장음표시 사용
71쪽
Oratio IIL 37. rint, in eoque multa sapienter ac divinitus instituerint; quod denique alii propugnandae Christi
nae Reipublicae studio paraverint classes, copias instruxerint, ac sese in Principum Regumque foedera adjunxerint, magnam revera & sapientiae religionis famam sibi comeararunt& nemo usque eo perfrictae frontis erit , qui illos summa. laude ac praedicatione dignos esse minime sateatur. Tamen si quis rem subtilius pergat inspice . Te, neminem istorum cum Leone ob ejusmodi meritorum famam ullo pacto conserenduri esse cognoscet. Nam praeterquam quod praeclara ejuscemodi facta ad eos Romanos Pontifices non ita
pertinent, ut cum Leone quoque communia non .
intercedant; cum ipse & plurimas & gravissimis
sanciverit leges , cum Lateranense Concilium a Iulio II. indictum atque inchoatum & sapienter prosequutus fuerit & feliciter fausteque compleverit ; cum denique ad propugnandam tum Ecclesiae tum Italiae libertatem, non modo frequenter potentissimorum Regum amicitias sibi compar verit , sed pertinacis quoque ingenii Principes , quique dicto minus audientes suissent, omni pro sus imperii jure abdicaverit. Id tamen quo reliquis palmam eripuit, & quo ei prae ceteris haec Urbs, haec moenia ac religio tribuere plurimum debent, sine controversia fuit optimarum artium
studia in hac ipsa Urbe amplissime restituisse .
Nam quae tanta vis ad servandam amplificam damque religionem sive in legibus, quas tempore saepe abrogari videmus, sive in armis, quae s pe irrito , lape etiam poenitendo inseruntur even-
72쪽
tu, continetur, quanta ea est , quae in bonanimantum institutione ac distiplina ponitur J Eae siquidem sunt, quae nos de ipso prope nutricis sinu acceptos sapientiae lacte nutriunt ac fovent . Eae sunt, quae puerilem aetatem ad humanitatem& honestatis regulam, informant . Eae . quanta sit in virtute' dignitas ac splendor, quantae in vitiis Iabes & turpitudo edocent . Eae denique Veram erga Deum pietatem, rebus divinis reverentiam, religionem templis , principibus fidem atque observa iam constantissime habendam esse ostendunt'. Quae sane si quis semel cum prima vitalis aurae particula ac pene cum lacte ipso penitus imbiberit, tam recte sapienterque reliquum vitae conficit spatium ad virtutis naturam non tam factus, quam natus esse videatur. Haec itaque mens , hoc prope divinum fuit maximi Pontificis consilium : honestissimas disciplinas in antiquum Urbis hujus domicilium, unde per acerbissimas rerum vices tanquam de sede sua deturbatae fuerant , revocare quo una cum illis integritatem, justitiam, fidem, omnem denique virtutem' postliminio revocaret . Hujus quidem
sapientissimi instituti rationem postea Tridentini
Patres non modo communi omnium consensione
probarunt, sed nihil eo visum fuit opportunius, quodque ad veterem instaurandam adeo tum collapsam Ecclesiasticam disciplinam magis esset accommodatum . Ac proinde , ut tam arduum ac periculosae plenum aleae negotium auspicato susciperent, non aliunde omen , quam ab ipsa studibrum instauratione ubique gentium utiliter im
73쪽
stit enda , quaeri oportere duxerunt. Quamobrem lita de re primo & in ipso rerum agendarum lim e tanquam de caussa omnium maxima praecipue cogitandum esse putarunt ac tempestive ac- clarateque stat adum. Ex quo satis liquido constat quam grave tum fuerit de hujusmodi studiis jampridem in hac Urbe a Leone instauratis hominum sapieptissimorum judicium, & quam profundum illud aestimari debe t opus, in quo reli gionis praesidium, innocentiam vitae Sc Ecclesii,sticae disciplinae dignitatem Tridentini Senatus . auctoritas usque eo positam esse judicavit.
