장음표시 사용
191쪽
habeat de enis, nisi potentiam essendi, sicut tenebrosum nihil habet de luco nisi potentiam recipiendae lucis. Undo quanto magis aliquid accedit ad potentiam, ipsique immergitur, tanto magis finitur, minuitur, imperficitur, et quasi anni hi latur; proindδque multiplicatur, qui quae sunt unita
in superioribus, sunt multiplicata in inferioribus. E comtra vero quanto magis actus recedit a potentia , tanto magis accedit ad Deum. qui est plenitudo eMendi, ideoque magis perficitur et dilatatur, et consequentur adunatur, qui 3 quae sunt dispersa in infe)etoribus, Sunt unita in superioribus. Undb sicut potentia deprimit actum; ita qu0que eum multiplicat et limitat. Et ideo si aliquis actus sit liber ab omnip0tentialitato et materia, erit expers limitationis et multiplicitatis. Unde D. Thomas optimo dicit, actum irreceptum esse unicum et infinitum : Quod quidem principium ita certum habet, ut videatur illud aecepisse ab Angelis; ideoque perpetuo tanquam evidentissimum inculcat. Confirmatur secundo : Existentia non recepta in essentia nihil habet sibi conjunctum, praeter suum esse : Sed omnis existentia creata habet aliquid sibi adjunctum praeter suum
esse, scilicet plura accidentia, ut albedinem, quantitatem, etc. ergo Omnis existentia creata eSi recepta in sua eSSentia.
Minor patet. Probatur major : Νon potest concipi aliquid conjungi existentiae, nisi vel quia recipitur in illa , vel quia recipitur cum illa in aliquo subjecto : Atqui nihil potest recipi in
existentia, cum ipsa sit ultima actualitas rei; nec recipi cum illa in aliquo tertio subjecto, si ejusmodi existentia sit irrecepta; ergo existentia irrecepta non potest habero aliquid sibi conjunctum praeter suum esse. Undo Bositius dixit, quod id quod habet existentiam sid est eSSentia) poteSi recipere aliquid cum suo esse, scilicet form3S accidentales; sed ipsum GSe, Seu existentia, nihil aliud potest recipere. Confirmatur tertio : Nulla creatura potest esse Sua ultima actualitas : Sed si ossentia non distingueretur ab existentia cre3turae, esset ultimu essendi actualitas; ergo di Stinguitur. Maior est S. Thomae atque ex eo constat, qu0d identificare sibi suam ultimam ac ualita inm sest propriuS character actus puri. Minor vero sest perinde certa : Etenim existentia est ultima essendi actualitas et meta; ergo eSSentia quae est idem cum existentia identificat sibi ultimam eSSendi actualitatem ;uii de non est ens compositum et potentiale, sed ipsum esse simplex et purum. Addi demum potest rali 0 Theologica : Quae SeparBntur. realiter distinguuntur : Sed existentia in Christo superata est ab essentia Christi, scilicet humanitate; ergo realiter di Stinguuntur. Major patet : Probatur minor : Humanitas Christi
non exi Stit per existentiam creatam, sed per existentiam Verbi
192쪽
Divini: ergo fuit realiter separata ab existentia sua. Probatur antecedens auctoritato 6. Synodi dicentis in Epist. Sophronii, Humanitas Christi in Verbo, et non in se ipsa, habuit
eaelatentiam unam. Hanc rationem sustus proSequuntur Theologi in tractatu de Incarnatione. Objicios primo : Existentia non potest recipi in effientia; orgo non distinguitur ab ea. Probatur antecedens : Existentia mon potest recipi in nihilo : Sed essentia exclusa existentia est nihilum ; ergo existentia non potest recipi in illa. Respondeo negando antecedens. Ad probationem, reSpondeo, conceMa majore, distinguendo minorem : ESsentia praecisa existentia est nihil, nihilitate existentiae, concedo; nihilitate eMentiae, nego. Cum enim distinguamus in ento duo principia constitutiva, scilicet essentiam et existentiam; seclusa existentia, esSentia non est aliquid existens, ideoque potest dici nihil nihilitate existentiae; sicut materia seclusa Iorma non est aliquid actu : Attamen sicut materia praecisa sorma habet realitatem essentiae potentialis; ita quoque e sentia praecisa existentia habet realitatem propriam, quamVis
non existentem ex se ipsa, sed solum potentem exiStere, Seu, quae Sit subjectum existentiae. Instabis : Quod non est extra causas, est purum nihil: Sed essentia praecisa existentia non est extra causaS; ergo est purum nihil. Probatur minor : Existentia est extra causas
sistentia ; ergo essentia praecisa existentia non est extra
Respondeo primo concessa majore distinguendo minorem :ESsentia praecisa existentia non est extra causas completh et ultima in concedo; non eSt extra causas, inchoati vh et incompletsi, nego. Eodem modo intelligenda est haec distinctio, quo in Physica dicebamus, materiam praecisa forma esse extra causas incho9ti vh. Respondeo secundo alia distinctione : Essentia ut praecisa ab existentia non est extra causas, ut praecisa praecisione realis separationis, concedo; ut praecisa praecisione solum distinctionis, nego. Explicatur: Essentia potest dupliciter praescindere ab existentia: Primo praecisione separationis, ita ut realiter destituatur omni existentia : Secundo praecisione distinctionis realis, quatenus licet sit sub existentia, attamen sumitur ut res distincta ab illa, tanquam a sua actualitate.
