Philosophia juxta inconcussa tutissimaque divi thomae dogmata logicam, physicam, moralem, et metaphysicam quatuor tomis complectens auctore Antonio Goudin Moralis et metaphysica

발행: 1857년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

23s ouARTA PARS PHILOSOPHI E. Deus miniis dominatur voluntati humanae, quam caeteri S cre

turis. Λιtamen quia cardo dissicultatis ipsi incumbit, Probatur primo auctoritato Scripturae dicentis Proverbiorum 24. Corda hominum esse in manu Dei, ut quo voluerit, illa inclinet; et Isaiae 40, Deum uti voluntate hominum sicut arti- lex utitur Securi, quam vorsat, ut placet. Ipse etiam Deus, ut hanc mutandi versandique cor is humani potentiam ostendat, dicit per Prophetam EZechielem c3p. 36. Dabo vobis cor camneum, id est, duram, et rebellem vestram voluntatem mutabo in voluntatem doeilem et obedientem, et Faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini. Quibus verbis, pluribusque aliis quae inta magis ponderabimuS, Scriptura sacra luculenter exprimit essicacium divinae voluntatis ud movenda c0rda hominum, Supremumque dominium, quo Deus potest etiam actius, intrinsec. ac insalli. biliter inclinare nostras voluntates, id eSt, physicli praem0vero. Hinc est, quod Augustinus saepb inculcat, Deum habere cordium, quo voluerit, inclinandorum omnipotentissimam potestatem : Et in Enchi. cap. 98. Quis, inquit, ita desipiαι, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando volve fit, ubi voluerit, in bonum convertere non poSse; alias, ut ipse discurrit Enchiridi i c. 95, perielitaturm Sum nostrae fidei confessionis initium, qua nos in Deum omnipotentem credere prositemur, nisi p0ssit Deus facere, ut aliquid velimus; idque per motionem essicacem et potentissimam. Imo, ut idem dicit de corrept. et grat. c9p. 14. Deus magis habet in sua potestate voluntates hominum, quam ipsi homines. Ergo ut etiam exprosse dicit D. Thomas quaest.22, de Verit. art. 8, si homo possit se ipsum liber6 applicaro ad agendum, poterit a sortiori Deus. Unde idem D. Τhomas 4 Part. , quaeSt. III, Brt. 2, hanc Deo tribuit praer0gativam, ut poSSit movere voluntatem non solum persuadendo, id eSt, minraliter, Sed etiam activo, interius inclinando ad id, quod voluerit, id est, physich et insallibiliter. Sed utriusque ganeti

Doctoris loca exactius infra expendemus. .

Probatur secundo Conclusio ratione fundata in triplici principio D. Augustini et D. Thomae. Ille potest, nedum moraliter perSuadendo, Sed etiam physice applicando, movere voluntatem, cujuS voluntas est elcacissima, qui supremum dominium habet Supra corda hominum, qui est creator ipsius voluntatis; Atqui Deus habet voluntatem esticacissimam, est supremuScordium Dominus, est auctor voluntatis humanae; ergo potest physicsi et activsi applicare ac movere voluntatem. Minor intde fide. Major vero, praeter quam traditur a S. AuguStios et S. Thoma, quos suis hocis infra citabimus, probatur quantiunad omnes partes.

Et primu quidem demonstratur ex essicacia divinae ves--

242쪽

UTRUM DEUS DE PDTENTIA, ETC.

talis: Ut enim ait D. Thomas 1 pari. quaeM., 19, art. 8, ad emcaciam divinae voluntatis pertinet non Bolum ut res fiunt, sed etiam ut fiant eo modo, quo vult fieri : Atqui nisi posset applicare physicli et praevie voluntatem ad libere volendum, non posset incere ut res fierent eo modo quo vellet fieri: ergo potest physico ut praevisi applicare voluntatem ad libero volendum. M or, praeterquam est D. Thomae, videtur ex se Bperta. Ninor vero ex eo c0nstat, quod nec motio moralis, nec concursus simultaneus sumiant ad faciendum, saltem essicaciter, ut voluntas velit. Probatur etiam eadem major ex secundo capite, scilicet supremo Dei dominio supra nostram voluntatem. Siquidem d