Iam. Vero ne longim, quam par est, protrahaturi oratio., quanta sit praeclarissimi ejusdeta.
benefici, latitudo , diligenter attendite . Equbdem si rei in Urbis gymnasia, quotcunque illa sint , cum hoc omnium principe conserantur ;quodnam quaeso est, quod scientiarum multitud ne , quod varietate linguarum , quod denique
rerum omnium humanarum divinarumque unive
sitate quadam ampliorem praeseserat latitudinem JMultis quidem aliis in scholis tum Philosophiae, tum Theologiae studia docte ac perite pertractantur . Ubi vero plura Theologorum subsellia, plures Patrum sententiae atque auctoritas λ Ubi intor distributa classes Philosophia universa Quid vero dicam de Mathematicis disciplinis Θ Quid de
tanta litauarum multitudine, cum praeter duas illas cererarum mile principes, Graecam scilicet ac Latinam , Hebraicis quoque, Arabicis ac Syri cis vocibus domicilii hujus parietes quotidie personeat.' Illud vero, quod majorem Academiae
74쪽
huius amplitudinem facit, quodque ei singulare omnino tribuitur ac proprium, procul dubio estrum juris legumque disciplina, tum medendi facultas: quae quidem duo quantam, Deus immortalis , universae Reipublicae utilitatem afferunt, quam amplissime per omnia humana ac divina
pervagantur J Ex tanto autem ac tam splendido disciplinarum omnium apparatu, ex tanta scientiarum turba tam multa sunt, quae & in publicum Sc in privatum civitatis bonum derivantur praestantiissima commoda, ut in iis summatim &quasi compendio recensendis difficilius fortasse sit exitum, quam principium invenire. Quocunque enim oculos cogitationemque converto, nullus mihi fere locus, nullum hominum genus occurrit , cui hoc studiorum emporium utilitateri aliquam
non afferat & emolumentum . Hic enim aetatis' cujuScunque atque ordinis adolescentes paratissimum habent perfugium, in quo sime molestia , sine impensa, & quod certe pluris est, sine melioris aetatis impendio diuturnoque taedio, breVi,& ut Quintilianus admonet, methodo satis simpliei, tam humanioribus literis 3c eloquentia, quam 'gravioribus disciplinis instituantur , studiorumque
suorum cursum si amma facilitate ac brevitate conficiant . Quamobrem supervacaneum & inanis prope laboris esset hoc loco diligentius recensere quot
praeclari ingenii juvenes in his scholis olim liberali ter educati latinis postea graecisque literis floruerint; quot Philosophiae studio, aut Mathema. ticis disciplinis, quot medendi facultate, aut juristum Civilis tum Canonici scientia praestantes no
75쪽
Oratio IIL stmen suum immortalitati donaVerint. Innumeri siquidem nunc prae oculis nobis sunt, qui amplissimo huic loco doctissimisque hujus Academiae professeribus acceptum reserunt quidquid sibi honoris ac dignitatis contulit studium earum artium , quarum hic jam posuerant rudimenta. Neque vero intra priVatas tantum aedes, aut intra Urbis muros beneficii hujusce ratio ita se continet, quin Sc seras erumpat, atque in alias quoque regiones, non modo per Italiam univer-lam, sed per omnes propemodum Christiani imperii fines longe lateque excurrat . Quantam eis nim in dies videmus esse audi torum frequentiam PQuantum ex omni sere Europa concursum J Quot Iuris prudentiae, aut Medicinae, aut quibusvis aliis disciplinis operam daturi e transalpinis provinciis huc summo studio ac voluntate confluunt ρ Ut jam haec disciplinarum ossicina non tam populo Romano, quam omnibus sere gentibus posita esse
uideatur . Ex qua quidem peritissimi illi Iuris dicundi magistri profecti sunt, in quorum auctoritate ac doctrina tam multis hodie in locis municipiorum leges, civitatum jqra c bona civium fortunaeque nituntur. Hinc Hippocratis accepere aphorismos tot clarissimi viri , qui jam summa laude medendi facultatem sustinent, quorum ore ac spiritu vita principum ac populorum salus animari quodammodo ac sustentari videtur.
