장음표시 사용
81쪽
Oratio III. 6 etiam ad eos, quorum in fide ac patrocinio hane esse voluit Academiam , spectantes οῦ ut neque praestantius , neque praeclarius civitatis alicujus utilitati aeternitatique caveri potuisset. Quod igitur, labente jam tertio ab hac studiorum instauratione seculo, tanto semper floruerit concursu isthaec honarum artium Respublica, tanta'ue prinsesibrum ejus per omnem aetatem extiterit Virtutis, integritatis ac sapientiae fama, ut ex his su selliis non modo innumeri ad sacras insulas, Verum etiam ad purpurae dignitatem complures evecti fuerint, quod denique major in dies hinc profectura sit studiorum existimatio ac nomen I non ne acceptum potissimum profiteri debemus singulari providentiae ac consilio ipsius Leonis, qui in eo totus suit , ut beneficentiam hanc suam ad
omnem posteritatis memoriam commoditatemque traduceret 8 O beneficentiam ejus non modo latitudine magnam, Verum etiam longitudine maximam i Dum clarissima haec Urbs, dum haec
moenia, dum populi Romani nomen erunt, immortali omnium memoria vivet laudatissimus Pontifex , non solum ob perennem contestatamque virtutum suarum famam, ob singularem in o nanda amplificandaque Urbe magnificentiam, ob invictam animi constantiam, pietatem ac religionem; sed eo potissimum nomine aeternitatem com sequetur, quod tam populi Romani, quam ext rarum gentium animos sibi summo perpetuoquo beneficio devinxerit. Non uberrimos tantum, sed
juges, sed sempiternos nobis disciplinarum rectu sit iontes. Noverat quod conquisite scribit Sene-E a cas
82쪽
68 Pai Him a S. Iosephoca illud maximum esse beneficium, quod semper ante oculos est, & oblivisci sui nunquam sinit , sed auctorem suum, ut ipse ait, ingerit semper
I inculcat . Noverat haud satis dari , etsi nece Iaria, utilia ac jucunda darentur, si ea, quae dantur, mansura omnino non ellent. Ut igitur magnum undeqtiaque in hac studiorum instauratione conterret nobis beneficium , non modo in eo profundum ac latitudinem , sed perennem etiam perpetuoque duraturam esse voluit longitudinem . Cujus quidem ingens Sc infinita propem dum menisura cum vix percipi cogitatione postit,
nonne eam attentare, ut de coeli dimentione censuit Plinius, furor esse videretur P Nulla profecto vis hominum atqU audacia, nullum tempus, nulla aetas , nulla poterit abolere vetustas tam praeclarum & immortale Leonis X. beneficium .
Imo dum literat, dum Roma, dum inbis erit , honarum artium studia in amplissimo hoc Lyceo
constanter perpetuoque florebunt.
