Jo. Laurentii Berti fratris eremitae augustiniani theologi praeclarissimi Librorum 37. De theologicis disciplinis accurata synopsis quam ad usum seminarii auximatis concinnavit. Notis perpetuis, ac novis quibusdam dissertationibus auxit, & in lucem n

발행: 1769년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

lere spiritum S. Hypocrita autem mentitur se Sanctum enon vero Spiritum Sanctum.

ΙΙ. Sociniani ; Ananiam mentitum Spiritui S. , idest

Apostolis , in quibus erat Spiritus S. , non contra Spiritum S. Sed errant. Quia Ananias mentitus est Apostolis , in quibus erat Spiritus S. ; sed Ananias mentitus es Deo et ergo Spiritus S., qui erat in Aeostolis, Deus est. Nam recte amguit , qui ait , e. g. , fornicarius violat corpus suum, quotest templum Spiritus S.; atqui templum Spiritus S. est templum Dei; ergo qui fornicatur violat templum Dei. Sed ita arguunt eatholici ex loco laudato p ergo &c.

N. III. Wolgos. Exod. I 6. ait myses & Aaron : non contra nos murmurationes vestrae , sed contra Dominum ; atqui male hinc deduceretur, Μοyten, & Aaron Deum esse; ergo &c. Vide Marc.9, Luc. Io, I ad Cor. 8 &c. Sed contra. Nam negativa particula pro comparativa Lepe usurpatur: ut

si quis legatum regis injuria afficiat, non hune, sed regem spernere ὀicitur. Ita Exod. I 6 murmuravit Israel potius in Deum , quam in Μoysem, quia is Dei vices gerebat : ita Mati. Io, qui prophetam .i uicipit , Deum suscipit , a quo ille mittitur , & I. ad Thest . , qui spernit Ap stolicam dy-ctrinam , non hominem spernit , sed Deum , qui etiam dedit Spiritum suum S. in nobis.

Dices. Moyses ex loc. cit. non est Deus ; ergo neque ex Act. 3. Spiritus S. Deus est. neg. cons. Nam Exod. I s. habetur, murmuravit Israel contra Moysen, Aaron . Act. 3 legitur, mentiri te Spiritui S. ς ergo murmur contra Spiritum S. prolatum est. Item Exod. 6 I. 8. habetur : nec contra nos es murmur vestrum, fed coutra Dominum . Afit. 5 , non es mentitus hominibus, sed Deo . Ubi nota , non excludi Spiritum S., dum dicitur, non es mentitus homini-hus, uti excluditur Moyses, & Aaron , dum dicitur , nec

contra nos est murmur vestrum e unde sic arguitur . Quia Moyses & Aaron v 8. excluduntur, sequitur neutrum esse

Deum ergo, quia Spiritus S. v. 4 non excluditur , Deus est. Idem dicendum de locis aliis a Wolgogenio productis. ΡRomsITIO III. Ex ΡΡ. Traditione Spiritus S. divunitas demonstratur.

Prqb. I. ex Justino Μ., qui Apol. c. I. ait : Filium , Spiritum L adoramus. Athenagoras in Apol. suis noumiretur, nos, qui Deum Patrem praedicamus , ω Deum Fi- - .lium, oe Deum Spiritum L, Atheos vocari ὶ Lucianus Deum alte regnantem, profitetur, Filium Patris , . Spiritum ex

352쪽

Constantinopolitano I. in Symbolo, & in epistola synod. ad episcopos Occid. Neque id negat Nolrogenius , qui hanc doliri nam appellat veterum P P. commentum, ex Platonis schola introductum e 1 & Socinuq ) l cribit, totius orbis consensum nil valore contra scripturas, ad quas proinde nos

Provocat.

CAPUT IX. Solvunttie obiecta contra Spiritus S. divinitatem. OB. I. In sacris literis saepe extat Pater & Filius sino Spiritu S. , qui Deus expresse nulli bi dicitur ; ergo &c.