Primo modo sumpta essentia non est extrB causas, nec potest esse in rerum natura, sicut nec materia Separata ab
omni forma. Secundo vero modo sumpta dicit aliauid in re et extra causas, subjectum scilicet participans actualitatem
Urgebis, Ergo secundum nos essentia confunditur cum materia prima. Probatur consequentia. Materia prima est pin
193쪽
tentia essendi: Sed etiam secundum nos essentia est potentia essendi; ergo invicem utramque confundimus Respondeo mando consequentiam. Ad probationem re- Spondeo materiam esse puram potentiam, non solum in linea exist pntiae, sed etiam in linea essentiae ; quia ex se non eudeterminata ad eertam essentiae speciem, sed determinatur per formam, quae est actus essentiae. Sed rursus compositum ex materia et actu illo essentiali, scilicet forma, quod dicitur 'eSSentia, comparatur ad emistentiam tanquam ad suam ult, mam actualitatum. Et ideo forma dicitur actus mimus; at Vero existentia uuimiaque actualitas. Undo, ut ait S. Τhomas quaest. de Spiritual. creati Bri. 4. a in rebus e compositis est considerare duplicem actum et duplicem p et tentiam. Nam primo materia est ut potentia respectu K larmae, et isma est actus ejus. Et iterum natura, Seu e R Sentia, composita ex materia et forma est ut potentia r R SpΘCtu emo, Seu existentiae, inquantum est susceptivae ejus. a Undi in corporeis substantiis duplex est compositio, altera essentiae vi existentiae ad constituendum ens per-tum : Ab vero in substantiis spiritualibus est tantum unica,
nempe ossentiae et existentiae.
Objicies secundo : Existentia crpata, sicut et aliae reS, Ini iam habet essentiam : Sod non distinguitur realiter a propria existentia, alias existentiae daretur existintia tu inmnitum ; ergo saltem aliqua essentia creata non distinguitur a
Respondeo, dum dicimus essentiam creatam distingui ab existentia, nos loimr, non quidem do ipsa resentia existentiae, Sed de essentiis aliarum reriun, quae participant existentiam, puta hominis, Angeli, etc. Sicub enim omne agens creatum agit per actionem distinctam, actio vero ut agat non eget alia actione, Sed suo modo agit per Seipsam; ita et omne creatum quod existit, eget existentia a se distincta, qua fiat existens; attamen ipsa extitentia, qua res existunt, non mi alia exis tentia, sed per in ipsam suo modo existit. Objicies tertio : Quae non possunt separari, non di Stinguum tur : Sed existentia non maest separari ab essentia ; ergo non eistinguuntur. ReSpondeo primo, maiorem resct falsam 2 Plura enim di tinguuntur; quae sui rari non pommi, ut materia non potest separari ab omni forma Respondeo secundo, etiam de laeto existenuam sep rari ab essentia : Nam in Christo essentia, seu humanitas fuitrentum separata a sua exi ntia, cujus loco subrogata est
existentia Verbi, ut jam dictum suit.
194쪽
De Subsistentia, Suppusilo et Pereona.
