장음표시 사용
131쪽
1villa inducta persona, sic alloquar . Permagna quidem sunt. praemia, juvenes, quae vobis olim in hac civitate & ingenium vestrum & fori diagnitas pollicentur. Nolite tamen per Deum immortalem pati, ut hominum barbarorum exempla ab hoc suscepto gloriae cursu vos deturbent longissimeque deducant. Contemnite istorum sero mones & voculas , quibus temere audent bonis artibus obtrectare. Imo ad honestissimam legum facultatem viam vobis muniendam esse statuite
non hercle barbarie ac desidia , sed sincera latinitate , sed eloquentia , sed studiis honestissimis
literarum . Haec una vobis tam arduum iter m
lientibus sint peramplum splendidumque viaticum. Haec sint lauta & luculenta supellex, quae ad usum tam civilis, quam Pontificii juris promatur. Itaque ex optimis quibusque scriptoribus vim dicendi & proprietatem arripite, quae lucem rebus incredibilem inert: praelertim autem ex Tullio,
qui propter ingenium & eloquentiam in judiciis
regnare dictus est . Ab ipso vires & impetum orationis, ab ipso elocutionis ordinem & orn tum addiscite eainque dicendi facilitatem , Qua nihil jucundius, nihil dulcius inveniri potest . His autem ornamentis instructi ad eorum quidem jurecon sui torum gloriam propius accedetis , qui non minus liberalissimis studiis, quam legum doctrina floruerunt, digni propterea omni 'aude ac memoria hominum sempiterna . Sed quid ego vo his antiqua repeto 3 .Quasi vero hic magno nu mero adesse non videam juris perinde scientisthmos ac literatissiaeos viros. quos vobismet imb
132쪽
tandos proponere possim . Adest scilicet hie lectissimus jurisperitorum senatus, sacrae Consist rialis aulae Advocati ac sori Romani lumina :adsunt hi Principes Emine4tissimi, qui praesentiae idae splendore ac majestate clariorem hunc diem illustrioremque nobis essicere per summam humanitatem voluere. Hi sane omnes ad hanc ipsam, quam Videtis , amplitudinem dignitatis , ad hoc tantum gloriae fastigium , non per inemtiam , aut per literarum odium & contempti nem, sed per summum laborem, per studia optumarum artium forensi exercitatione conjuncta m sna cum laude pervenerunt. Hos igitur perpetuo constanterque vobis, clarissimi adolescentes, ante oculos ponite. Horum fructuosos labores , horum praeclara studia dies noctesque cogitate . Sic enim aliquando fiet , ut Vos quoque ad hane ipsorum laudem & dignitatem, quod vobis felix fortunatumque sit, jure aliquo aspirare possitis.
IN FORO ET HODIERNIS IUDICIIS .
MIRANTUR nonnulli quid caussae sit, quod
pro tanta eloquentiae dignitate tantisque
133쪽
Oratio I L Ity fprofessorum laboribus , nequaquam satis multi adolescentes forti & magno animo inveniantur , qui ad pulcherrimam dicendi facultatem omnem vim ingenii omnemque industriam conferant. Verum meo judicio mirentur potius si quem hoc tempore ad subsellia haec nostra accedentem, quam si aut a nobis abhorrentem , aut ipsius eloquentiae studium tanquam leve ac minime fructuosum
contemnentem videant. Nam ut omittam de ceteris caussis dicere, nemo vestrum ignorat, quaenam opinio his temporibus non apud barbaras gentes, sed in hac ipsa civitate , in urbe Romade eloquentiae statu inveteraverit. Percrebuit enim Ore atque sermone omnium, eloquentiae usum
prope omnem jam de medio esse sublatum; ejusque fines adeo anguste jam circunscribi , ut si sacras conciones, quae ad populum habentur, aut lauda- . 'tiones quasdam, quae ad Principes fiunt gratulandi caussa, vel in eorum funeribus exornandis exci- pias , nullus amplior pateat locus, ubi ea satis valeat expatiari . Dominabatur illa quidem olim in rostris, latissime regnabat in foro, eaque fere caussa in disceptatione vincebat, quae patronum invenerat eloquentiorem Nunc autem immutata subselliorum 'forma, judicia hac nostra aetate ita exercentur, ut in eis nihil oratorum facultati tribuatur. Cum itaque ad forensem gloriam alius jam tenendus sit cursus, alia via; frustra adole- scentes nostri , qui in hac civitate ad hanc tantam spem aluntur, frustra , inquam , diutius in hac palaestra versantur. Non est sane, cur hi sum- mo studio tantisque vigiliis in eloquentissimorum H 4 Or.
