장음표시 사용
91쪽
- Oratio IZ 7 de amoenioribus literis, de Historia, de Diale-etica, de Geometria res sit , nihil respondere ,
nihil penitus dicere ac prorsus obmutescere , nisi revera se truncum stipitemqtie inanimem venditare . At sortali e loquentur . Quid vero J Qua de re P De iis, opinor , optimis artibus, quarum non modo dignitatem , naturam ac partitiones ignorant, sed ne nomen quidem satis perceperunt P Recenti memoria fae um quaeso cogno-1cite, cui nisi pro testimonio accederent complures viri gravissimi, de industria a nobis excogitatum confictumque esse videretur. Hominem inprimis nobilem, sed in literis plane novum cum s aliis plurimis, qui dignitate perinde ac doctrina eminebant , convocaverat ad convivium Hir in hac civitate primarius. Cumque epulae variis honestisque protraherentur sermonibus, accidit id , quod fere inter literatos viros solet accidere , ut mentio fieret de iis optimis artibus, quas ut libero homine dignas, ita majores nostri liberales ac peculiari nomine honas artes appellarunt. Has itaque Romae hoc quidem in tempore florentistimas esse partim contendebant, partim e contrario jacere & jam quasi ad interitum Vergere .crumque opinionem pro se quisque suam qua ratione, qua exemplis confirmaret; homo ille insulsus , qui Philosophiam ne primoribus quidem
labiis attigerat, nec quantum discriminis inter liberales 3c mechanicas artes intercederet, unquam audierat; miror, inquit, mehercule a quopiam in dubium vocari, num honae artes Romae hac tempestate vigeant, tu qua aurigandi studium mu
92쪽
gnopere vigere nemo est, qui dubitet. O singularem animi stuporem l O amentiam incredibulem l Quos risus tam levem importunamque sea tentiam consequutos fuisse putatis P Exculari quidem facile poterat homo imperitus, si inter ingenuas ac nobiles disciplinas maxime posuisset architecturam ac pingendi sculpendique facultates, quas in Urbe dudum singulari Clementis XI. beneficentia restitutas ac praemiis auctas fuisse videmus . Enimvero inter liberales artes aurigandi peritiam extollere, cui risum non moveat P In eo tamen , puto, deceptus fuit homo peracuti ingenii, quod complures in hac civitate vidisset principes viros aurigandi studio tantopere delecta- ri; & quod dolendum magis est, periam in liberorum institutione ad id magis incumbere, ut pueri bene ac naviter equis inflectendis, aut sonantis flagelli crepitu concitandis asiuescant, quam literis honestisque moribus informentur. Sed jam nimium multa de iis, quae fortasse per jocum , tum etiam ex industria ad convivii hilaritatem dicta suisse videantur. Fac tamen de trita atque omnium ore pervulgata historia aliqua sermo gravis omnino ac serius inciderit: quam inepta tibi
ac minime consentanea ejusmodi homines respondebunt' In eos tunc perbelle cadit Galeni illud: stulti ad cribrum. Quandoquidem indistincte nulloque judicio aetates hominum ac tempora peditraetantes , confundent Persas ab Alexandro victos cum iisdem sub Cyro rege victoribus 2 Catonem Censorium indiscriminatim pro Uticensi usurpabunt, aut unum etiam ex duobus constDbunt
93쪽
oratio qbunt; unoque verbo, quot dicta, totidem conis gerent anacronismos : nisi sorte Alexandros, Cyros, Catones aliaque hujus generis celebratissima nomina audientes, tanquam ab sibi ignotas prodisus ac barbaras voces haereant. Quid vero si de urbe Maut provincia aliqua , non ad Antipodas quidem posita , sed a nobis paulo remotiori in-Hituatur oratio P In quot enormes impingent scopulos, quantisque locorum sese implicabunt erroribus P Nam cum omni Geographiae lumine careant, haud raro fit, ut tam longe ab eo, quod propositum est, aberrent, ut si de Asiae rebus . agatur, iidem in America Versentur, ac de M xiso interrogati de AEthiopia respondeant. Omiseram plane atque infelicem illiteratorum homi- .
