Jo. Laurentii Berti fratris eremitae augustiniani theologi praeclarissimi Librorum 37. De theologicis disciplinis accurata synopsis quam ad usum seminarii auximatis concinnavit. Notis perpetuis, ac novis quibusdam dissertationibus auxit, & in lucem n

발행: 1769년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

L r R. V. C A P. III. . a

Pr. II. ex Patribus. Aug. 22 de C. D. 3. Mu', ait, uia Deus peccare non potest , I berum arbitreium habere negandum est . Damasc. l. a de Fid. orthod. 22 ita contra Arianos scribit: In tantum processi ii impietatis, ut negetis,

quod filius Dei liberae voluntatis si a) ς ergo &c.

Prob. ΙΙΙ. ratione . Id enim exigit ratio iupremi d minii, Dei liberalitas, quae a libero animo , teste Seneca,. nominatur perfectio , & summa ejus ratio , ac sapientia, quae sitne electione, k consilio stare nequeunt. Deinde singulae creaturae a divina operatione ieiungi possunt: non enim cum Dei potestate ulla junguntur lege necessitatiς ; ergo &c-Αnt. patet : Si enim res creatae a vi primae causse separari non possent, sequeretur , eas esse aeternas , ut Dei virtus,& 1 stantia , nec quidpiam creatum esset , sed omnia forent aeterna, quod est absurdum .PRoposia io II. Constituitur Dei libertas per astum ne-eessarium divinae voluntatis, prout cohnotat objeesum creatum. Pr. I. pars. Dei libertas est intrinleca peris fio, ejusque actus eis immanens , & vitalis ; sed in Deo nihil intrinse- eum, & immanens reperitur, praeter necelsariam , ac sempiternam substantiam intelligentem , & volentem, alias Deus esset compositus, & imperfectus ; ergo Dei libertas est eadem Dei substantia intelligens , ac volens . Prob. II. pars. Requiritur ad libertatem aliqua indifferentia ; sed actus divinae voluntaris non est indifferens , prout comparatur ad bonitatem divinam, quae non potest cadere sub indifferentia iudicii, cum nullum sit bonum, quod cum summo bono Ualeat comparari ; ergo haec indimerentia attendi debet penes

connotata. Pro solutione argumentorum nota , Dei liberi tem esse ex eorum genere , quae connotatiΣe , non absolute

dicuntur , idest unum significant & aliud consignificant: primum est i a Dei natura, quae est suum esse, & sua operatio , alterum quidquid fit a Deo in aliqua temporis differentia b . ob. I. tum P Herm. Actus liber consistit in actione v Iuntatis , quae potuerit non esse , & discrimen aliquod assignari debet inter libertatem , & actum ; sed nullum aliud discrimen est, nisi quod libertas est facultas ad Dei substantiam spectans, actus vero operatio ejusdem facultatis; ergoo a &c.

232쪽

zI2 DE HEOLOGICIs DISCIPLINIs&c. II. Quaerenti, quid sit libertas λ non resp detur dicendo : libertas Dei est ipla divina subilantia, terminative accepta, sicut non redie drcitur , aeternitas ei ubilantia princip)o, ac fine carens L III. Etiam scientia est entitas divina

' R. ad Ι. , auum Dei liberum utique esse actionem , quaepo eit non esste, cum autem quidquid in Deo est, iecunduὶri id qIoa importat in recto , sit necessarium & immutabile,

Iiberae astionis indifferentia tota versatur penes extrinseo imconno alum. Di; crimen autem inter facultatem , & actum in Deo nullum ell, nisi quod facultas con notat terminum , prout poni potest, astris vero , prout positum , Vel ponen dum. Sic libera creandi potestas con notat creaturam possibilem , decretum liberum creaturam futurRm , creatio creat ram a 'u extilentem . Ad secundum neg. ant. Optima est enim allata aeternitatis definitio, & cohaerens ei, suam tra

libertate diversa connot si e distingui : illa enim terminatur ad creaturas, prout habent veritatem intelligibilem, li. bertas Vero eas rei picit , prout habent existentiam coutin

gentem .