134쪽
Iao . Paullini a S. Iosepho - oratorum lectione occupentur: nec laude digni , qui multum aetatis atque industriae in ea facultate sibi comparanda ponunt, cum qua nulla jam intercedit cum jure civili assinitas nullumque vinculum societatis. Haec fere sunt P.C. ea, quae plerique de foro h mines crebris solent usurpare sermonibus. Haec prope omnium adolescentium nostrorum de eloquentiae statu una vox atque sententia. Ego vero aut rudis omnino sum rerumque humanarum undique ignarus, aut istiui modi opinionem inanem prorsus stultamque esse Jc haberi oportere contendo. Nam esto in1mutata sit vetus illa judiciorum ratio, esto nunc caussarum actiones contineantur domesticos intra parietes neque eam populi frequentiam plausumque adsciscant, in quo oratorum studia maxime niti solebant: adhuc tamen in hoc ipso, quo nunc utimur, judicandi genere, dico, inter dictam hodie foro non esse eloquentiam, sed in judiciis quoque nostrorum temporum suum esse eloquentiae usum, suam vim suamque, ut paucis dicam, necessitatem . Quod quidem totum etsi primo multis incredibile . esse videatur, spero tamen Fore, ut hac ipsa re nihil verius, nihil rationi magis consentaneum esse intelligant . Cum autem in eo orationis genere versemur , in quo de dignitate Romani sori; de liberorum vestrorum gloria maximisque utilitatibus agitur, profecto dubitare non possum, quin me hodierno die attente libentissimeque audiatis. Quoties autem mecum ipse cogito quam libere nonnulli confidenterque dicant, nostris hisce temporibus ad forum accomodari nequaquam
135쪽
oratio re rarposse eloquentiam, toties sic mecum statuor aut hos temere damnare, quod minus intelligunt qua re nihil turpius, nihil impudentius; aut eos prorsus, in quo sita sit eloquentia, non internoscerer Putant lar e, cum eloquentiam audiunt, secuit tem dici, quae quamlibet in partem arbitratu suo aelibidine audientium animos flectat & circund cat; quaeque ita fit acris, ita vehemens in dicendo, ut non tam Verba Sc sententias fundere, quam tela Sc fulmina undequaque vibrare videatur , quemadmodum de Pericle illo Atheniensi veteres Comici tradiderant . Cogitant , puto , oratores homines turbolentos & quasi lymphatos, qui in id maxime incumbant, ut precibus, ct
. moribus atque ejulatibus turbas excitent ac tragoedias . Id demum opinantur, omnem dicendi vim usque adeo in concitandis affectibus esse repositam, ut iis sublatis, eloquentia statim concidat atque intereat prorsus. Enimvero errant, &vehementer quidem errant ejusmodi homines ;nec quicquam recte judicant de eloquentia. Tam tum enim abest, ut in excitandis animorum motibus maxime , vel solum occupari debeat or, itor, ut contrarium potius , si praesertim de eloquentia, quae ad forum pertinet, res agatur, Sesenserint re palam docuerint homines sapientissimi iidemque in arte dicendi peritissimi. Nam ut omittatis recordari quid olim hac de re gravissi- 'mus Areopagitarum senatus decreverit, qui semper ab hujusmodi lenociniis sic abhorruit, ut ne judices aut dicentis aspectu , aut aditone move- , 'rentur, sed unas rationes δέ unum jus aequitatis
136쪽
Iaa Paulini a S. Iosephos attenderent, eum in tenebris audire voluerint; di ficile sane non erit assequi, in hac ipsa opinione fuisse Socratem, Platonem, Aristotelem aliosque plurimos . Et quidem Socrates ipse cum summo i capitis discrimine reus ageretur, suamque caussam sic jam egisset, ut aliud nihil expectasses, quam quod judices ad misericordiam dicendo commOye-
