장음표시 사용
121쪽
' Oratio V. 1 7 aliquid posse putant . Habent enim adolescentes
nostri plurimos, quos Romae intueantur, clarissimos viros cum juris, tum omni literarum gen re ornatos, quorum judicio atque auctoritate pediversas istiusmodi opiniones omnino refutari Vudeant. Habent Pontificem Maximum ante oculos , virum sane literatissimum , cui difficillima Christianae reipublicae tempora impedimento non sunt, quo minus honestissimas disciplinas in diem amplificet, 3c quam maxime potest, illustret . Habeat denique saxa haec ipsa δc parietes , qui veteris doctrinae gloriam adhuc spirantes , homi' num tam desipientium vocibus prope reclamitant. Quibus sane lapidibus utinam vis inesset exulcerata istorum hominum capita ad sanitatem revocandi, aut saltem sic deterrendi, ut sese tandem silentio 'contineant e quemadmodum inepto illi apud Petronium versificatori Eumolpo contigisse dicitura
Sed longius sertasse, quam par erat, dicendo
provecti sumus. Tempori jam consulendum, cujus finibus reliquam orationis partem ita circun- scribi sentio, ut eam breviter Sc quasi summatim percurrere necesse sit . Quanquam & hoc satis Commode cadit: neque enim cum tardis & conclamatis ingeniis erit nobis deinceps laborandum, aut cum iis, qui literas e civitate exturbare conentur atque in exilium ejicere; sed cum hon
nissimis viris, in quibus cum dignitate forensi
conjunctum est maxime omne liberalium artium decus 3c ornamentum . Delectantur hi plurimum, . ut antea dat . candore latinitatis, amant purum
122쪽
1o8 Paulim a S. Iosepho scribendi genus; quod tamen in judiciali sermone, 'nescio qua consuetudine, aut opinione ducti, negligunt . Quocirca hi mea quidem sententia longe gravius peccant, quo major est in foro e rum ip1brum auctoritas : cum aliis dare videantur ansas ad serensis munditiam orationis jure ali. quo reprehendendam. Sed hoc omitto. Quid autem 'est, quod ipsi tam humiliter demisseque sentiant de dignitate Iuris prudentiae, ut deteriori eam loco ac ceteras facultates esse velint P Quis enim populus, quae gens, quae hominum natio memoria nostra est adeo inculta atque omnis humanitatis tam expers, ut non exhorrescat ac magnopere detestetur foeditatem illam dictionis, quae ab aetate ac moribus barbarorum veluti tabes quaedam mortifera defluens, in singulas quidem scientias invaserat 3 Hinc proinde fit, ut jam transalpinae gentes, tum etiam Italia sere universa de Dialectica, de Philosophia , de Geometria, de Medicina ceterisque iis bonis artibus libros scribat luculenter & singulari quadam proprietate sermonis . Quod igitur communiter in omnibus aliis facultatibus turpe ac vituperatione dignum esse censetur , id in jure civili non inhonestum esse videatur λ At peculiares sunt aliquae juris fommulae, quae etsi cum castitate latinitatis maxime pugnant, nullo tamen modo dimitti possunt, aut immutari . Quasi vero id non sit facultatis c jusque proprium, ut quibusdam certis unaquaeque utatur vocabulis, & Iliis quodammodo loquatur vocibus. Sunt enim non solum cujuslibet linguae, Verum etiam artium singularum propria quaedam,
123쪽
. Oratio V. D loqui ita loquar, idiomata . Habet suas Dialectica
voces, habet Geometria, habet quidem . Medic, na . Cum itaque abunde satis fuerit jam usu atque experientia comprobatum, liberalissimas ejusmodi disciplinas ab elegantia latini sermonis non abhorrere dubitabitisne, quin pari splendore o natuque verborum de Romano jure valeat dispu- 'tari P Quanquam ego nunquam in eorum sentem ttia fui , qui si quod verbum ab antiquis minime
usurpatum ossenderint, aut quod a Cicerone ipso, aut a Caesare, seu primo quovis alio ejus aetatis scriptore non fuerit Romana civitate donatum , stomachantur statim , fastidioseque ἀibrum deponentes, clamitant auctori diem violatae latinitatis esse dicendam . In hoc autem isti meo quidem judicio faciunt & arroganter & imperite . Quis
enim non videat, quod rebus novis inventis , plura quoque nova Vocabula inducere necesse fuerit Z Quae tametsi olim minime recepta ac prorsus inusitata, tamen haud iccirco nunc minus la-itina, aut barbara censeri debent 2 cum jampridem ab ipso hominum dolitissimorum consensu a ctoritatem & jus quodammodo antiquitatis obtinuisse videantur. Quamobrem elocutionem forensem non puris putis aurei seculi reliquiis usque adeo conflatam volo, ut quamlibet Vocem non
ea aetate natam proscribendam fore judicem : sed mihi satis erit, quod ipsa verbis propriis constet iisque dicendi modis, quos usus literatorum probarit: quod perturbata' constructione non obscuretur, quod temperata sit numeris, quod den, que suavis 3c quadam cum lenitate profluat .