Substantia eompleta dissert ab accidentibus, et entibus imeompletis, quod sit Sul ipsius, in so subsistens et terminata. At vero accidentia non sunt sui ipsius, sed alterius, scilicet subjecti; et partes sunt sui totius. Undst si substantia completa , V. g. homo, aliquid operetur, operatio tribuitur lysi. At vom si accidens , vel pars hominis agat, V. g. Si muSimmuSet Cuntum, et manuS percutiat, nsec manuS, nec muSica dicuntur agere, sed homo: per muSicam, et per mBnum : Manus enim et musica non sunt sui ipsius, sed hominis. Haec persectio, per quam substantia ita completur, ut sistat in se Ipsa, Sitque Sul ipsius, et non alterius, dicitur subsistentia, quasi in se ipso sistentia. Circa illam tria Sunt explicanda :Primo, quid sit, quidve suppositum, et persona Secundo, ruomodo distinguatur a natura, seu essentia: Tertio, quom o distinguatur ab exi Stenti B. Dico primo : Subsistentia est actualitas, qua natura ita gustoniatur in Se ipsa, ut non egeat communieari alteri ad e fondum et operandum. Dicitur in primis, aerualitas, per quod convenit cum aliis perlectionibus. Caeteris partieulaatenent locum differentiae; proprius enim character Subsiste tiae est reddere nainram in se sustentatam, et terminatam, ita ut non indigeat alteri communicari ut sit et operetur. Dico, non indigeaι, quia natura Divina, quamvis sit sumtiSlens in in ipsa, est tamen ulterius communicabilis tribus muniS, non quidem ex necessitata, sed ex infinita saecvnditate. Facilius sortis potest exponi haec definitiis, dicendo, subsistentiam esse, qua tu, ut natura sit sul linius, et non alterius.
Undo quidquid agit natura subsistens, non alteri sed sibi operatur. Et ideo, quia natura humana Christi sua spoliata illa persectione, et loco propriae subsistentiae suit subregata subsistentia Verbi, natura ilia non errat sui ipsi is, sed erat natura Verbi, nec sibi operabatur, sed Verim Divino. UndΦquidquid aut egit, aut passa est, id totimi attribuitur Verbo agenti per illa.
, Suppositum autem est concretum subsistentiae, sumi vivens est concretum vitae. Persona vero nihil aliud significat, quum ipsum Suppositum, non cujusque naturae, s0d intellectualis :non enim uicimus perSOnam equi, aut lapidis, sed personam vel Divinam, vel Angelicam, vel humanam. Undb petaona
nihil addit supra suppositum, nisi aliquam dignitatem et exce,
195쪽
lentiam petitam ex natura intellectuali. Quod autem Latini vocant personam et suppositum, Graeci dicunt, Hypostasim. Dico secundo : Subsistentia est quid positivum realiter distinctum a natura, Seu eMentia.
Probatur conclusio, quae est communis. Et in primis quod subsistentia sit quid positivum, quamvis videatur negare Scotus, tamen suadetur: Nam subsistentia significat quandam persectionem et actualitatem. Quod enim natura sit sui ipsius, et non indigeat altero sustentante, est maxima persectio; ergo subsistentia exprimit aliquid positivum. Undb sancti Doctores dicunt Verbum Divinum non assumpsisse subsistentiam naturae humis nae, Sed eam consumpsisse, et loco ejus Divinam subsistentiam subrogasse, quod dici non posset de pura negatione. Secund3 vero pars, Scilicet subsistentiam realiter distinguiu n3tura, probatur ex incarnatione, in qua subsistentia naturae humanae fuit realiter separata a natura humana; ergo distinguuntur ab invicem. Quantum ad tertium quaesitum , divisi sunt Λuctores, etiam Thom istae. Quidam dicunt subsistentiam et existentiam Solum virtualiter distingui, et esse duo munera unius entitatis, quae quatenus Sistit naturam, et eam ita terminat, ut non Sit ali rius, nec alteri communicabilis, vocatur seu tenus vero ultimath complet rem ipsam, et eam ponit extra causas, dicitur eaeis tentia. Quidam vero dicunt esse duas modalitates ejusdom roi. Quidam demum tenent esse duBS Rctualitates realiter distinctas. Hae omnes opinioneS Sua p0SSunt habere iundamenta etiam in doctrina D. Τhomae. Caet0rum primu id commodi hahot, quod facito explicat distinctionem existentiae ab essentia : Si enim existentia et subsi Stentia suntidum, luce clarius constat distingui ab essentia; quia doctrina Eccle iae tradit, subsistoni iam in Inearnatione suisse separatam a natura humana, proindeque ab illa distingui. Attamen tertia sententia videtur consormior D. Thomae, qui Upsi dicit,
Supp0Situm, id est, subsistentiam cum natura , recipere existentiam. Deindo exist0ntia praecissi dicit ultimam actualitatem eMendi, ideoque communis est tam accidentibuS, quam Sub- Stantii S. At vero subsist0ntia ost persectio conveniens tantum Substantiis completis, et illas distinguens ab accidentibus; undsi videtur esse actualitas longli diversae rationis ab existemtia. At de his parcius: Quippe subsistentiae notitia ut maximsi peti solet ex sontibus fidei. nemps Trinitatis et Incarnationis, ita jure remittitur ad Theologos; tam delibasse nobis sussiciat.