ret; noluit tamen eorum clementiam implorare, noluit lacrymas adhibere, noluit uxorem , liberos, amicos sordidatos producere: sed maluit honeste mori, quam gemitu ejulatuque muliebri vitam turpiter deprecati . Plato autem Socraticae doctrinae cultor optimus & propugnator acerrimus, quam severe , quam graviter eos saepe reprehen' dit oratores, qui parum de veritate soliciti judicum animos, admotis veluti machinis, blanditiis emollirent, & a judicii severitate, cui sese jure-' jurando obstrinxerant, ad lenitatem & miserico diam impellerent' Quid demum Aristoteles, qui
cΗm tam multa eleganter ornateque de oratoria, facultate conscripserit, ejusmodi animorum motus non modo non probavit, sed eos quoque gravis- sime maledictis insectatus est quasi labem & n
fariam judiciorum pestem P Et quidem si judb
eem pecunia corrumpi, nemo unquam, nisi for-
te improbus, praeclarum duxerit; quis laudaverit, artificio quotam judicem ipsum depravari long que a recta ratione deduci P Uideant ergo, quam facile decipiuntur qui putant, animorum conci- tandorum vi sublata , eloquentiam nullo modo posse consistere . Quod igitur isthaec judiciorum consuetudo neque populi studia, neque judicum
137쪽
Oratio VI. et et iram, aut misericordiam admittat, sed summam animi sequitatem summamque placabilitatem &quasi veterem illam Stoicorum κω. O ., postulare videatur, non continuo eloquentiam foro exulare optimo jure quis dixerit . Aliud est profecto pugnacem illam & contentiosam dicendi rationem, quae ad permoVendos animos maxime valet, inveterasse ; aliud vero e judiciis, quae modo fiunt, omnem eloquentiae usum fuisse sublatum . Quis enim nobis nunc recte pronunciaverit fuisse vestibus interdictum, qnod nemo praetexta, aut toga, vel sago prisco more induatur Τ Praeterquam quod hac ipsa aetate istam in foro regnare minime video. Imo a plerisque summis caussarum patronis animadverti calliditatis plurimum Sc industriae adcommovendas judicum mentes haud raro usurpari. Quorsum enim spectant illae de adversariorum fraudibus querimoniae P Quorsum tam multi de mala ipsorum fide clamores P Cur judices tam enixe orant atque obtestantur, ut honestissima familiae, de qua res est, rationem habeant , ut domus paupertatem, ut rei familiaris angustiam, ut liberorum multitudinem, ut duriorem f6rt nam & iniquissimam conditionem mature cogitent atque perpendant λ Non haec praecipug animorum concitandorum ratio λ Non hinc locus patet, ubi magna vis eloquentiae Versetur P Age porro, conticuit Romanum forum, multaque ex parte florentissima oratorum gloria obsolevit vetustate ac vicissitudine temporum: non ita tamen obsolevit, ut maximam adhuc partem sibi in jure dicundo
138쪽
Sed antequam rem propius attingamus , alte ram mihi video convellendam esse opinionem , falsam quidem non minus 3c absurdam, quae tamen multorum studia longe a nobis abducit. Putant nonnulli hominem eloquentem eum. tandem esse ac dici debere, qui plena ac perenni quas1 flumen oratione redundat; eumque ad Demosthenem, aut M. Tullium proxime accedere , qui ceteris hominibus verborum pompa & sermonis granditate antecellit. At vero quis tam rudis ingenio, aut in literis tam novus, qui non intelligat , plura quidem esse dicendi genera , & ad
Rhetoricae facultatem orationem amplam & c piosam non magis quam pressam & modice te peratam pertinere P Alioquin neque Isocrates , neque Plato in amplissimum oratorum ordinem cooptarentur, quod eorum oratio, ut Cicero animadvertit, mollis erat ac temperata, nihil ir