Utinam igitur mihi nunc tanta vis ingenii tantumque eiset ab eloquentia praesidii, ut & Academiae hujus universae nomine, & populi Romani & gentium omnium vocibus eas tibi , Leo Pontifex sapientissiime, immortales gratias ag rem, quas tibimet Archigymnasi hujus statori, honarum artium vindici ac literarum parenti beneficentissimo quam maximas deberi summo omnium consensu ac solenni religione profitemur Sed quoniam beneficiorum tuorum amplitudinci non eloquentiam modo, sed Geometriae quoquci mensuras superalle videris , hoe plane restat
83쪽
' sy rim I IL ' ostnum , ut i in manus ultro demus; teque longius atque ulterius, quam quo dicendi facultas Scinusitata quaelibet laudandi industria assequi valeat, beneficentiae magnitudine processisse silentio fateb
' , Eminentissimo ac Reverendissimo
S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI CAMERARIO
Paulinus a S. Iosepho Scholarum Piarum . S i optimae artes , Romani hujus Archiramna si felices incolae, ipsae perse loqui possent,
magnas prosccto tibi gratias agerent, Cardinalis amplissime; ac nemini magis quam tibi asceptum profiterentur honorem , quem prisclaro
tuo de se iudicio sebi maxime resilutum fuisse
gratulantur. Cum enim nescio quo malo tit rarum fato contigi Τύς , vi superiori aetate parrocinium Academiae huius fere apud hos esset Cardinales Camerarios , qui quemadmodum g nure, ita folicituὰine o cura ad fustinendum Eccte' imperium cum Romano Pontifice c0u-
84쪽
jungebantur: inde feri solebat , ut in tot tantisque illi versarentur negotiis, ut de hac lit rarum probincia ne cogitare quidem possent paut etiam se possent, in eo dignitatis fas iopositi Deorum illorum instar esse viderentur ,
quos magna curare , parva negligere M. Tullius existimaυit. Ex qua quidem inanis patrocinii forma quae quantaque deinde rem hanc ILterariam inυaserint mala, eo libentius praetem mitto , quo magis iam latent neminem . At tandem aliquando sngulari Dei immortalis beneficio factum est, ut cum ampli mo Camermrii munere, quod fidei summaeque tuae integritati Romanus Pontifex demandaυit, haec quoque sudiorum cura obGeniret tibi, qui oe deliteris optime sentires , oe earum patrocinium a dignitate tua abhorrere nunquam iudicares . sua de re praeclarum satis tunc maxime dedi- si argumentum, cum ad vetera patrocinii eiusdem iura auctoritatemque vindicandam , publicas etiam inimicitias literarum caussa fu-ycipere minime dubitasti . In quo. certe quanti amplitudinem huius loci faceres , tam apertes-gnificasti, ut optimae artes ex hac tua erga f moluntate ac studio honorem sent incredibilem consequutae . Hinc enim perυersa illa, quae Imperiori memoria de cura Archiramuasi huius tanquam de re minus graυi di stipata fuerat opinio, auctoritate tua atque juisicio refutata est omnino . Hinc labes illa ac macula , quae tot annos Mademiae huius nomini insederat ,
per te deleta penitus fuit atque restincta. Hinc
85쪽
denique honestissimae dioiplinae quas alumve
quaedam tuae ac familiares animum erigere coeperunt pauloque liberius respirare. Quas igitur tibi tanquam praeclarissimo dignitatis suae si tori ac Sindici ingenuae artes immortales profitentur gratias , eas prosccto Romani hu/us υ- cci profussores earundem nomine debent tibi , perpetuoque debebunt maximas . Horum itaque tu numerum ego quoque beneficio praefertim tuo nuper adscriptus, quamquam aetate , loco oeeruditione omnium postremus, in dignoscendis ramen xuis erga nos meritis nemini inferior , eas Eloquentiae nomine gratias ago , quas maximas pro exiguis viribus meis possum . Pudet vero me haud posse aliquod tibi supra vulgorem consuetudinem ingenii munus os erre , quod singulare ac perenne esset memoris animimaei monumentum . Etenim quod hanc orationem ex aliqua saltem grati animi significati ne nomini tuo inscriptam voluerim , id mihi uter edit commune cum multis, qui iam antea hoc ipsum splendidiori fortasse eloquentiae apparatu praestiterunt. Quid igitur P Ab omni
prorsus incii genere misi diutius temperarem' Id neque obserυantiae meae rationes, nequc tua cum publica, tum etiam privata in me ben scia patiebantur . Unum itaque superes, ut nimirum non tam orationem hanc ipsam , quam oratoris sudium ac voluntatem spectatam h bere maxime velis . Hinc enim set , ut hoc
idem mtinus , quod se ex sua, vel tua dignit. te JDe ictur , perexiguum certe est ac propc nἔ-
86쪽
sit, ex magnitis ne tamen animi multo jora dare cupientjs aestimatum, quid nisuum, aut saltem aliquid esse videatur.
