum ossiciorum & o
servantiae plenum. Verentur nimirum ne elegantius scribendo' judices, homines quidem plurimum occupatos, molestia iniciant . Proh Deum immortalem, ubinam genti V sumus, ut indicem talis stultitiae vocem audiamus 8 Elegantiane se ' monis satietatem affert, quisquiliae vero delicias& voluptatem P Delectat, credo , judices ipsos 1iccitas illa δc puerilis quaedam dicendi insul sitas, in qua cum prope nihil existat, quod non obscurum, aut alienissimo loco sit positum, necesse est plane de auctoris sententia divinare . Delectat ipsos videlicet oratio non simplici puroque stylo composita, sed verbosa, sed tumultuaria, sed levibus minimisque rebus redundans. En quam praeclare sentiant de ingenio studiisque ipsorum judicum hominum sapientissimorum quos quidem aut in literis hospites omnino judicant, aut sic in illas infestos, ut teterrimum Verborum paed rem sincera eleisiaque dictione jucundiorem ipsis
flare arbitrentur c Percommode tamen in eos cadit iniqua ejusmodi opinio atque injuria . Haud immerito luunt dicam magis aperie id , quod
117쪽
sentio ) indulgentiae suae poenas . Nam quoties sibi illepida ista ac perturbata afferuntur, ad quo- .rum ambages expediendas est non minus quam labyrintum Cretensem ingressis laborandum, quid. est per Deum immortalem quod eadem omnino ab se non rejiciant , & ad Orbilii ferulam tam malos grammaticos non dimittant λAt quaerunt quo pacto fieri possit, ut id temporis aliter in foro quis scribat ἰ cum talis scribendi ratio sit jam omnium usitatissima , cum ubique consuetudinis jus quoddam obtineat, cum postremo non secus hodie plerique omnes faciant. Mente jam recreor, quod aliquid tandem in medium attulerint, quod non leve omnino videatur . Excusandi sunt plane I communi quodam usu & necessitate peccant, non animo ac Vstiun late. Inurbane scilicet impoliteque scribunt, quia nesciunt elegantius. Parcius autem vellem nobis de consuetudine verba facerent . .Quis enim est tam mediocriter in re forensi versatus, qui non intelligat, quam tenue sit & infirmum, quod ab ipsa consuetudine petitur, argumentum J Multa sane conveniant necesse est , ut aliquid illa valeat. Quod si forte fuerit varietate temporum interrupta , neque apud omnes ita recepta , quin in contrariam quoque partem adversentur multa vim habet tum mehercule nullam. Cum itaqu οjuris scientia ab ipsa originis suae vetustate fuerit
semper, ut satis jam vidimus, cum omni literZrum genere conjunctissima: cumque extiterint Vbri gravissimi atque omni laude digni, qui Vix reversis postliminio optimis disciplinis in expurg γ
118쪽
do statim , ornandoque Romano jure magnopere f. desudarunt, cum denique per hanc aetatem vide
mus , quod in hac ipsa Urbe homines summo ingenio & gravitate praediti humanitatis studia ad
legum exercitationem adhibent; frustra nobis usum gentium communem objiciunt, & consuetudinem illam antiquitate venerandam tantopere praedicant . sed plerique non longe secus scribunt . Opraeclaram desen fionem l Quid Τ multitudinis exemplum , quod quidem Seneca omnium pessimum pronuntiaVit argumentum, praesidio sibi esse volunt 8 Enimvero indigna semper visa fuit optimo quoquo viro vox istiusmodi atque consilium. Ponderanda sunt hominum judicia , non autem n meranda. Esto pauci sint per hos dies, qui lit rarum latinarum studium ad forensem usum traducant : nonne horum paucissimorum judicium , virtus, gravitas & sapientia , pluris apud te esse debent, quam ceterorum omnium plurimorum harbaries atque infantia λ Neque enim negare quis poterit, quin hi pauci multorum sint instar imp ratorum , qui primos in foro ordines ducunt: cum ad ipsos gravistima quaeque causta deseratur ,- cumque hi ceteris non modo scientia praeluceant, sed ingenii quoque fama omnium maxime floreant. Quae cum ita se habeant, quis aequo animo ferre pol siit legulejos illos, homines infantissimos, qui cum omne literaturae genus nihili prorsus faciant, praeterquam quod poetas, oratores, philosophos,
