Philosophia juxta inconcussa tutissimaque divi thomae dogmata logicam, physicam, moralem, et metaphysicam quatuor tomis complectens auctore Antonio Goudin Moralis et metaphysica

발행: 1857년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

QUARTA PARS PHILOSOPHIAE.

tetit nisi per conversionem ad phantasmata : Unde quantumvis docti nihil possunt intelligere turbata imaginatione; ergo tales ' ,

species non sufficiunt animae Separatae ad cognoScendum, cum in ea non sit imaginatio. Probatur etiam tertia pars: Nam anima separata ingreditur conditionem Angelorum, sicut anima conjuncta corpori ingreditur conditionem animalium; ergo Sicut anima coniuncta corpori acquirit species per sensus Sicut et animalia ; ita quoque separata a corpore debet acquirere Species a Deo, Sicut Angeli. Probatur quarta pars : Deus debet perficere unumquodquo juxta suam conditionem ; ergo naturaliter loquendo insundit animae Separatae species repraesentantes ea, quae gessit in hac Vita, et quod ad ipsam pertinuerunt, et etiam Substanti RS Se-PBrais S, Scilicet Angelos, cum quibus conversari debet in altera vita : Per quod etiam patet quinta pars. Demum pr0batur Sexta pars: Quia species illae Solum repraesentant ea, quae scire debet Bnima; illa vero, quae geruntur

in hoc saeculo non pertinent amplius ad animam Separatam, quae est extra hoc Saeculum. Attamen species angelicae reprae- Seniant ea, quae geruntur in hoc mundo, quia naturaliter Λngeli sunt Ministri Dei ad gubernationem mundi : Undo scire debent ea, quae geruntur in hoc mundo, ut polo ad illorum ministerium pertinentia, quod non competit animae Sepa

ratae . .

De Deo praemolore: Seu, de inlluxu eausae primae in eausas Meundas.

Cum Superius dictum sit de Deo creatore deque nobilioribus substantiis ab eo immedia id productis, in quibus ejus imago

luculentius expressa relucet, nunc dicendum de modo, quo innuit in causas a se productas, maxime in Voluntatem Substantiarum spiritualium; quam cum apud OmneS con Stet, non

modo a Deo moveri, sed etiam praeveniri licet de modo quo

praevenitur Sit controversiaὶ ideo quaestionem hanc morito in-Seribimus, De Deo Praemotore. Ut vero celeberrima his tem-lioribus dissicultas accurati iis expendatur, et ea quae veri inti ucem aut robur asserre possunt, clarli et distincisi tradBntur, rem omnem octo articulis ita comprehendemus, ut BOS, quan tum steri poterit, intra proprias, id est naturalis OrdiΠiS, metaS contine; mus, romissis iis, quae ad supernatur3lem gratiae ordinem Spectant ad Theologos. In primo igitur articul0 Statum

232쪽

APERITUR STATUS QUAE ioΝIs, E . 225 quaestionis et sententias refersemus. In secundo terminos, quorum frequens est in hac dissicultate usus, explicabimus. In tertio quaeremus, p0SSitne absoluto Deus causas secundas physicli praemovere. In i uarto utrum de laeto praemoveat et applicet: ubi sententiam D. Thomae omni argumentorum genere stabiliemu S. In quinto, quomodo Deus moveat voluntatem quantum ad actum peccati. In sexto solventur Adversariorum objectiones. In Septimo explicabitur concordia libertatis cum divina praem0tione. In octavo demum ostendetur Sententiam Τhomistarum circa Dei molionem omnium remotissimBm eSSea sententia haereticorum; Imb e diametro eis oppoSi tam eSSe, eorumque Sacrilega sundamenta r9dicitus exstirpare.

ARTICULUS PRIMUS.

Aperitur status qnaestionis, et auetorum sententiae reseruntur.