mini ost uti re sua, id est, applicare eam Bd operationem: usus enim, ut desinit D. Thomas, nihil aliud est, quam applicatio rei ad operationem; ergo cum Deus Sit supremus voluntatum Dominus, poterit eas applicare ad operationem. Probatur demum ex tertio, scilicet ex eo quod Deus sit creator voluntatis, quia, ut dicit D. Thomas, ille qui est auctor voluntatis, potest eam transferre de uno ad aliud, eam interius inclinando per modum causae e latentis, ut loquitur quaest. 22 de verit. art. 10 et 4, 2, quaest. 70, art. i. atqui Deus eSt auctor voluntatis ergo potest eam activo inclinare ad Volendum, ac transierro ab uno actu in alium, id est, physicli promovere; nihil enim aliud sonat physica praemotio. Minor est do fide. Major vero de larari potest ex D. Thoma, apud quem porpetuo inculcatur. Inclinatio enim sequitur naturam; undd sicut ab eo datur, qui dat naturam, ita et illi manet sei per persecin subdita, ut eam prout libuerit, immutet, ac Verset Cum igitur voluntas sit inclinatio naturae intellectualis, datur a Deo qui ost auctor rerum Niritualium, eique s0li ita gubditur, ut possit ab co inclinari ac nocti, ut ipsi libuerit. Hanc rationem egregi si ponderat D. Fulgentius lib. do Incarnat. et gratia cap. 29, ubi ait: et Ita ne vero rerum ordo credi puta-a live permittitur, ut Deus qui est creator hominis, vult at ho-α minem sacere, non mutare : et qui nullius eget adjutorio ut o hominem faciat, operari tamen quod vult in hominis voluntato. non possit. priusquam in homine ipsum velle repererire Hanca amentiam et si fidelibus suis arceat, et ab infidelibus aeserat

Respondebis primo : Deum posse quidem applicam voluntatem per motiones morales, et concureum Si mustaneum, non tamen per praemotionem physicam. Sed contra: Motio moralis et concursus SimultaneVS non SBI-vant emcaciam divinae voluntatis, nec dominium quod habet in corda hominum, nec ipsi tribuunt praerogativam dignam auctore voluntatis ; ergo praeterea concedenda est aliqua inlimior et sortior motio, scilicet physica. Consequentia pates

243쪽

0UARTA PARS PHILOSOPHIAE.

Quid enim potest excogitari praeter concursum Simultaneum, molionem moralem, et praemoti0nem physicam Antecedens vero probatur: Atque in primis de efficacia divinae voluntatis:

Haec enim non salvatur per motionem ex Se inefficacem, etc0ncursum indisserentem: Sed molio moralis est ex se inefficax, concursus vero Simultaneus est indisserens, id est, non magis inclinans ad agendum, quam ad non agendum, exspectat enim juxta Adversarios voluntatis humanae cooperationem; ergo nec motio moralis, nec concurSuS Simultaneus salvant divinae voluntatis efficaciam. Quod etiam n0n Sufficiant ad Supremum dominium supra corda hominum, probatur : Supremum dom, nium non salvatur per moti0nem et concursum humanae voluntati subditum, sed solum per concursum, qui Sibi subdat

humanam voluntatem : Al qui motio moralis, Secundum veritatem, Pt concurSus simul tu neus Secundum AdversarioS Subduntur humanae voluntati; ergo non salvant supremum dominium supra corda hominum. Prob3tur minor : Nam concurSu Asimultaneus do se indisserens est, nec lacit ut voluntas faciat, Sed potius hoc ab ea exspectat. Molio vero moralis dpsumit Suam efficaciam ii voluntate humana, in quam nihil poSSust persua Siones, comminationes, blanditiae, et aliae motione S mγrales, nisi sinat se ipsam moveri. Quod demum ex illis nulla detur praerogativa Deo digna auctoro voluntatis, probatur : et in primis de concursu simultaneo : Nam cooperari alicui rei iconvenit indisserenter et causae et non causae talis rei : Atqui leoncursus Simultaneus est cooperatio Dei cum voluntate; ergo lper concursum simul laneum nulla tribuitur praerogativa Deo ut auctori voluntatis. De motione etiam morali idem evidentius con Stat; Siquidem Angelus, quamvis non Sit auctor Voluntatis, stest tamen eam moraliter movere ; imo Saepe nostra impro-itate fit ut motion ps morales, quibus diabolus nos m0Vet tentando, Sint efficaciores, quam quibus Deus nos m0vet: ut plurimum enim homines facilius crodunt diabolo tentanti, quam Deo bona suadenti; ergo ex illa moti0no nulla Deo tribuitur praerogativa digna Buctore voluntntis. Respondebis secundo, Deum posse quidem moVere Voluntatem ad volendum, etiam physice et praevisi, ut Volunt Τh0mistae; sed tunc voluntatem non foro liberam. Sed impugnatur responsio, primo urgendo auct0ri lates relataS. Nam Scriptura, D. Augustinus, et D. Τhomas Agnoscunt voluntatem liberam sub illa motione efficacissima. Scriptura

