Philosophia juxta inconcussa tutissimaque divi thomae dogmata logicam, physicam, moralem, et metaphysicam quatuor tomis complectens auctore Antonio Goudin Moralis et metaphysica

발행: 1857년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

. atque actionem ita impellit, ut quamvis causarum secundae rum ossicientiam non impediat, praeveniat tamen, cum ejusu ocoullissima vis ad singula pertingat. Et quemadmodum a Sapiens testatur, attingit a sine usu ue ad finem sortiter, et a disponit omnia suaviter. Quare ab Ap0Stolo dictum est,

a cum apud Athenienses annunciaret Deum, quem isnorantes a coisebant, Non longe est ab unoquoque nostrum : in ipso enim a Vivimus, movemur, et sumus. η Potuissetns Thom ista luem lentius exprimere. et clarioribus coloribus depingere praemotionsem physicam ' Planli caecum aut protervum eSSO Oportet,

qui non videat ipsissimam, quam tuemur sententiam ibi aperto filisse traditam. Adversarii, cum hac auctoritate se insigniter premi ac penitus confiici sentiant, triplicem solutionem excogitarunt. Primo Catechismum non esse tantae auctoritatiS, ut quem composuerint ipsi Patres Ordinis Praedicatorum, nempe Leo- nardus de Marinis Archiepiscopus Lancianeti sis: AEgidius Fose cararius Episcopus Mutinensis, Franciscus Forerius Concilii Trident. Secretarius, approbaveritque B. Pius V; ex eodem ordino Ponti sex. Sed responsio admodum temeraria est, atque idcirco ut sanctae Sedi omnino injuriosa ex Praelatione Dὰrii Iesu itae ad lib. Disquisit. Magic. jusssu Summi Pontificis expuncta. Deinde advertere debuerant Adversarii, non solum a Sanctissimo Pontifice B. Pio v, sed etiam a Gregorio XV, insigni Societatis benefactore approbatum fuisse hunc Catechismum, et ab universa Ecclesia exceptum ut genuinum Concilii Tridentiniscetum et interpretem. Undi relicta illa solutione, ut quae poenam magis, quum longiorem impugnationem meretur :Respondent secundo ex eo loco solum inserri praemotionem esse doctrinam sanam et Catholicam, non tamen articulum Fidei. Modesta quidem et verissima responsio : Libenter enim admittimus praemotionem non esse articulum Fidei, alias eam negantes essent haeretici, quod absit. Satis est quod Ecclesia in celeberrimo illo Catechismo sanam doctrinam fidelibus proponens, Thomisticam praemotionem tanquam Catholicam sententiam. et ad explicandam Dei omnipotentiam omnino id neam expenderit. Hic solum operae pretium est ponderam eorum inscitiam et malam fidem, qui dicunt yraemotionem esso Alvaris et Bannesii, duorum ordinis Praeu. Doctorum, qui post Concilium Tridentinum scripsere, inventum : Quibus adhuc non modo ineptiores, sed maligniores longsi sunt, qui apud ignaros mussitant praemotionem physicam esse a con-eilio Tridentino damnatam, et parum diversam si sententia haereticorum. Plan6 dedecet viros ne dicam Catholicos, Secthonae fidei vestigium retinentes, tam insulsis uti calumniiS. Respondent tertio aliqui, qui amant luci meridianae tene-

252쪽

bras effundere. Catechismum loqui do motions morali. Sed haec Solutio ne apparentium quidem probabilitatis habet, et socii brefutatur ex ipso textu. Loqui uir enim Catechismus de motione communi omnibus agentibus : Sed m0tio morBlis, ut de se patet, non Pst communi S omnibus agentibus, Sola enim agentia libera proprid sunt illius capacia; ergo non loquitur de illa. Deindli motio moralis non pertinet ad attributum omnipotentiae, cum homo et angelus possint movere moraliter huminis voluntatem : Concilium autem ibi intendit ostenilere vim etem caciam divinae omnipotentiae, ut patet ex articulo Symboli,

occasione cujus haec dicit . ergo non loquitur de motion o morali. Demum motio moralis nec occulta est, nec intimae virtutis nomine proprid potest explicari; ergo de illa non l0quitur. Adde praeterea quoa Catechismus loquitur de illa motione, de qua loquebatur Apostolus Act. 47, dicens. In eo scilicet Deo

vivimus, movemur et sumus : Sed nemo dicet hunc locum

Apost ili intelligendum esse do motione morali; erg6 nec de illa loquitur Catechismus Concilii .

s III.