Causas secundas egere Dei influxu ad agendum nemo negare poteSt, cum ipsa Scriptura expresso dicat, Deum operari in omnibus; et effectus tum naturae, tum voluntatis ipsi attribuat: Ut Iob 40. Manus tuae, Domine, jecerunt me et Et Isaiae 26. Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine:

Et ipso Deus in alio Propheta, Faciam, inquit, ut in praeceytis meis ambuletis : Et demum D. Paulus 4, ad Corinth. 42, de Deo: Omnia, inquit, operatur in omnibus. Undb neceMeest admittere, Deum in omni agento operari. Durandus tamenin 2, dist. 4, quaest. 5, tenet hunc Dei instuxum non esse immediatum, nec distinctum a creatione, qua dedit omnibus sa-

. cultates opera trieses, et a conservatione, qua res ipMS et edrum , virtutes activas conservat. Haec tamen sententia rejicitur ab omnibus, qui praeter actionem creativnm et conServativBm ad- mittunt alium influxum, quo Deus operetur cum ipSis creatu- 'ris. Nam praeter quam quod id satis expresse innuit Scriptura causae creatae n0n possunt ita emancipari a Deo. quin etiam ad actu agendum indigeant aliquo ejus influxu. Undb cum in- suxus creans et conservans Sit solum ad esse et non ad agere, praeter ipsum oportet alium dari qui sit ad operandum. Quod i etiam luculentius in si a constabit iis omnibus argumentis, quibus necessitas divinae praemotionis statuetur. Sed ingens c0ntroversia est, quomodo se habeat hujusmodi influxus ad actionem creaturae, utrum scilicet sit phySicus et praevius, applicans creaturam ad agendum; an vero Sit Solum simultaneus, cooperanS creaturae agenti. Seu con Si StenS in quadam associatione instuxuum, ita ut Deus dicatur instuero in ossectum, inquantum influxus Dei et in luxus creaturae associantur ad pr0ducendum unum eundemque essectum.

233쪽

Molina in libro a se edito circa annum 588, cui titulus est, Concordia, et in Commentariis supra quaestionem 49. Primae partis, aliisque in locis tenet Deum causas Secundas physico et intrinspco non movere, nec ad agendum essectivo applicare, aliquidve praevium physicum influere, Sed omnem activum Dei c0ncursum consistere in quadam conjuncti ne influxuum, inquantum scilicet virtus Dei et virtus creaturae 3 Ssociantur ad producendum unum essectum, cujuS Sunt partiBleS mu SM, nunquidem partialitate essectus, quasi ejus, quud agitur, partem Deus emeiat, partem creatura; Sed partialitate causalitatis, quia nec influxus Dei solus sussicit, nec Solus creaturae influxus, Sed uterque exigitur. Undo Deum et creaturam dicit se habero respectu essectus producti, sicut duos homines trahentes simul unam navim, aut idem pondus, ad quod neutrius virtus Sola Sussicit, p0rtantes. Ecce verba ejus part q. 39, uri. 8, diSput. 6.κ Quo sit ut concursus Dei generalis non sit in fluxus Dei ina ectu SBm Secundum, quaSi illa prius eo mota pgat et producat et essectum suum, sed immediato cum causa in illius actionema et ossuctum, etc. v Et in sine disputationis: a Cum dicimus,u inquit, neque Deum per concurSum universalem, nequo u cdu SBS Secundas, eSSe integras, Sed partiales caums esseca tuum, intelligendum id est de partiali late causae, ut vocant, si non vero de partialitate essectus. Τotus quippe essectus et ά

et Deo est, et a causis secundiS; Sed neque a Deo, neque usi causi S secundis ut a tota causa, Sed ut a parte cδuMe, quae et Simul exigit concursum et influxum alteriuS, non SecuS BC g cum duo trahunt navim, totus motus prosici Scitur ab uno-u quoque trahentium, etc.

ES quo putet juxta Molinae ad ejus sectatorum Sententiam duo manifesto sequi circa concursum cauSae primae cum Meundis. Primum est quod proprie phusiceque loquendo cauSaprima n0n lacit ut causa Secunda fac ut, sed potius facit cum cauSa Secunda facit; ideoque si res suis nominibu S exprimBntur, Deus non egi in Singulis creaturarum actionibus phySicu Smutor agentium, sed cooperator; nec dux Bellonis, Sed Socius nec primu S Virtutum activarum applicator, Sed simultaneus Bdjut0r: Non enim juxta hanc sententiam activo movet cauMSad Bgendum, qu0d formale motoris causarum munus eSt, Sed ipSiS 3gentibus cooperatur. Neque virtutes ac livas sibi subditas physice applicat ad actionem. ultimum Bgendi vigorem, complementum, ac exercitium illis influendo, sed ipsis ex parte sua influentibus influxum suum conjungit ut ASSOciat, ut essectus persecto sequatur, qui ut sine illis esse non p0terat, ita per illas solas produci nequibat, quod sine dubio non duci Supplicantis ossicium est, sed socii adjuvanti S. Secundum, quod ex illa sontentia sequitur, est creaturam magis proprie determinare et applicare Deum, quam ab eo de