196쪽
De proprietatibus Eniis, Miliret Unitate. Veritate et Bonitate.
Cum ens sit id quod habet esse, manifestum est ipsum esse unum, Verum, bonum. Omne enim, quod est, habet unum rase, verum est BMe, et bonum eSt esse. Habet quidem unum esse, alias non esset ens, Sed multitudo entium. Verum est esse. quia hoc ipso, quod est, poteSt terminare veram cognitionem et actionem intellectus, cujus Objectum est veritas. Et demum Bonum est esse, qu se bonum eSt, quod appetitur : omne autem ens naturaliter appetit eSse. Et praeterea omne quod est, voluntati primae causae s scilicet Dei j conformatur; alias non emet, si prima caum ipsum ut bonum non approbaret, juxta illud Sapient. 44. Quomodo aliquid permanere posset, nisi tu voluisses' De illis tribus entis proprietatibus agemus singulis articulis, adjiciemusque specialem do distinctione; si tamen primo admonuerimus non esSe proprietates physicas, id est, realiter ab ente distinctas, Sed solum quasdam notiones, quae omni enti tribui solent, ideoque dicuntur proprietates attributales, virtuales. et notionales.
Unum dicitur : Ens indivisum in se, et divisum a quolibet alio : eum autem quodlibet ens tandiu sit quandiu eSt unum, et amittat rationem enti S, quando amittit unitatem, ut patet in homine, qui desinit eSSe, qu3ndo partes ejus non uni unis tur idoli unum nihil addit supra ens, sed solum exprimit entitatem cum negatione divisionis. Circa unitalem sic explicatam tria quaerimus : Primo in quo c0nsi Stat principalius, an in po. atione divisionis, an in entitate ut con notante indivisionem :ecundo, qu0tuplex sit: Tertio, unde Sumatur unitas et multiplicatio rerum. Dico prim6 : Unum essentialiter significat entitatom ut con- notat negation om divi Sionis. Undd significat aliquid positivum in rocto , ,egationem vero in obliquo. Probatur facile ex definitione Utinis, qua dicitur, Ens indivisum in se, et divi Sum ab alio: Et unitas dicitur, entius indivisa; ergo primario, principaliter et in recto significat entita.
197쪽
tem positivam, indirecto vero et de connotato negationem
Confirmatur : Proprietas entis, cum sit aliquid positivum et convertibile cum ente, non potest significare primario et principaliter solam negationem; ergo debet principaliter significare ipsam entit atom ut connotat negationem divisi0nis. Dico secundo : Unitas praecipuli videtur esse triplex, scilicet generica, Specifica, et pure numeri B. Declaratur'. Cum senim unum significet ons indivisum , interunt unitatos, quot sunt divisiones. Res autem praecipuo dividuntur ab invicem vel genere, ut lapis ab homine : vel specie , et leo ab equo: vel numero, ut Petrus a Paulo; ergo troserunt unitates, quarum quae negat divisionem generis, dicitur generim; quae negat divisionem spectui, dicitur specifcας
quae negat diviSionem numericam, clicitur ninmerica, Seu --dinidualis. Circa unitatem genericam et specificam nihil speciale occumrit. Solum advertendum est, nisi accedat unitas individualis, non esse u parte rei persectas unitates, Sed solum negationes diversitatis, ut dictum est in Logica . Circa unitatem numericam, gravis dissicultas est, unde orix tur unitas et multiplicatio pure numerica, Seu quae Sit caum, cur in rebus quaedam intra eandem speciem solo numero disserant, et multiplicentur. Dico tertio: Unitas, et multiplicatio purb numerita substantiarum oritur ex materia quantitatem connotante. Ita Th0mi Sue
