Philosophia juxta inconcussa tutissimaque divi thomae dogmata logicam, physicam, moralem, et metaphysicam quatuor tomis complectens auctore Antonio Goudin Moralis et metaphysica

발행: 1857년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ouARTA PARS PHILOSOPHI .

Operatione, quae cognoscit et exprimit conformitatem intelle tus cum re cognita : Sed sola secunda operatio, scilicet judicium, cognoscit et exprimit consormitatem intollectus cum recognita; ergo veritas ut cognita sormaliter est solum in illa operatione, quae cognoscit hanc consormitatem. Minor vero Irobatur : Sola secunda mentis operatio judicat rem se haere sicut cognoscitur; ergo proprium ejus est cognoscere conformitatem rei cum intellectu, ipsamque exprimere perenunciationem, proindeque in ea solum reperitur veritas vel salsitas formaliter Sumpta. Dico tortio : Veritas intellectus divini est prior, quam veritas rerum': attamen veritas rerum est prior, quam veritas intelloctiis humani. Probatur conclusio ratione D. Thomao : Intellectus divinus est mensura entitatis et veritatis rerum, quae dicuntur Verae, quatenus concordant divinae cognitioni, divinisque ideis; erg4 veritas est prius in intellectu divino, quam in ipsis rebus naturalibus. At vero res naturales sunt mensura Verit3tis nOStrinrum conceptuum, qui in lantum dicuntur veri, inquantum concordant cum ipsis rebus : Ut enim dicit Aristoteles, quod res est, vel non est, propositio dicitur vera vel Ialaa; ergo Veritas rerum est prior, quam veritas intellectus

nostri.

De salsitato nihil dicendum occurrit: cum enim sit opeositaveritati, facito colligitur eam consistero in difformitate intellectus et rei cognitae; ita ut si res deficiat ab intellectu, a quo

regulatur et originatur, dicatur falsa e v. g. si dum labri turmoneta, deficiat a regulis monetae, non Servando mBteriam, quam intellectus principis praescripsit, dicitur moneta. Et si quaedam res naturales deficere possent ab idea, quam habet de ipsis intollectus divinus, dicerentur falsae res. Unde me tB, quia non concordant ordini intellectus divini, dicuntur mendacia, et falsitates; sicut bona opera, quin concordant intellectui divino et regulis ab eo praescriptis, dicuntur veritates. Si autem intellectus, a quo non dependent reS. Sed qui dependet a rebus. qualis est intellectus humBnus, non concordat cum ipsis rebus, dicitur falsus intellectus, ut si judicet , Petrum aegrotare, quando non aegrotat; aut Antipodas non dari, qui tamen dantur.

ARTICULUS QUARΤUS.

De Boni late.

Bonitas definitur ab Aristolole, Quam omnia Gypetunt. Quae definitio non sic accipienda est, ut nihil sit bonum, nisi

212쪽

DE BONITATE.

omnibus appetatur; sed quia quidquid appetitur, quatenus

Bppetitur, bonum eSt. Undsi quia omnia appetunt esse, id ons dicitur bonum. Circa bonum tria quaerimus. Primo quid sit. Secundo quotuplex sit. Tertio quibus conveniat. Dico primo : Bonum est ipsum ens, prout dicit ordinem conformitatis ad voluntatem, praecipub divinam. Ita definiunt

omnes.

Et in primis quod bonum sit ipsum ens, patet : Nam quodlibet ens, inquantum est ens, est bonum; ideoque appetit suam conServationem. Deficit autem a bonitate, inquantum deficit a sua entitate. Quod vero ens sit bonum, ut dicit conso mitatem ad appetitum. constat : Quia bonum idem est ac appetibile, quod sine dubio importat respectum ad voluntatem. Sod quia divina voluntas est regula caeterarum, quae in tantum dicuntur bonae, inquantum concordant cum divina, ideo ens dicitur bonum per ordinem ad voluntatem, praecipub diu,