Prolator Praemollis ex Eeelesiae precibus, et eommani fidelium eonsensu.

Theologi sustus hoc argumentum prosequuntur agendo de ossicacia divinorum decretorum; potest tamen adaptari praemotioni physicae sub hac forma. Datur illa motio, quam Ecclesia petit a Deo : Atqui oeclesia non petit a Deo concursum

Simultaneum, aut Solam motionem moralem, Sed etiam physicam et praeviam, quae scilicet active et estica citer immutet voluntatem humanam; ergo datur illa motio praevia. phySica, etessicax. Probatur minor : Et in primis quod Ecclesia non petat in suis precibus concursum Simultaneum, de Se palet; quippe hic concursus sine miraculo deesse nequit, sed omnibus etiam non orantibus praesto est. Undb sicut nemo petit a Dsto, ne caelum cadat, aut ut Sol luceat, et ignis comburat, quia hae sine miraculo aliter esse non possunt; ita quoque nemo petit concursum simultaneum, qui sine miraculo deeSSe non potest. Quod vero Ecclesia non petat solas motiones morales, quae consistunt in propositione motivorum excitantium, Sed etiam motionem pbysicam et praeviam, intrinsece et activo immutantem corda nostrB, probatur ex expressionibu S, quibus Suas preces concipit: Nempe hae sunt; a Ut Deus rebelles nostras et ad se compellat ire voluntates; Ut infideles ex nolentibus et credere volentes faciat; Ut applicet cor n0Strum bonis operie bus; Ut dot nobis bonam voluntatem : Ut convertat et pedi

Mahat nos ad se; Ut auserat cor lapideum, et det nobis cor

253쪽

QUARTA PALS PHILOSOPHIAE.

si carneum, seu doctio : Ut immutet voluntates noStras, eas- a quo inclinet ad honum, η etc. Sed haec omnia fieri nequeuntu motione m0rali, quae nec immutat corda, nec bonam voluntatem subministrat, nec trans Irt nos B malo in bonum, nec lacit nos ex nolentibus volontes, etc , sed solum Suadet, invitat , et allicit; ergo praeter istam moti0nem moralem Ecclesiagiit aliam sortiorem, et victricem humanae Obstinationis, quaeu S quam Vis pertinaces, Suaviter quidem, sod tamen sortiteret ineluctabiliter nos trahit set applicat ad se, corda nostra immutando, et faciendo ut ea nubis placeant, quae antea di plicebant , et ut liberrimo velimus, quae antea pertinaciter re

Confirmatur primo ex promissionibus divinis. Saeph enim Deus promittit amicis suis sutura opera hominum ut promisit Abrahae conversionem gentium : ut autem arguit D. ΛugustinuS, Deus promittit ea, quae ipse facturus est; absurdum enimen dicere, Deum promittere, et homines Dei promissa adimplere ; eigo Deus ipso lacit ipsam conversionem hominum,n0n Solum quia persuadet, ut convertantur hoc enim non est pr0prid Iacere, sed ad facie nilum invitare in , Sed quia interius corda hominum immutat, ea inclinando per physicam praemotionem a malo in bonum. Confirmatur secundo ex ipso consensu fidelium, qui dum aliquid boni eg oro, totum illud Deo veluti primo auctori cor nostrum applicanti attribuunt: Imo suam cooperationem sa-tentur osse munus divinae Bonitatis; ergo ne salsa sit pia ista

conseSSio, latendum est Deum non modo SuMorem e o bonorum operum, inquantum movet moraliter; nec solum cooperatorem inquantum simultaneis concurrit; Sed etiam auctorem, inquantum activo movet interi US, et applicat corda nostra

Unde ipsi adversarii sententiam illam, quam in disputationibus adeo acriter impugnant, reipsa quotidie ad aras pie sincereque profitentur. At de his satis.

Probatar Praemotio ex patribas.