quidem, quia illi, de quibus Deus dicebat, se facturum ut in Suis praeceptis ambularent, sine dubio liberὐ in illis erimi ambulaturi: alias nihil meruissent: Augustinus etiam, Sive dicat

Deum malam voluntatem convertere in bonam, Sive corda li minum inclinare, semper loquitur r0spectu operum bonorum et merit0riorum; opus autem nec hunum est, nec meritorium,

244쪽

nisi sit liborum. Et tandem D. Thomas expresse in hoc reponit efficaciam divinae voluntatis, ut possit non solum sacere ut faciamus, sed etiam ut liberδ faciamus, id est, ut cum m0tione divina quantumvis efficaci liburtatsem conServemus; ergo Deus movendo nos physica illu applicatione, non laedit libertatem. Secundo impugnatur urgendo rati0nes : Deus est Dominus et auctor voluntatis etiam rodupli aliud ut libera est, id est, sine praejudicio libertatis; ergo potest eam activli applicare adactum etiam ut liberum. Sed falluntur hac in parto Adversarii, u0d concipiunt Dei motionem ad modum cujusdam virtutis hiametro oppositae voluntati, et contra ipsam militantis, quam renuentem sortior vincat, liget, et ut placuerit etiam repugnan- tem trahat, non Seeus ac victor victum. Cum tameit illa sit quaedam emcacissima quidem, spit blandissima vis omnibus cordis nostri fibris sese tunissim d insinuans, et a fine ad finem sortitur quidem, Sed suaviter attingens, ut ait Scriptura. Undo applicat intellectum ad cogitandum ac deliberandum: et voluntatem ad eligendum contormiter ad dictamen intellectus, in quo ratio libertatis consistit: sicqtio per nos ipsos liberrim. egentes exsequitur, quidquid ipsa destinaverit, ut non sumet

annonat D. AuguStinus.

Addi possut pro confirmanda conclusi0no, vulgatisSimn quidem, sed efficacissima licte in parte ratio. Deus potest quidquid non implicat contradictionem : Atqui non implicat contradictionem ut Deus activo, praevidque Bpplicet voluntatem ad libero volendum ; ergo id potest. Maj0r patet : Minor vero ex eo constat, quod non satis appareat haec implicantia. Quod enim Adversarii objicere solent, actum voluntatis sub illa motione fore lib0rum ut supponitur, et tamen non foro liberum, Bbunde Solvetur articulo 6 et 7, interim quo ex eo confutari p0test, quod non sit contra rationem causae libera creatae, ut inclinetur ad suum actum ab auctore totius liber.

tatis, dependeatque a suo creatore ut ab applicante, ut millies repetit D. Τhomas ; ergo libet d agit etiam sub motio no et applicatione Dei, proindδque actus ejus remanet persecthliber.

Praemoveat ne de laeto Deus causas Secundas.

Hic cardo dissicultatis vortitur, an scilicet creaturae ita Dei praemotione indigeant, ut sine illa nunquam oporentur. Negant u0lina et pius .issectae : Sententia vero affirmativa est omnium, qui Mutinam praeeeSSere, Si tamen paucos

245쪽

QUARTA PARS PHILOSOPHI E.