234쪽

APERITUR STATUS QUAESTIONIS, ETc.

terminari et applicari. Cum enim duo eidum operi simultanebcollaborant, quorum unus Bd agendum pro sua pBrte Semper expeditu S. paratus, promptumue eSt, Si iamque Operum alteri sic offert, ut nihil amplius ad agendum exspectetur, nisi ut isto Beceptet, Suumque influxum impendat, si uo alium ex otioso emeacem reddat; quis, inquam, ex his duobus dicendus est alterum determinare ot oppliraret Ille profecto cujus nutus exspectabatur, qui propriae co0perationis Suspensione remorum actioni adhibebat, qui demum socium Suum oti OSum, ex Spectabundum, et quasi pendulum actu agentum reddidit, id quod ultimo ad agondum deerat, quodque in Blterius potestate non erat, impendendo. Atqui apud auctores hujus sententiae res ita

con Stiluuntur, ut velint Deum ex parte Sua Suum partialem concursum continuo creaturi S Osferre, Semperque, quantum in Se eSt, par3tum, expeditumque QSSe ad e0oporandum, Sed expectare creaturae nutum, eonSenSum , et cooperationem, ut

de facto agat: Imo quod magis ad rem facit, putant concur Sum divinum offerri creaturis indiscriminatim ad omnia, et de se indisserens cum sit et vagus ac in determinatus, a creaturis siecti ad hoc genus, ad hunc modum, ad hanc ratio m actionis et essectus; cum tamen nolint Deum pari jure indisserentem creaturam fleetere ac determinaro; ergo proprisi loquendo in

ordine physico et em cientiae proprih dictae, creatura Deum p alius determinat, quum ab eo determinetur, juxta ejuSmodi

opinionem.

Verum cum jus applicandi ac determinandi creaturam inordiis physico ac silicientiae prs prio dictae Deo denegent, ut

aliquatenus suum miligent sententiam, praeter concurSum Si multaneum, qui pertinet ad genus causae activae, admittunt motiones morales, etiam praevi RS, tum exteriores, ut Sunt praedicationes, exempla bunorum, OecaSiones opportunae, etc. luminteriores, ut Sunt sanctae cogitationes, illuStrationes, etc.

quibus Deus moraliter alliciat, movent, Pxcitetque causaε liboras et cognitione praeditas, quae 80lae hocce genere motionis sunt capaeos. sed illud n0n praetereundum, has motiones morales nihil speciale Deo vindicare, clim non modo boni Angeli, sed etiam daemones voluntatem moraliter movere potaint: Sed do his in discussione dissicultatis amplius. Altius de Ddo divinaque molione sentiunt nomistae, docentes cum tuta antiquitate, primatibus Theologis et Philosophis praeci ptrisque orbis Academiis, Deum non S0lum cooporari creaturis, esu SuSque liberas ad bene Agendum mors libus motionibus excitare, sed etiam Bgentia omnia physich, activsi, gaevieque applicare et movere ad omnes et Singulas 3ctiones. nd si veluti c0r membris 0mnibus vitam, motum et evicaciam inspirat cujus instuxu Subtracto omnes vitae lacultatos in paralysim incidunt, ita quoque divina Providentia toti orbi, et

235쪽

omnibus causis agentibus vim et emeaciam inspirat, applicando virtutes activas per quemdam impul Sum praevium, Pnysicum, et intrinsecum, quem si Deus subtraheret, Omnes illae virtutes languescerent, ut jure in sacris Ecclesiae hymnis dictus sit, Rerum tenaae vigor. Hunc impulsum Vocant Praemotionem Physicam , Motionem quidem, quia omnes creaturae illa ad agendum moventur; Praeviam vero, quia omnes actionses naturaliter praecedit; Physicam demum, quia non consistit in illis excitationibus et persuasionibus, quibus etiam homo hominem movere potest, et boni finguli suos clientes ad virtutem interius excitant, sed in subministratione interioris virtutis, et activa applicationo, sicut magis infra constabit.

let etiam vocari, Praedeterminatio physica, quod per illam

virtus activa creaturae ex indisserenti et otiosa reducatur adactum determinatum.