Nomino Praemotionis, ut jam dictum est, intelligimus motionem omnium causarum, Ut ita dicam, Vivificatricem et veluti vitalem impulsum, quo Deus causis secundis ultimam agendi activitatem influit, easque ossicacissime applicat. Hanc motionem docuerunt Patres, dum saepius asserunt caums -- cundas non agere nisi motas et applicalas a Deo rerum omnium motore, ac praedeterminatore; sic enim eum vocat Dionysius 5 divin. Nominibus, dum volunt Mem Dei asserit erae rerum

254쪽

omnium praedeterminativam, et proinde nostrarum quoque voluntatum. Undo eodem cap. de Deo inquit: Principium tinum est, eae quo est ipsum erae, et Omnis virtus, Omnia habitus, omnis actus et omnis motus: et Saepe repetit, Deum Omnia, quae Bgunt, movere. D. Ambrosius lib. do dignitate hominis cap. 2. Deris inquit, unus est Omnia vivificans, movens et stubernans; Sicut anλα in corpore ubique tota viget, τiviscans illud. movens, et gubernans: Ubi explicat m0dum, quo Deus creaturas movet exemplo Bnimae quem imitatus D. Τh0mas 2, q. 1 , a. 8, ad 2, Bit, sicut Deus movet munilum, ita et anima corpus: Certum est autem animam etiam phySich et prae vili membra movere. Et D. Basilius constitutionum cap. l. Deus, inquit, naturae Dinminus est, et aliter quam ille promisit, res cadere non potest; omnium enim pinens est, et arbitratu suo cuneta commutat. Et Chrysostomus Homil. 43 in Mathaeum, Cuncta inquit, ab illa nihil laboranto Dei manu tum creatum mota in Stram dispensantur salutem : Undd Epiphanius vocat Deum totum moventem et e scientem. Gregorius etiam in Mor. ait,stuae creata sunt, in tantum moventur inquantum occulta Dei instinctu disponuntur; ubi loquitur de instinctu communi omnibus creaturis, qui sino dubio non est moralis, Sed physicus. Et Bernardus libro do Grai., et libero arbitrio, Deus, Inquit, voluntatem applicat operi, et opus e licat volumlati. Ubi duas motiones non modo distinguit, sed etiam oleganter aplhquo exprimit: unam moralem, qua Deus explicat

et proponit nobis quid sit agendum, et aliam phySicam, qualmus nos applicat ad agendum. Plura alia referri possent: sed ex his Satis constat Patros agnovisso occultam illam Dei moti0nem, qua Deus omnia applieat ad agendum, non moraliter, Sed physice, n0n suadendo solum, sed etiam activo inclinando. Nihil autum aliud intelligunt Thom istae nomino praemotionis, Seu praedeterminationis. Imo Sancti Patres saepe usurpanι

ipsum vocabulum, n3m Προοριαμ.ὸς Graeco, quo Saepse eum

D. Paulo utuntur, nihil aliud latino significat quam praedetei minationem. Unde in aureo illo libollo de Imitatione Christi;

Deus vocatur Promotor actionum; promotor inquam efficacissimuS, cui non est aliquid quod velit, aut possit resi tere, ut dicit Boetius 3 de Consolat.

Probatur Praemolio auctoritate Philosophorum.

Trita sunt veterum Philosophorum axiomala, causas Secumdas non agere nidi motas et applicato a causa prima, in

255쪽

0UARTA PARS PHILOSOPHIAE.

cujus virtute agunt, et quae conjungit Omnia agentia suis e Detibus e imo ad quam caeterae causae comparantur ut instrumenta ad artiscem, etc. Sed haec axiomata sunt ipsissima Thom istarum d0ctrina circa praemotionem; ergo Philosophi Antiqui docuerunt praem0tionem. Respondent primo quidam ex Adversariis, haec omnia intelligenda esse metaphoricli et improprisi: ita ut Deus dicatur movere, applicare, et impellere causas secundas, non quod in eis aliquid intrinsecum p0nat, quo applicentur ad agendum, sed quia simul cum illis agentibus concurrit. Sed adeo frigida responsio ex illo facilli consulatur. quod

non explicset, sed penitus destruat veritatem horum axiomatum. Si enim Deus solum adjuvat cauSas SecundBS, inquantum cum illis extrins0cb cooperatur ad eundem effectum, sicut equus cooperatur equo au trBhendum currum , non vero inquantum