Probatur conclusio primo, auctoritato Aristotelis, qui expresso docet lib. 42 Metaph. , cap. 8. Ea, quae Sunt multa numero, habere materiam. Ex quo inseri primum motorem numero non multiplicari, quia caret materia. Et Plato, qui posuit ideas separatas a materia, dixit ob eam causam easn0n multiplicari numero, sed distingui specie. I . Τhomae auctoritates non refero, quia de ejus mente nemo dubitare poteSt. Probatur seeundo ratione desumpia sex eodem. D. Thoma :Unitas, et multiplicatio materialis debet oriri a materia; ideo enim dicitur materialis : Sed unitas et multiplicatio numerica est materialis; ergo Oritur ex materia. Probatur min0r; Tum quia unitas, quae petitur a larma, sicut et multiplicatio, constituit formalem et specificam diversitatem: ergo unitas purd numeri ea non potest esse nisi materialis: Tum praecipue quia multiplicatio in partes ejusdem rationis ut multiplicatio materialis : Sed multiplicatio numerica fib in partes eluSdem rationis ; orgo est materialis. Minor patet: Ea enim cen Sentur pure numero distingui et multiplicari, quae cum Sint ejusdem
attonis id est, similis essentiae s0ia divisione di Stinguuntur,
198쪽
ut duae guttae aquae, duo ignes, etc. Major vere probatur :Nam essentialiter materiae convenit habere partes ejusdem rationis, est enim radix quantitatis cujus essentiale munus est distribuero substantiam in partes ejusdem rationis; ergo materiae proprium est dividi in partes ejusdem rationis; ideoqussi competat formae, hoc oritur ex communione, quam habet
Confirmari praeterea potest con Iusto : Primo alia ratio D. Τhomae : Ab eo radicaliter oritur multiplicatio numerica, quod est ratio cur forma aliqua sit multiplicabilis numeri csi :Sed ratio cur planta v. g. Sit multiplicabilis numerice eSt materia ; ergo, etc. Probatur minor : Nam actus est multiplicabilis pr0pter potentiam in qua recipitur, ut abundo ostensum eSt Supra q. 4. B. 3. Atqui potentia in qua recipitur forma, est
materia prima; ergo forma habet a materia prima quod fit multiplicabilis. Secundo : Infima distinctionum set unitatum sumi debet ab
eo quod est infimum in rebus : Sed unitas et distinctio numerica est infima omnium; ergo debet sumi, a materia quae est in rebus insima. Praecipue quia distinctio numerica sundatur in divisione quantitativa, quae Originatur a materia. Tertio demum accedit experientia, qua videmus nos ubi primum abstrahimus id quod est formale in rebus ab eo quod est materiale in eis, ut quando definimus quidditatem hominis , circuli, trianguli, etc. hoc ipso BbStrahere rem ab omni multiplicitate numerica et individuali; unde omnium individuorum non datur nisi una communis definitio; ergo signum est multiplicitatem numericam oriri a materia. Ex his infertur res pure spirituales, seu formas in materia nullatenus receptas, quales sunt angeli, nullo modo pomemultiplicari numerita , proinddque unicum individuum possibile esse in talibus speciebus, in quo individuo natura
specifica tota Subsistit. Remota enim causa necesse est ut effectus removeatur. Cum igitur in his naturis non sit materia, quam probavimus eSSe cauSam multitudinis numoricae, necesse est, ut et omnis multitudo puris numerica procul ab illis exulet.
Objicies primo : Quilibet Angelus est unus numero;
ergo unitas numerica non petitur a materia, quae non est in Anguli S. Ruspondeo in Angelis licet sit unitas numerica, non esse tamen unitatem puro numericam , qua scilicet unus Angelus distinguatur ab alio Solo numero intra eandem Speciem. Τenemus enim cum D. Thoma in qualibet specie dari et possibilem esse unum tantum numero Angelum. Unde Brgumentum
nihil ossicit contra conclusionem, quae eSt dd unitate pure
199쪽
Instabis : Animae rationales dissorunt et multiplicantur etiam solo numero; et tamen non habent materiam: ergo materia, saltem in illis, non eSt causa multiplicationis numericae.
Respondeo animas rationales, quamVis possint esse sine materia, essentialiter tamen destinari ad materiam, cui pro indo proportionari debent, quia quidquid recipitur, admodum recipientis recipitur. Unda Solo numero sunt multi, plicabiles. sicut aliae formae in materia receptibiles; non quidem ex materia, quam in se habeant, sed ex ipsa habitumno ad materiam. Urgebis : Unitas et distinctio numerica debent desumi ab aliquo principio intrinseco : Sed anima separata intrinsectnon habet materiam; ergo non desumit unitatem et distinctionem numericam a materia.