At vero quam in omnes tum cives Romanos tum exteras gentes haec late pateat studiorum beneficentia, haud satis intelligi posse arbitror, nisi a nobis, quae praecipua sit Romanae urbis dignitas
76쪽
tas atque auctoritas, lailigentius examinetur. Duo sunt omnino, quibus omais Reipublicae salus maxime innititur, iisque sublatis, ipsa diu salva consistere nullo modo potest , religio scilicet &optimarum legum custodia. Quae quanuis optimae cujusque civitatis statum constituere videam tur, ad urbem tamen Romam, veluti ceterarum omnium caput, eae duo potissimum pertinere ne mo unquam sanae mentis dubitavit. Cum enim
amplissimam hanc Urbem religionis Catholicae sedem esse ac domicilium voluerit Deus,' ' ubi Romanus Pontifex tanquam in augustiisimo Orbis theatro vicariam ipsius Dei personam apud homines gerens, Christiani totius imperii clavum teneret ' illud necessario 'consequitur , ut ceterae gentes hinc leges ac jura petere debeant, & ad nanc ipsam Urbem jam de rhligione jam de aliis gravisssimis rebus consulendi caussa ex omnibus fere terrarum partibus convenire. Et quidem ubi plures simili splendore ac dignitate virorum sapientissimorum conventus J Ubi major judiciorumi sequentia atque amplitudo Ubi tot curiis, tot judicum collegiis hominum quasi exercitus distrubulus P Tanta vero juris tum Civilis tum Pontificii scientia, tanta in legibus explicandis interpretandisque notitia ac facilitas, cui magis quam Leoni accepta referri debeat, non video . Nam si id, . quod res est fateri volumus, ipse fuit , qui in misera illa disciplinariam nocte atque caligine clarissima sapientiae lumina in hanc Urbem
invexit. Ipse fuit, qui magnis propositis praemiis sapientissimos utriusque juris magistros invitavit;
77쪽
atque operam dedit, ut non modo Romanae ur
bis , sed Orbis propem'dum univerfi juventus Romae duces haberet peritissimos, qvj in legibus, in senatusconsultis, in edictis praetorum, in decretis principum ac gentium jure intelligendo e plicandoque viam ac rationem ostenderent . Ex quorum labore quotidiano atque industria quanqtum postea splendoris existimationisque huic UNhi accesserit, aut quam uberem in dies fructum in caussis forensibus judiciisque populus Romanus 'atque exterae nationes percipiant, cui tanta sup- petit dicendi facultas, ut satis ac pro dignitate dicere possit λ Quod si custodia legum , ut prae-Hare & graviter inquit Euripides, civitates continet; ac juris legumque' neglectu florentissima &opulentissima orbis imperia funditus concidisse vudemus : nonne populorum vindicem atque imp rii statorem Leonem X. haberi ac dici oporteat, qui de legibus. ac jure earum omnium gentium, quae a Romana Sede religione, fide & obserram tia pendent, tantopere laboraverit ρ Non est igitur, cur miremur, quod beneficentissimo Princinnatuam in Capitolio populus Romanus dedicaret , ab eoque restitutam instauratamque fuisse
Urbem insigni monumento profiteretur: cum ρο- tius mirandum esse videatur, cουr ceterae quoque
urbes ac Christiani imperii provinciae singulas ejus nominis immortalitati statuas haudquaquam posuesint. Quandoquidem non Urbem divitarat, neque solam populi Romani utilitatem spectat tanta cum disciplinarum ceterarum dignitas, tu . juris legumque auctoritas atque majestas, sed eas
78쪽
omnes latitudine sua complectitur gentes , quas ut religione, ita legum societate cum hac ipsa Ecclesiastici imperii sede conjunctissimas esse oporteat .