mathematicos tanquam viles animas α inutile te Iae pondus contemnunt , eos praeterea derident
sapientissimos viros, qui de jure venuste latineque
119쪽
scribunt, quasi in soro desiperent, quod non harbari, quod non illorum similes este studeant P Ηos it que festivi isti & arguti appellare per risum &jocum audent homines Ciceronianos, aut se ubpedalium verborum consectatores, aut etiam , quod multo indignissimum est, levia ac ventosa' capita, quae haud satis ratione constent. Ita profecto ipse ego viro in hac nostra civitate tum juris doctrina & literarum humaniorum elegantia, tum etiam librorum editorum gloria clarissimo ab aliquo nescio quo e nugatoribus istiusmodi illudi atque obtrectari, multis de sero plausu com- probantibus, Vidi. Nequiorne impudentia excogitari potest, quam quod ab ipsismet literarum
ornamentis, quae maxime commendare deberent, occasionem arripiant homines gravissimos contemnendi atque irridendi 8 Sed in hac parte aliquo pacto sortasse excusari possunt . Nauseant facile. stulti id, quod ignorant ; utque putentur sapere, coelum ipsum, ut Phaedrus ait, vituperant. Quod vero longe gravissimum , quodque nullo modo ferendum esse videtur, illud sane est, quod adm. Iescentes optimo ingenio & a mussis minime alimnos abducant ab amore studioque literarum , quantum fieri potest, distrahant. Qua quidem in re quis summam istorum fraudem malitiamque non videat J Conantur porro in ceteris ea ipsa virtutis semina elidere, quorum uberes fructus sterilitati suae probro aliquando sore extimescunt . Omnes incultos, omnes balbos, omnes gregis sui simillimos esse cupiunt . Quocirca vulpeculae illius calliditatem haud inscite imitari videntur , quR s
120쪽
quar,ut in sabulis est, quo caudae sibi interceptae dedecus alieno cohonestaret exemplo, ceteras quoque vulpes enixe cohortabatur, ut eam pariter sibi abscinderent; quippe quae usui non esset, sed oneri. Ita fere solent homines isti fallaci quadam benevolentiae specie adolescentium animos nonis . dum satis consilio Sc ratione firmatos aggredi, iasaepe dignitatem fori, quod quidem minime reprehendo, ad coelum extollere, saepe de literarum studiis declamare tanquam de re non . modo nihili prorsus facienda, sed quae etiam fortunam hominum serensium deprimat. Nugas ergo dictitant literas esse & delectamenta puerorum: Philosophiam vero, astrorum notitiam, Geographiam ceterasque ejus ordinis disciplinas otiosi hominis occupationem et omhia denique is haec supervac, nea ac leviora ab eo repudiari oportere atque Contemni', qui aliquando familiam in jure & legibus velit ducere & sero supra ceteros dominari . Itane vero λ Fieri non potest, ut quis evadat magni nominis jureconsultus, nisi musis, nisi elegantioribus studiis valere jussis, incultam, ca cam ac rerum pene omnium ignoratione miserrimam vitam traduxerit λ O nequitiam hominum plane veteratoriam i Adeone sibi persuadent posse per summam fraudem amoliri ea, quibus ipsi carent, bonarum artium ornamenta , unde Italiae dignitas , unde nostrae civitatis splendor , unde Christianae religionis praesidium & firmamentum constituitur P Verum enimvero errant, Vehemem ter errant, si in hac Urbe, perantiquo optim rum artium domicilis, per hos cuniculos efficere