Dico secundo: Bonum dividitur in transcendens, et morale. Declaratur: Ea enim quae appetuntur, quatenus Bppetuntur praecisis, Sunt bona transcendentaliter; quatenus Vero appetuntur consormiter ad aliquam regulam, cui subjicitur voluntas appetentis, dicuntur hona moraliter. Undo bonum tran cendentale, eSt ipsa roi entitas praeciso ut movere potest appetitum. At vero bonitas moralis est ipsa consorinitas rei cum regulis morum, Scilicet lego aeterna, et recta ratione dictanto

quomodo, et quantum quaelibet res sit appetenda, de qua in

Morali dictum eSt. Dividitur praetorea bonum in Utilo, Honestum, et Delectabile. Ea enim quae appetuntur a natura rationali, vel quaeruntur, ut Serviant Blteri, Sicut medicina sanitati; et haec dicuntur, utilia et 'et propter se ipsa; et haec dicuntur, honesta; honestum enim est, qu ad propter se est appetibile a natura rationali, et rationabiliter appetente. Undli desinitur ab Ari intelo lib. 4 Bhet., cap. 9. Quod cum per se eligibile sit, laudabile est; a Cicerone vero lib. 2, de finib. Quou tale esttit detracta omni utilitate . sine ullis praemiis fructibusque, per se ipsum possit jure laustari; nempe praecise quia decet, et congruit rationi ac legibus ab ea constitutis. Domum quatenus quietant appelitum per sui fruitionem, dicuntur deIectabilia; nam delectatio est quies in bono posSesso. Quia tamen appetitus irrationabiliter agens in quibusdam jucundoquioscit, quae minimo honesta sunt, ideo delectabile latius patet quam honeStum. Dico tertio : Bonum convenit rebus in ordine ad existentiam. Undd res non dicuntur bonae, nisi ut dicunt ordinem ad

existendum : ideoque possibilia, praecissi ut possibilia, non

sunt bona.

213쪽

206 ouARTA PARS PHILOSOPHIAE.

Probatur conclusio, quae est communior inter auctores :Bonum enim est, quod perficit appetitum : Sed appetitus non perficitur a rebus, niSi quatenus poSSidentur et existunt; ergo res non sunt bonae, nisi per ordinem ad existentiam. Major patet. Min0r probatur, tum ratione, tum inductione. Ratione quid sin, quia in hoc differt intellectus a v0luntate, quod in te, lectus tranat res ad se, ideoque abstrahit eas ab existentia quam habent in se; at vero voluntΗs trahitur ad res ipsas, ideoque tendit in eas, ut in Se existentes. Inductione etiam idem suadetur : Voluntas enim avari , v. g. non perficitur a divitiis nisi possessis et existentibus. Nec infirmus juvatur a Sanitale, nisi quatenus eam realiter possidet; undd voluntas non amat sanitatem et divitias ut possibiles praecise, Sed ut acquirendas, ac proindδ in ordine ad existuntiam. Confirmatur c0nclusio : Tum quia bonum habet rationem sinis : Sed sinis dicit ordinem ad existentiam, movet senim ad Sul assecutionem, quae assecutio n0n eSi sine existentia; ergo, etc. Τum etiam quia voluntas movet ad executionem ; intellectus vero movet solum specificativo. Und si id, quod terminat intellectum, d met Solum esse specificatum; Sed id , quod movet et terminat v0luntatem, debet cadere sub executionem, ac proinde dicere ordinem ad existentiam. Circa malum, cum sit oppositum bono, Sequitur ipsum esse duplex, scilicet m0rato et transcendentale. Malum trangen- dentale est privatio entitatis debitae, ut si oculus desit homini, Si Pes, Si Sanitas, si virtus, etc., hujusmodi privatio dicitur malum transcendentale. Malum vero morale consistit in de-χrmitate ad regulas morum, ut si homo Occidat innocentem, Si rapiat aliena, hujusmodi actio est malum morale, quia discordat a regulis morum, Scilicet recla ratione, tum divinatum humanu. Utrum autem illa deformitas Sit respectus positivus, Vel pura privatio, non est praesentis loci disputare, Sed id ex professo discutitur ii Τheologis. Dividi praeterea potest mistum in nocivum, quod opponitur utili; turpe, qu0d 0pp0nitur honesto; et dolorificum, quod opponitur delectabili; de

quibus omnibus speciatim dicere non est neceSSe.

