장음표시 사용
61쪽
de susceptum clarissimus idem Juυenis ta aliquando absolυat perficiatque, ut tua de me iudicia sustineat; atque ipse perpetuum extet tibi memoris gratique animi mei monumentum.
In anniversariis ejus parentalibus
Habita vir. Idus Februarii anno MDCCx IV. SI ullo unquam tempore Urbem hanc ingenti luctu ac moerore propemodum incredibili comcidisse putaverim, ut plangor in tectis, in te piis aetatum omnium concursus, silentium in cu- ria, vastitas 3c solitudo in foro, ubique moestissima rerum facies obversaretur ; tunc, opinor , fuit, cum importunus & universo populo Romano gravisistimus rumor percrebuit, Leonem X. Pontificem optimum Maximum bonorum omnium votis ac publicae incolumitati repente immatur que suisse praereptum. O diem bonis omnibus suisnestissimum i sis, puto, unus omnium erat gemutus ac comploratio) O acerbissimam & viae plane serendam calamitatem l O nos miserrimos, qui pastorem vigilantissimum, qui liberalissimum primcipem , qui parentem optimum amisimus, qualem neque nostra, aut parentum aetas tulit, neque literarum monumentis ulla unquam effinxit antiquitas. Quid enim excogitari poterat in terris
62쪽
4S Pauluri a S. Iosepho ,ris tanti Principis majestate augustius, quid ma 'gnificentius , quid ad gloriam laudetque optabilius J Quanquam non artas , non sexus , non Ordo ullus est, qui lacrymas possit ac doloris impetum coercere, frustra tamen immensum publici parentis desiderium atque enormis jacturae casum doloris magnitudine exaequari polle speramus, cum hoc uno in funere non modo Europae lumen ingens, sed univeris Christiana: Reipublicae splendor quam maximus fuerit extinctus. At vero in tanto tum privato tum publico populi Romani luctu qualis, aut quanta esset lamentatio fletusque bonarum artium, cogitatio ne potius percipi potest , quam satis verbis &oratione comprehendi. Quemadmodum enim liberali stimi Pontificis beneficentia etsi erga omnes maxima , in optimas tamen disciplinas singularis prope fuerat atque incredibilis; ita nihil illis contingere potuistet acerbius ac majori lacrymarum contentione defendum , quam inopinato importuneque eodem ipso Principe orbari, quem unum sibimet ab interitu vindicandis revocandisque ad
pristinum gloriae fastigium quasi coelitus demissum acceperant ac venerabantur. Quamobrem singulae mutata veste, squalore sordibusque maerenteS, communis Parentis exequias prosequutae, diu
multumque flevere. Quid, inquam, flevere λ Imo adhuc hodierno die solenni funeris hujus instauratione deflent jacturam Principis immortalitate dignissimi; institutaque quotannis funebri laud
tione amplissimas ejus laudes beneficiorumque magnitudinem ad gratam pollerorum memoriam tra-
63쪽
ducere summo studio ac Voluntate contendunt Cui quidem gravissimo muneri eum saepe alias robustioris eloquentiae viri sese impares experti fuerint; quid ego consilii capiam, qui nunc po- 'tissimum de ipsis Leonis X. laudibus ad dicendum surrexerim , cum neque aetate , neque ingenio , neque auctoritate sim cum his , qui sedeant, ullo pacto comparandus J Verum cum in hac s emper opinione fuissem , inter tot tantasque ipsius Leonis virtutes nullam omnino reperiri , quae sublimi eloquentiae apparatu indigeret ornari, sed satis superque esse, ut e rum magnitudo in sui admirationem omnium erigeret animos , illas quasi nudas in medio proponere ς hinc est, ut minus necessariam, aut idoneam hac in re eloquentiam futuram esse putaverim cum Geometria potius ad ipsarum magnitudinem rerum dimetiendam aωcommodatior esse videretur. Veniam iisique dabitis, Auditores, ii cum ea ipsa, quae necessario mihi sustinenda est oratoris persona, geometrae quoque partes suscepero. Ad hoc enim me, non tam ea, quam mihi ab ineunte aetate Geometriae ipsius studium attulit, delectatio impellit, quam nova quaedam di inusitata magnitudo Virtutum , quae s pecie plane instatia vim omnem sunerant eloquentiae. Hae v
ro tametsi in Leone plurimae sint, & omnes de principatu inter se certare videantur, illud tamen, de quo nos praecipue hujus amplitudo loci & communis ossicii ratio opportune admonent, & quod, nobis tacentibus, haec ipsa saxa ac parietes quin dammodo praedicant, illud, inquam, est Romanii Tom. I. D h.
