장음표시 사용
241쪽
Licet perspicere duplicem Epis odiorum distributionem suturam mam alia ducuntura persona Vlysiis,alia autem a personaTelemachi. Primu Epis odium est, in quo Mi-
hema Mentoris habitum sumens Ithacam ad Telemachii venit cum eo collocutura
libro primo. Alterum Episodium est libro secundo, in quo Telemachus concionem iliabet,& conqueritur de procis,tametsi sortasse haec actionis est pars, no Episodium. Tertium Episodium est eodem libro, in quo se parat ad nauigationem Telemachus ςprotaturus ad Nestorem. Quartum Episodium, est libro tertio, in quo Telemachus ihospitatur apud Nestorem,&ctim eo colloquitur. iunium Episodium libro quam ito, in quo hospitatur Telemachus apud Menelaum,& cum illo de variis rebus colloquitur. sextum E li sedium eodein libro, in quo Menelaus Protei vaticinia refert; &ex iis signiscat Telemacho id enim a Proteo audierat Vlystein,apud Calypso inuitum detineri. Septimo loco post Episodiu hoc consequitur narratio,sic enim appellada, quae ad adtionem spectat ipsam, elique libro eodem, in qua Proci, audita prose-etione Telemachi,ira perciti parare conatur insidias illi redeunti; ut perimerent: Haetentis protenduntur Episodia,que ducuntur ex persona Telemachi Octauum Epilodium eodem libro est, in quo Penelope luget propter discessum Telemachi.& eam in somnis latur Minerua. Rursiis Nonum Epis odium,nisi malis narrationem ipsius actionem vocare, est libro quinto,in quo Mercurius a Ioue missus Calipso alloquitur, mandatque,ut discedere patiatur Vlystem. Decimo loco narratio no iam Episbdium quae ad ipsam actionem pertinet est eodem libro Calypsus & Vlyssis collocutionem cotinens, et eiusdem Vlysiis ratem sibi fabricantis laborem. Vndecimo loco narratio cosequitur altera,quq actionis est pars, no Episto su eodem libro est, in quo Ob tempestate a Neptuno, excitatam, qui Vlyssi iratus erat; fracta rate, ac dis luta nauseasium patitur Vlysses, magnoque labore,& periculo, sospes quidem enatat ope Inus ad Phaeacum littora; sed omnium estentis,nudusque. Duodecimo loco, non Episbdiu, sed actionis prima narratio est ibro sexto Nausicaae proficiscentis ad littus& supplicem Vlyssem commiserantis. Tertiodecimo loco itidem,no Epistodium, sed actio ipsa libro septimo est Vlyssis ad Regiam Alcinoi venientis, et apud illum hospitantis,quae 'uidem narratio tota ad actionem spectat; Spectare ad actionem Cepe dico , non quod Episodia quoque ad actionem non spelient; sed qui a illae narrationes insunt in primaria actione,qua sibi proposuit poeta. Quartodecimo loco altera actionis pars, siue narratio,libro quarto comitantium pheacum de reducendo Vlysse; e rundem Epulantium,& certantium disco. Quintodecimo loco post has actionis pri-niarie narrationes cosequitur epis odia eo te libro Demodoci canentis furta Veneris,& Martis.Iliacam l. expugnatione; qua audiens , ob memoriam pristinae infelicitatis,
luget Vlysses, agnosciturque ab Alcinoo. Postea libro nono existit Epis odium illud longissimii narrationum Vlyssis, quo Episodio alia innumerabilia continentur, sed postremo expolitum sacit ὲ Phaeacibus in Ithacam libro decimoquarto. Rursus posuquam satis multa Episodia duxit Homerus ex persona Ulyssis lib.decimoquinto, digreditur ad personam Telemachi, Aliudque Epi diu facit eius discedentis a Menelao,& redeuntis Ithaca, & digredictis ad Eumaeum subulcum. Rursus illic Episodiunt terum videas colloquentium inter se Eumaei, & Vlyssis multa confingentis, ne a subulco agnos eretur. Libro decimo sexto agnitio inter Vlysem,& Telemachum,&sic deinceps aliae multae agnitiones. Postea quae narrantur omnia, non Episodia sunt; sed narrationes,& membra ipsius actionis; vel potius actio ipsa est,nam ait in conte
si .Tametsi Aristoteles videt ut in contextu omnia,quae ad procos spe V Etant;& ad naufragium Vlysiis,actione primaria velle cotineri. Id si ita est, non erunt Episodia vocanda, sed actionis paries. Atque ego sane totum Vt poema distinguerem normam Aristotelis secutus, alia Episodia,alias narrationes ipsus actionis vocari. Apponerem hoc loco par exemplum, ac smilem distributione ALneidos Vergilianae; viperspicere posset unusquisque,quae actio est primaria,quae rursus,& quot,qualiaque
242쪽
snt Episodia; sed alio loco id commodius faciemus, ubi de Epopoeiae artificio lo
se Universa vero Tragoedia partim connexione, partim solutione cois tinetur. quae extra sunt, & aliqua praeterea, quae intra habentur, ple-