N. I. neg. coni. Nam Pater , & Spiritus S. nominatur Is. 43. Dominus misit me, est Spiritus eius, Mati. 28, Aetis, & ad Thess. 3, ubi Deus, cla Dominus appellatur. II. Retorq. argumentum i nulli bi enim Spiritus S. creatura apsellatur, neque in Pi. Ioa, & Io, ubi creaturae omnes ad audes Dei invitantur; ergo Spiritus S. non eit creatura. Ob. II. ad Rom. 8. Spiritus postulat pro nobis ; ergo indigens est; ergo &c. II. Ex Io. I. omnia per Verbum facta iunt; ergo Spiritus S., si res est, factus est. ΙΙΙ. Io. 6 de Spiritu S. dicitur , non loquetur a semetipso ; ergo est impotens, nec Deus. IX. ad Eehes 4 dicitur contristari. V I ad Cori a fortitari pro unda Dai, ted haec iunt pallionis,&ignorantiae notae ergo &c. Ad I. ex Aug. Ep. io 3 dist. ant. Posulat , quia po-futare nos facit , conc. , quia indiget, neg. Vocatur enim

Spiritus adoptionis, in quo clamamus, & Zach. II. Spirita sgratiae edi precum. Act1ones autem tribuuntur conferentibus potestatem. Praemiserat Apostolus : AdjuUat in si itatem nostram. Nam quod oremus , scut oportet 1 micimus . Unde in graeco extat , advocatis sumptum,

qui dictant suspiria clientibus. Et Chrylostomus de dono accipit orationis. Ad II. diit. ant. Omnia , quae facta sunt, LOnc., quae nou Iunt facta , neg. Sicut enim Deus

353쪽

L n. VII. D I s s. II. C A P. X., cottorum creator per Verbum non est factus , ita nec spiarittis oris ejus , unde omuis virtus eorum . Ad ΙΙΙ. dist. ant. Non loquitur ex impotentia, neg. , quia habet essentiam ,& 1 cientiam ab eo, a quo procedit, ut explicat Augustinus tr. 9O., conc. Ubi nota, futurum poni ratione termini, &in ordine ad creaturas illas , quibus Spiritus Sanctus mittendus erat. Ad IV. dist. ant. Dicitur contristari , proprie, neR., metaphorice, conc. Sic Gen. 6 dicitur Deus summus troclus clolore cordis ergo &c. Ad U. neg. min. Scrutari

enim de intima notitia ἡicitur Ps. 7, Jer. II , & Apoc. 2, ubi de Deo summo dicitur : scrutarι renes , o corda. Adde, profunda Dei scrutari , esse altitudinem assequi scientiae Dei. Ob. III. I ad Cor. 14 lepitur; spiritus prophetarum prophetis subiecti out ς ergo Spiritus S. , qui est hujusmodi , hominibus subiicitur. dist. maj. Spiritus prophetarum passivuq, id est intellectus, qui Spiritus asstatu agitur , conc., aftivus, qui Prophetarum mentem illustrat , neg Ibi Apostolus loquitur de spiritu humano, habetur enim πνευματα plu-xali numero, & sine articulo: dicitur autem subjici , quia doctrina humana Ecclesiae iudicio subiecta est . Ob. IV. Spiritus S. a Filio mittitur ; ergo Filio minor est.

R. dist. ant. Mittitur per imperium ut servus, neg., per originem ut Dominus, concedo a . Ob. V. Spiritus S. non est genitus , qdod Filio convenit , neque ingenitus , quod Patri , ergo nec Deus . R. Ldis . ant. Non est ingenitus , prout ingenitus est non factus neg. , prout est a nullo procedens , cone. R. II. neg. consis

Nam, praeter genitum, & ingenitum datur procedens, quod est a duobus simul, ut dictum in c. 7. ad DC A P U T X. De Processione Spiritus L a Patre , Filia.