excipias, qui Durandum, et alias opiniones omnino improba.hiles secuti sunt; quam enim aliam tenere potuserunt nondum opalata inter Catholicos Molinae sententia' Praecipuli cum uarpZ dicat, non posse explicari concordiam divinae Provia dentiae cum lib0rtate humana sine Molinae invento, aut Tho-mistarum praem0ti0n0. Hane Sententiam tenent Thomisim omnes cum utroque gratiae Doctore Augustino et Thoma. Τ noni primatus Theologi et Philos0phi, quorum catalogum texere longius esSet. Τenent praeeipuae Orbis Academiae, Salmanticensis, Lovaniensis, DuacenSis, etc. Tenent praecipui Religionum ordines; et demum omnes, qui Sincere profitentur se D. Thomam Sequi, physicam piaemotionem ut Scholae Thoemisticae tesseram agnoscunt. Accedunt qu0que primates Societatis, ut Salmeronius, Toletus, Bellarminus, Pererius, AZ0rius, Coginas Alamannius, IlenriqueZ, etc., quorum teSum0ni3 Videri possunt apud R. P. G0net, a, 2, disp. 6, art. 2, g 5. Imo nuper anno 465s, quidam primae classis Jesu ita in Universitate Viennensi publicd defendit, Iterum iterumque esse possiBilem qualitatem, quae eae essentia sua physica et reali in- falliDilem consensum induceret salva ii Bertate, ut reseri Caramuel lib. 4. Theologiae sundamentalis cap. 4, nota ε, et plures, quos, ut fieri S0let, educatio implicuerat opinioni contrariae, ubi D. Augustinum et D. Thomam, eorumque invicti sima sundamenta paulo accuratius examinarunt, sapientior Ssacti, illam iurarunt, ut reserunt Salmanticenses. Secutus ergo saniorem et m3j0rem partem, Dico : Deus non 80lum dedit et c0nserrat virtutes activas Gumrum Secundarum, et Simultaneo cum illis concurrit, sost etiam eas ad agendum applicat, applicatione praevia et Dysica, quae recisi praemotio, seu praedeterminatio physicci

Explicatur magis haec conclusio, in quam tota difficultatis

moles incumbit. Dicimus ergo Deum ut primum et univer-lem omnium motorem applicare physicb et praevie omnes eBusas Secundas ad 330ndum; ita ut sicut in ratione primi entis inquit continuo rebus omnibus ipsum esse, quod est ultima actualitas in linea entis, idque per influxum praevium et physicum, utpote qui causat ipSam rerum existentiam, sicut probat D. Thomas 4 pari. , quaest. 408, art. 4. Ita quoque in PB-tione primae causae caeteris omnibuS influit ipsum agere, quod est ultima actualitas in linea operandi, active applicando virtutes operativas ad 3gendum juxta cujusque naturam et Conditionem. Unde D. Thomas opusc. 2, cap. 417, peregregio, inquit, Quod sicut motus cordis, qui est ab anima in cor-yus, eSt vita corporis, ita motus, quo univer im mouetur a Deo, est quasi vita universi; ideoque ob id dicitur Deus omnium Vivificator, Motor, Gubernator, et Vigor. Hunc igitur

246쪽

influxum, hanc applicationen, qua Deus reddit causas secundas in actu secundo Bg0ntos, qua virtutes activas transfert ab otio ad exercitium, qua omnibus ultimum agendi vigorem innuit, praemotionem. Sic explicata conclusio. In primis quantum ad priores partes, scilicet Deum dedisse et conservare omnes virtutes activas, est de sido; et supra dem0nstrata est cum oStendimus Deum esSe primum omnium principium. Quod etiam simultaneo concurrat dum causis secundis modo conceditur ab omnibus, et abundb probatum ac declaratum fuit Supra, art. 2. . Ultima vero et praecipua pars, scilichi Deum virtutes activas active applicare per praemotionem, probanda nobis est omni argumentorum genere per undecim paragraph0s. In quorum trimo probabitur auctoritate Seripturae. In Secundo ex Concitis. in tertio ex Ecclesiae precibus et communi fidelium consensu. In quarto ex Patribus. in quinto ex antiquis Philosophis. In sexto ex Augustino. In septimo ex D. Thoma. In octavo et nono rationibus. In decimo exemplis. In undecimo inconvenientibus.

Probatur Praemotio auctoritate Scripturae.