124쪽
1 Io Paulin; au. 'Opso Etiamne hic homines isti delicatiores eunctantur Adhucne animis & cogitatione haesitani P Quid vero si stylum gravibus verbis ac sapienti is ' sententiis ornatum postulassem, quali usum fuisse
videmus Franciscum Hotomannum, aut immo talis memoriae virum Iacobum Cujacium , aut .Annaeum Robertum aliosque clarissimos superi,aum temporum jureconsultos Z Insigniter jam splendideque hoc tempore quaestiones suas expediunt plerique medici atque philosophi, de jure
autem ac legibus nisi inornate, nisi incondite du- .riterque disceptari non poterit PAt nobis ab maxima negotia tantum otii non suppetit. Nemini sane dubium esse potest, quin, forensis vitae genus plenum sit curarum, plenum laboris. Tot enim lunt juris anfractus, tot lat hrae, tot veritatis oppugnandae cuniculi, ut quemadmodum bella gerentibus & adeundi sunt as peri colles & munitissimae civitates expugnandae aper'que saepius campo totis viribus decertandum
sic etiam , qui in judiciorum castris versantur non certaminis unius incommoda, sed multa &gravissima A quotidiana subeant oportet. Quamobrem magnus ille fori ductor & quasi signifer M. Tullius, qui per summos labores in acie illa
forensi plures unus victorias, quam ceteri pugnas, numeraverat , illud toties monet, praese tim vero in Orat. pro M. Coelio, in isto scili--cet Vitae genere omnes omittendas esse voluptates, relinquenda studia delectationis, ludum, jo-- cum, conVivium ac sermonem pene familiarium . deserendum . Itaque si homines nostri tam magna
125쪽
'atio IIIgna ingenii contentione tantoque animi impetu ad sori negotia incumbant ; ut omnibus sibi via luptatibus, omnibus ludis interdictis, vix spiritum& vitam ducant : concedenda quidem est ipsis
aliqua sermonis incuria: neque valde curandum, si non accurate eleganterque scribant. Sin autem tam multis negotiis occupati, totque caussis susceptis: quanquam nolo hac de re curiosius inquirere . Esto per nullam parvam moram eisdem liceat esse otiosis, imo vero semper occupatissumi vivant; an condonanda erit iccirco ipsis i vitas illa, ne dicam insania orationis λ Quae tanta eosdem quaeso necessitas impulit, ut plures reciperent caussas, quam dicere accurate possint Sccum dignitate sustinere P An lucri cupiditas λ At. si majorem vim apud eos pecunia habeat, quam
nominis fama , aut existimatio sori , quid est . mediusfidius, quod a talibus hominibus metuere non debeamus ῆ Quod facinus, quod scelus ab
eorum manibus abesse poterit Z Certe si extra contentionem ratio mihi habenda esset cum iis , qui hoc pacto utilitatem honestati anteponendam esse arbitrantur, illud primum ab i psis quaererem, utrumne per eam scribendi socordiam e re sua sese facere putent λ At enim diligentius scribendo multo pauciores caussas expediremus . Sit sane ita. Num quis ignorat, adamantem quanVis innum & perexiguum, saxis tamen multis 3c ingentibus longe pretio atque aestimatione antecellere Τ Haud valde sapit, qui vel unam aurimas sani compluribus ferramentis pretiosiorem esse non
judicet. Rem planius agam. Longissime quidem
126쪽
xi et Paulini a S. Iosepho, proposto aberrant, dum sibi persuadent , ab