At superest jam, ut quam brevissime longitudinem ejus beneficentiae consectemur, cujus profundum hactenus aliquo pacto dimensi sumus ac latitudinem. Plurima quidem sunt, quae excurrunt in longitudinem, quaeque hoc uno longitudinis nomine , multiplici tamen ratione sub Geometriae regulam commode cadunt. Illud vero, quod haud postremo loco venit, & nunc ex re nostra potissimum esse videtur, est temporis longitudo ac mensura. Haec plane in definienda rerum natura tanti semper fuit, ut per pe, quae minima esse videbantur, cum ad ea longitudo temporis accessisset, eadem & multa numero 3c magnitudine maxima esse, sapientissimorum hominum judicio constitutum fuerit atque decretum . Quae sane judicandi consuetudo apud juris interpretes, tum apud prudentissimum quemque, cum jam sit veteri usu recepta, quodnam esse poterit de hac Leonis beneficentia hominum judicium , si longitudinis ejus
ratio atque utilitas perpetuo mansura exploretur δNon iis tantum, qui tum erant, Pontifex sapientissimus, neque unius aetatis commodo consultum
esse voluit, sed posterorum tempora longissime prospiciens, de liberis vestris, de iis, qui adsunt, ingenuis adolescentibus anxius vehementer suit ac solicitus. Qua vero singulari industria, quo comtilio atque incredibili sapientia Z Natura quidem ita comparatum est, ut ususquisque maxime im
79쪽
Oratio III. 6s mortalitatis studio ducatur. Quoniam vero, ut graviter ait M. Tullius exiguum nobis vitae cur riculum natura circunscripsit; tam breves vivendi terminos in posteritatis memoriam rebus praeclare gestis beneficiorumque magnitudine prorogandi insilia nobis est ingens cupiditas, ut nimirum nisi spiritu vitae, nominis saltem immortalitate vivamus. At quotusquisque est, qui in posterum ita provideat , ut pulcherrima beneficiorum suorum
monumenta immortaliter ViVant, neque unquam
situ jaceant, aut caeca oblivione involvantur ΤHaud raro res praeclare sapienterque a majoribus institutas fortunae casibus, aut pollerorum languore Sc socordia perditum iri videmus, quod eae adversus istiusmodi injurias nullo satis praesidio
firmatae suerint aut communitae. Planius & aper lius dicam: complures Vetustiori aetate jam extiterant Romani Pontifices tam literarum, quam literatorum amantissimi, qui Romae etsi non omnium, aliquot tamen studiorum jecerant fundamenta. Instituerat Innocentius IV. Iuris Civilis
δc Canonici studium , cujus ipsum suisse scienti
stimum satis ea perspicuum faciunt, quae in De-- cretales Pontificum luculentissima edidit commentaria. Plures alias addiderat disciplinas Bonifacius VIII. universorumque studiorum sormam quandam in Urbe praescripserat . Neque multo post doctos & in literis Hebraicis, Arabicis Chaldei
que eruditos prosellares Clemens V. invexit. Alia- . que deinde alii. Quonam vero eventu P Nemo eorum, quo destinaverat, rem aulaicato perduxit. Nemo literarium negotium ita firmavit, ut d
80쪽
cursu temporis bonarum artium studia nullam vim pertimescerent, nullaque die ad interitum vergerente cum ipsam et studia Leonis aetate jam adeo laborarent, adeoque profligata essent ac perdita, ut quasi ab inferis ea revocari oportuerit.
Quid igitur Leo, ut opportune hujusmodi malo omnino praecluderet aditum, atque optime non de sua tantum, sed de posterorum quoque omnium memoria perennis beneficii longitudine promereretur λ Singularem hominis providentiam ac divinum prope consilium quaeso cognoscite . In medio ac frequentissimo Urbis loco has , quas Videmus, magnificentissimas ad coelum extollit sedes, quarum prospectus, impluvium , porticus , amplissimum perystilium ac cetera ejusmodi sunt, ut & laxitate & elegantia a bonarum artium dignitate minime abhorreant: diena profecto, quae aetate quoque nostra tum illa immortalis memoriae scemina Christina Suecorum Regina aspecta cohoneltaret suo ; tum etiam Alexander VII Pontifex Maximus majestate sua aliquando impleret . Quid postea ' De Pontificio aerario Leoi ple haud exiguam vectigalium detrahit partem ,
ut bonarum artium magistri tam Romani Pontificis beneficentia, quam pnblico civitatis sumptri alerentur. Quorum alios insuper ab ipso ingentihus donis, alios honoribus, alios etiam bene opalentis sacerdotiis auctos suisse atque ornatos Paulus Iovius commemorat. Tot praeterea leges sap)entissimas addit, partim optimae studiorum rationi administrandae accommodatas , partim ad