Inculcat saepe nobis scriptura supremum dominium, essicacissimam potestatem, et insultibilem illam motionem, qua Deus omnia sibi subjicit, etiam corda hominum, quae immutat et transfert ab uno assectu ad alium, et upplicat pr0ut placuerit, applicati0ne, inquam, cui nihil resistit. Undli Estor

48. dicitur, Dominus reae Omnipotens, in cujus ditione cuncta sunt posita, ita ut non sit, qui possit resistere voluntati ejus. Sed haec omnia nihil Miud sonant nisi ipsissimam Thomistarum praemotionem; nam concursus Simultaneus est de se indisserens, et magis exspectat quam dotapplicationem agendi, juxta Adversarios : Μ0tiones vero morales sunt ex Se inesticaces; ergo juxta Scripturam admittenda est physica praemotio. Loca omnia prosequi longius esset, hic solum quaedam expendemUS. Illustris praecipue locus est Isaiae 40, ubi Deus asserit somovisse cor Sennacherib Regis Assyriorum , ut artifex suam Securim, et manus haculum movet. Undd vocat eum, Virgam furoris sui et baculum; ejusque superbiam in culpans ait, Numquid stloriabitur securis, contra eum qui Secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum , is quo trahitur quomodo si elevetur virga contra elevantem Se, et eaea tetur baculus, qui utique lignum est. Quu expressione cla-

247쪽

QUARTA PARS PHILOSOPHIAE

riore potuisset Scriptura physicam praemotionem n0bis explicare et dependentiam creatarum causarum a Deo creatore

Nocque dici potest hic intelligi motionem moralem; nam haec

rosponsio destruit textum. Si enim Deus movit s0lum moraliter; ergo non sicut artifex securim, Sed Sicut spes praedae movet militem, minister Regem, consiliator eum cui dat consilium. Expressus est otiam locus Prov. 2 . Sicut dioisiones aqvarum , ita cor Regis in manu Domini rat, quocumque voluerit inclinabιν illud. Vides dominium Dei supra corda

regum hic luculenter expressum per dominium agricolae Supra nquas, quarum rivulos per agrum sine Vi derivat, eas vel coercendo, vel impellendo, prout placet; itA Deus habet in manu sua corda hominum, quae Vel cohibere, vel inclinare potest, ut vult, absque ulla resiStentia. Undo merito Augustinus de c0rrep. et grat. cap. 44. inculcat, Deum de ipsis hominum voluntatibus quod vult facere. Hoc dominio usus est Deus, dum irati Regis Assueri cor transtulit ab indignatione ad mansuetudinem, Ester cap. 45. ut nutut ac ponderat Augustinus lib. 2. contra duas Epi Stolas Pel3gianorum, cap. 20. Utitur etiam quotidie, dum non solum Suadet interius inspirando, sed etiam immutat cor princiyum populi terrae, ut dicitur Job 42, cujus exemplum habetur in Saule, Cui Deus immutavit cor aliud, ut dicitur l. Reg. PBp. 40. Neque tantum principum, Sed etiam omnium hominum, quorum corda applicab ad se, ut dicitur Ieremiae 3. Ayplicabo et accessent ad me. Undo aeremiae 3l introducitur populus Dei dicens, Converte me , et convertar; quia tu Dominus Deus meus; ut indicetur motum cordis humani a Deo incipere.

Accedit celebris D. Pauli auctoritas Rom. 9. dicentis dobonis operibus : Non est volentis, neque currentis, Sed miserentis Dei, qui, ut, idem Apostolus dicit ad Philipp. 2 op ratur in nobis velle, et perficere. Quae verba intelligi non posSunt de m0tione morali, eum illa nihil operetur, Sed solum

ad operandum invitet; imo totam efficaciam mutuetur a voluntate c0nsentiente; ergo Si Solum Deus moveret nos mOtione morali, bonum opus non esSet proprie Dei moventis, sed Voluntatis consentientis, et vocem Dei audientis. Neque etiam intelligi possunt de concursu Simul lanseo; ut enim Br-guit D. Augustinus in Enchiridio, cap. 32. Si ideo dictum est, nsn est rolentis hominis, sed miserentis Dei, quia

voluntas hominis id sola non implet, id est, quia fit ex

C0ncursu simul inneu Dei et hominis cur non e contrario Certe uicitur, Aon est miserentis Dei, Ired rolentis homi-riis, quia tu misericorata Dei sola non imytot 8 Ubi standitus evertit sententiam adversariorum per Solum concurSum