SPiritum sanctum a Patre , Filioque procedere Latini docent : Graeci contra a solo Patre. Ouorum erroris The

dore tum auctorem aliqui faciunt , sed Iacile excusatur. D finita est haec controversia an . Christi 667 sub Pipino Francorum rem , sed an. 869 sub Photio contra Latinos velim mentius disculsa est : quod factum est etiam an. I 7 sub '. Ur-

cc Vide infra cap. 11.

354쪽

riensis Episcopus Graecos compescuit . Sub Innocentio ΙΙΙ.in Lateranensii Synolo IV. ad Romanam communionem Gra ci reversi sunt, 1ed statim relapsi, rursuς in concordiam rediere lub Gregorio X. an. 1274 ; l ed iterum violata Pace, tandem in Florentino generali Concilio an . I 79 controversa finita est, & Graeci Patres , uno excepto Marco Eptae sino, catholico dogmati unanimiter i B. Nicolai meritis, teste Eug. IV. Rom. Pont. , subicripsere. PROPOSITio. Spiritus S. a Patre, Filioque procedit. Prob. I. Scripturis . I. Spiritus S. Vocatur ad Gal. q. Spiritus Filii fui. AEl. 6. Spiritus Iesu. Io. Iq. Spiritus V

ritatis, ideli Filii, qui est υia, veritas , vita . Sed dici non potest Spiritus Filii, nisi quia a Filio procedit; ergo &c. Prob. min. Spiritu; S. dicitur Spiritus Filii, vel ut ejus sanctitas adventitia, vel ut Filio consub antialis , vel ut Filii instrumentum, & virtus, vel quia a Filio habet esse. Non

Primum, nec tertium, ut Graeci fatentur. Non secundum,

alias Filius diceretur Filius etiam Spiritus Sancti per consubstantialitatem, quod eis absurdum; ergo Spiritus S. dicitur spiritus Filii ratione originis , quia ab eo procedit . II. Christus , Io. a , insufflavit dicens : Accipite Spiritum fau-Ectum; sed per hoc ostendit Spiritum S. a se procedere, Ueluti corporeuς halitus , qui ex ore alicujus emittitur ergo Sc. a). III. Spiritus S. a Filio mittitur; ergo ab eo procedit. Prob. ant. Nam Jo. 16 legitur: Si abiero, mittam eum, Paraclitum , ad vox. Prob. cons. I. Quia hic est ordo divinae naturae, ut, cui a nullo est, a nullo mittatur, ut docet

titur a Filio, ab eo procedit. II. Ex quo Filius dicatur mi Dsus a Patre infertur, ipsum a Patre procedere ergo a Pari. III. Qui ab alio mittitur, aut mandatum ab eo recipit, aut potestatem, sed Spiritus S. mandatum non recipit , quia non 1 ubjicitur; ergo recipit potestatem a Dei substantia indistinctam. Nec Spiritus S. missus est gratia sanistificationis, nam Filius Spiritum misit, qui a Patre procedit , quemque personam ess e Graeci fatentur i ergo &c. IV. Io. 14 de Spiritu S. ait Christus : De meo accipiet oec. , sed Spiritus S. recipit esse a Filio; ergo ab eo procedit. LI. Christus ait: De meo accipiet oeci, quia omnia, quae habet Pater, funt Filii ; ted

355쪽

Lrη. VII. Drss. II. CAP. X. 33sPater habet de essentia, ut sit Spiritus S. principium ; ergo& Filius. ΙΙΙ. Spiritus S. a Filio recipit , ut annunt et sutura ; ergo etiam recipit, ut sit. Nam in divinis, unde est audientia, inde est & essentia. I t. Gr.eci, Spiritum S. accipere essentiam , & divinitatem a solo Patre, & verba illa, de meo accipiet, reddenda esse, de Patre meo sci; led contra. Subdit enim Christus : omnia, Vme habet Pater , mea sunt et propterea dixi, quia de meo Oc., ergo si Spiritus S. procedit a Ρatre , & quod h. bet Pater, habet Filius, sola excepta paternitate, debet Spiritus S. etiam a Filio procedere . Qiase Latinorum responsio firmatur Persica, tk Syriaca versione: quae habent: vel de meo necnon Ethiopica, & Arabicae quae legunt : accipiet de eo;

quod meum est.