runque connexio continet: reliqua verb solutio. Hactenus ab instituto sermone digrediens Aristoteles declarauit Episodia Epo
peiae prolixiora esse,quam tragoediae. Loquebatur enim de Epi diorum artificio;methodumque tradens,quam in scribenda tragoedia seruare oportet poetam; praecipi bat post impositionem nominum;esse conficienda Episodia, deducendaque apte ex iis,quae actionem praecedunt,&consequuntur,sicuti declaratum fuit. Poliquam igitur docuit Episodia este excogitanda; docet deinceps, quid essicere debeat poeta; Debet aute inquit Aristoteles, considerare totam tragoe iam simul, iam epis bdiis,&actione conformatam; distribuereque in partes duas quarum appellationes hae sunt,aαν, - λύσω idest connexio; & solutio. Magnam utilitatem capiet poeta ex hac bia pertita disii ibutione tragoediae; prescribet enim veluti quandam sibi metam;ad quam deducenda paulatim sit fabula;ad eam vero cum peruenerit,intelliget alio fleetendum& tendendum ad exitum sabulae; finemque faciendum neque dissicile ipsi fuerit periaspicere,quae Episodia connexioni,quae lolutioni apta sint.Sciendum vero connexi nem complecti alia,quae extra sabulae actionem posita sunt;alia itidem,quae in aetiones, ipsa instat, haec vocat Aristoteles G ὐσω is: illa appellat G Solutionem autem seniper complecti e quae in actione insunt. Hoc sane quale si apertius declarabimus postea allatis exemplis. Porro,qui haec diligenter obseruabit, poeta,non video,quomodo labi possit in scribendo;aut aberrare a 3 eo,quod rectum est; nam distinguens interiora,hoc est ea,quae actionis sunt,ab iis,quae extra sunt,simulque miscens,cum opus fuerit; rursus separatim haec tractans, accommodateque seis locis distribuens, laudatissimum ab omni parte conficiet drama;Atque haec quidem ita sese habent. Venit vero mihi in mentem e re nata hoc loco admirari cuiusdam inepti hominis amentiam& inscitiam qui,quod ab aliis audisset vulgo dictum,videri sibi libellum hunc Aristotelis mancum;me quidem satis importune interpellauit aliquando,subinde inculcansmisere discerptum,lacerumque sibi videri huius libri contextum. Ego hominem curogassem,ut locum aliquem proferret,qui ipsi videretur non satis cohaerere cum criteris;ubique interruptio aliqua appareret cotextus protulit locum hunc,quem nunc sum interpretatus,ostendereque conatus est non cohaerere.Cum enim inquit antὸ de Episoatis locutus sit Aristoteles conficiendis,quomodo statim transgreditur ad
se haec lini AH γ γωδίαν τα μί ασο, τὸ δἰ λίκαν. & quae sequuntur, discrepantia enim sunt ab illis,quae prius dicta sunt;& prorsus disiuncta,quo fit,ut credam aliquid omnino deesse. Haec ille. Ego cum totam methodum Aristotelis ipsi patefacere conatus essem, aperte demonstraui,locum non esse interruptum. Ac sane hominem,ut tempus postulabat, incastigatum no dimis. id multis Mihi semper fidit certamem, eritque semper de hac re cum hominibus,qui, cum librum Aristotelis hunc attente non legerint,neque methodi connexionem,seriemque obseruarint unquam, conantur tamen temere,nulla allata ratione,aut loco demonstrato,qui interruptus sit, proferre mal cum esse,ac mutilum.Vtinam aliquando methodum Aristotelis perpendant,nam sententia,satis scio,mutabunt,neque alios deterrebunt, sicuti adhuc facere conati sunt,
ab huius elegantissimi libri lectione Me certe vigiliarum mearum,meorum ille laborum nunquam poenitebin etiam si maximum si quod facile auguror mihi aliquando subeundum certamen,cum iis, qui quod ipsi tractant soldm nitescere posse putantes; aliorum les,orem irritum in omni literarum genere existimant;Verum de hac re, cum
243쪽
se milii obtulerit occasio,copiosius agemus.Nunc ad instu tutam explicationem Aristotelis e i redeundum.
se Connexionem appello totum id , quod a principio ad ultimam vo,, que pertinet partem, ex qua mutatio fortunae fit; lolutionem a muta- tionis principio, d linem usque.
More suo declarat Aristoteles, voces nouas,quas ipse estinxit,p imusque protuliti In tragcedia mutatio est felicitatis in infelicitatem,ut ante dictum suit,nam quamuis Donnullae tragoedis in selicitatem desinant,illud tamen est magis proprium huius poematis Connexionem igitur ait se appellare Aristoteles,a principio quicquid nare tur & deducitur usque ad mutatione felicitatis in infelicitatem, vel si ex alio senere
collet,usque ad mutationem ins licitatis in selicitatem Solutionem autem eam parte
Vinum usque. . Quoniam tragoedia haec non extat,dissicile est intelligere, quid sbi velit Aristoteles.