248쪽

simulianeum explicantium activam Dei motionem : et eostea concludit, Restat ut totum sit Dei, qui voluntatem hominis praeparat, et praeparatam a uvat; id est, non Sollini cooperatur voluntati agenti, Sed etiam applicat eam ad agendum. Mitto caetera loca, ut dum Scriptura dicit, Deum operari omnia in omnibus; ergo etiam operatur ipsum instuxum ac cooperationem creaturae, idque praevili; nam, ut intra dicemus, id per quod Deus operatur inlluxum creaturae, debet prius esse, Saltem natura, quom inlluxus creaturae Νon autem dicit, Deum operari omnia cum omnibus; sed in omnibus; ut significaret ipsa opera creaturae non esse ab illa nisi per Deum applicata. Similiter Christus Joan. 6. dicit, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traaeerit eum: traxerit, inquam, indeclinabiliter et insuperabiliter, ac occultissima simul et efficacissima virtute, ut non semel inculcat D. Augustinus. Quae verba Sancti Doctoris Sic accipienda sunt, n0n quasi Deus necessitet voluntato in , Sed quia virtus Dei habet in sua manu omnes voluntatis motus, ita ut non Solum eam applicet ad id, quod vult, sed etiam omnes resistendi motus suspendat; sicqtie facit non solum ut creatura velit, sed etiam ut Sine ulla resistendi cogitatione velit cum summa libertate, et totius inclinationis Suae cons0nSu. Hinc est quod Christus Matthaei 0. praecipit nihil a creaturis timendum esSe, quia ne passer quidem cadit sine Patro nostro Caelesti; id est, ne minima quidem mutatio in rebus contingit, quam Deus non disponat et veluti primus motor ossiciat. Quae omnia, et infinita alia, evidenter persuadent, Deum eSSe primum motorem omnium motuum, qui cernuntur in creaturis tam liberis, quam necessariis; non solum per motiones illas inemeaces et morales, quae non modo non sunt ineluctabiles, sed etiam ut plurimum inutiles. Neque per concursum duntaxat simultaneum, qui nihil ponit in causis secundis , neque facit ut aPnt, sed solum ipsis agentibus cooperatur, quique sicuti

molio moralis non dat, Sed expect3t cooperationem creaturae:

Sed per illam applicationem, qua Deus disponit de virtutibus

omnium creaturarum eas movendo , vel suSpendundo . prout

placet. Et certis si verum lateri velimus, hac sola int0gro sal-Vantur expressiones Scripturae, caeteris non nisi diminuto.

Probatur Praemotio auctoritate conellii Tridelitini.

Plures auctoritates variorum Conciliorum referri soloni pro Praemotione, quas tamen Omittere brevitas cogit, ut uni omConcilii Triden lini accuratius expendamus. In Sacra ergo illa

249쪽

Synodo die 4 3, Ianuarii anno 547, Sessione 6, cin. 4, contra Luthorum et Calvinum definitum est, liberum arbitrium, motum et eaecitatum a Deo, cooperari divinae moisoni, et posse uissentire, si velit; id est, retinere sub divinamotione potestatem ad oppositum. Contendo ibi traditam esse ipsissimam praemotionem Thomistarum, et simul declaratum non auferre libertatem, seu potentiam Bd oppositum, quae duo sunt capitalia sententiae nostrae columina. Sic igitur argu

mentor.

Concilium admittit illam motionem, cui desinit voluntatem humanam cooperari, et cum illa retinere potentiam ad dissensum : Atqui Cuncilium ibi definit voluntatem cooperari praemotioni physicae , et cum illa retinero potentiam ad dissem sum; ergo ibi Concilium admittit praemotionem physicam. Maj0r patet: Νam quod non est, habet proprietatem; undo motioni, quae non datur, non possumus cooperari, nec dici cum illa retinere polentiam ad oppositum. Minor probatur :Concilium ista dicit loqu0ndo de illa motione , cui Calvinus et Lutherus dicebant nos non cooperari, et cum illa non retinero potentiam ad dissentiendum : Atqui haec ost ipsa p motio physica; ergo Concilium ibi loquitur de praemotione phySicB. Alinor est Adversariorum, qui Thomistis objiciunt eos docere Calvini et Lutheri motionem, quamvis nunc ade0 inepta re- criminutione parcius uti soleant. Major vero probatur: MunConcilium ibi agit contra Calvinum et Lutherum, quorum doctrin se opponit contradictorium decretum; ergo debet loqui de eadem molione de qua loquuntur Calvinus et Lutherus, alius nihil dir0cte et contradictori h contra illos decidorol. Et quaeso te, si Titius contenderot vinoam sibi injuste usurpa- iam a Sempronio, et Judox dosiniret, domum esSe reStituemdBm, B pp0Silane esset seniuntia ad decisionem litis, quae nulla est do domo, sed do vineat Ita pariter si haereticus contendit creaturum non cooperari praemotioni physicae, Recum illa non retinere potentism ad uissensum , et Concilium definiat do alia muliono, ut do morali aut Simultanea, profecto nihil definit contradictorib, sed adhuc definiendum restatnn motio illa, do qua loquitur haereticus, auferat potentiundissentiendi. Argumentum validius erit, si tantisper hic duo ponderemus. Primum est, Sapientissimos Concilii Patres optim6 novisse