Habita xv. Glen. Novembris, anno MDCCXIV.
Μ IRAτus sum saepe ac vehementer, quid esset,
quod majores nostri, qui tam multa graviter sapienterque in eos statuissent, a quibus ali qua ex parte rem publicam perturbari posse suspicarentur, nulla tamen lege , nullo S. C. aut Praetoris edicto singularem hominum illorum amentiam coercendam esse putaverint, qui cum acri ingenio ceterisque rebus, quibus literarum studia aluntur , maxime abundent, in supinam nihilominus oscitantemque socordiam aetatis florem per
ditissime abjiciunt . Non enim illud facile intelligebam, qua de causa tot leges alioquin sapientissimas, Corneliam, Iuliam, Aciliam, Calpurniam, Maniliam, AEliam, Fusiam aliasque complures constituissent, quibus saepenumero non tam malum , quam mali suspicionem a republica dim Vere conati fuerunt; nullam deinde censuissent in eos esse rogandam, quos optimis disciplinis infenios desidiaeque deditos, reipublicae perniciosissimos esse summoque dedecori, nemo unquam dubii Vit.
87쪽
ον ditio IV. ' 72. , . Neque Vero majores, homines plane incredibili' judicio ac sapientia ornatos, latere poterat, inertia nihil esse foedius, nihil humanarum divinarumque rerum ignoratione periculosius: cum probe perciperent otio ali solere Vitia, & frequentissime otium ipsum non modo privatos homines, sed &Reges, & beatas olim urbes in interitum excidiumque traxisse. Haec aliaque id genus dum ma- turius animo reputarem, illud tandem mihi compertum est, jure optimo nullam in ejusmodi homines a majoribus latam fuisse legem, quod in eos jampridem non unum, sed multiplex supplicii
genus a natura ipsa fuisset providentissime comstitutum. Cum enim ex veteri quadam consuetudine institutoque naturae ita comparatum sit, ut iidem apud omnes fere nationes insigni turpitudine ac summa infamia laborent, cumque vitam
omnino tristem, aerumnosam, curarum ac mole-
stiae plenam & morti, ut ita dicam , propiorem, quam vitae ducere cogantur; bene ac sapienter majores nulla alia severiori lege nulloque graviori judicio in ipsos animadverti posse putarunt. Decreveram itaque hodierno die ad insam mandos sapientiae studio juvenum horum elarissimorum animos non alia ratione uti, quam luctuosum hoc
ipsum, quod ignavi homines de se ubique terr rum praebent, spectaculum exhibere. Hinc enim fore sperabam, .ut honestissimi juvenes infelicisi, 'mum illud vivendi genus quam maxime detestaremtur, cui Sc nullam unquam impunitatis spem esse,& summa gentium omnium invidia conflagrare in- , telligerent. Nolui tamen per singulas orbis partes i
88쪽
excurreret ac peregrinaretur oratio: nolui exte na, aut longius petita conquireret, cum tam multa
domi suppetant hominum inertissimorum supplicia. . Sed unum & quidem domesticum, quod multis sertasse levis limum , mihi vero supplicium
omnium maximum quodque ceteris anteponendum
esse videtur, in medio proponam; ita tamen, ut neque ab hiaternae celebritatis instituto abhorreat, neque a studiis vestris, juvenes, alienum es te censeatur. Quod tum plane me facturum esse confido, si ea, qua potero, brevitate ostendam: nihil durius atque acerbius illiteratis hominibus posse contingere, quam quod Romae vivant. Quo quidem argumenti genere illud, quemadmodum spero. essiciam, ut qui summa frequentia adsunt optimi juvenes alieno supplicio deterriti, aut tempestive totis viribus ad sapientiam incumbant, aut ultro sibi aliquando exulandum fugiendumque essis cognoscant ex hac pulcherrima Urbe, in qua ignavis illiteratisque hominibas citra summam infamiam atque impune vivere minime liceat. Atque utinam mihi in hoc primo orationis adbtu imitari fas esset factum Socratis sapientissimum, qui quo suorum animos ab iracundia longius abduceret, non graviorem illi, qui forte irasceretur, mulctam irrogabat, nisi ut in speculo oris
habitum vultumque ira furentem contemplaretur.