ipsas intrinsece applicat et immutat, ergo salsa sunt illa Philo-

Sophorum axiomata, Deum mOVere et Bpplicare causas secundas ad agendum. B0go enim, qua loquendi proprietate diei

potuit, Deum movere cauSam Secundam ad agendum, si

nullam in illa motionem producit; eam applicare, Si Solum ipsiuS c0Operationem exspectans, ei agenti cooperatur 3 Deinde saltem ex hac responsione habetur antiquos phil0S0ph0s proprio et sine metaphora explicatos in hac parte consentire Tho- mistis. Unde rejecta ista responsione, Respondent secundo alii, et sand longli consormius ad sua principia, haec omnia axiomata salsa esse; nec Deum activδmOVere aut applicare cauSas Secundas, quia in illis nullam motionem imprimit, qua applicentur actioni, sed Solum cum illis simultanesi concurrere, associando Suam Virtutem Virtuti BIturae, ut ex hac Societate unus producatur essectus, qui sit partim Dei partim craturae. Caetorum haec Responsio non s0lum toti derogat antiguitati, cum primates Philosophi haec axiomata tam rara habeant;

sed etiam D. Augustino et D. Thomae, imb aliis Patribus, qui illa inculcant agendo de providentia Dei, ac de dignitate primi

IeS 8. PhySic., cap. 5. Primum movens, inquit movet ultimum, sed ultimum non movet primum et Ergo agnoScit AristoteleS causas secundas moveri a prima, ut agant. Undo Deus apud eum dicitur Primus Motor, quod omnia moveat. Si autem respondeas, causam secundam moveri quidem a Prima, non tamen motionse praevia,C0ntra est, quod ipse Aristoteles 4, Met. c. 23, rerum ii beat, motionem moventis esse priorem motionis mobile τα-tione, et causalitate; Ergo motio primi motori S, qua m0Ventur Omnia ad agendum, est praevia motio. Und6 3, Metapli.,

256쪽

PRAEMovEATNE DE EAGO DEus cAusM SEcuNDM. 2ιs cap. 3, Vocat Deum, Motorem immobilem, non solum servitorem,sed etiam parentem omnium quaesunt in mundo, qui' in omni coluntate et natura operatur, quique rerum Omnium merito ilici possit vita, quam expreSSionem secutus D. Τhomas in compendio Theologiae cap. 447, eleganter appellat Dot providentiam, cor mundi, qliod ab illa motus omnes creaturarum, ut a primo lante profluant. Undb in libro de causis dicitur, Quod causae secunilae non agunt nisi in virtute primae. Plato ut illud luculentius exprim3t, Vocat creaturBS, Instrumenta Dei, Deumque dicit esse animam mundi; quod ita accipiendum non est . quasi Deus substantialiter informet mundum, Sicut anima c0rsius; sed quia omnia movet, vivificat et applicat, siculi anima vivificat et upplicat membra sui corporis. Unde Homerus dicit, talem esse hominum voluntatem, qualem eam tu ilies Iupiter inducebat: qui si pur Jovem intellexit corpora coelestia, ut quidam interpretantur, Sine dubio erravit; nam corpus coelesto non dominatur voluntati humanae: Si vero intellexit primam causam, quod apud antiquoS vocabulo Iovis tutelligi consueverat, sine dubio verissimblocutus eSt.

Probatur Praeivolio auctoritate Augustini.

Sententia D. Augustini circa materiam de auxiliis, Ecclesiae doctrina est, ut constat ex Conciliis Mileui tuno, Carthaginensi, Arau Sicano, et ex pluribu A summis Pontificibus Innocentio, ZoZimo, Bonifacio, IIormisda, Clemsente VlII et Paulo V. Unddcum quaestio praemotionis sit valde astinis quaestioni de auxilii S, maximi quoque ponderis obt in illa auctoritas D. AuguStini. Neque vero hac in parte minus expreSSR ESt, quam magna : liperet enim non quaedam luca, Sed libros integrosa stere, de Gratia Christi, de Praedestinatione, de Correptione ut Gratia, et alios ejusmodi, in quibus asserit Deum ita movere voluntates h0minum, ut Sine priae motio no physica explicari nullo modo possit. Unde Molina ingenuli agnoscit D. Augustinum Sibi non satis favere, sed explicandi modum a suo alienum tenuisse, quamvis ejus ASSectae eum ut posSunt explicaro conentur.