iis quaestus non uberrimos fieri, qui pure emendateque caulias dicunt . Hi profecto clarissimi solis instar utque adeo foro praelucent, ut omnium oculos ad se convertant ἰ aut imperatorum somtissimorum similes esse videntur , quorum consilium in consultationibus, quorum sapientia in judiciis, auctoritas in subselliis maxime dominetur. Equidem incredibile dictu est , quam magnurn nomen afferat vel unius caussae patrocinium ex ipsis studiis humanitatis splendide & luculenter pertractatum I ut proinde mirum esse non debeat , si haud raro videamus in foro homines adolescentes iis palmam praeripuisse, qui in juduciis diu versati prope inter subsellia consenuerant. Nam oratio est quoddam animi nostri speculum, in quo non adumbratam modo, sed etiam veluti expressam humanae sapientiae imaginem intuemur. Hinc accepimus Socratem, hominem sane sapientem, ad explorandum suorum ingenium penitusque inspiciendum, aliud nihil ab illis postulare consuevisse, quam quod loquerentur . Vix enim fieri potest, ut certum quoddam sapientiae,' aut stultitiae intus latentis vestigium non ex ipsa- met oratione foras erumpat atque appareat. Jejunitas enim illa elocutionis misera atque insulsa indicio haud obscuro esse solet levioris animi ,1ive hominis si non aetate, at certe judicio ado- . lescentis. Quapropter Horatius in praeclara illa' ad Pisenes epistola statuit , ibi duntaxat repe
tum iri recte scribendi & principium & sontem, ubi existeret metis & sapientia. Cum igitur pro
127쪽
9ratio V. II 3prietas integritasque sermonis tam uberem exist mationis fructum pariant ; cumque ex earum ne
gloctu facile soleant in sumntiam discrimen addu ci ingenii fama, judicium , gravitas atque consi lium ; tantum auest, ut nitide politeque scribentes aliquid de judiciario quaestu deperdant, ut ad ipsam dicendi elegantiam spe lucri amplissimaque
pecunia vel maxime incitari videantur . At sor-talle plus aequo de re minime dubia diximus . Quod vero magis animum angit meum multoque vehementius perturbat, est sane publica civitatis nostrae macula atque infamia, quam quotidie suscipit de te terrima illius scriptibnis colluvie. Cum enim ea sit dignitas Urbis atque majestas, ut quemadmodum olim imperio, ita nunc religione ac legibus in omnibus fere gentibus dominetur; illud necessario consequitur, ut hic maxima tifrequentissima fieri debeant judicia , ubi est sons Scsanctitas legum, ubi sanioris juris prudentiae responsa, ubi demum populi ac Reges sacrorum canone decreta & constitutiones Pontificum Romanorum saepissime consulunt. In hac igitur tanta judici rum celebritate tantaque juris tum humani tum divini disceptatione cum Romae multi de foro sint, qui gravisistimas de his rebus quaestiones , nulla adhibita scribendi cura, solute oscitanterque pertractant ; ecquis non Videat, quantum de existimatione sorum ipsum ac populi Romani nomen amittat P Etenim plurima istius generis scripta non modo Romae in dies singulos exeunt Scin Vulgus emanant, sed quod longe deterius est, apud exteras quoque gentes haud raro perVagam Tom. I. H tur,
128쪽
tur , quae ab inusitata ista scribendi negligentia de omni pariter studiorum nostrorum ratione pessime judicant. Cum enim, plerunque sibi per i
corum intervalla non liceat ad Urbem accedere, neque videre, aut alloqui homines nostrae civitatis sapientissimos, neque etiam congressus celebratissimos frequentare , ubi de studiis humanitatis S eloquentiae, ubi de re poetica, de notitia veterum numismatum, de novis philosophorum inventis aliisque pulcherrimis rebus summo ingenio
ac puris lettisque verbis dicitur ; in hanc facile
1 uspicionem veniunt, ut singularis illa latinarum literarum elegantia, quae olim Romae tantopere colebatur, in eam i plam jam com migrarii badibariem , quam hodie permulta olent caussidicorum Romanorum volumina. Neque id sane immerito . Nam sit homines, qui diu in foro ve sati sunt, habiti fuerunt semper omnium opinione perquam docti insigniterque sapientes ; isti