Prob. II. ex Graecis Patribus . Epiphaniuq in Ancor. ait: Christus ex Patre creditur, & Spiritus ex Christo, aut ex ambobus. Et Haer. 74. Spiritus ex ambobus , spiritus exspiritu. Cyrillus i. 13. Thes. Ex essentia Patris , Filiique , Spiritus , qui procedit ex Patre , o Filio . Basilius i. 3 contra Eunomium : Ab ipso habens esse , O ab ipso Filio accipiens , s ex illa cauisa pendens . Vide Leonem Allatium, Jo. Beccum, Calecam, Petavium &c. Graeci, Epiphanium de donis , non de persona Spiritus S. accipiendum. Cyrilluς proprium Filii dicit Spiritum S. ob consubstantialitatem . Basilii locum ex mendoso codice excerptum obiervavit Marcus Ephesnus in Concilio Florentino. Addit Camaterus, nec Basilium, nec Athanasium s

lum Patrem fontem divinarum personarum agnoscere.

Sed contra. Nam Epiphanius Patris , ac Filii nomine designat personas , & his Spiritum S. adnectit ; sicut ergo Pater, & Filius personae sunt, ita Spiritus S. . Cyrillus autem nulli bi ait, Filium, aut Patrem proprium esse spiritus S.

Consubstantialitas autem efficit , ut divinarum personarum sit una subitantia, non, ut una persona sit propria alterius, sive ex altera, ut ait Cyrillus. Basilii locum germanum esse ostendit adversus Marci m Ephesinum Joannes ex Ord. Praedis e vetustissimo codice a Cardinali Cusano e Byetantio aspo

talo, & longe ante hanc controversiam exarato, eX quo constat, non Latinos , sed . Graecos Basilii scripta vitiasse . Ca- materus vero apertissimis Basilii , & Athanasii testimoniis revincitur. Is enim Or. de Incarn. Filium vocat fontem spiaritus: ille autem Or. a contra Eunomium Filium dicit Ioutem viυ sicum . Chrysostomus etiam Christum appellat son-

356쪽

tem vitae , s aquam υiυam Spiritum Sanctum &e. Prob. III. Ex Patribus Latinis , quorum auctoritateri Graeci agnotcunt. Ambrosius i. I dem S.; Spiritus sancἱus eum procedit a Patre , s Filio , non separatur a Patre, noufeparatur a Filio . S. P. Aug. de Trin. 99. in Io. Cur noueredamus , quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus ,

eum Filii quoque ipse sit spiritus i Leo M., quem IV. Gener. Synodus columnam Fidei orthodoxa mpellavit , aliti me se ait, qui genuit , alium, qui genitus est, alium, qui ab titroqtie procedit . Quid plurat Fatentur Graeci , hanc esse Latinorum fidem, eamque in Synodo Lugdunensi , & Fl

rentina esse firmatam. Prob. IV. ratione. Quae habet Pater, excepta paternitate, habet & Filius, ut ait Damascenus; sed Pater habet, ut sit Spiritus S. principium ; ergo. & Filius. Et ideo pate

nitas Filio non communicatur, quia opponitur relative, sed ratio principii non opponitur , ergo &c. ΙΙ. Filius est unigenitus, quia immediate est a Patre; si ergo Spiritus S. immediate a solo Patre procederet , esset & ipse unigenitus. III. Processitone sublata, Spiritus S. non distinguitur a Filio, in Deo enim omnia sunt unum, sublata relatione; ergo &c. C A P. U T XI. In quo Graecorum sophismata. diluuntur . . OB. I. Latinorum dogma non continetur in sacris Eueris, imo iis adversatur; ergo&c. Prob. anti ex Io. I 6, uba Spiritus S. dicitur a Patre procedere, nulla facta Filii me tione ; ergo &c. dist. ant. Non continetur eXplicite , cone. , implicite, neg. Dicitur enim ibi Spiritus veritatis mitti a Filio , de illo accipere, '& omnia habere, quae habet Pater; ergo &c- Ad prob. neg. cons Nam Christus ait, Spiritum S. a Patre procedere , ut ostendat , Patrem esse aliarum per narum originem, quo sensu ait, doctrinam non suam esse . sed Patris . Praeterea, non sola scriptura , sed etiam traditione Gdei quaestiones dirimendae sunt. Hanc tamen sibi adversari , in Florentina Synodo Graeci agnovere.