64쪽
Io Paulim a S. Iosepso hujusce Archigymnasii egregium ac prope divinum opus. Quo quidem sapientissimus Pontifex non modo apud populum Romanum, sed apud exteras quoque nationes sibi nominis immortalitatem comparavit. Ad hoc igitur unum tam praeclarum ac maximum Leonis X. beneficium, quantum Aangustia temporis & ingenii mediocritas patitur, accurate designandum & quasi per partes explicandum aggrediar . Cujus , ut tota quanta est, luculentius magnitudo dignoscatur, longitudinem in eo, i latitudinem ac profundunt perscrutati &quodammodo dimetiri conabor. Ut nimirum celeberrima hac triplici Geometriae dimensione, ex qua rei cujuslibet magnitudo desumitur, tum VOS, Ρatres amplissimi, tum populus Romanus , tum
exterae gentes intelligant, quam magnum ex omni
parte illud sit, quod a Leone X. in lioc uno beneficio acceperias, & quantum pro hoc ipso ab omnibus ei potissimum debeatur. Nemo tamen sit, qui in praeceptis institutisque
Philosophiae adeo me novum putet ac rudem , ut nondum satis perceperim, quid intercedat discriminis inter magnitudinem molis atque Virtutis . Quamobrem temere & inani quodam cotiatu ad Geometriae normam & regulam ea dirigere Nelim , quae cum partibus dimetiendis revera careant, in longum, latum, aut profundum magna cite, aut dici minime possunt . Novi profecto ', novi aliam elie Virtutis mensuram n que unquam ex circini ratione clarissimorum hominum magnitudinem desumendam esse putavi
Quia vero habet quoque sua spatia virtus ς Sc
65쪽
orat o Πt s t fionnunquam rerum gestarum magnitudine ita exocrescit, atque in amplitudinem extenditur , ue longitudinis, latitudinis ac profundi aliquod prea seserat argumentum: cui alienum & virtutis ipsius
naturae parum consentaneum esse sideatur , ad . . geometricam normam eam, quam nobis exhibet Virtus, magnitudinem quodammodo revocare δMagnum itaque sive in longum, sive in latum sive in profundum illud contemplari libeat , sudula, dico , Leonis X. beneficium, Romano hoc Archigymnasio tam sapienter splendideque resti tuto . Ab eo tamen, quod geometrico more postremo loco deberet inquiri, exordium video neo cessario mihi esse ducendum. Non enim tam se. cile de reliqua tanti operis magnitudine dijudicari posset, 'nisi primo quod quantumque in eo se profundum, liquido appareat. Profecto nonnulli qui per hos dies hoc ipsum Archigymnasium existrinsecus longeque circunspiciunt, illud evenire solet, quod pueris, tum etiam imperitis homi- nibus, oculos in solem , aut sidera conju ' ciunt, quotidie evenit. Cum enim neque sensu, neque scieritia percipiant, quam Vastum ac profundum illud sit spatium, leo clarissima eadem coeli lumina a nobis longissime distant, inepte prorsus stulteque de eorum magnitudine ac moleratiocinantur. Neque enim in animum sibi indu- , cere ullo pacto pqssuqt, compluribus stellarum globis terra: magnitulinem vinci ς' aut plusquam millies Sc istingenties, imo plusquam viginti- septies millies sotam esse' terra majorem. Quod
tamen eX accuratiori recentissimorum astronomo-Da rum t
66쪽
set , Paulini a S. Josephorum industria ac calculo satis liquido constat . Haud dissimili fere ratione non desunt, qui tampneclari ' operis magnitudinem capere , aut cominpledii animo nequeunt : imo vero de illo impudenter ac temere disierunt, quod quam profundunt: suerit hujusce rei institutum, minime intelligant. Quod certe intelligerent, si eorum tem porum, non tam annalibus , quam luctuosa malorum, quae tunc nobis imminebant , iliade sibi proposita, animadverterent, in qua rerum fortuna clarissimi hujus imperii dignitas , Romanae Ecclesiae jura ac Christianae totius Reipublicae
salus Versaretur . Viderent scilicet tristissimam Italiae faciem undequaque fulgore armorum ac strepitu perturbatam . Viderent disseminatas multis in locis perditissimorum hominum opiniones,' provincias ab auctoritate Romani Pontificis improbe discedentes, surgentes undique ac per omnia propemodum Christiani nominis regna pervadentes impiorum dogmatum pestes unoque Verbo,