Sed in aliis tragoediis, quae extant,hoc facile positamus demonstrare, atque id quidem conabimur efficere,nequid, quod necessarium sit ad explicationem huius artificii, pretermisisse videamur. Libri manusicripti duo, alter in Medicaea bibliotheca, alter quoque,qui est apud me,non 'net olitiae,sed et o su μίια habent.In Iphigenia Euripidis ne recedam ab ea, quam cepe nominat Aristoteles A r complectitur omnia, quae protenduntur usque ad Agnitionem, post quam consequitur mutatio in felicitatem. Reliqua omnia continentur του λύσει idest selutione . Solutionis autem principium est in illis versibus.
Reliqua omnia usque ad exitum fabulae solutione continentum, sed consideremus,quomodo connexio contineat si -ε, α Γ in in Prologo Oedipodis Tragoediae exprimuntur sacerdotes secra diis facientes,stantes ue ad aras pro averruncanda pestile tia.Hoc vero est unum ira Dis. Rursus Episodio cosequenti collocutio cu Creonte,& expositio responsi Delphici,aliaque non ulla huiusmodi; praeterea execratio,collocutio est in Tiresia,hec omnia extrinsecus sumpta In Tiresiae sermone, quatenus innuit ab ipso Oedipode peremptum Laium,perspicere est quidda es la ν, hoc enim ad actionem prima iam si,ectat.Praeterea contentio inter Oedipodem, & Creontem; i, m. ducitur. Paulo post nuncii aduentus,narratioq.tota ἰκ ἐῶ iscis est, quamuis posterior pars narrationis,in qua nuncius tollere cupies exanimo Oedipodis me-
244쪽
tum omnem, exponit Polybi regis illum non esse silium,aliaque nonnulla explicat sugna , quae ad eam rem comprobandam pertinen continet aliquid et J , sic enim saepe libet uti Aristotelis iplius vocibus nam ex iis pendet tota agnitio, quae maxima pars est primariae actionis in illa traξoedia, Post haec sermo totus senii, quem accersi iusserat Oedipus, videri potest A e J nam totam actionem conficit comprobata agnitione Hactenus extenditur Connexio,in qua aperte videre potest unusquisque contineri, thm nonnulla etsJ-t,n aliqua'; . .. Solutio deinde, quae consequitur, cum consequentia agnitionem contineat, trabet in se V DNM nam oculis se priuat Oedipus, miserrimusque fit,hoc quippe in actionem includitur. Reliqua, ut eiulatio Oedipodis; Creontis sermo;&quae hiauis modi sunt,omnia sunt it Ar; Patet igitur, ni fallor, locus hic Aeistotelis alioqui obscurissimus. Nunc reliqua persequor. - Εοδ ιRE REM τέωμα, πει-- αῖ ραρο ριῶ πιπλεγ eo, is ης οἱ νου et Vari 1α, ου πια δε me. ή si Aiaci . D Agidus, . a se in /ς. E A m αππια ara n Meus , es Qvintaicu
l Quatuor autem Tragoediae sunt genera. totidem quoque S partes a dictae: quorum sane complicitum illud dicimus, quod omnino ex po
se ripetia,atque agnitione constat: Patheticum ut Aiaces, atque Ixiones:
,, Moratum, Plimiotidas, & Peleum: Quartu veluti Ph orcidas, ct Prodi, metheum: quaecunque insuper,quae apud inseros sunt.
Pergit adhue Aristoteles tradere methodum,ordinem jue quo progredi debet poeta ad scribendas tragoedias. Postquam igitur considerauerit poeta terminum connexionis , & solutionis in fabula,consideret oportet,ad quod genus tragoediarum referri debeat illa,quam scripturus est. Non autem hoc fuerit admodum clifficile cognitu, si scierit,quot lint tragoediarum genera. conserens igitur arsumentum suae fabulae, cum aliquo illarum genere; diiudicabit, ad quod genus sit reserenda. Tragoediarum genera, sunt quatuor.Totidem autem esse,probatur necessaria enumeratione ducta ex iis, quae prius dicta suerunt. Declaratum enim est partes tragoediarum esse tres, perturbationem, seu το πUM . agnitionem seu ἀναγνορ , & peripetiam. Aristoteles haec tria assumens conficit duo genera tragoediarum, nam simul ponens agnitionem, & peripetiam conficit unum genns tragCediarum , quod vocaturn runitis hoc est duplex,seu complicitum, apte enim haec duo iunguntur,atque, ut ante copiose docuimus agnitio sine peripetia nunquam ponitur,neque peripetia sine agnitione:hoc considerans Aristoteles,prudenter simul iunctam utramque protulit,& unum genus consecit tragoediarum, quale est,Iphigeniae, Oedipodis: Electrae, &quae huiusmodi sun Altera pari,quae est Perturbatio,seu es m O .constituit alterum genus per se sunt enim apud veteres nonnullae tragoedi se in quibus cum neque Agnitio,neque Peripetia insit;inest lautummodo Perturbatio. de qua re nos superius istis multa locuti sitimas. Exempla affert Aristoteles huius generis in contextu per l, cverbas Afri Haereo, πιῶ ι B,idest.Aiaces,& Ixiones, protulit numero multitudinis non quod plures Aiaces,aut Ixiones fuerint, de quorum calamitate fuerint confici e tragoediae sed plane eo modo profert, tuo Ciceris,pe solet. Curios. Laelios.Furios.Crassos. Antonios,non plures signi scans sed similitudinem, vel ita locutus est Aristoteles, quia plures poetae eandem fabulam Aiacis,& Ixionis scripserunt, pluresisitur Aiaces,& Ixiones; Fabulas intelligens quae ita inscribuntunnon viros . Aiacis sabula extat apud Sophoclem, qui Hon vocatur, Eubuli Ixionem citat Ath naeus libro viii,his verbis, et r. Gisiam stareλω.