tum habens, nihil invidum , nihil atrox, nihil inflatum & grandiloquum, sed casta & verecunda quasi virgo . Illum itaque dicendi arte praestantem voco, qui bene, idest qui luculenter o inateque orationem tum ad res, tum ad personas, lium etiam ad tempora satis accomodatam adhi- lheat. Sit robustum dicendi genus: sit gracile, si
mavis, atque exile, non impedio . Mirum pro- lsecto , quam varia & multiplex sit eloquentia . Quemadmodum in infinita hominum multitudine unum alteri ore ac vultu ceterisque lineamentispersimilem omnino non videas; ita ne duo quidem oratores eodem prorsus inter se stylis eademque dicendi forma conveniunt. A iter quidem acuto
139쪽
Oratiori rasto ac subtili magis quam amplo ac Vehementi delectatur : alter gravis incedit 3c majestate verborum Sc dignitate sententiarum : alii vero ita medium tenuere, ut Voluerint illis quidem ornatiores, his autem submissiores Videri; ut propterea, si vera fateri volumus, Dot fuerunt olim viri eloquentiae splendore claristimi, totidem pia, ne dicendi formas expresserint . Quid quod alias atque alias scribendi rationes 3c multiplices prope dicam ipsius eloquentiae facies in uno eodem-quet homine intueri fas est Τ Quanta enim mehercule in uno M. Tullio dicendi varietas J Quam amplum & multiplex scribendi genus P Modo humile ac mediocre, modo augustum atque excel-- sum videas; jam asperum atque lacerbum , jam suave ac lene fluens , ut nimirum Sc locus &tempus, aut res postulare Videbantur . Cum enim sapientissimus atque immortalis vir nunc in foro, nunc in curia diceret, & jam oratorem. jam philosophum jam vero consulem, aut imperatorem tutoremque reipublicae ageret, ' ita opportune loco ac tempori orationem accomodabat, - seque ad rerum dicendarum formas ita traducere solebat ', ut grandia elate ae magnifice, media temperate ac mediocriter, parva tenuiter pertractaret .
Quae cum ita sint, quid est, quod rabulae quidam de foro jus civile cum eloquentia jam pridem divortium vicisse contendantὸ An quod pra sens judiciorum status ubertatem illam orationis& dicendi ornamenta non recipit, sed sincerum potius leae ac temperatum loqueris genus, pro-
140쪽
scribendane Erit continuo atque e sero exterminanda dicendi facultas J Quasi vero sublata vet, ri sorensium actionum forma, omnis pariter suadendi ratio e judiciis sublata esse videatur. Quo pacto autem sperant homines peracuti, se qui quam de jure recte statuere ac judicibus persubdere posse, si ejus facultatis praesidio careant , quae una suadendi vim praecipue nervosque ministrat λ Ego sane nihil video a recta ratione magis alienum, quodque magis consilio repugnet . Ut caussae fidem, inquiunt, dicendo facias, &non opinione solum, sed etiam ad veritatem j dicibus persuadeas, non praecepta rhetorum, aut eloquentiae myrothecia, sed juris adeundi sunt fontes & peritissimi legum interpretes consulendi. Ita profecto. Ecce tibi ante oculos immensa rerum ac verborum copia ex iis, quae caussae maxime favere videntur. Sexcenta habes tum ex Romano, tum ex Pontificio, tum etiam ex st tutario jure argumenta, quae in medium afleras.
Quin etiam innumeri doctores & legum inte preteS, tot controversarum & con siliorum scriptores praebent tibi ad scribendum segetem uia rimam atque amplissimam . Quis vero Oedipus, aut quod tibi de coelo numen affulgebit, ne tanta ac tam varia rerum multitudine obrutus de
charta in papyrum scribas verba sint erudi tis simi Polyhstoris Germani) inepta, futilia, supervacanea, thesin ipsam vel parum , vel nihil attingentia λ Ita enim moris est vulgo, inquit , apud jurisconsultos. Quis, inquam, te doceat singula loco suo scite disponere, Sc communes a