Probatur ergo praemotio physica auctoritate Divi Augustini. Ille admittit praem0tionem physicam, qui docet motionem dose efficacem, ineluctabilem, insuperabilem, cujus efficacia landetur in omnipotentia Dei, et dominio, quod habet in nostras voluntates, per quam Deu S agit in cordibus nostris quidquid voluerit, et illa inclinat ad agendum, transfertque ab uno allae tu ad alium: Sed Augustinus talem moli 0nem perpetuo

257쪽

ARTA PARS PHILOSOPHIAE.

docet; ergo admittit praemotionem physicam. Major palset :Τum quia Τhom istae nihil aliud tribuunt praemotioni : Τum

quia concursus simultaneus non lacit ut laciamus, nec movetet applicat ad agendum, sicut abunde supra oStendimus; motio vero moralis non est ineluctabilis, sed Saepo inutilis, cujus ossicacitas non petitur ex dominio et omnipotentia Dei, sed ex ConsenSu creaturae. Minor vero patet legenti Augustinum, et Irobatur adducendo quaedam ejus loca; nam de Grat. et Li- ero Arbitrio cap. 20, Deus, inquit, dominatur voluntati hominum; ex quo principio capite Sequenti infert, quod mitomnipotens Deus in cordibus humanis motum, voluntatis forum, et operatur ad inclinandas eorum voluntates. Et de Correptione et Gratia cap. 44. Deus ile voluntatibus hominum quod vult, cum vult, facit; habet enim eo dium inclinandorum omnipotentissimam potestatem. Unde ibidem cap. 12. exclamat, subventum esse humanae imfirmitati, ut tam insuperabiliter et indeclinabiliter traheretur. Et jum citato Libro de Gratia et Liboro Arbitrio c. 47. Deus, inquit, facit ut faciamus, praebendo vires era-cacissimas voluntati. Haec et similia millies repetit, quae nisi sunt ipsissima Praemotio, nescio quibus verbis luculentius exprimi possit. Confirmatur primo ex loco quem ex eo refert Hilarius in sententia 68. ubi sic ait, Divina voluntas est suprema causa Omnium corporalium spiritualiumque motionum: nihil

enim sit visibiliter, quod non invisibili el intellistibulsummi imperatoris aula vel jubeatur pro bonis) vel permittatur pro malis.) Secundo quia Pelagius non negabatCOΠcureum Simultaneum, quem videtur intellexi SSe per ας torium possibilitatis; nec motiones morales, ut OXei intiones, illuStrationes, etc. ut evidenter constat ex libro de Gratia Christi; et tamen ipsum impugnabat Augustinus; ergo praeter concurSum Simultaneum et motionem moralem exigebat aliam motionem quae non daret tantum posse, nec ad agendum duntaxat moraliter excitaret; sed voluntatem interius applicaret actioni : Tertio demum quia omnia argumenta , quae Adversarii solent objicere Thomistis, Augustinus Sibi proponitet solvit; ut quod tolleretur libortas ; quod Deus esset auctor mali; quod praecepta essent impossibilia, etc. Ergo Augustinus idem tenuit, quod docent Thomistae, idem refutavit quod in Adversariis resutant Thomistae.

Probatur Praemotio ex B. Thomae.

Praem0tionem esse de mento D. Thomas fatentur is si A versarii , inter quos refertur primo Molina in concordia di

258쪽

PRAEMOVEATNE DE FACTO DEUS CAUSAS SECUNDAS. 25

put. 26. Boseruntiar Con imbrieen Sm 2 Phys., cap. 7. quaest. 43. ari. 4. Ressertur libellus de ratione studiorum compositus a Patribus Sociotatis cap. ds delectu opinionum; libellus, inquam, ille, non qui circunfertur p0steriorum editionum, in quibus hoc egregium testimonium Suppressum est, sed primae editionis Romanae, anni 586. de quo vide R. P. GOnet 4. 2. disput. 6. art. 2. g 5. Imo ipse Suarea Bgnoscit D. Thomam eam domissu quaestiuno 3. de p0tentia uri. T. Sed, inquit, illam deinceps retraetavit, dum in Summa 1 p., q. 105. non dicit Deum applicare creaturas ad agendum, sicuti dixerat in quaest. do potentia, Sed quasi applicare. Mira san6Subtilitas, quae tantum negotium ex una vocula dissyllaba