Ob. II. Dionys. de div. nom. c. 2 ait: Solum Patrem es dii uitatis fontem . Athanasius q. de Nat. Dei c. et ait: V Ium Patrem e se caussam duorum . Na7. or. 2q. suidquid habet Pater, idem Filii esse, excepta causia. S. Maximus ait,

357쪽

Lis. VII. D I S s. II. C A P. XI.. . Patres non concedere , Filium esse caussam vir tus sancti. Unde sic arguitur: Filius non est sons , caulla , aut Drincirpium Spiritus S.; ergo is non procedit a Filio . II. Nyssenus, Athanasius, Cyrillus , aliique P P. Graeci docent , Spiritum S. ex Patre per Filium profluere : ubi ex principium exprimit, non autem pererao Pater, non Filius, est Spiritus S. principium. dist. ant. Filius non est sons &c. speciali istulo, cone., nullo modo, neg. Nam laudati Patres speciali titulo Patrem appellant caiιsiam , fontem , principium , eo quod originem non habeat ex alio: nil vetat tamen , quin Filius Spiritum Sanctum producat: & sicut est Deus de Deo , ita steaussa de caussa, fons de sonte &c. Nec desunt Patres., qui Filium vocant fontem , & caustam Spiritus S., licet quidam, ut Basilius, Athanalius, Cyrysostomus , Epiphanius , Cyrillus &c. usurpaverint particulam , per , ut ostenderent, Filium non esse principium sine principio. Ast N yssenus hom. 3super Pater noster ait, ex filio procedit. Cyrillas ep. ad N storium, ex eo profuit. Epiph. in Ancor. , ex quo procedit. Et S. Maximus ep. ad Marm. ait, etiam ex Filio Spiritum sanctum procedere . Ad II. nes..ant.. Nam per efficientem caussam tignificat Genes. q. PQ di hominean per Detim , Io. I, & ad Coloss. I. Omnia per ipsum fasta sunt. Unde Basilius ad Amphil. ait : per transr e saeps in ex e ut pol edi hominem per Deum, ac s diceret ex Deo . Idem docet Chrysostomu o). Cyrillus etiam ep. ad Theod. ait, Christum natum esse per

De param , & in ep. ad Nest. , natum ex muliere , edi per mulierem. In ep. ad Gal. habetur ex , per , ω in . Ex Patrem significat , ut primum principium, Per Filium, ut opificem, In Spiritum S., ut causam rerum persectivam ', aliquando autem per de Patre non dicitur , nec de Filio ex , ne Patri principalem caussam tollamus b . Ob. III. Damascenus l. I de Fid. Orth. II ait: Spiritum Z fansitιm ex Patre esse , at non esse ex Filio dicimus; ergo&c. . Ι' aliqui, neg. cons. Putant enim , Damascenum imbutum fuisse Graecorum errore , cum haec quaestio ejus aetate nondum esset definita. Quae suspicio ex historia Synodi Aqui L anensis exorta est , quae an. go0 contra Ioannem Monaum coacta fuit; is autem non Damascenus fuit, sed Hierosolymitanuῖ. Tom. I. Y R

358쪽

338 DE TALOLOGICIs DIs CIPLINIIII. , & verius, nen ant. Aviatic enim vigebat Damasceni aetate Macedonii, & Eunomii haeresis, qui docebant,

Spiritum S. ex Filio este, tanquam ex caulsa creatrice; caute ergo dixit, Spiritum S. esse Filii spiritum , sed non dici

ex Filio tanquam a caussa principe ; ne imperiti creaturam

esse opinentur ; aliud est autem non dici , aliud non esse ex Filio . Ita Beata Virgo Christi para est , & dicitur ab Ephesina Synodo, sed ob Nestorii haeresim , ait idem Damascenus, Chrsiparam P. V. non dicimus . Sic ob Eunom.