De Gle spirituali sellicti Deo, Angelis et Anima Separata.

Ad Metaphysicam psirtinsit do rebus spiritualibus disputare :Quia tamen theologia in his rebus tota occupatur, ideo par-

214쪽

DE EXISTENTIA DEI,

cius hic attingi solent. Primum auium ens spiritualo, a quo dependent omnia tum spiritualia, tum corporalia, est DeuS, curus ministri sunt Angeli, quos ideo Plato vocat secundarias et diminutas divinitates. Anima vero rationalis est ima οDei, et Angelorum post Separationem a corpore Socia. Unde in primo articulo agemus de sexistentia Dei : In secundo de divinis attributis : In tertio de Angelis : In quarto de animam arata.

ARTICULUS PRIMUS.

De Existentia Dei.

Deus est ens a Seipso, a quo proindo caetera dependent et Procedunt, et in quo conSequenter reperitur tota essendi plenitudo, ut in primo sonto. Dari autem ejusmodi enS omnes nationes latentur, dum ipsum adorant, invocant, et certis ritibus colunt, qui cultus dicitur Religio. Imo ipsa natura sun-

damonialem hanc veritatem inservit menti, quam ideo Vocat Cicero, Anticipationem naturae, quia sine doctore. Sine more, sine lege Omnibus nota est. Hanc tamen cognitionem

quaedam gentes immani stupiditate et seritate ad bruta declinantes in Suipsis opprimunt; et in ipsis politioribus p0pulis quidam impietate propria excaecati ita obruunt, ut sibi persuadeant non dari Deum impietatis ultorem, no illum timere cogantur. Sed magnum divinitalis testimonium est, ut 0Jus notitia non nisi cum humani lato et virtute ab hominibus exuatur. Dubitari soIum potest, utrum existentia Dei, ut mentibus nOStris naturaliter indita sest, sic rationi hus qu0quo demonstrari possit, iisque ita eisicacibus, ut convincant intellectum recte disp0Situm. Dico : Existentia Dei naturaliter demonstrari potest. Ita tenuero famoSiores antiquitatis Philosophi, et tenero debent omnes Catholici, cum dicat Apostolus, Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intelligi : Et reprehendantur Sapient. 3. Qui de his, quae videntur bona, non potuerunt intellistere eum, qui est; nec operibus attendentes cognoverunt quis esset artistae. Conclusio non altu via melius stabiliri potest, quam tantisperatringendo demon Strati0nes, quae naturali lumine h3beri 90S- Sunt de Dei existentia. Porro eae reduci solent ad quinque capita, juxta quinque praecipua attributa, sub quibus Dixinitas nobis innotescit. Haee sunt, ratio primi motoris imm0bilis, ratio primae causae, ratio entis necessarii, item entis persecti Ssimi , et demum ratio supremi Mundi Gubernatoris. Si de-

215쪽

monstremus esse in mundo naturam aliquam has quinque dotes obtinentem, res consecta est, tenetur demonstrata Divin ras : Imo si vel una ex iis probb stabiliatur, Statim caeterae consequentur : Neque enim esse potest primus motor immobilis, quin statim sit prima causa; nec prima causa, quin sit a Se necessario, etc. Age igitur haec praeclarissima rationis humanae de Divinitate testimonia tantisper attingamus, quibus addemus aliquas confirmationes, ac postremo consutationem

objectionum, quibus Athei conantur tam fulgida lumina obscu

rare.

Demonstratur existentia Dei sub ratione primi Motoris immobilis.