245쪽
Μ --λ iaciae. Aliud est genus tragoediarum,quod Moratum vocaturi,atque hoc sane non deducitur ex superiore diu sione partium. Sed per se enumeratur ab Aristotele, distanetii ab illis. Morata tragoedia est, in qua multa proferuntur, quae ad vitam instituendam spectant,isque potissimum labor est Poetae propositus, ut sanctitatem morum extrimat,& probitatem in singulis persionis; praeceptionesque tradat, & γνώμαν quasdam communes,quibus admonentur homines ut virtutem sequatum,& ea agant,quae honesta stant. Hunc ego locum Aristotelis ita intelligendum puto; nam adduci non posisum,ut credam de tragoedia morata locutum hoc loco, in qua apte exprimantur per sonarum mores, in quibus appareat uniuscuiusque electio qualis sit; omnis enim tr foedia,qualiscunque generis fuerit necessario morata esse debet. alioqui vix poetica videri debet in ea esse imitatio ulla,cum in moribus personarum eo modo effingendis plurimum operae ponant Poetae. Exempla Moralis sic enim libentius dixerim,ut a morata distinguam ) tragoediae duo affert Aristoteles. ἀ et Y, Y πιλιὶ ο de quibus nihil adhuc legi. artuin tragoediarum genus est duplex,tum earum, quae pe senas Deorum saciunt loquentes in scena, qualis est Prometheus apud Aschylum in qua Oceanus, aliaeque huiusmodi persenae Deorum loquuntur . eiusdem quoque Eumenides. in quam ποσῶ,r Apollo , reliquique dii inducunturi, tum earum quae
continent actiones inferorum, in quibus scilicet imitatio est earum rerum,quae sunt apud inseros. Viuere enim credutur illic,ex veterum opinione homines, moueri,colloquique inter se . ac meminisse eorum, quae dum viverent agebant. Praeterea plecti, poenasque luere ob scelera admissa. oci si quod peccatum eiusmodi sit, ut propi ert aeditatem non repellat atque excludat omnem comiserationem, & terrorem, atque is a quo sit patratum no prorsus malus videatur;illius calamitas conueniet tragoedi pHuiusmodi Prometheus est, etsi hoc dissere quod apud superos ad Caucasum plectitur qui studio iuuandi mortales multa secit; ideoque Caucaso alligatus sertur iusisu Iouis, qua rem politissime narrauit Lucianus; digni ssimus certe, qui ab omnibus mortalibus tanquam parens ameturi, cuiusque calamitas cum ea de causa ipsi accident,non propter nefarium aliquod scelus, commiserationem cieat omnium hominu. Tale argumentum fibulae scripsit A Eschylus,quae adhuc extat. voca turque et μερίσδεδεσμί. αν vel ,v t Athenaeus lib.i II i.δεσμωτο, citans hos versus.