num conditionem l Si taceant, ut elingues reprehenduntur; si loquantur, citra risum & infamiam loqui minime possunt. At vero non Romae tantum, dicet aliquis, sed in multis quoque aliis civitatibus eadem manet id genus hominum irrisio idemque supplicium. Non est igitur, cur in ipsos Romae fingas singulare patibulum. Apud omnes fere populos de literis optime meritos haud dissimiles ignaviae suae mas perpendant necesse est . Fac omnino ita esse: quacumque in civitate sint isti literarumosores: dedecore ignominiaque notentur. Nusquam tarien id magis aut frequentius, siluam Romae contriere posse contendo. Quod quidem ne i mere aut ex levi aliqua conjectura dictum esse
Videatur, urbem Romam ejusque conditionem ex uberrimo , quo per omnem ferme aetatem ditata
94쪽
fuit, doctrinae censu mecum paulo accuratius pen- di tote. Qitanta hic semper hominum docti stimo rum 'frequentia λ Quanta poetarum , rhetorum , philosophorum theologorumque primi ordinis multitudo 3 Quot clarisiima jurisprudentiae lumina ΤUt in qua disciplina alibi locorum vix unus aut alter alicujus nominis reperitur, in ea Romae Veluti multiplex seminarium existat. Cum enim ad hanc Urbem, Christiani imperii caput, ex omni-hus prope orbis partious in diem confluant viri ingenio acerrimi atque in omni disciplinarum genere perpoliti, tanta hic est, semperque fuit ingeniorum urbertas, tanta literarum gloria ac dignitas, ut vel Athenis Roma doctrinae palmam eripuitie, vel Athenae Romam commigratie videantur . In hac igitur tanta ingeniorum luce tantoque concursu sapientum Dinam tarditatem atque animi sui stuporem illiterati homines occultabunt 8 Amicitiamne aliquam familiaritatemque inire poterunt, in qua apud viros Sc dignitate & er ditione gravissimos minus ostendant. Quod tandem vitae genus in Urbe agent 8 In aula, opinor, Purpurati alicujus principis locum nobilitate aut gratia sibi comparabunt. Itane vero P Dicam plane, quod sentio. Rejicere ab se deberena omnino ignavos hujusmodi homines amplissimi Patres; in hac re maxime, clarissima illa Romanae pum purae lumina, Bembos, Sadoletos, ContarenOS, Campegios, Estenses, Borromaeos aliosque horum simillimos imitari, quorum solicitudo in eo pret cinue fuit, ut perhonorifica mercede propolita ,
nisi viros literis ac doctraia praeilantistimos in
95쪽
Oratio IV. 8r suorum familiarium ordinem neminem cooptarent. Hinc enim esset & literis patrocinium & amplissimae dignitati ornamentum. Hinc nominis sui memoriam non cum Vitae. tempore dimitterent, sed cum omni posteritate' adaequarent ex literis suorum ac monumentis immortalitate donati. Sed non id agimus; utque jam eo, unde digressi s mus, redeamus: esto in aulam admittantur isti, non tam homines, quam hominum simulacra,
ut saltem ipsimet aulae ornatum conferant stat. arum more, aut earum arborum similes, quae multo soliorum tegmine ornatae ad hortorum amoenitatem conferuntur, cum nullos praeter ramos
frondesque asserant fructus. Neque enim longe dissimilem in aula speciem praeseserunt elegantes isti, bene capillati, unguentis delibuti & ad omnes ossiciorum formulas prope iam. In hoc igitur ossiciorum regno beatam quidem pulchramque
vitam sibi ducere videantur. An vero hic demum eorum stultitia immunitatem consequetur Atqui non modo apud domesticos, sed apud erateros quoque, quibus saepe colloquantur, saepe agant necesse est , eos crebrius irrideri jocisque notari continget. Nam fieri nullo modo potest, ut in maxima hominum celebritate atque in oculis omnium Vivant, nec in viros frequentissime incurrant omni literarum studio ornatos , quos ne
risum in se concitandi copiam faciant, nec libere alloqui poterunt, nec silentio dimittere. Quid igitur consilii capient infantissimi homines, ubi ninmen atque existimationem suam in tam dissicili. ioco Versari videant λ Quo ad evitandam hujuD
96쪽