ARTICULUS SECUNDUS.

uuid sit concursus simultaneus; qaid praemolio physita, quid motio morali S.

Frequens est horum vocabulorum usus in hac quaestione. Undd ne eorum ignorantia tΘnebras quaestioni ossundat. et Andabatarum more quasi clausis oculis de ignotis pugnemus, statim in ipso limine constituendum est quid haec vocabula significent. Concursus simultaneus eSi influxus per quem Deu S cau Sis Secundis cooperatur, inquantum cum illis eundem effectum producit; illudque idem quod creatura producit tanquam cauruinferior ac limitatior, ipse quoque attingit et producit tanqu3m musa Superior et universalior. Undb concursus ille non movet nec applicat intrinsece causam creatam, imo non recipitur in illa, sed tantum in effectu ; ideoque por illum Deus nihil intrinsech ponit in agentibus creatis, nec proprie ilacit ut

faciant, Sed 80lum ipSis ex Se agentibus cooperatur. Est praeterea talis concursus de se indisserpns ad pr0ducendum vel non producendum es.ctum, et ad istud potius quam aliud ponendum; ideoque ut emeax sit, et hunc potius, quam alium essectum producut , exspectat creaturae cooperationsem; cui etiam sic Se Bitemperat et accommodat, ut cum igne ignem, eum planta plantam, cum volento voliti0nem, cum nolente nolitionem, cum alio aliud efficiat. Undo ex eo ratio reddi non p0teSt, nec cur creatura Agat potius quam non agat; nec curistud potius quhm uliud efiiciat. Praemotio physica est influxus caiisae primae receptu S, non quidem immediat si in osse 'tibus, sed in causis Secundis, quo Deus ipSis actualem emeacitatem inspirat, quo eaS m0Vet et

236쪽

applicat non solum objucti vh ac moraliter, alliciendo et sua-dondo; sed etiam physicli et activo, interius in Plinando, applicando, determinando, ac ultimam illam activitatem, ad quam statim soquitur actio, inquendo; et ideo dicitur, Motio physi ea. Sed quia motio et applicatio virtutis activae ad agendum est prius natura quam ipsa actio, sicut omnis via est Prior suo termino, et omnis causa suo effectu , ideo motio illa dicitur, praevia motio , seu praemotio, quam rilsi compurdueris illi impulsui, quo voluntas movet potentias sibi subditas , si tamen aliquid activd inguendo moveat quo anima vivificat organa vitalia; quo coelum et sidera movent arbores ad fructificandum; quo manus movet baculum, et artifex Securim , licdt ista omnia exempla non ex omni parte quadrent. Undo per illum instuxum Deus acti vh et proprie facit ut creatura faciat, redditque illam a se dependentem, non ut con- causam concauSae, Sed ut Secundum agens primo agenti, et ut eausam subditam ac insoriorem superiori, fi qua applicatur ac determinatur, cui pro indo non solum essectum suum debet, sed etiam propriam suam in productione effectus cooperationem.

Motio tandem moralis est invitatio quaedam objectiva nihil imprimens voluntati, Rod solum eam metaphoricli movens et trahens per modum allicientis suadΡndo, illustrando, deprecando, comminando, praecipiendo, conSulendo. etc., quomodo

ait Peeta

trabit sua quemque voluptaS.

et alius, Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Unde Solae creaturae cognitione praeditae sunt capaces illius m0lionis; nec enim ignis, V. g. vel arbor minis, aut precibus, aut blanditiis moveri poSsunt, ut patet: cum tamen i Sin moveant hominem. Imo aliquando bruta animalia istis moventur, inquantum cognitione aliquali praedita Sunt. Ex his habos definitiones ut discrimina triplicis illius motionis. Definitiones quidem : Num motio moralis eSt, prop0sitio objecti, vel occasionum, vel motivorum ad agendum invitantium, sive talis propositio interius sat inspirando, sive exterius sensibilia objecta, quibus voluntas Sollicitari nata est, OD-rendo. Concursu S Simultaneus est influxus, quo Deus non 3git in causam Secundam ut agat, sed agit in essectum Simul cuin causa secunda, eum scilicet attingendo sub altioribus et universalioribus formalitatibus, dum creatura illum sub limitationibus attingit. Praemolio autem physica est influxus, quo Deus praevie, active et intrinseco applicat causam Secundam ad agendum.