Quam dictionem declarat,perpenditque Athenaeus ; ideoque mihi libuit locum adnotare. Apud inferos magnus luctus,atque eiulatus est eorum, qui discruciantum, sa-cile isitur,quoniam luctuosa,flebiliaque sunt,haec ad tragoediam possunt referri.cum praesertim non alio negociantes, colloquentesque inter se homines induci possint, quam apud superos inter nos solentiExempla ti agoediarum,quae imitationem continent inferorum,non affert Aristoteles; Sed eam, quae Deos colloquetes faciunt exempla affert.vt B, itous --.de quo genere superius ex Alschylo diximus. Cum igitur quatuor sint tragoediarum genera;considerabit etiam, atque etia Poeta, cuiuia
Quare magnopere poetis conandnm , ut horum omnium aulina' locupletes sint. qu bd si omnium minus queant, saltem principalium,' at l. quamplurimorum : eoque etiam enixius, quo ad taxandos poc-' tas haec aetas in latum prona est, ut quos in omnibus his partibus pro- D s iiii
246쪽
,, bandos nouerit, in singulis etiam mirum in modum excellere aequum
ν, censeat. Cum quatitor sint tragoediarum genera, conandum est, ut qui lioe sibi ab ineunte aetate proposuit munus scribendi Dramata; in promptu omnia habeat; excellatque aeque in singulis. Videbat Aristoteles paucos reperiri ilaetas, qui ab omni parte essent
abibluti; possentque ornate, ct artificiose omne genus tragoediarum tractare. Maeni nim id est ingenii, magnarumque virium mentis, ut non immerito Poetas nasci iit a Cicerone dicium, cum vix ulla exercitatione , summam in Omni genere Dramatum
scribendo laudem asstequi postini: Alius in comoediis scribendis non infeliciter opera suam ponit. Alius ad tragi aediam scribendam plane videtur a natura si tus. Alius co- modi us Epicum tractat Poema nam,ut ait Cicero in lib. de Optimo genere oratoru, j unumquodque genus diuersum est a reliquis; &in singulis su useli cuiusque certus M sonus,& quaedam intelligentibus nota vox. Itaque licet dicere ,& Ennium summum se Epicum Poetain, si cui ita videtur,et Pacuuium tragicum;&Caecilium fortasse comicum. Haec ille. Sed A ristoteles etiam in uno genere poematis scribedo disiicile esse aL. firmat , ut aliquis excellat; cum eius variae sint sormae, interitae se valde discrepantes. Exempli causa. unu est genus poetarum persectorum iii tragoedia. a quo qui absunt, non cenere quidem disserunt, ut Comicus a Tragico, ised in eodem non sunt pares. Laudatisiimus, per eiusque is est existimandus Poeta tragicus, qui sine ut a Dramatum genera illa quatuor ex aequo tractare potest, lodie ornate artificiose. is verὁ minus laudatus, ac perfectus, qui in uno tantum genere cxcellit. Nec vero mirum haec
ab Aristotele dici; multo enim dissicilius est Drama scribere, in quo insit agnitio, &I eripetia;ctuam in quo perturbatio tantum inst. Oratorum alii excellunt in iudicia-ibus caulis; Alii deliberativum genus magna cu venustite & grauitate tradiant; Alii ad demonii ratiuum genus, pompamque laudationis plane nati videntur. At is persocius censetur Orator qui in omni genere cum laude versatur. Optimum enim unum
est,& proximum quod ei simillimum, quod autem optimo dissimillimum. id est deter, rimum. Vna fingendi est ars inquit Cicero lib. de Oratore. ii l. in qua praestantes sue se runt Myro, Polycletus, Lysippus, qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen' se ut neminem sui velis esse dissimilem. Vna est ars, ratioque picturae,dissimillimi tamense inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est, cui quid quim in ar, , te sua deesse videatur, & si hoc in his, quasi mutis artibus cil mirandum,& tamen v ,, rum; quanto admirabilius in oratione, Se lingua, quae cum in iisdem verbis, senten- ,, tiisque versetur,summas habet disii militudines non se,ut alii vituperandi fiat, sed ut ii quos constet esse laudandoson dispari tamen genere laudentur. Atq. id primum inis Poetis cerni licet, quam inter se Arschylus ,Sophocles, Euripides dissimiles sint,qua A quam omnibus par pene laus in disii mili scribendi genere tribuatur. Hec Cicero. Poetae tritur quamuis in quatuor omnibus generibus tragoediam scribendis sierint inter se dissimiles,tam en omnes excellent; eri enim non potest, ut eadem sit similitudo sententiar uin,& verborum in omnibus. Sed ea suerit improbanda dissimilitudo,cum alii unum genus tantum, alii duo, alii quatuor tractare scient, tanto enim ii superiores illis fuerint, quanto in pluribus tragoediarum generibus praestiterint. Ac plane sicuti pictor improbatur, qui in una tantum animalium specie pingenda, Ut pote equo, aut