Psrpendit: si tamen advertisset calcem articuli, reperisset D. Τhomam absoluth dixisse Deum movere cavsas secunctas applicando earum virtutes. Unde evanescit si titia illa r trBrtatio , manetque Semper D. Thomam constantissime docuisse Deum estecti vh et praevid causas secundas ad agendum applicare. Loca Omnia reterre l0ngius eSset, plura videri possunt apud P. Gonet 3. 2. disput. 6. art. 2. g 1. 2. 3. et 4. nos solum quaedam hic expendemus, Probatur ergo breviter praemotio μx D. omR. Deum creaturas physic6 praemovere nihil aliud est, quum eas ad agendum applicare, motione praevia effectivo, id ΡSt, quae consistat non in Sola repraesontatione objecti sicut moralis, sed in impulsu activ0, et quae in fallibi litor consequatur eficium: Atqui D. Thomas talem motionem et applicationem perpetuo docet; ergo docet praemotionem. II Or patet : Probatur minor reserend0 loca D. Τhomae : Nam l. p. q. 105. art. 5. docet Deum dedisse ereaturis virtutem agendi, et eam conSerVBro, et praeterea eam ad agendum applicare : Idque per motionem intrinsecam et effectivam; quippe quaest. 06. Brt. 2. expreSSodistinguit duplicem motionem, unum per modum madentis, Seu moralem ; et Bliam per modum B tis interius immutantis, seu physicum : et postea subdit, quod solus Deus movet voluntatem hoc secundo modo. Et 1. 2. q. 109. a. 1.

Nulla natura, inquit, quantumcumque ponatur perfecta, potest procedere in suum actum, nisi moveatur is Deo; quod idem repetit capit. 9. ad Rom. infinitisque in locis :Unde pro rato habet 1 p., q. 60, a. 0 ad 2. Omnia quae sunt in toto mundo agi ab aliquo, praeter primum agens; et quaeSt. 22. de Veritate Bet. 8. et s. Deus, inquit, transfert voluntatem ab uno actu ad alium, eam interius immutando, et in illam per modum agentis directe agendo: Idque motione aliqua inlallibili; ut enim dicit quaest. 6 de malo art. 2. Deus movet immutabiliter voluntatem propter Uscaciam suae voluntatis. Undb ait 1, 2, q. 10. a. o. Si Deus moveatus talem nostram ad aliquid, imponil te est, ut ad

259쪽

QUARTA PARS PHILOSOPHIAE.

illud non moveatur. Et demum exprΘSsisSimδ 3. . de Potentia, art. T, tradit Deum imprimere motionem omnibus causis agentibus ipsas applicantem ad proprios essectus ; qui locus adeo apertus est, ut evasionem SuareZ non repererit, ut supra diximus. Hanc Butem motionem esse praeviam clarδ docet et probat 3. Contra Gent. c. 049. quia motio moventis praec ait motionem mobilis ratione, et causalitate : Quippe exinde conficitur, quod cum Deus sit m0tor movens omnes causas Secundas ad agendum, motio qua creaturas applicat, praecedat cooperationem creaturarum. Addo praeterea quod omnes rationes, quibus probare Solemus praemotionem physicam, desumuntur ex D. Τhoma; omnes objectiones, quas proponero solent Adversarii, sibi proponit D. Thomas; solutiones quas illis asserre consueverunt Τhomistae , dut ipse D. Τhoma, ut patebit ex infra dicendis; ergo doctrina praemotionis est ipsissima S. Thomae doctrina. Dicere vero eum loqui de moti0no morali, non modo sal-Sum, sed neque verisimile est. Quippe cum motio moralis nec Sit communis omnibus causis , nec essectiva, nec insallibilis nec absoluto necessaria Imb D. Thomas expresse distinguit duplicem hanc motionem, moralem, et physicam, Seu, ut ipSeloquitur, per modum susilentis, et per modum agentis; dicitque Deum movere creaturas, atque specialiter voluntatem, hac ultima m0tione. Quod etiam non loquatur de concursu Simultaneo, ex eo constat, quod ille concursus nec sit insallibilis, naec praevius, nec intrinsecus ipsi causae agenti, nec eRm m0Vet, nec eam applicat, Sed solum ipsi cooperanti cooperatur. Et demum quod S. Doctor expresSδ rejiciat modum quo Adversarii explicant suam de concursu simultaneo ententiam : En verba erus OpuSc. 2, cap. 23. et Duplicitere aliquid dicitur e00perari alteri, uno modo quia operatur adgeundem effectum, Sed per aliam virtutem, sicut ministeret domino, et instrumentum artifici, a quo movetur; alio et modo inquantum operatur e3mdem operati0nem cum ipso, a sicut diceretur de duobus portantibus aliquod pondus, vel e pluribus trahentibus navim, quod unum alteri cooperatur. α Secundum primum m0dum creatura potest dici cooperariu Creatori : secundo autem modo creatura Creatori non coin