res nostras in illud adductas futile discrimen, ut non jam de proserendis imperii finibus, 'sed d Italiae ipsius possessione, de nostris hisce aris foci sique certaretur . Quid igitur consilii Leo X capiendum sibi esse duceret, qui in maximis ejusmodi turbinibus ac periculosis fluctibus Ecclesia
navim gubernaret λ Quam salubriorem. aut pro 'batam magis tam multis gravissimisque vulneribus medicinam as erret Nqlla profecto visa fuit opportunior, quam bonas artes ubique tunc fere jacentes erigere, Hanc unam proximam & quasi compendiariam censuit sere viam ad tuendam
67쪽
templorum religionem Sc Ecclesiae dignitatem vinudicandam : his telis atque armis improborum hominum conatus ac Vim nefariam infringi posse ac repelli. Et quidem non modo Vetus est & sapientum omnium firmata judicis, sed cum ipsis pene literis nata opinio , maximam esse in Republica vim literarum o neque aliud quicquam praeter literas ad tuendam populorum felicitatem plus habere momenti . Quod praeclare olim cum Mitylenaei intelligerent, eas, quas semel armis subegissent gentes, nulla alia, ut auctor est AElianus, mul-ciabant poena, nisi ut liberos suos omnino arcerent a literis: omne illis praesidium se sustulisserati, ubi tantum literas sustulissent. Quorum con4. filio certe haud minus improbe ac malitiose secit nefarius ille Chri iliani nominis proditor at que desertor infestissimus Iulianus Imperator, qui ouo certiorem sibi ad Christianam religionem funditus evertendam muniret viam , iis , qui Christianae eidem religioni sacramentum dixissent, , literarum studia gravissimorum suppliciorum metu interdixit . Noverat quippe homo apprime callidus ac vafer in optimis disciplinis situm esse firmamentum religionis ac Christianae rei propu gnaculum : quandiu vero ea studia florerent, religionem ipsam oppugnari minime posse, aut la befactari . Ex quo jam probe intelligitis, Auditores, quid sibi proposuerit sapientissimeque cogitaverit Leo X., cum in maxima ejusmodi pedi ilurbatione summoque Christiana: Reipublicae tem pere bonarum artium studia jam tum profligata
68쪽
ae . prope deposita ab interitu vindicare atque i lis sedem & domicilium in hac Urbe potissimum
restituere aggrestus suit. Non inane aut vulgare aliquod, sed gravissimum suscepit negotium, cumia . . de inserendo nefariis hominibus acri ac perpetuo bello, cum de tuenda Romanae Sed is auctorita- te, de propugnanda sacrorum religione negotium suscepit . Quae quidem omnia cum bonarum amtium sitatio ac dignitate cum maxime conjuncta , esse intelligeret , ea se satis seliciter consequutu nim speravit, ubi ipsamet studia in hanc amplis. simam imperii sedem atque Urbem omnium principem revocasset . Ne cui vero haec ad augendam bonarum artium existimationem de industria a me dicta esse videantur ' cogitate mecum, Auditores , qui tum Romanae Sedis hostes, & quibus praecipue armis nefarium Ecclesiae bellum intulissent : homines scilicet, qui in Graecis , Hebraicis Latinisque literis maxime versati atque omni eruditionis genere summopere instructi , non minus ipsis honis artibus , quam audacia ac furore armati, ad omnia tum humana, tum divina sursum deorsum pro libidine pertrahenda impudentia plane singulari abutebantur . Quorum partim cum perversis distortisque se aleatiis sacrarum liter um sensunt au'oritatemque perturbarent ς pratim pestilentissimis editis commentariis populorum animis perniciosas insererent opiniones ; partim denique concrunum impudentissiim rum vi & frequentia urbes ac provincias ab ipsius Romanae Ecclesiae sinu complexuque divellere couarentur : unus tamen omnium erat furor, eoque
69쪽
Oratio In uesque communis spectabat improbitas , ut subdole
exteris gentibus persuaderent, Urbem Roma i , Catholicae olim veritatis magistram , in summa nunc literarum ignoratione versari atque ibi omnia pro .aVaritia ac libidine , non aequo jure ac dotarina ut olim consuevisse tradiari .