homine se exercuit; caetera autem pin ere nescit. Sic Poeta improbandus, qui unum tantum genus tragoediarum tractare sciet; in reliquis non fuerit exercitatus. Sed omnino summa quaeque in omni genere assequi dissicillimum est. hinc Cic.lib. primo de se Oratore,in prooemio ait. Fere mihi hoc videor esse dicturus ex omnibus iis, quiis in harum artium studiis liberalissimis sint,doctrinisque versati, minima copiam po ,, rarum egrestoria extitisse, atque in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excelleas,si diligenter & ex nostrorum,&Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores,quam Poetae boni reperientum. Haec Cic. de quamuis diss- citiuo reperiri bonos oratores affirmet; quam Poetas dissicillimum tamen etiam esse
247쪽
IN A R I s T. DE POETICA 2ryra inquit egregios Poetas inuenire.Nimiru enim hoc multo maius est qu1m vulgo opinantur homines; & pluribus ex artibus collectum ; na praeter scientia, quam innumerabilium rem comprehedi oportet a Poeta; omnes 'uoque animi motus, moresque, quos bominu generi natura tribuit, penitus pernoscat necesse est, omnis enim inutatio poetarum, & artiscium in iis exprimendis versatur; praeterea omnem artem inflectendi metes auditorum in quamuis partem teneat Oportet. Leporem suauitatemque verborum internoscat;numeros diiudicet' paratos habeat locos,unde grauitatem sententiarum, ponderaque sermonis promat, cuiuscunque generis fuerit. Sed cum sciret
Aristoteles disiicillimum essetam multa ingenio, quamuis puerespicaci, di exercitatione, quantumlibet longa.ait in contextu inriραιθω,conandum est, ut omnia liaec ast 'quatur si positi Poeta,& Asciat,sin minus omnia poterit saltem maxima, & plurima habeat in promptu. At homines rudes, qui ignorant, quam magni haec sint Iaboris, quam infinitae industris,& acris insenii,proni plus aequo ad reprehendendos Poetas. : ut ostendat iniquam illorum esse reprehensionem ait ipsos e diparres,cum sit cauillationis,calliditatisque plenissima. exigui enim a Poetis,quod supra ipsorum, neque ipsorum tanteim,sca omnium hominum ingenii vires; Si igitur in aliquo genere tragoediarum Poeta excellat non satis esse putanti volunt enim in omnibus generibus illis quatuor excellere,quasi id facile si factu.Sed nimirum Poete iudicio vulgi censentur, cum illorum auribus inserviant in theatro; cumque nobis a natura sermo insitus sit,existimant non admodum dii scite esse semionem ad omnem persenam,ad omnes mores,& affectiones animi adaptare, neque magni esse laboris fabulam constituere, epifodia excogitare, in partes equas distrilauere; cum non nisi a peritissimis, exercita
tisiimisque Poetis id estici positi. Sed plane dolitis,qui omnia diligenter perpedunt,
noueruntque quam magni sit laboris in singulis excellere, nedum in omnibus simul, satis est,si placeant Poetae,probenturque. Hinc Horatius prudenter ait. D neque te ut miretur turba labores, is Contentus paucis lectoribus, an tua demens,, Vilibus in ludis dictari carmina malis
,, Non ego,nam satis est equidem mihi plaudere,ut audax,, Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit. D Men' moueat Cimex Patilius aut crucier, quod se Vel licet absentem Demetrius' aut quod ineptus,, Fannius Hermogenis laedat conuiua Tigellis,, Plotius,& Varius,Meccenas, Vergiliusque ,, Valgius,& probet haec Octauius optimus, atque ,, Fuscus,& liarc utinam Viscorum laudet uterque. &quae sequuntur. ,, Idem Paulo post. quibus haec,sint qualiacumquem Arridere velim,doliturus si placeant speis Deterius nostra. Idem Horatius Epistolarum libro primo,maledicentia, obtrectationemqu e hominuin Poetas fgniscare volens,ita librum suum alloquitur.
si ige, quo di scedere gestis ,, Non erit emisso reditus tibi, quid miser egit is Quid volui dices ubi te quis laeserit. Paulo post
,, Contrectatus ubi manibus serdescere vulgi ,, Coeperis,aut tineas pasces taciturnus inertes, is Aut fugies Vticam,aut unctus mitteris Ilerdam. Zoilus,qui a veteribus xdo ι,τορικὸν est dictus, vexavit Homerum, Homerique poemata.Cercopem infestisiimum sibi habuit Hesiodus. Amphi manes Cous Pindarum est insectatus. M uius Versilium.Nullus denique poeta apud veteres suos no habuit obtrectatores, atque sycopinantas, ut utar Aristotelis verbo. Sed quo maiore inuidia urgentur,tanto sortius reluctari debet poetae;dareque operam v t in omni genere scriptionis excellant sibique illud Horatianum proponant.
248쪽
,, Minime verbsortasse conuenit eandem Tragoediam, siue diuer-- sam appellare a fabula: id quod earum ipsi quidem connexio, atque is solutio indicauerit.