Nemini dubium est, et nos et ea quae circa nos Sunt, mutationi obnoxia esse: id est, non uniformiter perseverare in Suo esse, Sed ab uno essendi modo ad alium transire. Ex hoc notissimo phaenomeno, cui tota Physi ea incumbit, quodque unicum est omnium quae in natura conspiciuntur, exploratissimum, h0c pacto erui potest existentia primi Motoris immobilis. Datur in natura sons et principium omnium mutationum, quae in rebus cernuntur : Sed sons ille debet esse Primus Motor immobilis; ergo datur Primus Motor immobilis. Major

est certa : Cum enim videamus ad oculum mutationes illas procedere ab una re in aliam, ut ab anima procedi ι motus in manum, a manu in baculum, a baculo in lapidem, etc., necesse est istius ut ita dicam torrentis quo cuncta abripiuntur, exStare sontem et cauSam ; cum etiam per so notum sit nihil fieri sine caum. Minor vero, in qua totum negotium positum est, duo dicit, sontem illum debere esse primum aliquod movens; et praeterea, primum illud movens debere esse immobile, quibus Semel demonstratis. reS omnino consecta cen Sebitur. Probatur ergo prima pars : In moventibus et motis, seu quod idsem est, in mutantibus et mutatis, non potest procedi in infinitum; ergo lans motus et mutationis necessario collocandus est in aliquo primo movente. Consequentia patet exterminis; quippe illud in quo sistitur processus, est primum movens. Antecedens prob3tur tripliciter. Primo, in moventibus motis subtracto primo medium non movet; Etenim non

movet nisi quia movotiir, id est quia supponit aliquid prius a

quo motum sit '. Atqui si procederetur in infinitum, omniaeSSent moventia mota, et nullum haberet simpliciter rationem

primi moventis; ergo nunquam movere possent; ergo extra

216쪽

DE EMSTENTIA DEI.

solam collectionem moventium motorum oportet esso aliquid movens non motum ab alio, id est primum movens. Et certhsi tota collectio sit mota ab alio, vitari nequit, quin, si nihil aliud sit praeter collectionem, dicatur mota ab eo quod non

Secundo : Causa instrumentalis non movet nisi mota a principali, ut pote cum de ejus ratione sit ut agat in virtute principalis : Sel si procedatur in infinitum in moventibus motis, Omnia erunt instrumenta motus, et nulla ejus principalis causa; ergo impossibilo est ut procedatur in infinitum in moventibus motis, ita ut non assignetur extra illa aliauid per se movens principaliter. Declaratur minor: Etenim, id quod movet motum, se habet in motu ut instrumentum ejus a quo movetur ut moveat; ergo si omnia sint moventia m0ta, et nullum movens ab alio non motum, omnia erunt instrumenta, et nulla causa principalis. Tertio demum : Movens motum non se habet nisi ut medium, et ut canalis deserens motum, et magis ut mobile quam ut movens; ergo vel assiMandus erit sons motus a quo primo derivet in illos quasi canales, et respectu cujus tota illa multitudo se habebit ut unum mobile; vel latendum esse aliquod mobile quod movetur sine motore, et canalem qui stuat sine sonte in illum influenis; quae tam repugnant, quum, ut vulgo

aiunt, esse baculum sine extremis, et montem Sine vallo.

Dici tantum posset, Aristotelem admittendo generati0nes ab aeterno, debuisse admittere processum in infinitum in generantibus genitis.

Sed facit si respondetur, Aristotelis positionem nihil obstare ratiociniis jam lactis; quippe quorum vis posita est, non in eo

ut esse nequeant infinita generantia genita, et moventia mota; sed in eo ut praeter illam multitudinem seu finitam seu infinitam moventium motorum oporteat esse aliquem sontem motus, qui ab alio illum non accipiat, et huic multitudini communicet. Et ceri si repugnat esse unum aut duo moventia mota,

quin statim sit aliquid praeter illa, a quo moveantur; si sortiori repugnat esse infinita moventia mota, nisi praeter illa sit aliquid aliud a quo infinita illa multitudo constituatur in motu, exciteturque illud, ut ita dicam, commercium quod est in accipiendo et dando motum. Undh confugiendo ad infinita moventia mota Athei non virunt necessitatem primi motoris. sed magis commendant motus ab eo derivati emcaciam, quod potuerit in infinita propagari. Probatur vero secunda pars minoris principalis; nempe primum illum motorem debere esse immutabilem. Omne quod mutatur ab alio mutatur : Sed primus illo motor ab alio mutari nequit; ergo est prorsus immutabilis. Minor patet ex terminis : neque enim esset primus motor, Si priorem supp0ne