Porro quod dici posset, D. Thomam nulli bi usurpasse nomen praemotionis et praedeterminationis, abunde solvetur in responsionibus ad objectioneS.

Probatur Praemolio rationibus.

Justi SSima causa aequis semper rationibus abundat; quae

260쪽

autem justior causa esse potest, quam quae dominium Dei, et dependentiam causarum Secundarum a prima defendit' Unde nec nobis hac in parte plures et efficaces rationes deesse pos- sunt, ex quibus laciliores solum hie breviter reseremus, quarum praecipuae ex D. Thoma depromptae sunt. Probatur ergo primo hoc essicacissimo simul ac sacillimo ratiocinio. Causae secundae non agunt nisi motae et applicatae a Deo: Sed illa motio est physica et praevia motio; ergo datur physica praem0tio. Major in primis est, non modo expreSSiS-Sime D. Τh0mae l. p. q. 60, B. 1, ad 2. et q. 105. a. 5, et O. 2, q. 109. n. l. infinitisquo aliis in locis, sed etiam trita, tum apud P bilosophos, tum apud Patres, tum in ore omnium, qui idcirco Deum habent ut primum motorem, quod omnibus motum inspiret, Omnia vivificet, omnibus agendi m0vendique vigorem inspiret, etiam approbante confirmanteque Scriptura sacra, ut plano nullus locus relinquatur Adversariis tam ratam Doctrinam inficiandi. Minor vero duo dicit : Primo, divinam illum motionem esse physicam; Secundo, eSSe prae- viam. Probatur ergo quantum ad primum : Motio illa dicitur habeturque propriiSSime physica, quae est effectiva et per modum causae agentis , cum o contra illa dicatur moralis et metaphorica, quae eSι Solum objectiva et per modum finis allicientis, ut etiam radicitus explicavimus prima parte Physicae agendo de causa finali: Atqui motio qua Deus universa movet, applicat ac vivificat, non est tantum objectiva et per modum finis allicientis, sed ostinctiva et per modum agentis, ut expresse habet D. Τhomas locis citatis in declaratione majoris, et constat ex eo quod illa motio sit propria Deo inquantum est primum agens, ac primus lans totius essicientiae quae est in rebus ; ergo motio illa non est moralis et metaphoric3,

Sed activa et physica . Probatur vero eadem minor quo ad Blter3m partem, nempe motionem illam divinam esse praeviam: Tum Auctoritate D. Thomae ex Λristotele expressiSSime, tradentis , motionem moventis praecedere motionem mobilis ratione et causa , id eSt, priori lato n3turae, 3. Cont. Gent. cap. 449. Tum ratione ab eo insinuata; Quippe Omnis causa est prior Suo essectu, et omnis motio itidem prior Suo termino : Sed actio creaturae oSt etatus et terminus motionis illius divinae, moventur enim a Deo creaturae ad Bgendum,

imo alia motio est ipsissima applicatio ud agendum, ut perpetuo inculcat S. Τhomas, aliique superius citati; ergo est motio praevia. Ilaec ratio tota consecta est ex ipsissimis D. Thomae principiiS, atque tam plana, ut prorSus n0n Videam relinqui Adversariis evadendi viam, nisi evertendo ea quae non modo D. Τhomas, Sed et caeteri Patres, atque uno ore Philosophi ratissima Semper linbuere.

Pr0batur secundo: causa Secunda n0n agit nisi in virtute

SEARCH

MENU NAVIGATION