Ob. II. In Deo non est elestio: ergo nec liberras. Se- eundo , non est in Deo indisierentia ahtiva , cum in Deo. esse nequeat potestas sine astu ; ergo &c. Tertio, Deus est immutabilis; ergo non est liber. N. ad Ι. dist. ant. Non est electio anceps cum suspensio, ne animi, quae ex ignorantia procedit, cones , non est. et esto unius prae alio absque haentaticine , neg. Ad secundum Deo. ant. Est enim in Deo indifferentia activa , sed cumh c dicatur connotative , indifferens est Deus ad mutabili talem effectuum . In Deo autem nulla est potentia tab acta di tincta, nis prout actus accipitur terminatius; exigit enim summa Dei persessio, ut idem sit ejus potestas , & operatio . Ad III neg. maj. Salvatur enim Dei immutabilitas cum indifferentia actus liberi, dummodo iste sit contingens,

prout con notat terminum , non pro eo, quod dicit in redio, nam creatio mundi est actuς liber, ex quo tamen Deus mundum cond; derit, non est intrinsece mutatus.

Ob. ΙΙΙ. Alfius Dei liber vitalis est ; ergo est illi pro

sus intrinsecus . R. dist. ant. Est actus vitalis con notans e trinsecum obiectum , conc., in Dei substantia consistens, nera.

233쪽

Multa enim sunt Deo intrinseca, quae ad objectum creatutum eomparantur, ut praeἱcientia, pro destinatio &c. Inst. Haec con notatio Vel intrin luca eii, vel extrinseca Si primum , erit Deo necellarius respectus ad creaturas ; Hsecundum , constituitur ergo l9ei libertas per aliquod ex ri secum , dc adventitium. II. Si divina libertas ex hac con- notatione constat , erit inVerlectior libertate creata , quae tine hac terminatione conii liit. 1ti. Nulla divina perii io, etiam in ad rquate, per aliquod extriniecum constitui poteti, sed haec connotatio est extrinseca ; ergo &c.

ad 1. , talem con notationem ex parte actuς intrins cam esse & necessariam , extriniecam autem ac variabilem ex

parte termini , & oblecti . Ita quaevis Dei operatio aeterna est , nec a divinitate te; inigitur , & tamen libera est eius

omnipotentia, ei quo advenit nova creatoris denominatio per solam creatularum connotationem . Ad secundum ne'. an T.

Libertas enim creata , cum sit per lir mutabilis , non opus est , ut contingentiam exterius accipiat . At Dei libertaς , quae est immutabilis, nec pote i habere altus diversoς , a terminis tantum suam accipit indifferemiam. Qui ergo astum Dei liberum exponunt in ordine ad con notata, nil derogant

Dei perfectioni, & de ejus simp icitate , atque immutabiliutate decentiuς l 'uuntur. Negari etiam potest, voluntatem nostram constitui per objectum extrinsecum . Constituitur enim Aen lecundum formam , pro qua supponit, sed relate

ad terminum , quem consignificat . Hoc etiam piato divinam perlectionem coniti tui , si sit de illarum genere, quae connotative dicuntur, est yalde pongruun i: atque ita ad III. Ob. IV, Si idem esset actus Dei liber, ac ejus substantia, ut haec, ita ille foret aeternus, atquu eadem Dei perfectio est et simul immutabilis , & contingenI : immutabilis, quia talis est Dei natura, contingens , quia talis ecte debet actus liber; sed ii se repupnat i ergo S c. dist. ant. Actus Dei liber aeternus, ac necessarius foret, secundum id, quos importat in reξto, & relate ad sibilantiam , conc., secundum id, quod con notat, neg. Non repugnat autem eundem actum esse immutabilem, & contingentem respectu diversorum , sicuti eadem creatio aeterna est , relate ad Deum, tem-Poralis autem, relate ad creaturas, quaS connotat.

Ob.. U. Actus Dei liber fuit ab aeterno nec tamen ab aeterno ulla extitit creatura , ergo &c. diit. ant. Liber fuit ab aeterno, quoad substantiam, conc., quoad terminum,

234쪽

Dice et . Ab alterno nulla erat res creata ; mo nec esse potuit ulla con notatio, quae ad libertatem requiritur . I t. dist, con1 Non potuit cile connotatio ad terminum existentem , Conc. , ad terminum futurum , neg. Ita creatio ab aeternos pestabat niunduin producibilem , quae nunc connotat jam

produ 'tum.