217쪽

ret, si quo mutaretur. Major vero a nobis demonstrata fuit in sinu Physicae : Et praeterea manifesta est tum experientia, qua

videmus mobilia quiescero, donec aliquid in eis motum excitet : Tum communi animi notione, qua notum habemus, inter movens et mobile eSSe relationem et Subjectionem, quatenus id quod mutatur dependere censetur a suo motore; pateι autem non esse relationem, dependenti3m, ac Subjectionem eju&dem ad seipsum : Tum demum ex ipsis fontibus mutationis; Etenim per se subjectum mutationiS est potentia privata actu; at vero per se causa efficiens mutationis est actus. Patet autem qu0d privatio actus non potest esSe por Se actus et ca a ossiciens actus, alias non rase efficeret esse; orgo nec sario distingui debet movens a mobili, seu causa ossiciens mutationis ab rius subjecto. Atque sexinde constitata manet responsio quae peti posset exsontibus Scoti; nempe in eo quod mutatur posse eMe virtutem mutationis causativam, ut in pipere eSt virtus cBusati Va caloris : Uι ut enim se habeat hac in parte opinio Scoti, non sene Vat vim nostri argumenti; quippe semper oportet illam virtutem osSe reipm distinctam a subjecto quod tranSmulat. Undi vel illa virtus, quae supponitur primus fons mutationum, est etiam per se mutabilis vel non; si non est mutabilis, jam i nemuS id quod quaerimus, nempe molorem immutabilem, S lumque discutiendum supererit, an illa virtus Primo-motrix immobilis sit accidens usti substantia, subsistens Vel recept3, etc. Si autem illa virtus motrix sit rursus mutabilis, jam op0 tebit eam comparari ad aliam priorem ut subjectum transm tabile ad suum transmut3tivum. Unicum effugium superesse potest Λtheis adversus efficaci Simum hocce ratio 'inium : Nemps illud quidem Satis demon trBre ineSS0 rebus fontem quendam aut naturam, ut vult Plinius; But olementa, ut vult Empedocles; aut, qu0d proprium Semper fuit Philosophorum Atheigantium perfugium, Atomos seu particulas infinitas in infinito spatio ab aeterno et in aeternum innata sibi vi agitatas. Sed Iacilb excluduntur ab hoc offusio : In primis enim natura Uncuum et inane nomen est, nisi determinetur ad aliquam primam naturam moventem immotam : Elem nin vero, cum

ipsa mutationi ac generationi obnoxia Sint, aliundeque constet ex jam dictis oportere primum sontem mutationum esso immutaDilem, manifesto non possunt esse prima movΘntia. Porro atomi, praeter quam quod Sunt magna sabula, etsi d rentur, ad Summum habserent rationem materiae, ut lapides respectu domus. Unὸd praeterea oporteret addere caum m esse tricem ac moventem illam materiam : Ut merito Tullius roprehenderit ineptum philosophandi modum Epicuri, qui cum positis infinitis atomis immensam materiam quasi collegerit

218쪽

DE EXISTENTIA DEI.

ad fabricam mundi, causam efficientem praecipuam praetermisit. Replicari posset, in Atomis duo esse, molem et gravitatem; quae duo ita se habent invicem, ut moles quidem sit quasi