. haeresim Spiritus S. ex Filio non dicitur. ΙΙΙ. Card. Bessarion, Damascenum accepi sse per, prout fgnificat principium sine principio . . Quo sensu Spiritus S ex solo Patre dicendus est . Nam ibidem S. D. comparat

Patrem Soli, Filium radio, Spiritum S. splendori. Sed splendor est a solei & radio; ergo Spiritus S. a Patre, & Filio.

Vide cap. X. in fine. Ob. IV. Theodoretus in ep. ad Μonast. ait, quod hDAph mat in Spiritum sanctum , qui non ex Patre solo ipsum asserit procedere, sed ex Filio habere exissentiam. Eadem habet in Cons. 9. Anath. ergo &c. I t. s. neg. cons. Nam Theodoretus suit pluς aequo Nestorio addictus contra Cyrillum . Sed instant Graeaei. In Ephesina Synodo examinatum est leellorianum Sumbolum , confutationes Theodoreti, & utrobique Spiritum S. a Filio non procedere continebatur; sed neque Synodus, neque Cyrillus Theodoreti scripta, aut Nestorii Symbolum hac in parte damnavit ; ergo damnari non debet Graecorum sententia de Spiritus S. processone a solo Patre. R. dist. min. Hac in parte non damnaVit eXplicite, conc., implicite, nego . Approbavit enim Ephesina Synodus epistolam Cyrilli ad Nestorium, & ad Orientales, ubi dogma

de processione Spiritus S. continetur ergo S c. Deinde ait Nestorius , Spiritum S. a Filio extantiam non habere , ut eum a Christo faceret alienum; ergo Synodus damnans Nestorium, simul definiit , Spiritum S. non esse alienum a Filio, ab eoque procedere . Diceq t hanc quaestionem ad Nestorii caussam non per

tinere. R. Synodum Ephesinam, & Cyrillum ideo de processione Spiritus S. a 1blo Patre non reprobalse Theodoreti sententiam, eo quod de ea principaliter non ageretur. R. II. Probabilius esse, nusquam hoc dogma negasse The doretum. Nam I. nec a Cyrillo, nec ab ullo antiquo scriptore ea de re reprehenditur, ut factum est cum Nestorio adhae-

359쪽

Lr R. VII. Drss. II. CAP. XI. 39 adherere visus est. ΙΙ. Qua Theodoretus a scribit, circa

Spiritus S. personam se idem cum Cyrillo sensisse ; ergo cum Cyrillo docuit Theodoretus Spiritum S. a filio procelere. III. scribit, blasphemum esse; qui ait, Spiritum S. habere extantiam per Filium p quia opinabatur , id a Cyrillo

prolatum in sensu Eunomii docentis, Spiritum S. compre-nendi in rebus a Filio creatis, unde in ex p. ad Rom. 8ait:

Spiritum Christi appellatum, non quod per Filium creatus sit, tit Iuut haeretici, sed quia est ejusdem cum Patre, Filio substantiae , ex Patre procedit ; ejus autem gratia per 'Chri tum suppeditatur. Ad argumentum itaque dist. ant. Negat Theodoret Spiritum S. habero extantiam a Filio, & per Filium in 1ensu Eunomii , qui eum ereaturam esse asserebat , conc. , iassensu catholico, neq. Nam in ep. ad Antioch. ait :tum Sansiliam nou ex Filio , aut per Filium exlentiam ha hentem dicimus ; sed ex Patre procedentem : prostrium Uero

Filii , uti consub tantialem. Hinc Ephesina Synodus, & Cyrillus, Theodoreti sensu explorato , hac in parte eum non

damnavit.