Respondeo distinguendo majorem ; Unitas numeri ea debes desumi a principio intrinsem, proximδ, concedo; radicaliter, nego. Licbi enim id . per quod res immediato sortitur unitatem numericam, debeat esse ipsi intrinsecum; attamen illud potest rursus dependere ab aliquo extrinseco, ad quod essemtialiter destinatur. Undb anima Separata pr* i md quidem individuatur a propria entitate: Sed tamen quod illa entitas sit distincta solo numero, habet ex hoc qu6d sit re optibilis in materia, quae est prima parens distinctionis numericae; seu ex coaptatione ad materiam, tanquam ad proprium recepti Vum.
Objicies secundo : Hae coitas individuat substantias; erinon est quaerenda ulterior ratio unitatis individualis. Respondpo haecce itatem esse ipsam disserentiam individualem : Sed rursus de illa quaeritur, undis hΗbeat, quod sit multiplicabilis numerice, id est, cur plures haecce itates possint reperiri intra eandem speciem. Unde Scotus nihil dicit ad quaestioneni, dum ait, haecceitatem individuare substantiiss.
Instabis: Omnis disserentia desumitur a forma : Sed unitas individualis est aliqua disserentia; ergo deSumitur a forma. Respondeo distingu0ndo majorem : Omnis disserentia lar- malis, et quae est per modum diverSitatis, concedo: omnis disserentia materialis , et quae est S0lum per modum quasiqitantilativae divisionis, nego : Νam Sicut forma est radix divors tatis. ita materia ost radix divisionis. Undo sicut diversitas specifica sumitur a forma, ita distinctio numerica sumitura materia.
Objicies tertio : Eadem materia pertinere potest ad plura individua: ergo non est principium unitati S n Umeri e r. Respondeu distinguondo antecedens Eadem mBistria mal rialiter Sumpta, concedo; eadem materia formuliter sumptu
200쪽
nego. Materia sumitur materialiter, dum sumitur praeciis Secundum suam entitatem, quam coΠSint posso Succossius pertinere ad plura individua. Materia vero Sumitur Mimaliter, quando ejus entitas consideratur substans tali actioni, et co notans talem numero quantitatem. Sic autem Sumpta materia non potest pertinere ad plura individua. Dico quari : Accidentia desumunt suam unitatμm et multiplicationem numericam a subjecto larmaliter sumpto, id est, prout subest tali actioni agentis, a quo recipit ipsum a cidens, talique durationi, etc. Probatur conclusio : Tum quia subjectum tenet locum materiae respectu formae accidentalis; ergo debet eam individuare. Tum quia forma multiplicatur per Suum receptuvum : Sed forma accidentalis recipitur in suo subjecto; eigo ab illo desumit multiplicationem et limitationem numericam. Objicies : Accidens separatum a subjecto, adhuc est unum numero, ut patet in mysterio Eucharistiae; ergo non individuatur a subjecto. Re pondeo accidens separatum semper retinere habitud,
nem ad subjectum. ac proinde potest individuari ab illo, sicut dicebamus animam rationalem individuari a corpore, ad quod dicit habitudinem.
De Distinetisne, ubi relebris dissseultas agitatur etrea modum, quo gradas metaphystei ab iuvleem distinguuntur.
Quae in titulo discutionda suscipimus, etsi a pluribus prae maturὐ tractentur in Logica, opportunius tamen visiim est hucusquo differro. Cum enim eadem scientia sit de contrariis, explicata unitate congrud agetur do distinctione Et quia pra,cipua dissicultas, quae circa distinctionem agi atur, ea est quam celebrem scotiis secit, de distinctions graduum met physicorum, id est, illarum sormalitatum, quas gradatim in qualibet ro distinguimus. ut in Petro formalitatem rutionalis, animalis, viventis, substantiae; etc. ideo do illa dicendum est operosius; idqus totum tribus paragraphis. In primo res
rentur varia distinctionum genera. In Secundo st3tusetur se tentia D. Thomae cirra distinctionem graduum metaphysico rum. In tertio solventur objectiones.
De variis di linetionum genetibus.
Unitas si distinctio sequitur ons, ut saeps repelit S. Thomas: intantum enim res aliqua di Stinguitur ab alia, inquantum