Ob. VI. Qtiaevis creatura pendet a libera Dei volunt te , R eis elietius determinationis ipsius; ergo respectus ad creatura; non constitΗit, sed supponit actum liberum voluntatiq Dei. dish ant. Creatura eli ei sectus voluntatis Dei

libere, in ad .rquate acceptae, & pro actu permanente, conc., adaequale pro termino, quem connotat, neg. Non enim sequitur : creatura dependet a libera Dei voluntate, & est efferius determinationis eius ergo non confiituit actum Dei liberum. Constitutiva enim per modum termini, & conn tali pollunt a re, quam conitituunt , Vere ac proprie pr

duci. Ex quibus insertur . I. Nullam in Deo esse indete minationem intrinlecam , quae , cum sit incerti animi si ctuatio, non. potest cum perfectissima scientia componi. II Voluntatis divinae nullam esse caussam prVrie didiam , sicut nulla datur caussa divinitatis . III. Nullam in Deo esse libertatem contradictionis , idest , voluntatem intrinsece suspensam ab omni actu volitionis . Dari autem libertatem contradictionis , prout est potet aς indilserens ad agendum, vel non agendum , indiflerentia spectata ex parto connot torum. Sed de hoc argumento satis.

LIBER VI.

De inferutabili praedestinationis masterio. CVm divinae praedestinationis doctrina Augustini praese tim auctoritate subnixa sit , qui de hoc tam sublinii

argumento egregia volumina conicripsit, a Romanis Pontificibus , a SS. ΡP., atque ab ecclesia universa communi calculo comprobata , non abs re me facturum arbitror , si doctissimorum virorum, atque ipsius cl. Auctoris inhaerens vestigiis , Augustini dogmata de inscrutabili praedestinationis

mysterio ab iniquissimis quorundam obtrectatorem calumniis inb in limine sexti hujus libri vindicare pro virili tonabor. Aiunt itaque , alios quoque Patres summorum Pontificum laudibus cohonestari, adeosue non esse potiorem Augustini, quam illorum PP. auctoritatem . Deindς S. P. Ep. 9. ad Hi

235쪽

L I B. VI. 2I3 Hieron. solis libris scripturarum tribuere auctoritatem &e. III. Statuere ecclesiam, nullam propositionem esse infallibilem , eo quod ab Augustino tradita sit . IV. Augustinum etiam in plures, & graves errores fuisse prolapsum. Haec tamen , aliaque istiusmodi liberiori stylo , quam

reverentia erga doξtorem maximum scriptitarunt , qui aut victricis gratiae eificaciam, aut eleltionem sanctorum fecun- , dum propositum oppugnare conati 1 unt , eaque eadem facilitate exsufflantur , qua proponuntur . Nam , etiamsi ultro,

daremus , nullum esse inter Augustinum , aliosque PP. discrimen , nec illum fuisse indutum virtute ex alto , ut qui plus omnibus laboraverit , ut Fulgentius tellatur ; dum tamen agitur de praedestinatione , & gratia , nefas est Augustino refragari, cum in ejus libris contineatur, quod asseverat ecclesia , ut Pontifices testantur 3 cum antiquam Memmitis condiderit , ut ajunt PP. ; eiusque sententiae in canones evaserint, ut ex Conciliis evincitur; atque unuς sufficiat Augustinus, ubi de gratia disputatur, ut Theologi aD firmant . Habent etiam ΡΡ. alii parem cum Augustino honorem , si pari ab Ecclesia decorati fuerint praeconio . Ad ΙΙ. R., privatss scriptoribus deferendam non esse infallibi- bilem auctoritatem , quae solis convenit sacris literis ; si tamen , quae ab iis scripta sunt, ecclesia commendet, summa excipienda sunt reverentia I . Neque Augustino credimus. quia scripsit haec Augustinus , sed quia redie scripsisse Au- ustinum Ecclesia tellatur. Ad III. , Augustinum eccle-

ci An hanc , multiplici titulo debitam , S. Dcctori exhibuevit reverentiam recentissimus seri-Ptor , qui confidenter asseruit , quod Augusinως eger Are rete Thoma , alii viderint . h ihi sane persuasum est , Augustinum per seipsum perspicuum esse, eiusque scripta , multo ante D. Thomam, a Romanis Pontificibus, a Conciliis, ab ecclesia universa non

solum fuisse intellecta, sed ab iis

etiam probata , & summis laudi-hus celebrata , ut alibi dictum est . Non eico Augustinus D. Thoma , magister nempe discipulo ,

indiguit , sed eontra D. Thomas Augustino indiguit doctore maximo per uie , ct absque ullo etiam

interprete clarissimo , ab eoque ne latum quidem unguem recessit:

quo factum est , ut ipsa Angeliei

Doctoris volumina augustinus eontractus ab aliquibus dicerentur , ac veluti epitome librorum magni