materia patiens, gravitaS Vero quasi primum aeternumque hujus materiae principium mOVens. Sed facilli consulatur : Etenim gratis admissa a lorna gravitate atomorum, haec esSe n0n p0SSet primus lans omnium mutationum. Primo, quia eum gravitas sit virtus inhaerens substantiae atomorum, non p0test esse illis immutabilior, proin-ddque nec prima virtus movens immobilis. Secund0, quia cum Subjectum ex so nequeat se redueere in actum, oportet BSSignare CauSam, quae Bb aeterno secit ut substantia atomi quae ex Se est Subjectum capax gravitatis, esset actu gravis. Tertio demum, quia op0rtet primam virtutem motricem esse sontem Omnium motuum, quos in mundo cernimus. Quis autem adeo desipiat, ut sibi persuadeat vitam, sensum, Bppetitum, rationem, libertatem, aliosque tam praeclaros motus qu0S in n0bis eXPerimur, oriri ex illa caeca, stupida, mortuaque gravitate 'Furor est persecth, furor, negato Deo Vivo et vero, quem naturin inspirat, ratio demonstrat, totus mundus praedicat, haec Portenta chimaerarum loco ejus substituere, illisque absurdi Simis principiis vitam, mentem, Sapientiam, omnia bona B

cepta referro. At impiissimis hominibus haec poena debebatur, ut qui Optimum patrem ac principem agn0Scere recuSant, tam

vilibus primis principiis sese turpiter subjiciant.

Maeonstratur existentia Dei sub raiiono primae musae. entis meae Sanis. eniis perlaetissimi, suprimi Moereatoris milversi.

Secunda demonstratio existentiae Dei petita ex ratione primae causae hoc pacto c0nfici p0test. ManifeStum est in rerum natura quaedam effici, cum antea non essent, id est accipere eme ab alio, nempe a sua causa essectrice. Etenim nobismet conseii Sumus, nos non semper fuisse, Sed ab aliquo praeexistente accepisse esse; quod et idem merith sentire possumus

de aliis vilioribus anima nostra, nempe tellure, Bqua, iξΠ'im6 astris ipsis ac caelis, quippe curn haec sint imperfectioramento et ratione in n0bis ab aliquibus annis exorta et vigento. Atqui impossibile est omnia accepisso osse ab alio, ita ut nihil in mundo sit a se; ergo deveniendum est ad primam causam ineausatam, quaeque sat prima origo eSsendi. Μajor patet: Minor ita demonstratur. Quas habent esse ab alio, non sunt nisi

219쪽

sit illud aliud fi quo habent osso : Sed si omnia sint ab alio,

non est illud aliud a quo omnia dicuntur esse; ergo si omnia essent Bb alio, reipsa nihil esset. Najor nota est. Minor decim ratur ; etenim non est aliud ab omnibus; non enim diceres omnia, Si aliud supponeres praeter illa; ergo si omnia sunt ab alio. Sunt ab eo quod non est; Seu non est id a quo Suppo- '

Besponderi solet nomine Atheorum; omnia quidsm divisivo lsumpta esse ab alio, non tamen collectivli; ut omnes homines lSingillatim sumptos esse quidem ab alio, ut Roboam a Salomone, Salomonem a Davide, Davidem a Iesse, Jesse ab Obed, et sic in infinitum procodendo versus aeternitatem; caeterum 'ipsum genus humanum a nulla alia cauin extra se posita esse caum tum, quia nunquam coepit. Sed haec responsio puerile est effugium, ad quod antiqui illi Philosophi, etiam si qui Deum nogavere, non recurrebant Guippe qui omnino persuasum habuero, necessario admitte cum esse in rebus aliquem primum essendi sontem. Primo, quia tota collectio entium ab alio, seu essectuum, est duinem rationis ac singula, nihilque illis addit uuam numerum : Patet autem quod numerus essectuum non excludit cauSam, Sed quanto magis multiplicantur ossectus, tanto magis multiplicatur necessitas causae; ergo si intelligi nequit unus effectus sine causa, ita nec a sortiori infinita collectio esse tuum. Secumdo, quod ex sui ratione dicit non esse, nunquam incipiet esse, nisi sit aliquid extra illud a quo osso accipiat: Sed ex sui ratione collectio entium ab alio dicit ex se non esse, non enim dicuntur entia ab alio, nisi quia Ox se non habent quo Sint; ergo Supponit causam a qua acceperit esse. Τertio, difficilius est esse per totam aeternitatem quam per annum : d ea quae Sunt ab alio hoc anno, nunquam fuissent, nisi fuisset aliquid extra illa a quo accepere esse; ergo si sortiori collectio entium ab alio esse non potuit per totam aeternitatem, quin suerit extra illam causa aliqua aeterna dans illi non modo esse, Sed etiam perennem illam essendi successionem. Sicque luce clarius demonstratum manet admittendam eMe causam essendi aeternam, a qua Sint quae sunt ab alio. Quod ratiocinium duobus versis complexus est Propheta regius; Scitote, inquit, quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos et non ipsi s. Quasi diceret, ut nos n0bis esse non dedimus, itis nec ullus unquam hominum : Undδ quaerendus est aliquis generis nostri Dominus, cui acce tum esse et nos et quicunque fuere homines, debeamus : Quique ob id sit Deus noster. Tertia Demonstratio petita ex dote entis necessarii Sic brωViter conficitur. Impossibile est ut omnia sint e0ntingentia cum en In contingens sit quod possibile est non esse, possibile