Pergit adhuc Aristoteles preesaram illam methodum ostendere quae ineunda est ei, aut apte voluerit,ordinateque fabulam scribere tragicam. Posset ambigere fortasseiquis,ctam tam multae eiusdem argumenti apud veteres extent tragoedie;Nam Oedipodem de si bula loquor multi scripserunt. Aiacem , itidem Olestem, & reliquas nutu sinodi;discrepent ne inter se,an eaedem sint sabulae,nomen enim satis demonii ratesse easdem Res,ondet Aristoteles certam quadam tradi hoste normam et rationem, qua cognoscat aliquis; eadem ne sit, an diuersa appellanda fabula. est autem haec; et diligenter quide obseruanda.Quotiescunq. eadem est connexio,& solutio in fabulis diuersorii poetaru;dicendu est easde esse fabulas,ncq .inter se discrepare. Quotiescum laute diuersa fuerit conexio,& solutio sabularu ,etiam si eande contineant actione; diuersas esse sabulas dicemus. Utilis quippe norma, &praeceptio haec est Aristot.nam qui scierit solutione, & connexione diuersas seri sabulas, non dubitabit eandem sibi proponere actionem,quam imitetur,quae etiam ab aliis fuerit tractata. Neque paucitate actionum deterrebitur; paucarum enim similiarum ut ante inquit Aristoteles γsunt tragicae calamitates; le iis loquor,quae acciderint;raro enim accidunt; Praeterea hoc suscipiet certamen,ut conetur aptius fabulam costituere, quam ab aliis fuerit constituta. Has,aliasque multas commoditates aiseri huius rei cognitio. Sed praeceptio haec Aristotelis coniungenda est cum superioribus , quia speciat ad eandem meth dum. Postquam poeta prop ositam sibi actionem,de qua scripturus est sabulam .distribuerit in duas partes,conne xionem & solutionem; consideraueritque ad quod tragoediarum genus ex ill is quatuor sit reserenda; perspiciet postea, atque indagabit diligenter An alii, ante ipsum,poctae eandem actionem tractarint,atque expresserint; Si videbit non eise ab altis exprellam, pro suo arbitratu potest connexionem , solutionemq. fabulae comminisci.Sin autem cognoscet ab aliis suisse tractatam eandem actionem, non continuo reiiciet actionem illam sed diuit operam, ut exprimat diuerso modo mutans connexionem de Blutionem.Connexio quippe fabulae, uti ante demonstratum fuit,omnia complectitur Episodia.Solutio quoque exodum continet; necesse est
igitur diuersam quoque existere tragoediam mutatis Episodiis. Huc spectat Hor tiana illa praeceptio in Epistola ad Pisones. ,, Publica materies priuati iuris erit, sM Nec circa vilem patulumque moraberis orbem, ,, Nec verbum verbo curabis reddere sidus M Interpres,nec desilies imitator in arctum, M Vnde pedem referre pudor vetat, aut operis lex.
difficiles lii quidem fiunt versius.&obscuri, sed id omnino significare voluit Horatius,quod dixi,nam qui connexionem,& solutionem in fabula ab aliis ante traetata, mutat;non reddit verbum verbo,tanquam sidus aliquis interpres; nec se imitationi alterius addicit, quod facere coguntur ii,qui connexionem non mutant in fabula , &solutionem.
249쪽
se Ca tertim non pauci egregie nectentes inepte soluunt. Oportet au-M tem ab utraque parte plausum iugiter excitare.
Postqvim Aristoteles docuit quomodo eadem,quomodoque diuersa dicetur fabula propter connexionem,&solutionem: aliam dat praeceptionem, maxim necessaria iis, qui tragoediam scribere voluerint,est autem huiusmodi .Quoniam tragoedia constat connexione,& solutione, inultum est in utraque elaborandum.multi enim poetς sunt, qui apte connectunt, sed parum apte postea soluunt sibi ilam. Pulcherrimus est
Ciceronis locus libro primo Epistolamm ad Q Fratrem, Epistola prima , sub fi -
ων nem; qui huc spectat, ait enim. Illud te ad extremum ,& oro, & hortor, ut laquam, poetae boni & actores industrii solent, sic tu in extrema parte, & conclusione modii ne is, ac negocii tui diligentisiimus iis, ut hic tertius annus imperii tui tanquam tertius actus persectisiimus, atque ornatisiimus suis te videatur. Debet igitur diligens poeta, qui laudem sibi parare studet, non minus artiscit ponere in tolutione, vim in connexione.Cum enim solutio extrema sit sabulae pars, maxime inhaeret metibus auditorum, priue contingit,ut tota fabulae venustas depereat, nisi apta fuerit
solutio.Adnotanda illa verba in contextu ν' mos, hoc est. oportet autem ab utraque parte, conexione scilicet & solutione,fabulae; plausum spectatorum captare.nam προτειδεο & συγκροά, θαι est applaudere. N on disimili ratione locutus est
M Tu quid ego,& populus mecum desideret,audi,
,, Illudque cum primis cauere,ne contextum Epopoeiae proprium,in
s, Tragoedia confingamus,talem verbesse dicimus,qui complures con-
D tineat fabulas: exempli gratia: si quis totum illud Iliadis unica velitra complecti fabula.