Auguilini summo in pretio habe

rentur . Laudandus est D. Thomas , eo vel titulo , quod obsequentissimus fuerit , at sue addietissimus Augustini discipulus. Sed hoc tanti magistri dispendio ab aliquibus fieri, laudandum omni

no non est. Diuiti by Coral

236쪽

216 Dς Τμgo LoorCIs Drs CIPLINII siae decretis praeserendum , soli assi are possunt novatores ;ego vero si ecclesia Augustini scripta damnaret , primus in ignem ejus libros projicerem : nunc autem totius ecclesiae vlausi celebratos catholico sensu exponam, & pro virili tuebor. Quod quarto loco opponitur, mera caluimnia est, quae, ubi se te exhibuerit occasio, ex sum abitur . Vindicata S. HAug. doctrina, duabus Dillertationibus hunc librum complectimur, quarum prima erit de praedestinatione electornm ad vitam, altera de praedestinatione impiorum ad mortem .

DISSERTATIO L

De praedesinatione electorum ad vitam.

DE existentia, nomine, essentia , caussa , effectibus, denumero Iandem , ac signis praedestinatorum distincti capitibus, eo, qui sequitur, ordine disputabimus. CAPUT I. De ex sentia , nomine, essentia , ac definitione praedotiuationis.

UNico eapite plures complectimur quaestiones , tyronibus

nostris non omnino inutiles, de existentia , nomine , ac partitione praedestinationis. PROPOSII io I. Datur reapse aliqua electorum praedestia natio ad gloriam. Pr. L ex Ap. ad Rom. 8. si uos praedestinavit , hos O vocativit; ergo dcc. Pr. II. ratione. Praedestinare est rationalem Creaturam ad aeternam Vitam praeeligere; atqui Deus plures ad Vitam aeternam praeelegit; de fide est enim multos reapse a Deo in coelum allumi; ergo &e. Ob. I. Praedeliinatio in nolira potestate non est, & m rita tollit bonorum operum; ergo &c. I t. dist. ant. Non est in nostra potestate, quoad caussam, conc. , quoad consecutionem , n terminum , neg. Etenim aeternae vitae consecutio nonnisi per nostra bona opera potest obtineri. . Dices cum Damalceno lib. 2. de Fid. orth. I. Pr 'ede stariatiouem esse eartim rerum , quas ali Iute vult: pra cientiam Tero illarrem, ouae in uo ira Iani potestate ; cnao nc. I) ta Eandem Damasceni sentea- tiam adoptavit etiam Doctor Aci

237쪽

L E. VI. D Iss. I. CA . I. et IID. neg. cons. Loquitur enim Damascenus de iis , ad quae nostra Pla potestas iussicit, ut sunt opera naturalia, & pe cata ; quae Vero a Deo praedeterminante operantur, & pra,' sciri, & praedestinari, ex l. IV. notum est. Ob. II. Si Deus alio uos praedestinaret , omnes forent electi. Ideo enim praedestinantur , ut in his ostendatur divina bonitas, ac liberalitas; sed haec magis ostenditur , ubi

ad omnes extenditur ergo &c. R. neg. ant. Ad prob. neS. min. Milericordia enim magis ostenditur comparate ad miseriam, in quam plurimi sponte ruunt . Spectat autem adoprovidentiam, ut manifestetur simul justitia in reprobis, &milericordia in eleesis .PRopos in io II. Μultiplex est praedestinatio , variisque vocabulis des3natur. Prob. Asia enim est praedestinatio ad bonum , alia ad malum poenae, non culpae, ut supra disium est , ia constat ex can. 3. Concilii Valentini, ex Augustino a ,& Fulge tio . Rursus praedestinatio ad bonum alia est ad finem , alia ad media; illa creaturis gloriam largitur, haec gratiam N. finalem perseverantiam . Praedeliinatio ad gratiam , vel est ad gratiam sussicientem , vel ad versatilem , vel ad efficacem . Praedostinati ad gloriam vocantur praefiniti , ac

. Dicuntur etiam , ut ad Tim.