Di Scrimina vero: Nam motio moralis s0lum invitat ad agen-

237쪽

ARTA PARS PHILOSOPHIAE.

dum; physica vero intrinseco et acti vh applicat ad agendum.

Concursus autem Simultaneus creaturae B genti conporBtur.

Prima movet solum objocti vh per modum finis alliciendo. Sucunda movet effective per modum agenti S Bpplicando. Concursus vom simulta neu S Se habet S0lum per modum c0ncnusae cooperando et adjuvando. Movere moraliter P0SSunt omnes Oroaturae, praecipue vero Angeli boni bona inspirando, Angolimali tentando, hominΘS persuadendo. M0 vere phySice, praeci- pud voluntatem, Soli Deo proprium e St, qui Solus Omnes vi tutes activas in manu sua liubet, voluntati quo illubitur ac

praeest tanquam ejus Auctor, eon Rerunior, Pe moderator. Concurrore vero phySice, etsi speciali modo conveniat Deo, Bit men Pt suo modo creaturis poteSt 0mpetere.

Res omnis sensibili exemplo declarari potest. Pictor dum praecipit digcipulo, ut pingat, eSt motio moralis. Si apprehen S3m ejus munum simul cum pΡnicillo moveat et applicet od pingendum, eSt motio praevia physica . Si demum ipsi c00i erando dinsiciliora tabellae lineamenta perficiat simul cum discipulus sa-ciliora expedit, erit concurSus simul laneus. Ita quoque Deus dum bonum praecipit, suadset, P0nsulit voluntati, e3mque praemiis et poenis excitat ud agendum, Sive p0r Su0s prcaedi Bl OPES, Sive per pias lectiones, Sive per interiores illia Strationes, est moti O moi Blis. Dum voluntatem interius et ac live Ppplicat, movet et inclinat ad amplectendum bonum, eSt m0llo phy- Siea : Dum n0bis agentibus co0peratur, Bltiores formali tales

Verum circa duo postrema, concursum Scilicet Simultaneum et Praemotionem phySicam, quaeri P0teSt, primo num Semel admissa praem0tione superstuat c0ncursuS SimultBneu S.

proindeque illi qui tenent praemotionem physi Zm, negare dehant dari concursum simul tu neum ab ea distinctum, ut paedinutilem pResp0ndeo concursum simultaneum probd expliedium debere ab omnibus admitti, etiam ab iis qui praeterea ponunt praemoti0nem phy Sicam. Ratio est, quia non Solum ea uSae Secundae dependent a Deo ut primo motore ut applicatore Omnium virtutum Beti Vctrum, Sed etiam quaecunque in rerum natura fiunt ab eo immedia id fiunt, ut a prima causa, quae tamen non eXeludit caugalitatem agentium creatorum. Unde n0n solum admitti debet divinus quidam influxus in causas secundaS, qu0 ad agendum moveantur ac Bpplicentur, quique, ut infra dicetur amplius, est ipsisSima praemotio, sed praeterea neceSSArius talaliu S, quo Deus tanquam prima causa immediato instuat in ει laetum, ipsum attingendo sub altiori quadam formalitate soli primae eau Me correspondenti, dum agens creatum illum attingit sub inferiori formali late sibi propria; et hic influxus est