Pergit methodum monstrare Aristoteles seribendae tragoediae. Dat igitur aliam praeceptionem:quae ad constituendam actionem spectat; Non omnes quidem apte in tragoedia actionem constituunt nam non simplicem,sed multiplicem, multimembremque arripiunt actionem,quod in tragoedia est valde vitio n. Simplex enim & una debet esse actio tragica , ut ante saepe diximus. Epopeia constitutionem suae actionis facit multi plicem; Non quidem quod & ipsa plures,quam unam, recipiat actiones; sed eiusmodi est; ut singulae ipsius partes,aut particulae potius,unam tragicam a monem constituant,ideo Aristoteles eis x ἰ tanta vi vocavit mini sis. sic enim debet intelligi Ioeus ille. Si quis igitur actionem Epicam poematis Homerici, aut Iliadis, aut Odycseae conserat cu aliqua actione tragica; erit illa et ora taber, sinsula enim Episodia Epopoeiae; imo episcidii cuiusiris pars una,actionem tragoediae subministrare potest; Poeta posset decipi aliquis in constituenda actione tragica, nam cum in Epopoeia quoque una tantum sit amo,eodemque modo constituatur, facile est labi in errorem, & icleo Aristo.monet,ut caueat,ne actione constituat πού iis, hoc si obseruarit; vitabit vitiuillud;si praeterea animaduertet certo contineri spatio actione tragicam, nam perioduSolis unius ut ante declaratum suit no excedit. Epo ia autem multorum annorum actionem completatur. Hoc vero volens significare Aristoteles in cotextu apposuit illa verba,έ ἴσ Iλά - ολον miti μυθον, hoc est,si quis totam Iliadis fabulam una tragoedia concludat, λον, inquit, apte; quia pars aliqua Epopoeiae;tragoediam constituit; Et tota ouidem Epopoeia multas actiones tragicas contineti,Si vero tota Epopeiae actio.
250쪽
nem aliquis conetur uni tragoediae inserere,vehementer errabit.
Ibi etenim propter poematis longitudinem partes ipsae congruen-
tem suscipiunt magnitudinem,in actibus vero multo praeter id, quod , , susceptum negocium exposcit , longiores euaderent.
Explicat rationem,cur constitutio actionis tragicae non debet esse τολibuis, sicuti Epicae. est autem huiusinodi. Epopoeiae longi sis inauest poema multumque excrescit, quia non habet praefinitum tempus; ideo partes quoque ipsius longiores sint necesse est:vi sint conuenientes & respondeant toti.partes vocat ut opinor ipsa Episodia.
Grande,vastumque corpus grandia quoque membra,& partes habeat oportet, hane igitur vocat conuenientem partium masnitudine in contextu Aristoteles,quae proportioni totius competit; At diuersa ratio est in tragoediis; nam si prolixiores partes Episodia intelligo ) aliquis efficere studeat; non conuenient actioni,quae per se pusilla est,cum non excedat Solis unius pei iodum.υ ' otin habet in contextu Aristoteles,quia generale hoc nome est omnium poematum, in quibus imitatio fit agentium hominum,seu negociantium . neque potest Epopoeia vocari; nam habet Praesti λίαν.ut superius diximus.& postea suo loco copiosus dicemus. ,, οῦ M δci, siιρά ωψέ Ai Me,η - ΠΙΞ Πν η κως Modoonta.
, Cuius rei signum id esse potest, quod hi qui totum Ilii excidium si
se mul composuere,ac non potius singulas separatim partes, sicuti Euriis pides Medeam, vel Niobem quod Aeschylus minime obseruauerit
se vel prorsus cadunt,vel certe infeliciter certant.
Omnis ars, quae praeceptiones tradit,artisciose aliquid agendi obseruatione nititur earum rerum, quae rectE, minus ue recte ante actae suerunt; has enim improbari, illas probari cognoscens;facile praecipit, quid si vitandum, quid sequendum . Aristoteles igitur praeceptionem,qua paulo ante dedit; non es le tragicam fasula & actionem constituenda, eo modo,quo constituitur Epica volens comprobare, assert exempla quorundam poetarum, qui,quod parum artificiose actionem constituissent,vehementer improbati ab omnibus fuerunt. Son Epopoeia Vna actio unius personae requiritur, quanto magis in tragoedia scripserunt olim nonnulli Ilii excidium,& vastatione;hoexeprehendit Aristoteles,quia eiusnodi poemata non constant una actione ,sed pluribus. ideo ut hoc significaret, addidit in contextu uis. quia singillatim omnia,quae a eiderunt in eo excidio, persecuti sunt. Hoc plane aduersatur artificio scribentarum poematum. Neque gratiarer plura de hac re dicere in praesentia, nisi paulo post mihi copiose esset agendum de Epopoeia; eiusque omni artificio. ubi hoc idem aiseri exens plum ex antiquis Poetist Aristoteles,devastatione Ilii. Historicorum munus est proprium, non poetarum,aut Unius personae multas actiones persequi, aut multam per nnarum . nam poetae Circa una unius ter ne versantur actionem. Siquid praeter hane addunt; id Epis dice faci uni,hac tame lege,v t ad eam referatur Athenaeus lib. x iii iaAcati Argivi nominat tuam π,qualem inscriptionem,& actione multiplicem in podmate uno positam reprehendit hoc loco Aristoteles . verba Athenaei sunt haec. - .is
υ 2ras κατίλ, ..Hic igitur Acatus,aliique, qui ἰλάπιραν scripserunt,peccarunt, quia no unam,sic titi opus est, complexi sint actionem;sed plures, plurimarumque persinaruactiones persecuti fuerunt.Tragici igitur,non secus, ac Epici, una debent unius personae