Calvinum et Lutherum, cum dicerent m0tionem Dei ita abSorbere voluntatem, ut nec co0perandi nec dissentiendi locum ei relinqueret, locutos luisse non de motione morali, But Si mult3nea primae causae cum secundis cooperatione, Sed demotione intortori physich applicativa voluntatis. Si igitur limo PhySi ea motio aut minus admittenda, aut mini md e0haerenScum libertate visa illis fuisset, annum connaturalissima PraVM

250쪽

hujus doctrinae exstirpandae via erat ut saniorem aliam motionem commendarent, illam ut Spuriam aut apprili damnarent, aut certh minimh retinerent' Atqui non modo non damnant, sed etiam retinent; nec retinent t3ntum, Sed praeterea ab impuris characteribus, quos illi assingebant haerotici, sodulo vindicant; vetantque Sacrum illum divinae potentiae radium intersectae libertatis calumnia infamare; ergo sua illa decisione omnino favent Praem0tioni physicae. Alterum verb, illudque faventissimum, en, Quod Patres Concilii qui decretum praelatum formavere, doctrinam prae motionis in scriptis suis expresssi docuerunt. In primis senim Cornelius Mussus Episcopus ordinis Minorum, qui ejusmodi decretum disposuit, eam docuit lib. 2, do Divina Bistoria, p, 40, cujus auctoritas cium sit maximi momenti ad pen trandam Concilii mentem idcirco placet ejus verba hic a

texere : Moventur, inquit, a Deo omnia tanquam a primo movente, quod nisi moveat prius, necesse est quod nihil omnino ni eat in remum nasura. Reseruntur quoque Cardin

Iis Seripandus ox ordino D. Aulpastini Super cap. 8, Epist. Ad Rom. Joannes Antonius Delphinus si Casali majori ordinis Episcopus, lib. ι, de Libero Arbitrio. Andreas Vegu itidomordinis Minorum, quaest. 34, de justi si tione, et lib. 6, Supra Trident. , cap. 6, ubi V at praemotionem, ignotam clivinae virtutis applicasionem et voluntatis nostrae mirificam in- si ionem et inclinationem. Citatur Salmeronius ex primis sanctissimi Patriarchae Ignacii Melis, disp. 49, in Epistol. ad Bom. ubi etiam utitur uomine, retque invincibilis pram determinationis. Idque ut mittam quum plures ali , tum praecipue omnes Ordinis nostri Patres, qui numerosissimi Concilio Tridentino interfuerunt, recensenturque viginti tres inter Praelatos, novemdecim inter Theologos, praeim eos qui a Principibus, praecipuli a Summo Pontifice missi sunt, qui omnes Thomisticae doctrinae principiis imbuti, non aliam aut in sacro Concilio, aut in libris a se conscriptis docere potuerunt, et quod majus est, illi iidem magna ex parte suere, qu0s dei ceps exorta Molinae opinio adeo vehementer commovit. Urgentius adhuc argumentum ad evincendam Concilii Tridenti mentem pro praemotione physica desumitur ex Cat chismo Husdem Concilii: Nam illa motio est de mento Concilii Τridentini, quam tradidit in suo Catechismo: Sed Concilium I ridentinum ipsissimam praemotionem physicam tradidit in s suo Catechismo: ergo est de ejus mente. Major est certa: Nam 'in Catochismo C0ncilii doctrina ejus continetur Minor proba- tur, adducendo locum Catechismi Τriden lini Ox pari. do

Symboli, articulo num , 22. v Non Solum Deu A universa quaest Sunt providentia sua tuetur, atque administrat, vertim etiam

κ quae moventur, aut aliquid agunt, intima virtute ad motum

SEARCH

MENU NAVIGATION