Ob. U. Si Spiritus S. a Patre , Filioque procederet, duo essent Spiritu; S. principia ; ergo c. II. Pater de se est principium sufficiens Spiritus S. ; ergo superfluum est aliud

principium . IlI. Spirare vel est essentialis proprietas , vel personalis ; si hoc, uni tantum personae convenit , cum pem sonales proprietates nequeant ad invicem communicari, alias Filio etiam paternitas conveniret: si illud ; ergo debet etiam Spiritui S. convenire. R. ad Ι. neg. ant. Siquidem principia non multiplicantur ratione personae, sed operationis, & formae ; cum ergo Ρater , & Filius eandem habeant spirandi virtutem, dicuntur unum Spiritus S. principium: sicuti tres simul personae, qui bus est eadem omnipotentia , sunt unum principium cre turarum. Ad II. neg. suppositum ; in Patre enim, & Filio est eadem spirandi vis, adeoque Spiritus S. , dum ab utroque procedit, est ab una spirandi vi . Sicut ergo non valet

hoc argumentum : Pater est sufficiens creationis principium,

ergo est superfluum Filii, ac Spiritus S. principium; ita nec valet istud: Pater lassiciens est Spiritus S. principium; ergo Filius non est principium Spiritus S. ; sed noc potius sequi

360쪽

ῆ4o ΤΠEOLOGICIs Drseri Livigitur: Spiritus s. procedit a Patre ergo etiam a Filio pro cedit, cui omnia , quae habet Pater , communia sunt . Ad ΙΙΙ. dico, spirare este proprietatem notionalem, sunt autem

notioneς, non solum paternitas, filiatio , & processio , sed

etiam inuetscibilitas , piratio i quas etiam Graeci tenentur admittere. Nam & Patrem ingruitum fateatur, & paternitatem ad solum Filium referri sciunt ergo praeter paternitatem, aliam fateri debent proprietatem , quam Mos cum Augustino dicimus notionalem, eamque Pater Filio comm nicat, cum filiationi relative non opponatur.

Eunomianos decrevere, Spiritum S. non esse creaturam.

Sed nondum exo ta quaestione de processione Spiritus S. a Filio, addiderunt Symbolo haec verba: qui a Patre procedit. Suborto Graecorum schismate, addita est x ox Filioque, quam Graeci eontra Ephesinae Synodi statuta insertam esse queruntur . Sit ergo PROFommo . Immerito a Graecis de corrupto Symbolo

Latini insimulantur . . .

. Prob. I. ex Florentini Concilii decretor Desinimus, eriplicationem Nerborum illorum Filioque lic te , ac rationaliter Θmbolo fuisse oppostam . Ea enim est Ecclesiae oeconomia, ut novis erroribus emergentibus, catholicae fidei professionem Opponat, qua, accessione alicujus particulae , scripturis , ac FP. consonae, veritas sidei servetur; sed talis est huius particulae additio; ergo merito Symbolo inserta est. Prob. mai. ab exemplis . Etenim Nicaena Synodus contra Arianos addidit Symbolo Apostolico . Constantinopolitana addidit , O in Spiritum S. Dominum o vivificantem , contra Macedonianos Chalcedonensis addidit confudistantialem P iri fecundaem divinitatem , consubstantialem nobis secundum sumanitatem. Sicut ergo Nicamum Symbolum violatum non est a Patribus Constantinopolitanis , & Chalcedonens bus; ita nec et Latinis e & scut additio μοe obis non est nova fidei pro Tro, ita non est additio vocis FH onue.

Prob. II. Si quid vytat additionem huiusmodi , est decrerum I hesinae Synodi p. I sess. 6 : Alteram fidem nemin; liceat proferre , praeter definitam a SLPP. , qui in Nicena

SEARCH

MENU NAVIGATION