Existimabat siquidem vir prudentissimus ad iram
maxime detestandam unumquemque satis commo-Veri posse, si oculis , quorum sensus esse solet acerrimus, turpitudinis ejus speciem propositam habuisset. Utinam igitul & nobis hodierno die haud
89쪽
haud dissimile speculum , in quo homines indocti
sese intueri valerent, excogitandi elaborandique facultas tribueretur. In eo profecto illi quales se, Deus immqrtalis , conspicerent i Hominesne an pecudes dicam Τ Quandoquidem non Circaeo aliquo Populo, sed otio desidiaque imbuti tam longe ab omni humanitatis studio recesierunt , ut si id ,
quod revera est, lateri volumus, non tam homunum , quam pecudum loco habendi esse videantur. Cum enim duo sint, per quae a ceteris animam tibus vel maxime discernimur, ratio scilicet Moratio , quarum utraque in ejusmodi hominibus rudis solet esse omnino atque inchoata; nondum plane inter sapientes constitutum est , plusne ad hominis , vel pecudis naturam accedant, licet inter ipsos ac pecudes haud multum interesse nemo
unquam sapiens dubitaverit. Quid vero pecudes eos mihi nominas P inquit Aristippus: lapides potiori jure censeri debent. Etenim sive in sero , sive in circo, aut quovis alio in loco sedeant, semper lapis super lapidem sedet. Parcius tamen multoque moderatius in insectanda istorum ignavia se gessisse videtur Cicero, qui inertissimum unum ex hoc grege hominum Pisonem non lapidem , sed truncum aliquem ac stipitem pronuntiavit. Quicquid vero sint istiusmodi homines aut
lapis, aut truncus, aequo animo esset serendum, si ab omni hominum consortio remoti, in montibus inclusi, aut sylvis abditi delite sicerent. Em
rum quippe naturae consentaneum prorsus Videretur, ut qui literarum & humanitatis omnis e X-
pertes sint, non inter homines , sed inter feras
90쪽
commorarentur. At vero quod Romae in urbe scilicet omnium principe atque in tanta sapientiae luce homines alioquin honesto loco nati versentur, atque ita fersentur, ut neminem tam apertae eorum ignaviae fugere possit suspicio, quis adeo mentis est impos, qui id , quam turpe sit, minime videat J Utinam tamen ipsi quoque aliquando hoc viderent explorateque cognoicerent. Profecto in abditis limo aliquo orbis angulo socordiae suae latibulum quaererent. Neque enim perexiguam in hac urbe diem agere eos sineret pudor atque ignominia: sed quali saxa haec ipsa ac rudera, quae certe plurimo eruditionis sensu informata sunt, in eorum pinguem reclamassent inertiam, hos penates, haec templa, atque haec moenia continuo fugerent, abirent, proficiscerentur. At quoniam usque eo se ignorant, atque urbis hujus aspectu tantopere delectantur, maneant, si libet,
Romae: imo etiam, si Diis placet, in literatorum hominum coetum sese haud raro immiscere audeant. Hoc enim nobis ad infamiam , qua ipsi in literatissima urbe maxime flagrant, digninscendam luculentius percommode cadit . Quid Vero inter virm summa sapientia ac doctrina o natos agent istiusmodi homines in literis peregrini omnino atque hospites J Qua ratione inseitiam suam dissimulabunt tam callide, quin apud omnes ridicula capita censeantur Z Tacebunt, credo. At praeterquam quod silentii hujus importuni diutu
nitas eos aperte nimis de ignavia sua coargueret,
quid tandem est in honestissimo hominum conventu , ubi de multiplici disciplinarum genere ,