a. Omnia iustineo propter eletios e vocantur cogniti, r cogniti et ad I im. a. Dicuntur etiam probati, era' praeordinati in Vitam aeternam, vocati secundum propositum s item --

fa misericordiae , O vasa in honorem ab Apostolo. Oυυ c), filii Dei , , besnedicti a Patre e . Dicitur etiam praedestinatio dilectio, electio, propositum , discretio, ac praeparatio . Quae nomina, licet idem significent , tamen ratione nostraordinem quemdam important. Praedestinatio enim scientiam; dileElio cognitionem praesupponit. ΡRoposiT1o III. Praedestinatio ad gloriam definiri m. test : praejicientia, ac praeparatio beneficiorum Dei, quibus cerintis e liberantur, quicunque liberantur. 4 Prob. Traditur enim naec definitio ab Aug. l. de Don.Pers.

ra naturalia & peccata , quae in non admisisse. nostra sunt potesate , decretum

238쪽

DA TAEOLOGI Is DrsCIPLINII Pntant Moliniani, loqui Augustinum de praescientia conditionata: nos autem de abloluta, quaeque ab efficaci decreto pendet, si loquamur de praedestinatione lapibrum , quam speciat ib. S. P. Aug. ; lupponit enim liberatio miseriam , miseria culpam: si loquamur de statu innocentiae, erit praedestinatio praeicientia , non tamen praeparatio finalis perse- Uerantiae, quam Deus in arbitrii viribus reliquit . . PROI OSITIO IV Praedestinatio pertinet ad mentem Dei simul, 5c voluntatem. Not. Si pr destinatio accipiatur pro sola ordinatione creaturae rationalis in finem vitae aeterme , est actus inteli EtuS, connotans ah tum Voluntatis, ut docent Thomistat : si Vero accipiatur pro divina proposito, & decreto conferendi gratiam in praetenti, & gloriam in futuro , ut eam definit S. P. Aug. g), dicimus cum Bonaventura, Soto , Arimi nensi N. c., pr destinationem esse actum voluntatis , cui sup- 'Ponit ahtum intellectionis. Pr. I. pars . Ordinara unum ad illud est opus intelligentiae, sola enim ratio dirigit ex Ari-ilotele ; ergo praedeliinatio, prout dicit ordinationem, ad munus spectat intelligentiae . Quod vero connotet actum aliquem Voluntatis, patet: ideo enim Deus aliquos dirigit in Vitam aeternam, quia illos amat, amare autem est velle alteri bonum ; ergo praedestinatio praelupponit , & connqtat astum amoris, ac beneplaciti. Pr. II. pars. Propositum enim, decretum , dilectio &c. ad voluntatem spectant. Augustinus autem, Hilarius, ac Prosper illam appellant divinae volun- ratis propositum: haec porro voluntas actum intelligentiae prae

supponit sibi proponentem , quod beneplacito tuo eligat, &Prolequatur.

Ob. I. Praedestinatio definitur ab Ausustino praescientia,& praeparatio mediorum; atqui praescientia est actus intellectus; ergo & praedestinatio, R. neg. cons. Sicut enim praescientia ad intellectum, sic praeparatio ac propositum spectat ad voluntatem . Hinc S. P. utrumque exigit , intellectum dirigentem ,& voluntatem determinantem . ob. II. Dirigere est actus liber & essicax : atqui libertas, & efficacia 1pectat ad voluntatem I ergo occ. , directionem spectare ad voluntatem , prout importat propositum, & decretum, ad intellectum vero, prout directionem praesesert.

Ob. III. Praedestinatio est pars providentiae , sed haec

239쪽

LIR. VI. Drss. I. G A p. II. ' ΣΙ ex Boetio spectat ad solum intellectum ergo &c. ne nain. Non enim intellectus ordinat unum aά aliud, nisi v luntas velit unum propter aliud . Boetius vero ait, proVidentiam elis ipsam divinam rationem, quae multa dilponit. S lae enim caussat ratione utentes sibi innem proponunt , aliae

in finem sibi proprium a Deo disponuntur C A P U T II. De Amfusi Catharini sententia circa praedesinationis

vocabulum.

Not. Censuit Catharinus, non omnes , qui selyantur , esse praedestinatos . sed duos salvandorum ordines statuit : hinc Dei param, Apostolos, aliosque virtute insigniores posuit ; inde alios minoris meriti, qui tamen salvi fiunt. Illos praedestinatos esse, & uberiori gratia donari ait , hos

autem ordinaria virtute exornatos negat praedelfinari , sed communibus auxiliis luisultos , docet & iplos ad beatitudinem pervenire: adeoque in praedestinationis Vocabulo , non prioritatem temporis particula prae significari, sed dignitatis, Ideit majorem cumulum meritorum . Quam sententiam Estius

novum commentum appellat , Banneet vero haeresim manifestam . Accedit enim Pelagianiς, qui praedestinationem in se lis Apostolis agnoscebant. Sit itaquePRomsITlo I. In praedestinationis vocabulo praepositio prae, non dignitatis, sed temporis prioritatem significat.