Ac proinde, urbe ipsa jam ossi no relista, ad
exteras nationes germanam M. veram comn tigrasse
pietatem & religionem ς seque urios tin divinitus fuisse oblatos sacrarum . litdrarum magistros ac duces, qui in literarum ipsarum studio fere omnem traduxissent aetatem ., .qub sapientia ac multiplici eruditione forerent , . qui denique omnium prope linguarunt notiti , maxime exsellerent.
Ut igitur im nudenti si lima istiusmodi qra occluderet Leo, atque iisdem armis, quibus in Apostolicae Sedis . existimationem ac dignitatem nequissimi hostes impetum fecerant , in certamen descenderet, eolque quassi proprio ipsorum ense jugularet; non modo suum eise duxit, tales sibi deligere viros, qui doctrinae & eloquentiae partes pro ejusdem Sedis Apostolicae majestate gravi iii- me sustinerent , sed claris bimis quoque undique accitis bonarum artium proselibribus, arcem hana disciplinarum munitissimam excitavit. In his itaque castris stipendia mereri voluit gubernatricem
vitae ac ducem Phisosophiam , qua, ut praeclaro Tullius, vir bonus Sc sortis essicitur, quaque Plato nihil praestantius hominum generi a Diis immortalibus dari potuitie censebat. Hic firmissimum illud Catholicae religionis propugnaculum posuit TheO D. 4 lG-
70쪽
,3 Paul ini a S. Infepsologiam, qua nihil praeclarius, nihil divinius. Hie
sacrarum literarum historiam, utriusque juris doctrinam, linguarum sere omnium studium. Quonam vero eventu, quo auditorum numero, aut
quanta bonarum artium gloria, illud satis sit dicere , optimas disciplinas tantam hic brevi asse. quutas fuisse celebritatem , ut, teste Paulo Iovio , Romanum hoc ipsum Gymnasium, neque Bononiensi , neque Patavino , vel doctorum praestantia , vel 'auditorum concursu concede
Quantum vero landis Leoni X. apud omnes hinc accessisse putamus, quod scilicet tam sapienti consilio pervulgatos improbissimorum hominum sermones abrupisset, constitutisque in hac Urbe optimis disciplinis, dignitatem Romana: Sedis , sacrarumque scripturarum auctoritatem non pr pugnasset modo, sed etiam quodammodo restituis-1et 8 Prosecto propter unam hanc ipsam studiorum instaurationem communi omnium opinione usque adeo de hac Urbe , de his templis atqueatis fuit optime meritus, ut plurimi & gravissimi viri in ea sententia fuerint, illum iis omnibus praeferendum esse Romanis Pontificibus, qui multis ante annis tuendae amplificandaeque' religionis gloria magnopere claruissent . Quod enim alii sanctissimas statuerint leges ad improborum se e-nandam audaciam, sive ad populorum utilitatem promovendam ; alii vero, ut rem Catholicam, si qua in parte nutaret, tempestive stabilirent, aut stantem erectamque opportune firmarent , universorum Patrum concilium advocaV i rint,