modi infamiae labem se tandem vertent Τ Αn ultro sese ignaros, stupidos & humanitatis omnis experistes esse fateantur P Sed non erit plane, cur id de se fateantur: Vel taciti nullo negotio agnoscentur. En quam scite eleganterque nobis ipsos desecribit & quasi digito demonstrat M. Tullius: homines , inquit, sine sensu, sine sapore, tardi, ru
des, elingues. . At vero illiteratum esse nulla sit prorsus in famia, nullum probrum aut ignominia. Quin etiam literarum studia iis relinquantur , quibus aut nullus nobilitatis sit splendor, aut saltem perexiguum patrimonium. Qui Vero claritatem generis atque opes a majoribus suis acceperunt , habent jam unde prospere beateque vivant. Nullam igitur in hac splendidae vitae tranquilitate, etiam si in Urbe vivant, ignorantiae suae poenam daturos cssse putatis λ Nequaquam profecto . Nisi forte nobis cum aliquo e Stoicorum secta res est, qui nihil eorum, quae prima mortales putant, curet, seque in eo divitem satis beatumque praedicet , quod astra contempletur. Homines autem, apud quos & ratio Sc dignitas 3c existimatio, vel saltem humanitatis aliquis sensus valeat, quo serent animo , iis Romae se videre posthabitos, quibus
cum vel de generis antiquitate, vel de fumosis majorum suorum imaginibus in contentionem Venire pudori sibi maxime ducerent P Atqui ea semper fuit Romanorum Pontificum consuetudo , ut in largitione magistratuum, praeturarum, legationum aliorumque munerum, non tam familiae, quam sapientiae rationem potissime haberent . Licet e-
97쪽
' Oristio IV. ' - 8i chim non semper in magistratu sit optimus, qui
in academia fuerit princeps, raro tamen accidit; ut cum dominae praestantia' minime conjungatur prudentia, gravitas, continentia, justitia , fides aliaeque virtutes, quae quoddam habent cum ea commune vinculum & quasi cognatione quadam continentur. Praeterquam quod cujus optimarum artium cognitione careat animus, is qui poterit
civibus jura describere, quid cuique tribuendum sit intelligere , dimidia civitatis componere, futura prospicere, Sc quid in singulis rebus sit optimum
factu animadvertere λ Exculavit valetudinem oc lorum , cum designatus fuisset consul, T. Manlius Torquatus : neque , ut summum imperium
susciperet, precibus aut ulla alia vi adigi potuit ;quod rem indignam duceret, ei capita ac fortunas ceterorum committi , qui alienis oculis indigeret . Cui vero ad omnia alieno judicio alieno que ore uti necesse sit , eum nos ad ceteros gubernandos idoneum esse judicabimus Z Quae quidem singula in Ecclesiasticis muneribus, aut magistratibus haud minus esse attendenda, tam pem spicuum omnibus elle arbitror , ut hac in re si pervacaneum sit immorari diutius . Cum itaque Romae non ii digni honoribus este judicentur, qui genere, nobilitate opibusque maxime praestant , sed qui praeterea integritate vitae ac doctrina ad eos tanquam per gradus efferuntur; ecquis non videat, in hac civitate imperitis hominibus omnem ad' dignitatem aditum esse interclusum P At enim hujul modi homines sorte sua contenti , nec de ' ,
magistratu, nςc de praetura soliciti, procul nego-
98쪽
tiis in otio placidissime acquiescunt, Sic opinor: istae enihil curant scilicet. Nar vehementer errant,qni de cupiditate istorum hominum & ambitione tam religiose judicant. Nemo ipsis in quaerendo