Prob. Nam I. ad Cor. a. habetur, praedestinavit Deus ante saecula . aὸ Ephes. I. elegit nos ante mundi conse tutionem . Matth. 23 legitur, a constitutione mundi , idest ante muredum , ante omnia tempora, ut exponit S. P. Aug. tr. IO3 in Jo. Prietiam ratione . Praedestinatio enim est propositum divinae voluntatis, sed haec est eterna; ergo &c. Opp. Rom. 8 legitur 1 Quos praedesinavit, hos o Pocavit . . . fusi caΣit ... glorificaυit sc ; sed vocatio , justificatio &c. sunt in tempore; ergo etiam praedestinatio . Meg. cons. Praedestinatio enim , praescientia, &c. sunt acti mps immanentes, & dicuntur relate ad intellectum , & V Iuntatem divinam, at vocatio, justificatio &c. sunt action retranseuntes, & dicuntur relate ad effectum productum in

tempore .

PROpiniTIo II. Soli praedestinati salutem aeternam c-- sequuntur. Pryb.

240쪽

rro Dg Tot orcys msCIpums Prob. I. Scripturis. Ex Matth. et a colligitur, eos, qui non sunt electi, mittendos esse in tenebras exteriores. EX c. 24. inter electos , & reprobos non dari medium . EX 23. regnum coelorum esse paratum electis a cons itistion di mundi ; ergo soli electi talvantur. Prob. II. ex Patribus. Aug. l. 4 contra Iul. ait, ex duobus parvulis unum , non alium baptigari. eo quolunus , non alter sit praedes inatus. L. de Corta & Gr. I ait: neque hos moυeat , quod filiis suis non det p me era utiam

Abst enim, ut ita ellet , si de illis praedestinatis essenti qui

vere fulit filii promissiovis , nullus ergo per Augustinum talvabitur, qui non sit de hoc numero. Idem docet Fulgentius a),& Tridentinum li). Prob. III. ratione. Non praedestinati , ver Catharinum salvandi, aut viribus arbitrii salvantur, aut viribus gratiae. Si primum, eit haeretis Pelaqiana ; si Iecu dum , praedestinationem admittit : gratia enim non conflametur, nisi ratione gloriae, quatenus praedestinatio importat sexiem auxiliorum, quibus praedestinati salutem conlequuntur , sive sint efficacia, sive iussicientia; ergo &c.' Ob. I. Mati. Zo. Erunt noυissimi primi evc. ; ergo duplex est ordo: unus eorum, qui vocati sunt, & non electi, alter eorum, qui oc vocati sunt, & eled i. 'I. cum Ethio neg. cons. Primi enim & nουὰ ἰ dicuntur respestu Dei, & hominum, ita ut musti, qui iudicis homini m sunt primi , ut divites, nobiles &c., erant Deo novissisi; pauperes autem, & qui perlecutionem patiuntur, qtii videntur Famissimi, mimi erunt iudicio Dei. ΙΙ. neq. cons. Significat enim ibi Matthaeus in regno coesorum , ix est ecclesia, Iudaeaeri , ad eam prius invitatos , nondum Venisse ad Christi fidem, ad quam Gentiles venere , qui rostillos apostolica praedicatione vocati sunt. α II. Matth. 23. multi sunt pra destinati a mundi constitutione ; non sunt ergo praedem nati ab aeterno . l . nes cons. Qiuod enim ibi dicitur, a ad Ephei 1 dicitur, ante mundi conisi tutionem , t . I ad Tim. , ante tempora facularia , quae phrases diversae eandem aeternitatem significant. Ob. II. Vocati in vineam hora undecima receperunt mercedem , nec erant elesti ergo etiam non praedestinati salvantur. N. neg. cons. Designantur enim ibidem gentes ad Ch istum conversae; quae eanὸem receperunt mercedem cum

Judaeis, qui pondus Mosaicae legis portarunt c . Ubi nota,

SEARCH

MENU NAVIGATION