238쪽

concursus simultaneus. Quamquam autem hi duo influxus communiter comprehendi Soleant ab Auct0ribus, praecipiabantiquis, sub communi vocabulo Divini concurs4s et influaesis, attamen re ipsa distincti sunt ac diversi: quia praevius recipitur in causa secunda, quam applicat ad agendum ; simultaneus vero in effectu, quem producit, saltem eo modo quo rocipi dicitur. Sed de hoc infra. Primus cossat cessante causalitate agentis ereati, Secundus perseverat quandiu manet essectus productus : et ut in productio no rei habet munus influxus esseclivi, sic est in esse perseverante habet munus influxu8 conservulivi. Primus nihil de esse tu attingit, quod etBgenS creatum non attingat, quia catenus effectum attingit, ruatenus cauSam Secundam ad illum attingendum complet, e terminat, actuat, B pplicat. Λt vero Secundus quasdam lar- mali latis in osse tu attingit, quae a causa creata non Bitinguntur, qualeS Sunt eae, quae primae causae ita singulariter re-Sp0ndent, ut ab inferioribus nequeant respici. 'usmodi est in primis materia prima in rebus corporeis, quae B Solo Deo immediate creatur, et licet dein cops conservetur eudom Betione, qua et composita genitu ex illa, Bitamen non conServcttur per illum actionem ut procedentem ex influxu causarum Secundarum, Sed ut procedentem ex cun cursu Dei, qui est proprius auctor ne c0n Servator mBteriae; et praeterea esse BbSolute ac

Simplicitur Sumptum in omnibus rebus est immediate a divino concursu. Ut enim prosundd advertit D. Τh0m3S 2 pari. , quaeSt. 5, Brt. 5, Bd. et 3 c0nt. Gent. , CBp. 66, eau Sae creatae Π0n producunt esSe absoluto, sod solum ipsum applicant ad hoc Subjectum. Unde esse rerum ut productum absolute Soli con, cursui divino correspondet; ut vor6 eductum de tali subjecto

corrospondet virtuti agentium creatorum, a Deo tamen motorum. Et ideo Aulus Deus est immedinta causa cur rPS SInt, agentia vero crerata Sunt causae mi r res ab ipsis productae

taliter esse participent. Unde annotante eodem S. Doctore, praeSupponunt SP mper sub eo tum capax tali ut tali modo participandi esse, et de quo p0ssint illud educere. Dixi autem expressδ in responsi0ne concursum simultaneum probe explicatum ab omnibus admitti debere; quia ut a Molina ejusque Asseclis explicari solet, it aut scilicet sit quidam inlluxus partialis et delMmdens a creatura, non sol uni non est neceSSuriuS, Sed etiam indignus qui primae causae Bu- Scribatur. Et quidem pdirtialis esse non potest, nam oportet Deum in rati0ne primae caum totum essectum Bitingere, cum nihil in eo sit, quod ejus causalitatem Subterfugere posSit: unde inlluxus ille quo essectum attingit, est totalis in suo ordine ; proindeque, ut ait D. Τhomas 3 contra Gentes, cap. 70. et Non sic idem essectus causae naturali et divinae virtuti attri-g buitur, quasi partim a Deo, partim ab agente naturali fiat,

239쪽

232 ΟΠARTA PARS PHILOSOPHIAE. a sed totus est ab utroque, secundum alium et alium modum: u sicut idem essectus totus attribuitur instrumento, et princi-α pali agonti etiam t0tus. n Undb Opus. 4, z9p. 23, rdicit expresso exemplum Molinae comparantis concursum Dei et creaturae duobus portantibus idem pondus, vel trahentibus eandemnavim, ut videas Adversarios longissim h hac in re a D. Thumae mente aberrare. Concursus praeterea Dei nequaquam dicendus est dependere a creatura cui cooperatur, tum quia contra ordinem eSt ut Superior quatenus superior dependeat ab inferiori; concursus autem ille eSi Dei agenti S ad modum cctusae Superi0ris : Τum etiam quia, ut arguit Ioannes a S. Thomas ex Ange lico Praeceptore 3 contra Gentes, cap. 70, lichi in fluxus Dei non producat effectum Sine causa Secunda, attamen hoc ipsum non est ex insufficientia et indigentia, sed ex abundantia et redundantia ipsius in creaturam a qua participatur; ergo ex hoc non do pondet a creatura, Sed Solum eam a Se dependentem constituit.