honore ambitiosior, nemo in petitione audacior, nemo in contentione importunior. Nullum enim inscitiae propius conjunctiusque solet esse malum, quam arrogantia. Quod revera hinc proficisci crediderim, quod cum notae istius homines se pro sus ignorent, nec quantum inter viros optimis artibus expolitos & aliorum vulgus intersit, comprehendant , secum iniquius agi putant, nisi a Principe ratio sui primum habeatur, ceterisque omnibus in partitione provinciarum praeserantur. Ac proinde ex alienae dignitatis splendore ad offensionem invidiamque commoti clamitant, conqueruntur; quodque suis nequeunt consequi in rempublicam meritis, id vi K clamoribus extorquere conantur. Hoc autem ipsis si bene fausteque eveniret, quae mala per Deum immortalem rebus cum humanis, tum divinis metuenda non essent λ andoquidem praereptis doctrinae praemiis, iis ne temere ab ignorantia occupatis, jam de doctrina ipsa, de virtute , tum etiam de religione actum esset omnino. At singulari Dei Opt. Max. beneficio nihil est in praesentia, quod suspicionem no- his hanc moveat. Imo vero certis jim rebus diuturnoque temporis experimento exploratisiimum nobis est de voluntate Principis, qui meritorum ratione satis superque perspecta, neminem nisi merentem extollit. Videant itaque, nec sine ingenti
dolore videant ignavi isti, Romae probis & er
99쪽
Oratio IV 8siditis hominibus aditum ad dignitatem patere amplissimum , seque unos magno cum dedecore atque contemptu repelli. Uideant inferioris ordinis homines non modo haud mediocres opes doctrina sbi comparasse, sed ad summos quoque apices ea duce sibimet iter feliciter complanasse : severo in civitate primarios nulla dignitate ornatos nulloque imperio praeditos inter postremos 2c despicatissimos agere. Uideant denique sapientes magnam ab omnibus inire gratiam, & auctoritate plurimum valere indoctos vero ubique gentium explodi, apud omnes labe atque ignominia conflagrare. Haec aliaque plura cum videant, nisi spiritu vitae careant, omnique sensu destituti sint, tam incredibilem animi, dolorem inde capiant necesse est, ut Romae esse supplicium sibi perpetuum sit multoque gravissimum . Exeant igitur hinc potius, abeant, proficiscantur; seque non minus ab hae molestia , quam Urbem ab istiusmodi colluvie liberent. Neque enim secus ab aegritudine ista Vacaturos puto, nisi se procul ab his tectis, sero, templis moenibusque proripiant; atque eo
tandem se conserant, quo nec literarum nomen,
nec praestantissimae hujus civitatis fama pervaserit. omittamus aliquando inertissimos homines, eosque ignaviae suae s nitere, ac magnitudine d loris opprimi relinquamus. Dicendi tamen finem non faciam, quin prius vobis, optimi juvenes, conditionem vestram qua maxima possum Voce summopere gratuler. Vos enim jam iter illud ingressos fuisse video, quod ad immortalitatem nominis laudemque sempiternam maxime perVium
100쪽
eme solet atque expeditum. Neque. enim Vereor, ne ex hac vestra discendi cupiditate studioque sanientiae singulari tantum vobis accessurum sit dignitatis, quantum infamiae ac turpitudinis illi teratis hominibus ex eorum ignavia aspergi si iere intellexistis. Pergite itaque , qua coepistis , animorum alacritate , diligentia atque industria ς δ frequenter vobiscum in ea Urbe vos esse per-fendite, quam quemadmodum virtutis sedem, honarum artium ossicinam ac domicilium gloriae
gentes omneS uno consensu confitentur, ita molestissimum in ea ipIa solent supplicium ignavi h mines experiri. Ac proinde si vos id, quod maxime debet , pulcherrima: Urbis hujus majestas ac summa amplitudo delectat, in eam studiorum rationem diligenter incumbite, quae a laude ac celebritate Romani nominis nihil unquam abhorret. amobrem primo sapientissimi Pontificis Clementis XI. summam eruditionem cum singulari virtute conjunctam, deinde ceterorum clarillimorum hominum , qui dignitatem Urbis magna sapientiae fama sustinent, exempla vobis proponite. Horum labores intueamini, horum de gloria dies noctesque cogitate, & ad e m exaequandam omnes ingenii nem Vos contendite. Hoc autem quo facilius consequamini, habetis in hoc Romano Archigymnasio p blice constitutos eruditissimos homines, qui Vobis in hoc itinere duces optimi esse possint: quorum labori quotidiano ac diligentiae ut pari respondeatis
industria, certe vos non tam Orδtio mea, quam dignitas velira nomen atque existimatio cumulatius