esset nihil fuisse, imo nihil esso potuisset, quia quod possibilo

220쪽

DE EXISTENTIA DEI.

est esse, non potest sibi dare esse ; ergo oportet dari in natura immobilem essendi basim, cui necessario competat esse :Imo quae sit ipsum me subsistens; non enim ei necessario et a se competeret esse, Si esset solum Subjectum essendi et non ipsum esse, quia omni S essendi potentia ab alio existonis in actu debet habere eSSB. Antiqui Athei videntur ad id respondisse, necessariam illam aeternamque essendi basim non aliam esse quam materiam. Verum cum materia non sit nisi essendi potentia, saltem so maliter inquuntum est materia; nisi corresponderet aeternaumatoriae aeterna quoque causa emciens ac dans illi esse, non esset ab aeterno nisi aeterna quaedam essendi privatio. Undhhac in parte peccarunt apertissimo contra prima Philosophiae sundamenta materiam sine causa essectrice sibi proportionata

inducenteS.

Quaria Demonstratio petita ex ente infinii persecto ita proponi potest. Cum in rebus aliae aliis persectiores sint in essendo, ut animalia plantis, homines animalibus, oportet rem omnium persectissimam dari, alias fieret processus in infinitum in persections essendi; imo sic daretur infinita res persecta, quamvis ad eam numerando Perveniri non posset. Sed res illa persectissima est Deus, quippe id sibi volunt omnes qui Deum

nominant: ergo datur Deus. Et confirmatur: Etenim cum ea quae posSunt esse non sint poSSibilia nisi quatenus continentur in existentibus, res persectissima omnium non est aliquid mero possibile, sed necessario debet esse existens. Neque dicas, rem persecti Mimam non esse Bliquam unam, sed totam rerum summam : Etenim quia in ipsa summa una

res est persectior alia, oportet ut gradatio perveniat ad unam

in summa perseetiSSimam.

Quinta demum eaque illustrissima demonstratio petitur ex ratione supremi gubernatoris. Haec dos praecipua est Divinitatis adeo ut caeteris concessis, illa Sola negata, negetur Deus. Quapropter Athei censeri debent illi omnes, qui sint admittant

primum sontem motus, primam ecturam, en S neceSSarium ac

persectissimum. negant tamen illud esse intellectu praeditum ac regere naturam, ut Epicurei, et ex Antiquis naturalistis non pauci. Caeterum ut haec demonstratio magni momenti est, ita non tam humano ratiocinio, quam publico totius naturae testimonio constat. Quippe per se notum est, iis effectibus uraeesse summam persectamque rationem moderatricem, in quibus ro- lucent omnes agentis persectissimo intelligentis ac sapientis.. simh universa disponentis characteres; Alias enim, quod a surdum est, tribueretur effectibus causa, a qua se totis abhorrent, et denegaretur illa connata ac germana, quam se totis exigunt : Atqui in dispositione mundi ac eisoctibus naturae relucent omnes agentis propter sinem characteres; ergo mun-

SEARCH

MENU NAVIGATION