autem sic latine scribant , ut id nescire prorsus Videantur, quid demum de ceteris nefas erit in eo genere suspicari Τ Huc quoque error alter aC- cedit, quod sh pe in Urbe magna hominum is mTum ratio habeatur , eorumque consilium atque opera non secus plerunque exquirantur, quam si in tota civitate nemo sapientior existeret , aut
gravissimum quodque negotium eorum ipsorum judicio, veluti Atlante coelum, niteretur; proinde fit, ut exteri homines existimationis ejusmodi specie inducti soleant de ceterorum ingenio ac virtute conjecturam longe omnium pessimam L cere . Ex ipsa autem tam perversa de rebus no-
129쪽
, Oratis V lis stris opinione natam potissimum suisse arbitror
earundem exterarum gentium arrogantiam promsus intolerabilem, unde nostra despicere conse verunt, ' & prae nobis unae omnino sapere sibi videntur. Quandoquidem se suaque tam magnifice circunspiciunt, ut jam non modo poetas 3c oratores , vetustissimum luculentissimumque Italiae nostrae patrimonium, fundum suum factos fuisse dicant , sed etiam nos de omni latinitatis statu atque elegantiae dignitate dejecisse glorientur. En quem in locum deducta est vetus Italiae gloria :en quo nominis nostri fama decessit ob pervag, tam istam ineptissime scribendi licentiam . Huic
autem malo nisi aliquando tandem occurratur, nemo
non intelligit in diem magis ludibrio laesum iri It lia: ipsius nomen ,3c quia dolendum est maxime, immortalem quoque amplissimae hujus Urbis existimationem . Quae quidem Urbs clarissima ac sapientissima, Christiani imperii caput, si loqueretur, nonne Vos , amplissimi PP. vestramque fidem, quantum posset , hac una voce obtestaretur Z Quod olim rapuit Gothus, quod ineendit Hunnus, quod late Vandalus vastavit, nae mihi multo minoris stetit, quam si nunc meo nomini haereat ignaviae macula aut ignorantiae suspicio . Vos igitur qui sacramento legum iccirco obstricti estis , ut injurias ab unoquoque propulsaretis , quousque demum illatum mihi a barbaris hominibus tam acerbum, tam grave vulnus inultum esse patiemini ρ Illa ego, quae. olim non modo domicilium, sed magistra, sed parens literarum, ceteras Omnes gentes instituebam , haud minus
130쪽
eerte sapientia , quam imperio ipsis praelucens ,
nunc me videam dignam , cujus fortunam ipsae met exterae nationes illudant, & propter imperiatorum nonnullorum socordiam veteris omne dugnitatis nomen amittam Τ Per illa vos ego gravissima senatusconsulta, per ea sapientum responsa , quae summa religione colitis, per ingenium, per fortunas Vestras vos oro atque obtestor , ne pulcherrimam legum facultatem tam illotis manibus contrectari sinatis. In Vestra quidem potestate politum esse scitote irruenti barbariae semnos injicere. Praecludite in hoc Romano gymnassio ad juris dignitatem aditum iis, qui plane latine nesciunt . Prohibete domo vestra juvenes , qui non apposite scienterque scribunt. Loquimunor saepe de laude, saepe de gloria jureconsuli
rum vestrorum , qui optimis temporibus florum runt . Hos vestris adolescentibus imitandos proeponite t horum vestigiis ut diligenter insistant ,
etiam atque etiam cohortaminor. Profligatam ita
sori barbariem videbitis ac brevi pristinum splendorem legibus restitutum. Haec, vel horum similia essent, P. C. verba , quibus amplissima haec Urbs, modo Vocem posset emittere, opem Vestram non postularet i tum, verum elim flagitaret . Quibus cum mihi graviora non suppetant , aut quae sperem maj rem vim esse habitura, ut tandem faciam dicendi finem, ad hos optimos adolescentes humanit iis & eloquentiae studiosos, quorum potissiimuin caussa , ut initio jam dixi , haec omnis oratio mea initituta sult, me convertam, eosque sane, nulla