Verum rogabis secundo, Qua rations fieri possit, ut effectus qui est totaliter a Deo, sit etiam a creatura; et quomodo si influxus Dei sufficit ad productionem effectus, cooperati0

creaturae non sit supprilua pRespondeo breviter ex D. Thoma loco jam citato, quia alio et alio modo respicitur a Deo, et a creatura : u creBtura quidem ut ab agente proprio, et sub ratione particulari talis entis ; a Deo vero ut a causa universalissima rerum, et suti ratione entis abs0l ulli ac simpliciter. Unde Sicut idem est ocius totaliter attribuitur et causae principali et in Strumento, ita poterit sub diversa quoque ratione attribui cati Sae primae Θt Ao-cundae; maxim si quia causalitas unius ordinis n0n impedit, nec excludit causalitatem alterius, quamvis sit totalis in suo ordine. Id t0tum exemplo maximi sensibili declarari potest in tecto domus, quod portatur et a parietibus tanquam a proprio ac particulari suo fulcimento, et praeterea a tellure, innquam fenerali omnium corporum basi, ita ut quodlibet ex illis duo-us sit totalis ratio in suo ordine. Quemadmodum ergo terr3, licui sit sufficiens eb totalis omnium gravium ba Sis, eaque proindli sustinoa , non impedit tamen quin Supra ipsam unum corpus aliud sustin Pat, sed potius simul cum eo concurrit ad talem Sustentationem : ita Deus ii sit sit sufficiens et totalis cauSa totius entis, proinddque totum ens Θx se pr0 fundat, Ri- tamen non impedit quin in entibus a Se productis unum dependeat ab alio tanquam a causa proxima, Sed p0tius id ip- Sum facit, concurrendo cum propriis ac Secundi S causis ad productionem eIsectuum.

240쪽

mnuM DEUS DE POTENTIA, ETC.

233 ARTICULUS TERTIUS.

Possitne Deus de potentia absoluta musas Meandas tum liberas, tam neeessarias, physich praemovere et applicare ad agendum.

Proposito difficultatis statu. explicatisque terminis, ut gradatim accedamus ad ejus decisionem, in hoc articulo quaerimus, an Deus de potentia absoluta possit applicare ac movere phySicli cata Sas Secundas ad agendum. Quippe cum Deus plura POSSit, quae tam lan non facit, quidam ex Adversariis veluti aliqlia Divinae omnipotentiae reverentia perculsi non audent BPgBre Deum p0sse causas secundas, etiam liberas, physice praemovero sine libertatis praejudicio, sed dicunt id minime nec 'SSarium eMe, eo quod causa libera possit se ipsam applicare ac determinare. Alii vero negant etiam divinitus p0SSevoluntatem moveri praevili et physico, sino libertatis praejudicio, r3ti Suae sententiae columen praecipuum landitus ruere, Si semel admittatur, possibile emo voluntatem praemoveri a Deo salva libertate. Sed mirum est homines odeo liberales in ud- miltpndis casibus longδ difficilioribus, ut quod materia esso possit sine forma ; quod idem corpus possit simul esse quantitativd in duobus locis, etc., in hoc uno scrupulosos eSSe; qua Si

Vero magnum inconveniens sit, Deum auctorem voluntatis illam salva ejus libertate posse applicare praevid, physice et insallibiliter ad id, quod sibi placuerit. Dico primo : Deus potest physico praemovere causas naturR-les ad agendum. ΗΗnc conclusionem nemo potest negare salva Fide, qua tenemus Deum esse omnipotentem. et rerum omnium Dominum. Non enim erit integrb omnipotens, nec rerum SupremuS

Dominus, nisi Virtutes naturales, ita ipsi subjaceant, ut p0S- sit illas ad nutum vel suspendere ab actione, vel applicare ad agendum. Deinde si Angeli possunt physico applicare virtutes naturales, ut dum tempestates cient, urbes evertunt, morbos inserunt, passiones excitant, phantasiam conturbant, potBrita sorii ori Deus virtutes creatas applicare, cum, ut dicit Scriptura, In manu ejus sint omnes snes terrae, et in ejus ditione universa sint posita, cujus imperium Sentiunt omneS erect turae, quique demum est Rex univerSorum, ut ipsa movere et applicare ad nutum possit. Dico mcundo : Deus non solum causas necesSari3S et nBturales, sed etiam liberas, potest Physice praemovere, applican-d0 scilicet eas acti vh praevili, insallibiliter et intrinsech ad operationem. Conclusio sequitur ex praecedenti : Nec enim

SEARCH

MENU NAVIGATION